Continue

DANIEL HEINSIUS 1580 - 1655

Daniël Heinsius, afkomstig uit Gent, sinds 1603 hoogleraar in Leiden, was een veelzijdig dichter. Hier volgt de tekst van de laatste en meest omvangrijke editie van zijn verzamelde gedichten: Poemata Latina et Graeca verschenen in Amsterdam (1649) (KBH 759 K 5; BSB Lat. rec. 273, ook bij books.google; UBGent G 7084, books.google; UBL 563 G 14).
Bovendien enkele gedichten die niet in de Poemata gepubliceerd zijn.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Met bijdragen van dr. J. Bloemendal, dr. H.-J. van Dam en drs. P. Koning.
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.



[fol. *1r: frontispice]

DANIELIS HEINSII

POEMATUM

EDITIO NOVA,

longe auctior.
Editore

NICOLAO HEIN-
SIO, DANIELIS
FILIO.

AMSTELODAMI,
Ex officina Ioannis Ianssonij.
Anno 1649.




[fol. *1v: blanco]
[fol. *2r]

DANIELIS HEINSII

POEMATA LATINA

Et

GRAECA;

Editio post plurimas postrema,
longe auctior,

[Vignet: Vivitur ingenio].

AMSTELODAMI,
Apud JOANNEM JANSSONIUM.
____________________
M D C XLIX.




[fol. *2v: blanco]
[fol. *3r]

Nobilissimo Amplissimoque Viro
D. CORNELIO
vander MYLE
,

Equiti, Domino de Myle, Dubbel-
dam, Baccum, Alblas &c. Academiae
Lugduno-Batavae Curatori

DANIEL HEINSIUS
S.P.D.

ANni jam sunt plures, Vir Nobilissime, cum oblectationes nostras, hoc est, mentis occupatae diverticula, illustri tuo nomini inscribimus. Crevit interim lectoris studium atque ardor, & cum eo noster animus: qui quo ulterius in literis progrederetur, majorem cum antiquitate erudita, ac praesertim sapientiae doctoribus, consuetudinem atque usum contraxit. Quorum antiquissimi sunt Pythagorici; ita autem eruditi, ut unius hujus sectae (& tum plurimae extabant) maximam in disputando rationem Aristoteles habuerit. Ii ergo, cum propemodum è coelo sapientiam in terram atque ad nos deduxissent, quam Poëtae primi, iidem qui & primi Philosophi, animae divinae, & quae aliquod ad tempus tantum, coelo sic volente, [fol. *3v] mutuatae hominibus videntur, soli ante excoluerant; tanta Musicae, praesertim verò Poëticae invasit eos reverentia, ut coelestes orbes & amoenos illos ignes, quorum naturam, motus atque intervalla, quemadmodum ab illis acceperant, primi in terris descripserunt, Poëtas esse traderent: concentum autem ita delicatum edere ac jucundum, ut beatae animae, postquam naturae corpus redidissent, sola ista voluptate fruerentur. Hos secutus fuit generis humani Siren & inusitatum naturae prodigium, Atheniensis Socrates. qui in Poëtarum quasi educatus gremio, eadem omnia, cum Poëtico praesertim incalescit furore, de Poëtice commemorat. Raro autem temperare sibi potest, quin quacunque de re dissert, ex Pindaro, Sophocle, Euripide, Pythagorico Aeschylo, sed praecipue Homero, versiculum aliquem, aut aliquod venustius dicendi genus, saepe superesse, saepe & expresso autoris nomine, admisceat. Sed ante omnia, operae est audire, cum de primo pulchro in musêo suo, quod sub platano illi ad Ilissi ripam Plato fabricavit, cum amoribus suis, formosissimo adolescente Phaedro, disputat, quibus eam offerat praeconiis. Nam cum, ut diei forte erat medium, eo differente supra caput streperent cicada, suavissimam occasione hac fabellam è foecundo pectore depromit. Fas [fol. *4r] quippe ipsas, quae tum canerent, homines fuisse quondam, sed qui ante Musas ipsas viverent in terris. Illae ergo cum in terris nascerentur, & quae ante in coelo didicissent, ea canere coepissent, ibi voluptate tanta delibutos fuisse omnes ac perfusos, ut sine cibo ac potu, rerum omnium obliti, perpetua cantarent. dum ignari tandem expirarent, & in locum hinc communem, tanquam somno placido sopiti, abirent. Ex illorum genere cicadas esse natas, quibus hoc Musarum munere concessum, ut sine ullo pastu, pura & innocua hac oblectatione vitam sustineant. donec redeant ad Musas: quibus nunciare solent, quis earum singulas hic colat. Alios quippe, ut diversa hominum sunt studia, Calliopen, alios Terpsichoren, alios Uranien, neque paucos Eratonem, eam quae amoribus praeesse creditur, dum vivunt, celebrare. Quae sine dubio, è narratiunculis Pythagorae, cujus capsas omnes, omnes pyxides ac arcas Attica haec Venerilla penitus exhauserat, delineata sunt. Musas interim, quas septem veteres credebant, nihil aliud quam septem illas esse stellas, quas ingenium moresque hominum ac fata moderari, docta credidit antiquitas. quae cum intervallis imparibus, proportione tamen certa distinctis, sonum edant admirabilem, ubi jucundissimum hoc coeli ar- [fol. *4v] canum, homines qui ibi se vixisse meminisent (nam sic Pythagorici loquuntur) in terris primum prodidissent, ibi animos coelestes, cum in loco hoc inferiore suam quisque Musam, à quo essent oriundi, agnoscerent, nisi si sui penitus obbrutuissent, aut bonorum studio ac facultatum mentem animi pollutam corruptamque haberent, prae divina illa voluptate ipsum quoque corpus neglexisse: donec à servitio illius prorsus vindicati, ad originem redirent suam, totamque voluptatem illam toti usurparent, cujus ante vix imaginem tantopere amplectebantur. Caetera, ut vides, conveniunt. uni tantum rei à natura diligentius prospectum velim: ut, quemadmodum cicadae, ita solo quoque rore viverent Poetae, aut, ut mavult Socrates, sine cibo, sine potu ullo, vitam sustentare possent. Nunc vero ita comparatum, ut nonnulli hodie famelici ac miseri, nunnulli mera tantum ventis mancipia, è cicadis scarabei fiant aut crabrones, & coelestem artem turpiter prostituant. Quare mihi quidem sic videri solet, qui pro dignitate eam colat, Regem oportere esse aut Philosophum. quorum nihil deesse illis, hi quam minimo egere solent. utrique vero vitam suam & quas profitentur disciplinas, à contemptu vindicare possunt. Quod divina illa sapientiae lumina, Pythagoram, Parmeniden, Me- [fol. *5r] lissum, Cleanthem, Xenophanem, Empedoclem, fecisse satis constat. qui, qua erant vitae continentia, eam quoque tanquam dotem ad Poësin contulerunt: cujus dignitatem nemini gratificati sunt. Neque nostra alia est ratio, ubi ex professo, ac praesertim (quod in libris De contemptu mortis, ut & albi, à nobis factum) sapientiam tractavimus, qui nec in lusibus aliud nonnumquam argumentum amavimus. Quod si minus alibi sublime est, maximos autores habet, & fortasse non minores sapientiae magistros. Ego sanè cum hoc olim adolescens agerem, ut Poëticam facundiam, quae numeris instructa ad divinitatem mentis & aeternas rationes propius accedit, causa alterius, quod veteres fecisse intelligebam, quanto possem studio excolerem, cujus unicum autorum ferè & ducem, coelestem Scaligeri animum fuisse mihi libentissime recordor, malui, ut olim apud te locutum me memini, nescio quid somniare, ac ne nihil agerem, amorem quondam, qualis Platonica Respublica est, imaginari, quam Principibus ingratis Musas meas consecrare: libertatis meae usque ad jocos istos tenacissimus. quos qui aut sugillant aut non capiunt, eos magis aequum est ex nostro & antiquitatis, quam ex more illorum, nos vivere. cum praesertim nullis litteris instructi, nisi quas perverse didi- [fol. *5v] cerunt, quantum liceat ignorent. Tibi vero, Vir Illustris, tanquam Deo tutelari, iterum haec consecramus. ad cujus admirationem, tanta post editionem primam facta est accessio, quantam capere vix potest animus, aut voluntas candida fateri. Non eramus nos tanti, ut, quis esses, cum abunde Academiae, Patriae autem, cujus inter primos Batavicae Nobilitatis clavum jam tenes, tribus ilustrissimis legationibus, duabus ad Henricum Magnum, tertia ad Ilustrissimos Venetorium Patres, probasses, etiam in nobis testari velles. de quibus ita es meritus, ut quidquid hic sumus, tibi cum paucis, quod ignorat nemo, acceptum feramus. Verum magnitudo tua, quod ad Deum immortalem proxime accedit, ita se existimabat fore illustriorem, si in eum sua benificia conferret, in quo nihil alienum agnosceret, & quem opus suum merio vocare posset. Ab hac mente tua, divina illa profiscitur humanitas. Quae profecto mens tua, nisi semper eadem, hoc est, supra omnia externa esset, mutari cum fortuna posset & converti: quam nunc intra se complectitur, ipsamque, quanta potest esse maximus, involvit. Haec est illa virtus, quam Heroïcam vocavit primus Aristoteles. quam in nato suo Priamus commendat: nos in ipso vultu tuo & in oculis videmus, quoties in Aca- [fol. *6r] demiam hunc venis, & pro ejus cura quam tueris, in studiorum rationes ac Musarum sacra inquiris. Nemo enim hic est, quem non solo prope intuitu, tanquam Phoebus aliquis, Musarum verus dux & praeses, lubentiorum reddas, quem non de amore tuo erga studa humanitatis penitus securum esse jubeas. Quas virtutes, ac praesertim istum erga litteras affectum, cum ipso lacte imbibisse, aut à Patre tuo maximo heroë accepisse, & cum haereditate quasi adiisse videris. Qui vir summus ac incomparabilis, per omnes prope ordines, ad augustam ad excelsam tandem Praesidis evectus dignitatem, nullam eruditionis praetereundam sibi esse partem credidit. In Poëtice autem eos fecerat progressus, ut hoc uno nomine censeri potuerit. Cujus, tanquam amuletum quoddam, ut auctoritatem profanis opponerem, Poëmatium in fine libri hujus olim divulgavi. qualia nonnulla apud te extare memini: digna quae caeteris ostendant ac persuadeant, etiam hoc tempore praeclaros viros, longe aliter quàm vulgus otiari, neque minus admirandos esse cum remittunt animum, quam cum intendunt. Non enim ratione sed magnorum hominum exemplis, jugulandi sunt, qui eruditioni bellum ac humanitati indixerunt. Accipe ergo, Musas has, Virorum maxime, ingenui parentis [fol. *6v] filias. quae servire nulli didicerunt, nulli ingenuitatem suam spe aut mercede addixerunt, nullum praeter te Patronum denique hactenus agnoscunt: cujus beneficia ari, si possent, ad diuturnitatem insculperent ac ferro. nunc quod unum possunt, nomen tuum, si non ad aeternitatem, certe ex officio praescribunt.
Continue
[p. 1]

