Continue

JANI DOUSAE FILII

POEMATA

Edente

GULIELMO RABO J.U.D.

[Fleuron].

ROTERODAMI,

Apud ADRIANUM VAN DIJK,
Bibliopolam.
__________________
CD DCCIV.


Facsimile bij Ursicula




[p. 82]

Lyncei ad Hypermnestram

EPISTOLA

Ovidianae respondens.

QUa, mihi cùm dederis, frueris vix ipsa, salutem
    Mittit Hypermnestrae* frater amansque suae.
Addideram & conjunx, nisi te mihi dura parentis
    Vincla, tibi vitae me eripuisset amor.
(5) O utinam, tunc cùm sponsus vos cingeret hostis,
    Haesisset lateri missilis hasta meo!
Non ego nunc vinctae miseras audire querelas
    Cogerer, & votis heu gravis esse meis.
Haud equidem securus eram, captaque verebar
    (10) Ne tibi quid pareret miles in urbe mali.
Fecerat hostilis vanum mihi turba timorem,
    Sed tibi cognatae plus nocuere manus.
Inter tot dignas scelerato patre sorores
    Sola ausa es thalami non violare fidem.
(15) Haeret adhuc animo praesens tua flentis imago,
    Purpureos miserè quum laniata sinus,
Armataque manu, quin, dum licet, effuge, dixsti,
    Ne quis ab hoc prorsus sit metus ense tibi.
Scilicet haud adeò, ne vincirere, timebas,
    (20) Quàm satis effugia hei ne mihi tuta forent.
[p. 83]
Usque metu miscuere mihi praecordia, postquam
    Aspexi in trepidâ fortia tela manu.
Sed me quid juvat haec vestro effugisse periclo,
    Si maneo obsessâ conjuge qualis eram?
(25) Atque utinam talis; sed me nunc omnia cogit
    Asperior quovis hoste timere pater.
Ah miseri, Divûm qua declinabimus iram,
    Si neque virtuti jam via tuta sua est;
Si scelus & pietas tantum hoc discrimine habentur;
    (30) Illud uti prosit, istaque uti noceat?
Hâc mercede suum servavit Jasona conjunx,
    Mercede hâc castus exstitit Hippolytus.
Talia de patribus referant si praemia nati,
    Utilius fuerat non genuisse patrem.
(35) Fratribus invideo, quorum neque conjugis ullus
    Pertimuisse potest vincula dura suae;
Et fugiens tantos properata morte dolores
    Ad Styga nullo animi vulnere tristis abît.
Certè habiturus eram vacuas formidinis umbras,
    (40) Si mihi, quam reliquis, Parca tulisset opem.
Ingrata est pietas necis allatura periclum,
    Clara magis tamen hòc, quò mihi grata minus.
Haec quoque, si Dî sunt, quos omnes turba sororum
    Cum saevo verita est nil violare patre,
(45) Grata sit efficiam; neque me vel tu ipsa, vel aetas
    Indignum meritis arguet ulla tuis.
Te pater ut vinclis premat, haud vincibit amorem,
    Vis hominum in superos non valet ulla Deos.
Quod tamen aut nostrâ jam vis occumbere dextrâ,
    (50) A nobis meritam vel tibi poscis opem;
Partim justa petis, partim, fidissima conjunx,
    Quae petere ah cuperem non licuisse tibi.
Hanc ne ego sustineam, mea lux, tibi demere vitam,
    Quae, quòd adhuc vivam, praestitit omne mihi?
(55) Quin potiùs, mortes tot unâ morte pientur,
    Quas meruit poenas impius ille luat.
[p. 84]
Cùm mihi sint fratres, fratres ulcuscar ademptos:
    Cumque tibi vir sim, jura tuenda viri.
Per Venerem juro, per jura sacerrima lecti,
    (60) Et per sperati gaudia conjugii,
Perque pericla tuo nobis vitata periclo,
    Vinculaque innocuae praemia dura manus;
Non diuturna fore haec, quamvis sint aspera, & ipsum hoc
    Quod spero, agnosco muneris esse tui.



[p. 106]

JANI DOUSAE FILII

ODAE.

[p. 107]

AD

JOS. SCALIGERUM

JUL. CAESARIS FIL.

Cùm ei COELESTIA sua mitteret.