DANIELIS HEINSII

SYLVARUM

LIB. I.

In quo Epithalamia aliaque ejusdem
generis ac characteris.

DOMINICO BAUDIO suo S.

OFFERO tibi, vir Clarissime, novum hunc libellum: & in eo varia, ut nomini respondeat. Etiam lepida quaedam & festiva, nihil minus tamen quam impura aut spurca. Nuptias aliquot celebravimus, & imprimis Grotii nostri: viri, quem, ut nosti, difficillimum est laudare, quia ut merito laudatur, ita satis non potest. Haec nunc ad te eunt: non ut legas tantum, verum etiam ut censeas. Character, in primo praesertim libri, fere uniformis est: qualis nasci in praesenti re solet, cum dicendum est aliquid, aut flagitium est tacere. Amyclis nosti quid evenerit. Saepe tamen melius succedit haec temeritas, quam si vivos ungues diu rodas, & agendo omnia, nil agas. Scis, nisi fallor, Claudiano genus placuisse quoddam mediocre dicendi, quod acumen quidem nullam affectat, & propterea commendat magis id quod habet. Tertius quem una damus, argomento differt & charactere. Hujus vero vel inprimis patrocinium, οὒκ ἂναφροδίτῳ viro commitendum fuit:

    Qualem te patriae custodes Dii genuerunt.

& qualem, ipsum Homerum nostrum, olim fuisse non ignoras: qui, ut Aristoteles observat, etiam jocorum autor fuit. Neque de Margite jam loquor, è quo nata est Comoedia (plane is enim periit) sed in ipso libro, quo Graecorum res ad Trojam prosequitur, Iovi suo, minime severo, hercule, Deo, thalamium è nubibus aedificat, mirus [p. 2] faber: in quem lepidus Κρονίων, molli quaedam cogitatione liquescens, optimam Iunonem suam, cujus meminisse raro aliàs solebat, omnia causantem, suaviter amplectitur, & cum conjuge illa sua & sorore, hoc agit, cui sola conjux sufficere poterat. Quod si nihilominus haec malevoli arrodant; vae illis, qui majora à me non expectant. Efficiam enim, cum ad epos serio, aut cothurnum, aut philosophorum scita me convertam, ut judicii sui dent poenas: tantae illis gravitate os obstruam. Non enim (ut ne hic quidem ab Homero recedam) Iupiter minus expedite fulmen tractat, cum aetatem suam in Iunone fatigavit, nec Patroclo minus ab Hectore periculi fuit, quod recenter ab Andromache veniret. Vale, noster amor, & certissimum saeculi decus.



Epithalamium in nuptias Hugonis Grotii,
& Mariae Reigersbergiae.

VIderat armorum vacuas incedere gentes,
Et Batavas cessare manus, complexaque Martem
Cypris, & aeternos aspirans vultibus ignes,
Hactenus his, inquit, satis est confidere telis;
(5) Quod superest, concede meis. gens omnis Amorum
Risit, & auratas manibus strinxere sagittas.
Caetera gestat humus: medio Cytherea resedit
Gramine. formosus socios Hymenaeus Amores
Claudit, & extinctos paulatim suscitat ignes,
(10) Auspicium solenne sui. Nemus arbore multa
Surgit, & Haganam gremio cmplectitur urbem.
Illic sollicitos deponit Curia vultus,
Et tristes lachrimas & noxia verba reorum
Abripit, & lenes Zephyrus diffundit in auras.
(15) Venerat huc blandis Mariae complexibus haerens
Innocuus Vates. illam trans aequor ponti
[p. 3]
Nereidumque domos patriaeque è littore terrae
Vexerat, aspirans faciles Cythereïa ventos,
In Batavos: huc fata vocant, huc vellera ducunt
(20) Quae triplices nevere manus. Aspexit euntem
Pulcher, & è Divûm numero praestantior omni,
Nec vulgo metuendus Amor. bisque omnia tela,
Bis pharetrae concussit onus, bis singula lustrat,
Et patrias percurrit opes. Pars ferrea tota est,
(25) Et non dissimilem ferro promittit amorem.
Hinc gemitus tristisque dolor, lachrimaeque sequuntur
Semper, & ad surdos dominae convicia postes.
Sunt & odoratis Libani quae caedere sylvis
Festivus consuevit Amor. pars ultima tantum
(30) Cuspide munitur: sed quae, si dicere verum
Vatibus, & lusus fas est novisse Deorum,
Crinali non major acu, tamen ossibus ipsis
Haeret, & attonitam percurrit, vulnere mentem.
Praeterit has omnes, nec enim tum cura, sagittas,
(35) Aut opus esse videt, geminasque educit ab alto
Humentes vatum lachrimis. Has Thracius Orpheus
Senserat incumbens deserto languidus Haemo.
Et non oblitos fato transmisit amores.
Senserat has casto juvenis quem perculit igne
(40) Asteris: & si quem taedis felicibus ussit,
Aut famâ donavit Amor. pars humida multo est
Ambrosiae succo, semperque virentibus herbis,
Quas Cyrrhae producit apex. pars triste venenum
Et non innocui praetendit spicula ferri.
(45) Arripit extemplo quae visa est pulchrior harum,
Eque oculis acres accendit mollibus ignes
Ridentis Mariae: volucremque hoc igne sagittam
Imbuit, & totos juveni dimittit in artus.
Pertentatque animi latebras. Ille inscius ora,
(50) Et risus faciles, nec duram in virgine formam,
Diligit, incipiens, & adhuc securus amorum;
Nollet abesse tamen. Batavis discedere certa est
Finibus, & rursus patrias defertur in oras.
[p. 4]
Aspicit absentem, totusque in imagnie formae
(55) Vertitur, & ventos animo metitur & undas.
Paulatim gemitus, paulatim vota sequuntur,
Et quicquid plebs laesa solet. mox carmina manant,
Et doctae lachrimae: lachrimae ac vulnere manant,
Victurusque dolor. Sic quondam Cous & Umber,
(60) Et si quem Veneri laesum dilexit Apollo,
Quisque suas seros lachrimas dimisit in annos.
Ergo omnes Mariae complentur nomine cerae,
Felicem tabulae Mariam chartaeque loquuntur.
Coeperat infelix majores volvere curas,
(65) Et Tragicos tentare modos: ter pulpita Cypris
Fregit, & audaces fluxerunt crinibus hydri,
Delapsisque hederis frontem mitissima myrtus
Circuit, & Paphiae velarunt tempora vittae.
Ah quoties moestos ad laeta negocia vultus
(70) Transtulit, & coecos celando prodidit ignes,
Ardoresque suos turbataque civibus ora,
Et gestus quos suasit Amor! jam displicet illi
Si quae visa fuit reliquis praestantior olim,
Et formae subeunt fastidia. vota relinquunt
(75) Finitimas urbes, patriaeque excedit imago
Sensibus attonitis. pelago mens errat, & undae
Fluctibus abripitur, propriosque in pectore versat.
Quid faciat? duris abiturum curia nodis
Detinet, & vinclis mentem gravioribus urget;
(80) Plus dominae promittit humus. Sic Sestus Abydum
Traxit, & una duos facies conjunxit amantes,
Quos crudelis hyems, quos saevum discidit aequor.
Littera quae tristes domini facies denunciet aestus
Mittitur, & docto pinguntur carmine curae,
(85) Spemque fovet juvenis. nondum tamen omnibus illa
Flectitur obsequiis, & adhuc sine conjuge noctes
Et matris praefertur amor. Quid, dura, negare,
Aut differe potes quantum tibi contigit uni?
Illius attonitae sperarunt oscula matres
(90) Virginibus cessura suis. quos sola recusas,
[p. 5]
Qualibet amplexus emissent dote puellae.
Stet licet haec virtus, Boreas ubi frigore duro
Saevit, & humanae nequeunt mitescere mentes;
Accurrent soceri. soli tibi fata dederunt,
(95) Quicquid saeva negant. Utinam, si dura fuisti,
Nec formosa fores: poteras contempta videri
Quae dilecta noces. Seu te laus aemula tangit
Vatibus antiquis, & non delebile fato
At cum Phoebeo diffusum lumine nomen;
(100) Consule quos ortu populos, quos lumine sero
Spectat pulchra dies: seu te facundia major
Et plausu populi crescentis copia linguae;
Cedentem toties divinis vocibus Hagam
Aspice, cum justis causarum fortis in armis
(105) Staret, & adversas premeret sub judice partes.
Accessit sublimis honos, majorque videri
Purpura. Quanquam ô si teneris succumbere posses
Vatibus, & nostras nimium non spernere Musas,
Post rabidas tigres, post tristia corda leonum,
(110) His pudor est non posse capi. quis cedere nollet
Laudibus, & famam venturi admittere saecli?
Interea tristes augeri pectore curae,
Nec se flamma capit. subit ire, & quaerere ponto
Eximios vultus: tantum praetextus eundi
(115) Quaeritur, ut salva stet majestate Cupido.
Hunc quoque pulchra Venus lepido concedit amanti.
Ergo iter insistit, finisque Valacria voti
Et tellus petitur Neptunia. solus eunti
Jungitur & vatis sequitur vestigia vates.
(120) Sic quondam dubius fraternis ignibus autor
Astitit Amphion: sic vidit lumina Phoebes.
Et fratri exhibuit geminam Leucippida Pollux.
Ipsa manu faustum genitrix Aeneia puppim
Appulit, & laeti senserunt omnia nautae.
(125) Totaque tum primum terris praelata Batavis
Risit, & excelsas erexit Veria turres.
At vero, ut vidit speratae lumina Divae,
[p. 6]
Speratos orbes oculorum, & virginis ora,
Haesit, & infelix incerto palluit aestu;
(120) Haec illi vox prima fuit: gemitusque subinde
Ad partes venere suas. haec semper amanti
Sufficit, & primas peragit facundia causas:
Dum sensim dubiae sederunt pectoris undae,
Tempestasque animi coecusque evanuit horror.
(125) Tum pariter vires mens ingeniosa Venusque,
Commisere suas. tum, qualis ubique videri
Quantaque consuevit facundae gloria linguae,
Adfuit, & partes sese diffudit in omnes.
Non tot sollicitum diversos Protea vultus
(130) Assumpsisse ferunt, cum tristibus undique vinclis
Cingeret Atrides, arctoque includeret orbe.
Nec toties alios admittunt alba colores
Vellera, cum nondum Tyrium duxere venenum.
Paulatim dat victa manum, metuitque videri
(135) Ferrea, nee veterum patitur meminisse laborum.
Quis tanto Batavas damnavit judice formas?
Cur vilis tibi terra tua est? cur postera discet
Exemplo peccare tuo, quaeretque juventus,
Fluctibus & saevis aliquid debere procellis,
(140) Nec tuto flagrare domi? saltem addite Divi
Annorum seriem, causasque involvite nocte:
Aut si nulla latent discrimina, me quoque fata
Adjungant comitem: ne sim prudentior ullo
Quem Valachris blando Nympha inflammavit amore
(145) Et noctu faciles solatur pectoris aestus.
Felices animae! vobis nunc Hesperus Oetam
Deserit, & faustam promittunt sidera noctem.
Felices animae, toti jam destinat orbi
Grotiadem Natura suum. Stat praescia rerum
(150) Et teneras expassa manus, quae tollat alumnum,
Obvia Calliope. quicquid ridebitur illi
Et primum male facundo tentabitur ore,
Carmen erit: donec patriae se vindicet uni,
Et justa Batavum moderetur voce Senatum.



[p. 7]

Epithalamium in nuptias Ioannis Milandri, Domini de Poederoije, Principi à secretis, & Mariae Hohenloiae.