FLos ô virorum, quos genium supra
Mortalitatis extulit ardua
    Vis ingenî, quos dia virtus
        Pennâ agitat metuente solvi,
(5) In literarum qui aemulus Herculis
Monstris, & ingens in tenebris tuae
    Sol Galliae, Europaeque lumen,
        Et columen fugientis aevi es;
Huc flecte paullùm lumina, & has precor
(10) Ne despice otî primitias mei.
    Quae denique explorare tentant
        Se tui in ingenii perenni
Jam flumine, ut qui vindice ab alveo
Rheni petebant conjugii fidem,
    (15) Germana proles an videri
        Palladis Aonidumque possing;
Ut se audeant hinc tollere inerti humo.
Nam quem imbuit ros coelitus impluens
    De limpidâ mentis scatebrâ
        (20) Scaligerae, nihil imminentem
Fati querelam, funera nec timet.
Coelestis aurae semina protrahens
    Sic pectora imples, ventilare
        Audeat ut peritura numquam
[p. 108]
(25) Momenta famae his imbribus ebrius,
Quos fudit aether largior in tuae
    Mentis recessus, queisque fusis
        Aetherei patuere rivi
Viam docentes invia per poli
(30) Non usitato carpere tramite,
    Atque igneos discribere orbes
        Ignigeni radio vigoris.
Nam cùm astra toto prodiga te sinu
Cunctis bearint dotibus editum,
    (35) Calles tibi Natura tritos
        Stelligerae quoque fecit aethrae.
Nec hoc negabit Sol oculus Poli,
Mens mundi, & aevi norma volubilis,
    Flagrante qui fulgens pyropo
        (40) Auricomo regit igne currum,
Quem mentis altae non tenuit Puer:
Tu par regendo, quippe cui annui
    Mensura sic inventa cursus,
        Lexque vagis posita est habenis
(45) Non lucem in unam, at saecula in omnia,
Dum terra stabit, perpete dum poli
    Composta vertigo rotatu
        Sidereos bene flectet orbes.
Nunc ergo sedes tolle me in arduas,
(50) Quò te vigor non degener ingenî,
    Gentilis evexitque scala.
        Hosque tuis animare pennis
Dignare libros, ut Triviae petant
Terrestre caelum, atque alipedem Arcada.
    (55) Ac mox Dionaeum per orbem
        Ad solium penetrare Solis
Martisque possint fulgare, & hinc Jovis
Sidus benignum cum gelido Sene;
    Vestigia ut tandem deorum
        (60) Et tremulas videant choreas.
[p. 109]
Quod si queam tete auspice in astricas
Evadere arces, nil penitus rotae
    Auriga me Solaris audax
        Terruerit, vel hiulcus ignis.
(65) Satis beatus praesidio tuo
Tutusque, nunquam ex aethere fulminis
    Ultrice deturbabor irâ
        Nec rapiar per iniqua praecepi.



[p. 122]

AD

JANUM HAUTENUM.

HAUTENE, quò me, quò rapis enthei
Plenum furoris? Quis novus hic ferit
    Accentus aures, prisca qualem
        Secla nec audierunt, nec olim
(5) Futura credent, ni genii tui
Aeternitatem per memores typos
    Propaget ad seros nepotes
        Chalcographâ vigil arte cura.
Ah ne beatos divitis ingenî,
(10) Hautene, foetus, ne patere amplius
    Sic lucis expertes latere
        In situ & in tenebris sepultos,
Unde & perennem Calliope tibi
Nectat coronam, & saepe auidus terens
    (15) Te lector inuidenda priscis
        Vatibus obstuperat loquentem.
Non solus acri Maeonides tuba
Fatalem Achillem moenibus Ilii,
    Pellacis aut cursus Ulysseî,
        (20) Aut Helenen cecinit Lacaenam;
Primusve Divos aut genitos Diis
Heroas, aut quos palma Diis pares
    Elea redducit superbos
        Pindaricus celebravit ardor.
(25) Non ipse quondam pectine eburneo
Vocalis Orpheus praecipites stitit
    Lapsus aquarum, auresque ventis
        Indidit arboribusque princeps.
Vixere vates ante Lini lyram
[p. 123]
(30) Multi, sed omnes perpetuo premit
    Nox alta somno, quòd suorum
        Promeritâ caruere curâ.
Paulum imperitae distat inertiae
Celatus acris ingenii vigor.
    (35) Non tu pias Musas sileri
        Totve tuas patiare noctes,
Noctis perennis carpere lividas
Obliviones, carmina dum premis
    Quibus reviviscat resurgens
        (40) Pindaricis numeris Apollo.
Apollo, Boeotae vt suis in suos
Convitium olim depulit aurei
    Cantu Poëtae, sic Batavis
        Auriculis maculam hanc tuorum ex-
(45) tersurus insuetâ indole carminum.
Nam seu potenti concitus alite
    Jessei epos caeleste nostros
        Induis in numeros Poëtae:
Sive Appulam fert impetus ad lyram;
(50) Seu picta Tuscis belgica temperas
    Emblematis magni Petrarchae
        Aut Latiis teneri Secundi,
Gallisve Porti, sic canis ut tua
Possint videri. quare age & haec diem
    (55) Jam ferre condiscant serenum, ac
        Laude frui merita nepotum.
Mirentur ut te saecula principem
Quondam Latinos ad Batavam chelym
    Duxisse flexus, audiasque
        (60) Belgiadis fididen Camoenae.
Laudem Batauis quid precor hanc tuis,
Lucemque scriptis & tibi gloriam
    Fructumque nobis posterisque
        Ulterius iuvat invidere?



  • Return to A Collection of Dutch Neolatin Poetry