IAm prope bis denae fugerunt ordine messes,
Et totios successit hyems, cum praemia laudum
Victrices populi viderunt cingere laurus
Nassovios postes. scit corniger omnia Rhenus.
(5) Et saepe Hesperio mutatus sanguine Mosa.
Ipsa Venus bello gravidas contingere sedes
Horruit, ac quanvis Geticp dilecta marito,
Fugit. & imbellis (quid enim qui mallet Iberi
Vulnera mille pati, levibus succumberet armis?)
(10) A foribus concessis Amor. cum Principe vivit
Coetera turba suo, furtimque elabitur aetas
Omnibus, & primi pereunt victoribus anni.
Viderat, hoc quondam, domuique ut parceret uni
Jupiter, hoororem Batavis secedere terris
(15) Jusserat armorum: vacuum Cythereïa regnum
Occupat. insurgunt levibus certamina telis,
Nil metuende viris, desuetaque corda puellis
Paulatim incipiunt mitescere. Primus in hostem
Incidit, arcanos cui fas cognoscere sensus
(20) Principis, & vulnus Poedroïus abstulit heros.
Prima domi vidit, vacuum clangore tubarum
Castrorumque metu, tuto cessare cubili,
Primaque cessantem flammis imuniscuit aestas.
Ille quidem nollet, primosque ulciscitur ignes,
(25) Et pudet aetatis memorem servire senectam:
Nec videt esse Deam: dum captus imagnie tali
Fata minor sequitur, melusque indulget amori,
Quem plus pisse videt. Non tales Cyntha vultus
Nubibus exeruit, cum plenis lucida fulget
(30) Cornibus, & totos mortalibus imputat ignes.
Nil sic Phidiacae, nilt tantum Mentoris olim
Formavere manus: nec Coae viribus artis
[p. 8]
Talis ab aequoribus patriisque emersit ab undis
Sensim nata Venus; quanvis spumae undique circum
(35) Vincere nescirent niveos candoribus artus.
Vix talis Phrygio sub judice constitit olim
Cum meruit vicisse Deas: vix Tyndaris olim
Evertit tali Priamum pulcherrima vultu.
Haec stupet infelix, trahiturque, omnemque rigorem.
(40) Exuit antiquum: veluti magnetica ferrum
Ducere gemma solet. quanvis illi omniae cedant,
Cogitur ire tamen, dominasque agnoscere vires
Eminus, & certas naturae admittere leges.
Sic quoties oculos, quoties formosa puellae
(45) Ora videt, quotiesque ebori certantia colla
Aut nivibus puris, quas necdum lumine primo
Cynthius, aut solvit delapsus nubibus imber,
Vel duri laesere pedes; quotiesque genarum
Purpureos, sed enim quos candor diluit, ignes,
(50) Aspicit infelix; pudor est menimisse senectae,
Paulatimque suos mens obliviscitur annos.
Aesona sic fama est, sic fama est Aesona quondam,
Post virides herbas & non innoxia verba,
Aetatem nescisse suam: plus virginis ora
(55) Et teneri mores, & vis intacta juventae,
Quam Medea valet. minus est quod carmina posunt
Quanvis attonitae deducant cornua Lunae,
Quam formae divinus honos. His utitur herbis,
Et puer est, lascivus Amor: post saecula mille
(60) Nondum illi teneros laeserunt saecula vultus,
Aut vitae crudelis hyems. Jungantur eodem
Tot menses pariterque dies, tot lustra, tot anni,
Quot nec fatidicas fama est duxisse Sibyllas,
Et totum Pylii vincatur saepius aevum;
(65) Quem dominae vultus, quem tangere lumina possunt,
Jam primaevus erit. redeunt animusque vigorque
Cum Veneris nato, collapsaque dfluit aetas.
Saepe illum Dryades, seape illum in gramine Nymphae,
Formosae Dryades, formosae in gramine Nymphae,
[p. 9]
(70) Viderunt, medios cum Sol accenderet aestus,
Flectere cornipedem, brevibusque includere gyris,
Aspectante Dea. Stupuit vicina juventus
Displicuitque sibi: spatio seu saepius uno
Stringeret indignantem animo, viresque superbas
(75) Frangeret, aut cursu volucres praeverteret auras.
Illa animum viresque dabat, totamque juventam,
Eminus & priscos oculis afflabat honores
Adoremque viro. Non sic Tritonia virgo
Viribus exhaustum senio subduxit Ulyssem:
(80) Nec sic, cum varii redierunt tempora veris,
Et primum Zephyrus foecondas elicit herbas,
Exuit antiquos serpens Epidaurius annos.
Felices oculi, seu vos fatale venenum
Spargitis, & nostro mansuras corde sagittas,
(85) Seu vobis superi, seu vobis sidera vires
Asscripsere suas, totusque indulsit Olympus
Sufficere te humanae spaciumque extendere vitae,
(Audiat ipsa licet Lachesis duraeque sorores)
Vobis cuncta licent. nec nos contendere contra
(90) Possumus, & sacras obnixi ponimus aras.
Vos modi, sed faciles mitesque, accendite curas:
Nec Dea dura veni. si semper parcere guadet
Supplicibus Diana suis, si Gorgonis ora
Dirigit in sontes, visosque ulciscitur hasta
(95) Cecropis, & solos invadit Delius hostes.
Te quoque donavit geminis natura sagittis,
Et puer armavit gemino Cythereïus igni.
Sortem disce tuam. nullum est sine cuspide numen.
Nec tibi succubuit quisquam de gente pudenda,
(100) Indignusve tuis submittit pectora telis.
Sed cui consilii, cui vis non ultima fandi,
Nassovios inter titulum sibi vindicat actus.
Caetera quid referam non aspernanda Deorum
Munera? quid longo fulgentes ordine gazes,
(105) Et quicquid sapienter ames? errore sub illo
Volvitur, & per te volvatur plurimus orbis.
[p. 10]
Tu quoque pauperiem, virgo, laudare memento,
Et specta patienter opes. non utilius aurum est,
Quamvis Socraticae conentur plurima charthae.
(110) Stat precio dos ips suo, nil indiga laudum,
Autorem complexa Deum, qui tempra nutu
Dirigit, & totum regno complectitur orbem.
Ah quoties saevos percussit fulmine postes,
Nec clausae cessere fores, cum limina centum,
(115) Et duri vectes, multusque in limine custos,
Et circum Danaën servaret ahenea turris!
Non alias toto tam dira tonitrua coelo
In terras vibrasse ferunt. saepe aethere puro,
Et nondum emerito fulserunt sidera Phoebo,
(120) Moerorem testata Dei: saepe ordine verso
Nondum elapsa suos flexerunt sidera cursus:
Dum sapiens blandis infusus virginis ulnis,
Pro Jove munus erat, preciumque indutus amoris,
Paulatim rutilo descendit plurimus auro.
(125) Tu quoque pande sinus. nec te foecundior illo
Terreat, aut fulvus nequicquam depluat imber.
Huic niveos vultus cassumque oppone pudorem:
Plus in dote tua est. Nec te maturior aetas
Et quae purpureis albescunt tempora canis
(130) Tum moveant, quam certus amor. Sic nata Saloni,
Et facie praestans & primis nubilis annis,
In gremium jacuit longaevi effusa Catonis,
Et patriae sacros gavisa est tangere vultus.
Sic Venus Anchisen teneris dum condidit ulnis,
(135) Edidit Aenean: quo tota à sanguine Roma,
Et rerum domini primum fluxere Latini.
Talibus Egerie quondan dictavit in ulnis.
Quod jus cunque foret: nec pulchram incumbere Divam
Canitie piguit, nec longos horruit annos.
(140) Ipsa parens frugum, Cretaeae in vallibus Idae
Iasiona suum frugum, viridi quem foverat aevo,
Nunc quoque semper amat; postquam illum serior
Attigit, & sparsi nivibus cessere capilli.
[p. 11]
Nunc quoque Tithoni lepidae conjuncta senectae
(145) Memnonis alma parens, roseo tot saecula vultu
Fulget, & ignavas aspectu discutit umbras.
Nec nocet amplexu veterem fovisse maritum,
Sed Cephali lascivus amor, sed callida noctis
Gaudia, sed blandis juvenem cinxisse lacertis.
(150) Hinc Dea mane rubet, teneroque offusa pudore
Prodit, & erectos vix audet tollere vultus.
Sed tibi nec matres Grajorum è finibus ortae,
Romanaeque nurus, vivendi exempla dedere,
Aut mores finxere tuos, quos nota libido
(155) Et non insolito traxerunt saecula luxu:
Sed patrii ritus, castisque exculta Batavis
Una verecundas praescripsi regula leges.
Nec tibi lascivos pudor est non tangere vates,
Et quicquid peccare docet. sors illa virorum est,
(160) Eruere annales, scelerumque inquirere formas,
Quos aliquid nescire nefas, quos ponere jura
Criminibus Natura dedit. doctrina pudorque
Non bene conveniunt. decet ignorantia castas,
Et quantum liceat tuto nescire fatetur
(165) Quam thalamo sacravit Hymen: cui tangere vittas
Legiferae Cereris sacrisque assistere fas est.
Sed neque torpori gelido tristique senectae
Virginitas devota tua est: qua pectore toto
Uritur infelix. nec quisquam ardentius illo
(170) Optavit tenero primum percussus amore
Sidereos ignes tot increbescere coelo,
Et tardum properare diem. nec gratior ulli
Hesperus auratos formosus protulit horas,
Et tibi nocturnas plusquam sermonibus horas,
(175) Et plusquam nimio ducendum est tempora somno:
Quae simul ingratam damnabunt tempora lucem,
Ad juvenum descendet opus; totumque maritum
Afferet, aut, formosa, tuis desumet ab annis,
Namque utbi divino tepefactus membra jacebit
(180) Molliter in gremio, circumfususque lactertis
[p. 12]
Dulcia festivae libarit munera vitae,
Eque tuo primum manarit spiritus ore,
Spiritus, aethereo quem nectare dia Juventus
Imbuit, & casto flagrantem afflaverit igne;
(185) Protinus inverso properabunt stamine fata,
Ad limen reditura suum. sic volvere jussit
Jupiter, & duras vetuit properare sorores.
Quippe è deliciis, quippe è complexibus illis,
Debita Poedrojae soboles promittitur arci.



Epithalamium in nuptias Adriani Manmakeri, Equitis, & Mariae Berchemiae.

SUmpserat insibnem vario discrimine cestum
In terras abitura Venus, quem pontus & aether
Vere novo, quem sentit humus: quo tacta repente
Parturit, & laeto testatur gaudia vultu,
(5) Muneribus formosa suis. jamque undique Divam
Hauserat, & casto gremium pandebat amori
Qua ferret formosa pedem: thalamoque corollas
Ipsa suo, mixtas fundebat floribus herbas.
Carmina ne desint (quis enim non carmine gaudet?)
(10) Nupturam solantur aves. his vatibus illa
Jungitur, & coelm tepidis complectitur ulnis.
Straverat & summas Zephyris felicibus undas,
Et placidas fraenaret aquas; delapsaque summo
Aequore, foedundo Neptunum sparserat igne.
(15) Tertia lux illam patriis insistere regnis,
Irrita librantem vacuo vestigia ponto,
Viderat. egressam Valachrae cepistis arenae;
Hospitium praedulce Deae. Non gratior illi,
Immimet aequoribus, praetentaque littora Cypros
(20) Porrigit, erranti statio fidissima nautae,
Saepe illic madidos fertur siccare capillos,
Saepe illic lascivit Amor: positaque pharetra
Cum face, cum jaculis, venientem littoris aestum
Aut fugit, aut sequitur fugientem: instatque vicissim
[p. 13]
(25) Fluctibus, & motis instantes effugit alis.
Saepe illum delectat ager, sed saepius errat
Urbibus in mediis: mediis plerunque vagatur
Urbibus, & castos animis inspirat amores.
Plus nunquam quod ludat habet. par gratia morum,
(30) Et formae divinus honos, simplexque venustas,
Sponte sua mites ludentibus inserit ignes.
Nec laedi non gaudet amans, nec edere curae
Abnuit & nutrit festivum pectoris aestum,
Applauditque sibi: dum pulchri indagine vultus
(35) Cingitur, & nullos metuit, nisi captus, amores.
Saepe etiam veniens aliquis de genta Batava
Integer, & blandum fato delatus in orbem,
Saucius egreditur: vectusque per aequora, saepe
Respicit extantes ardenti pectore turres.
(40) Majus adhuc restabat opus, quo vertere cestum
Et vires Cytherea suas, quo spicula cuncta
Optaret lascibus Amor, dignissimus ore
Quolibet, & quovis juvenis dignissimus aevo,
Saepe illum facili tentarat vulnere Cypris,
(45) Saepe illum graviore manu Cythereïus ales,
Cum terris aliis aliisque insisteret oris,
Oblitus patriae. frustra tamen aspicit omnes,
Frustra aliquas non durus amat: sic fata jubebant.
Occupat ignarum Berchemia: primus in illa
(50) Sistitur infelix, centumque ulciscitur una:
Sanguinis antiqui Berchemia; dives avorum,
Et laus ipsa suis. sed quantum Cynthia Phoebo
Cedit, & estinguit formosos Cynthia vultus
Stellarum, cum tota nitet; tantum eminet inter
(55) Virgineas pudor & divina modestia dotes.
Illis luminibus Venetae cessere puellae,
Et dat Roma manus. illis componitur orbis,
Et pariter cedit. Veneris victoria quanta est,
Aut quantum est vicisse duas sub judice, qualem
(60) Antra nemusque darent: qualem procul urbe remotum
Obtulit in solis eductum saltibus Ida!
[p. 14]
Plus tibi concessum est, Berchemia: vincis ubique,
Quamvis in patria, quamvis Nereidas inter:
Illo judicio cunctis praelata puellis,
(65) Quo lustravit humum, quo pulchras mille puellas
Vidit, & insignes alio sub sidere formas.
Et vinci patiare tamen. nec cede neganti
Magne animi juvenis: Si quid communia vatum
Pro te vota valent, quos tu miseratus amantes
(70) Immitem dominae suevisti frangere mentem
Mollibus officiis & blandae flumine linguae;
Tandem victor eris. Pro te Parnassia rupes,
Et Musae faciles & non crudelis Apollo
Incipiet facunda loqui: tecum ibimus omnes,
(75) Omnes perpetuis evincti tempora lauris,
Musarum quos tangit amor, quos respicit autor
Carminis: & supplex formosam affabimur agmen.
Me miserum, cur dura manes, tantumque recusas
Quantum optare soles? cur nec suspiria, nec te
(80) Humentes tangunt lachrimae, nec verba precantis?
Saxea, si nescis, non ille immitis & asper,
Sed flecti facilis, pronusque audire querelas
Et luctus miseros, lamentaque tristia vatum.
Nec meruit sordere tibi. si gloria census
(85) Quaeritur, aut urnae non aspernanda potestas;
Ostendunt tibi fata virum: nec dignior illo
Quisquam nocte tua est. Sed prosit gratia morum,
Sed prosit misero clementia. qualis amanti
Saepe fuit, talem meruit non durus amorem.
(90) Ipse egomet, quanvis pelago divisus & undis,
Sensi animum, miserande, tuum, luctusque notavi,
Et tecum gemui, quanvis ignarus & absens;
Saepe etiam nullo stupuit mens nostra doIore;
In te causa fuit. pars nostri vixit in illa,
(95) In qua tu dominam nescires flectere, terra.
Nec non & Veneri, nec non & plurima nato
Pro te vota tuli: nec non & carmine duras
Flectere tentavi, quo gaudent numina, mentes.
[p. 15]
Vicimus, ô Superi. laetas Humenaeus ad aures
(100) Fertur, & optata victor statione recepit
Gaudia, jam promissa sibi: sed gaudia tantum
Sunt promissa tamen; quae jam vicina videntur,
Percurruntque animum, defixaque sensibus haerent.
Jam tibi suscepit speratam Cynthia noctem
(105) Solvere. jam Phoebus, quoties caput exerit undis
Purpureum, quoties obducit gurgite vultum,
Obligat optantem nil jam nisi basia mentem.
Jam tua labuntur tibi tempora, jam tibi grata est
Lux, ut quaeque perit. quaecunque elabitur hora,
(110) In lucro, miserande, tibi est. jam fessus, & aegro
Proximus, insomnes exerces pectore curas.
Aut si quis miserum lentis sopor irrigat alis,
Somnia cernuntur veras imitantia taedas.
Sic thalamis praeludit Hymen. Berchemia vultum
(115) Applicat absenti, rursusque elabitur ulnis.
Ah quoties illi niveis formosa lacertis.
Haeret in amplexu (quid enim non somnia possunt?)
Basiaque indulget. forte & non basia tantum.
Sed virgo post illa manet. quae restat ab illa
(120) Altera, tam tutae non est abitura voluptas,
Nec nimium metuenda tamen. quod luditur illic,
Fas & jura sinunt. Sic se Natura tuetur
Vindex ipsa sui. sic post immania saxa
Et quae Deucalion non recta sparserat ossa,
(125) Humani generis melius reparatur origo.



Epithalamium in nuptias Cornelii Nicolai,
Senatoris, & Corneliae Pauli.

STat procul extremum qua fulcit vertice coelum
Tellurisque humeris curvatus consulit Atlas,
Fatrorum formosa domus. qua dicitur olim
Japeto genitus, terram formasse parentem
(5) Sanguinis, & nostros finxisse in pulvere vultus.
Stat matrona Venus, positisque in limine pennis
[p. 16]
Perpetuo mansurus Amor, vulgusque volantum
Arcet, & infidos foribus propellit Amores.
Ante alias, Spes lenta sedet, vultuque sereno
(10) Ridet, & instantes à tergo respicit annos.
Ipse puer totum, quacunque it, spargit in orbem
Gaudia cum lachrimis & mixtas nectare curas,
Et non insolitos, juvenum solatia, luctus,
Ipse manu, vitae placidas molitur habenas,
(15) Fataque disponit: nec tristia vulnera semper,
Sed diversa movet. Paret, dominumque fatetur
Atropos, & jussae peragunt sua fila sorores.
Quaeque jubet, sequitur triplicis concordia fusi.
Nec simile est quod crescit opus. pars stamina lenta
(20) Tardaque, pars faciles meruit laetosque labores.
Exitus in dubio est. Rapiunt sua vellera quenque
Fatalesque oculi, nec durae gloria formae.
Te quoque (nam memini) crudeles volvere curas
Septima jam spectat, laesoque elabitur, aestas.
(25) Vix tanti Priamus lustrisque obsessa duobus
Olim Troja fuit. quanquam tot pignora divûm,
Et vix cessurum superis lassarit Achillem.
Non tamen hic ferro, nec saevis cominus armis
Res geritur. non tela volant, non plurimis atris
(30) Impetus obsessas bllistave concutit arces.
Sed multo gemitu, sed, quies concedere saxa
Quanvis dura queant, precibus, moetisque querelis,
Dulcia festivae pulsantur moenia Divae.
Po foribus stant castra viri: quas noce serena
(35) Obsidet, ac clausos spectat sua vulnera postes,
Quos frustra lachrimis soloque oppugnat amore.
Tum quotiens Phoebes nocturnos aspicit ignes,
Felicem toties, facilis cui contigit ardor,
Endymiona vocat: leipdo quem victa furore
(40) Detinuit, lentoque irrorans membra sopore
Condidit, & totis vix jam dimittit ab ulnis.
Non sic Sicanias accndunt suplhura cautes,
Aetnaque tota calet; quoties fuligine nubes
[p. 17]
Fertur in oppositas, proprioque absumitur igne.
(45) Et semper pars una perit. nec talis ut olim,
Haeret in ambiguos: nec festinata libido,
Sed divina rapit constantes gratia sensus,
Et prius est sanctusque calor. Sic Pyramus olim
Arsit, & exarsit juvenem Babylonia virgo.
(50) Nec magis illorum tenuit concordia mentem.
Sed magis hos disjunxit Amor: quantusque Batavos
Dividit & Valachros Nereus secat aequore fines,
Saepius infaustum pelago discernit amantem.
Mens vicina manet. totque obsistentibus undis
(55) Sponte sua pulchram dominae defertur in urbem.
Nec Flissinga tenet pariter cum corpore votum,
Quanvis grata satis, quanvis hic aëra primum
Hauserit, & primos vitae libaverit usus,
Et dulci imbuerit Musarum nectare mentem.
(60) Haga tenet vinctum divina compede pectus,
Haga tenet vinctum, vinctum non deserit Haga;
Astraeae Venerisque domus. quam plurima cingit
Fagus, & hospitio lenique amplextitur umbra
Ardores juvenum, pronasque in vulnera Nymphas.
(65) Plus tamen ante oculos dominae versatur imago,
Et tenet astrictos oculis Cornelia sensus,
In partesque rapit varias, perque aeqora tanta
(Quod genus hoc hominum? quaeve haec tam certa potestas?
Urit, & assiduos absenti suscitat ignes.
(70) Nec modus est, tristesque dies ducuntur & horae:
Nox tamen auget onus. pariter tempusque locusque
Admonet infelicem animum. sopor exulat omnis,
Et fieri quod possit, adest. Sic carpitur absens
Pectora: dum rursus patriam moestosque Penates
(75) Deserit, & rerum dominam delabitur Hagam.
Hic videt & metuit. minus est praesentia formae
Quam quod vellet amor. nec tantum basia prosunt,
Quantum sola nocent. Di talem avertite morbum
Mentibus: aut nostros saltem miserare labores,
(80) Aeneadûm formosa parens. si credimus ultro,
[p. 18]
Et tua percussa testamur numina mente.
Si procul Ausonios inter gentesque tuorum
Ipsaque quae vidit collapsae moenia Romae,
Te coluit, nunc laesus amans, nec durus & excors
(85) Creditur accensas nimium torsisse puellas.
Quas faciles hic semper habes. Priameïus ex quo
Debita praelatae tribuittibi praemia formae
Pastor, & huc illinc Phrygiique venere Penates.
Non facilis, nunc, Diva, veni, si pectora curis
(90) Non queis ante calent: cum primos duceret annos
Laesus, & incertos (quis enim non?) pasceret ignes.
Hic coelo plus debet amor. sic omnia constant,
Et vitae assiduus per te, Dea, volvitur ordo,
Nec frustra Uranien docti dixêre parentes.
(95) Et jam Diva faves. patitur Cornelia vinci,
Nec jam dissimulat quas nollet prodere curas;
Succumbitque tibi, tandemque admittit amantem.
Ipsa Venus longos animi miserata dolores
Tempora praecipitat, volvendaque sidera ducit
(100) Ocyus, & nullam patitur subsisere lucem.
Ipsa manu fausta teneros componit amantes,
Speratamque jubet toties procedere noctem.
Sol abit hinc: illinc, Veneris qui praesidet aulae,
Legatum quem mittit amor, cum dulcia bella
(105) Nunciat, & tristes miserorum ulciscitur ignes.
Ocyus exiliit, formosaque prodidit ora
Hesperus, & laetae praelusit sidere nocti.
Ille avidus rerum, cunctas effundit habenas,
Collectumque diu vix jam dispensat amorem,
(110) Et septem, felix operum, obliviscitur annos.



Epithalamium in nuptias Adriani Blyenburgii,
Equitis, Praetoris Dordraceni, & Sara Roveria.

ADvenit sperata dies. victricia serta
Inter honoratos, Batavorum insigna, fasces,
In foribus suspendit Amor: laetusque satelles,
[p. 19]
Lictorum immixtus numero, turbaeque faventum,
Praetorem comitatur Hymen: interque secures
Ludit, & optatos taedarum ventilat ignes.
Perque vias passim, thalamis felicia vota
Concipit, & festo restatur gaudia cantu.
Conveniunt castaeque nurus, puerique, virique.
Omnis Hymen Hymenaee canit domus. assonat Echo,
Et jam non dubios populo diffundit amores.
Hoc totum, Blypurge, tuum est. suprema potestas
Diluitur, rerumque alius tibi nascitur ordo.
Felix sorte tua. quantum, date numina possunt,
Indulsêre tibi. Batavi regina Senatus
Dordrechtum cui prima dedit cunabula mater,
Et proavos de stirpe sua: quos plurima tollit
Gloria, quos longo commendant ordine fasti.
Accessêre Deae, Parnassia numina quondam,
Nunc patriae; postquam cunctas Helicone sorores
Transtulit, & doctas Lugdunum vindicat artes,
Et decor, & felix facundae copia linguae.
Vix juveni praedulce viri, praedulce parentis
Nomen, & è primo conjunctis omine taedis
Par generi fortuna suo geminataque venit
Erectis animo non aspernanda potestas,
Et Quaestoris honos primis maturior annis,
Quaeque Monetalem ratio determinat artem.
Mox proceres inter primaque in sede locavit,
Qua Vahalin Mosamque suo cum flumine Rhenus
Colligit, & primam patria praelabitur urbem.
Accessit secura sui generosaque virtus,
Et simplex, sed casta, fides: & pectore eodem
Ingenii nix dulcis, & aemulus ardor Olympo:
Mensque hilaris, semperque suis juvenilior annis;
Fortunae nec lege minor. Quae laeta renidet
Hactenus, & nullo turbat tua tempora nimbo:
Ni Venus incurrat puerique volatile ferrum;
Ni pacem interrumpat Amor, fatumque puella
Dispendet formosa suum: nisi dulce venenum
[p. 20]
Haereat, ex oculis conceptum & virginis ore.
Vultus in urbe fuit, viridi pulcherrimus aevo,
Nobilitate sua veterumque insignis avorum;
Effigies sedesque Deae, quam Golgos & Idae*
Arva colunt Cypri. nec enim Cythereïus ales,
Cum face, cum pharetris, formosaque mater Amorum,
Tantum aras aut templa colit, quantum ora genasque
Virgineos oculos, primaevaque membra juventae.
Hoc calet infelix, visaque in Gorgone dulci
Uritur. ingeminant. haustae sub pectore flammae:
Quas nec celsus honos, nec lux veniensque cadensque,
Nec dulces epulae, nec Bacchi munera, nec nox,
Nec toto prohibet conceptus pectore somnus.
Et somnus quo laedat habet. Roveria praesens
Imminet absenti, mediisque intervenit actis.
Plus tamen est, noctem quod vindicat improba rerum,
Quam toties diversa negat. nox omnia reddit
Sopito. vigiles respondent omnia sensus,
Et tanquam in speculis divina occurrit imago.
Excitus, ardenti praefert sua gaudia vultu,
Vellet adesse tamen quod amat, propiusque perire
Optat, & accensos quos nollet, saucius, ignes
Diligit, & sequitur. Dordrechti moenia sordent;
Cum formis damata suis: nisi quatenus uni
Natales bis jure suos debere fatetur,
Quae tulit & dominam: quam nunc felicior Haga
Possidet, & totum pariter sibi poscit amantem.
Huc abit, huc toto connixus pectore fertur:
Dum videt, optatque oculos ardore moratur
Cominus, & praesens praesenti carpitur igni.
Quoque magis spectat, magis uritur. illa dolores
Votaque, quae procul à domina conceperat absens,
Diluit aspectu, pariterque accendit amantem.
Et seu dure negat, seu laeto blandior ore
Spem fovet. & duci praereptam temperat arte;
Hoc magis accendit. timor hinc, spes ducitur illinc,
Nec satis indulget misero, nec sufficit illi
[p. 21]
Quicquid sperat amans. quantum placet inclyta virgo,
Et decor & facies in virgine, displicet illi
Virginitas amor: viduum quoque nomen amando
Damnat, & exactos ardore ulciscitur annos.
Igne suo Dominaeque suae moestissimus heros
Carpitur. hinc coelum, proprio quod pectore gestat,
Hic Venus impellit, dubioque accenditur aestu.
Non capiunt humiles heroum incendia mentes,
Quos toto premit igne Deus. subsessor, & ultor
Majestatis Amor, privato in vulnere vires
Temperat, & modicis impellit pectora curis
Ignorata sibi. cum Dis, genitisque Deorum,
Dis genitus, majorque Deus, concurrere gaudet;
Et coeli dominos in coelum dirigit ignes.
Praeterit imbelles aut deserit. aethere summo
Ludit, & aetheris intenta mentibus arma:
Mox placidus, blandusque suae solatur & ultor
Saevitiae, cum finis adest, cum praemia reddit
Militiae suprema suae, cum cedit amori
Virginitas devota sibi: qua languidus, & jam
Emeritus donatur amans. Post vulnera, post tot
Quas male damavit steriles sine conjuge noctes,
Advenit sperata dies; quia gratior omni
Nox instat sperata die. Roveria dulcis
Vincitur, & captas victori porrigit ulnas,
Datque manus. tristes abeunt à limine curae,
Et gemitus. Spes sola manet, quae tempora longa
Damnat & antevenit, blandaque in imagine pendet,
Et nondum instantem queritur procedere noctem.
Quid dulcis non audet Amor! multabere Virgo
Parte tui: quantis damnata ac tradita flammis
Victima! quos animo ille ignes, quos pectore motus
Concipit! obtutu stupt, aspectuque minatur,
Et saepe attonitos oculorum conjicit orbes
In praedam quam spondet Hymen. sic Martius ales,
Sic Jovis invicti trepidantem è nube columbam
Armiger, aut nondum depulsam conspicit agnam
[p. 22]
Matre sua, visamque ardet, totaque remotam
Spe tenet, & necdum potitur. Pavet illa minantem
Et rubet, & tota perfundit virgine vultum,
Et magis irritat, quem nondum extinguit, amorem,
Haud impune tamen. lux occidit. aurea caelo
Nox pariter victorque urget. poscitque piari
Fervidus, annoso percussus vulnere mentem,
Et crudum intendit gremio grasssator amorem.



Panegyricus in Chronicon Eusebianum, sive
Temporis Thesaurum, à Iosepho Scaligero
editum.

BEnaci proceres, quos virtus addidit astris,
Ejecere suis crudelia numina regnis,
Nec patiens res tanta sui, si tempora recte
Ponimus, & longos saeclorum evolvimus orbes,
Ex quo Romulides Hunnorum terror Alanus,
Veronamque suam pariter, terramque suorum
Fixit, & hostilem Venetos deduxit in urbem,
Exitio majore sui; nihil arma, nec enses,
Nec tantum trabeae, nec longi insignia regni,
Quam Fortuna potest. quae de victoribus una
Ludit, & ereptis melius vestitur opimis.
Primus ab invictis toties cum certa tulisset
Hostibus, & fausto congressus proelia Marte
Caesar, in adversam direxit pectora sortem,
Et regnum, Fortuna, tuum, totamque parentum
Eripuit seriem poscentibus omnia fat.
*** Seu quia naturae spatium transgressus, & aevo
Aemulus, angusto subduxit pectora mundo;
Seu nati virtute sui, qui saecula terris
Reddit, & antiquum restaurat gentibus aevum,
Antiqui vindexque sui. Scit Graja vetustas,
Jupiter aeterno postquam successit Olympo,
Et terra profugum Saturnus sustulit aurum,
Ex illo Libyas vicinaque Syrtibus arva,
[p. 23]
Et si quis dubias Nili sibi vindicat undas,
Nondum certus adhuc, aut qua manifestus arenis
Colligit, & raros excusat fluctibus imbres;
Quaesivisse Deum; veteres quaesistis Athenae,
Oraque subjecto leviter distracta Peloro,
Ausoniis exculta viris, quae prisca remisit
Nomina, cum Latiis latuit quaesitus in oris.
Quanvis fatidicae toties cecinere Sibyllae.
Et sacro jacuit toties totiesque sub antro
Egeriae conjux: quanvis cum consule Roma
Viveret, & certum trabeis inscriberet annum.
Quanvis grata suis ventura nepotibus olim
Eusebii donasset opus, qui saecula cuncta
Conderet, & totum servaret gentibus orbem,
Quas distinguit humus, quis omnis dividit aetas,
Ignorata sibi. Nam quanvis saepe vetustas
Expugnanda fuit, quanvis tot vulnera membris
Duxerit infelix, quoties Theseïus heros
Pars non una sui, medio quaerendus in agro,
Et rursum jungendus erat, cum fraude novercae
Occidit, impulsu volucrum distractus equorum,
Aut Amphioniis notissima fabula Thebis
Infelix juvenis, materni praeda furoris;
Plus tamen est, quem non populi videre, nec urbes,
Invenisse Deum, totque annum saecula retro
Reddere sepositum, totoque arcessere coelo.
Stat Meroë, longis qua circumfunditur undis,
Accusata tibi, coloeque intenta Canopus,
Et frustra resono gavisae Memnone Thebae.
Stat Mithrae gens sacra suo: queriturque, nec aris,
Nec tot cornipedum caesis reperisse sub extis,
Depositum, Sol magne, tuum. stat Graecia mater,
Temporaque Alpheus Pisaea vinctus oliva,
Victoresque suos & praemia longa suorum
Confessus debere tibi, quos caeca vetustas
Abstulerat tenebris, totoque exemerat aevo.
Quanvis vana suis indixit tempora fastis,
[p. 24]
Mendax saepe sibi, quanvis annosque diesque
Jupiter Eleae decepit pulvere pugnae.
Quae nox, ô Superi, coecaeve ignavia mentis,
Hactenus obsessos hominum caligine sensus
Involvit, totumque genus: tot saecla virorum
Ilustresque animas? cur nunquam Delphica rupes,
Aut volucres, Dodona, tuae, Clariique vetustas
Numinis, Ismeni vel qui bacchatur ad undas,
Responsio juvere suo? Xantique beatae
Explorata fides, siccaeque habitator arenae
Et frustra genitor Pellaeo creditus Ammon?
Cur non ambiguas miserunt numina sortes,
Tantaque tam longis jacuit depressa tenebris
Relligio? nostro, Superi, cur redditis aevo
Quod mundus nescivit adhuc? cur saecula cuncta
Jam tenebris damnata suis conceditis uni,
Quo nullus virtutis honos, quo tempora desunt
Artibus, & solum faciunt nil scire beatum?
Seu te Triptolemi, seu te Gangetica vixit
Bellua, seu totum Cybele circumtulit orbem,
Seu quo Bellerophon sapientes prodiit undas
Nixus humo: Phoebusque suas tibi, luce renata,
Quas male suscepit Phaëton concessit habenas,
Endymioneae seu re praesentia Lunae
Afflat, & occulto sopitum condidi antro?
Haeremus taciti. virtutis maxima nostrae
Laus angusta tibi est. stupor est quo magna coluntur
Numina. Sic taedas cum mystica jactat Eleusis,
Haeret in ambiguo trepidae pars maxima turbae
Cunctaque miratur. juvat ignorantia veri,
Et satis est horrere Deum: pietasque pavore
Crescit,& ignaris majestas mentibus haeret.
Aut ubi quaesitum toties totiesque repertum
Liniger instanti populo demonstrat Osirin,
Conditaque insani deducunt orgia mystae;
Plebs credit quod nescit adhuc: stupet insia turba.
Et pietas coecos animis instillat honores.
[p. 25]
    Quae tibi nam nostrae persolvant praemia Musae?
Quae merces sat magna tibi est? quae carmina curis
Non indigna tuis? aliis diuturna petuntur
Nomina, venturos inter mansura nepotes.
Et longaevus honos. quicquid tibi reddere possit,
A te tempus habet, tua mundus saecula currit.
A te principium venientis ducimus aevi;
Proles vera Deûm. Quicquid mortale tenemus
Eripuit natura tibi. non munus Iacchi,
Non Veneris fregit natam ad coelestia mentem,
Submisitque tibi pavidus sua tela Cupido;
Indignus virtute tua, nisi Iupiter illic
Esset, & ignavis cessissent fulmina telis,
Quae cessere tibi, non gens lasciva puellae,
Imbelli dubios flexerunt lumine sensus,
Et consanguineae certissima mortis imago
Somnus iners, vitae pars ignavissima nostrae.
Sic tibi nec torpor nec desidiosa voluptas
Propositam suspendit opus, nee defuit annis
Tarda suis, semperque sibi mens institit ipsa,
Dum longum successit iter. qua caerula Tethys,
Qua nondum Oceanus diverso nomine dictus,
Incipit infusus medias distinguere terras,
Et rursus geminis Alcidae finibus exit.
Quos natura secat populos, aut dividit aër,
Aut fluviis diversa fuis interluit unda,
Pectore cuncta tenes: ignota atque invia cunctis,
Et totidem populorum artes, & nomina rerum
Nec Phoebus veniens, nec cum se condit in undis,
Conspexit plus mente tua. non terminus illi est
Quae bene divisum Borean pars mittit & Austrum
Nec qui luminibus subtertrahit aëra nostris
Invidus, & latum finitor dividit axem.
Quod centum populis, quod toti sufficit orbi,
Laudis summa tuae est. pereant discrimina rerum:
In te mundus erit. toties mirabimur unum,
Quot Vesper populos, populos quot respicit Eos.
[p. 26]
    Sic tua cum fessas superent praeconia Musas,
Accedit tacito furtiva calumnia morsu,
Et solus populo qui sis quantusque fatetur
Livor iners animi: dignos tibi reddit honores
Aemilia gens, nomenque auget, quod tollere Phoebus
Nescit, & attonitae nequeunt augere Camoenae.
Namque ubi supremo rerum stetit ordine virtus
Divitiis innixa suis, quam tangere nescit,
Impetit infelix & sic probat ardua, livor.
Sic ubi cedentem Iovis armiger ire per aethram
Deserta molitur humo, primum agmine denso
Infirmae comitantur aves, dum nubila supra
Fertur, & adversos eludit fulminis ictus.
Pars infra trepidat, pars sese attollere frustra
Nititur infelix, pars aethere fertur ab alto,
Et solis miseras explet clangoribus iras.
Invidia praeeunte, animo majora capessis,
Nec major virtute tua es. quot despicis infra,
Tot simul ingenti testesque hostesque parasti
Nomine, cui testis virtutis, sufficit hostis.
    Nec tua quae nullis clausa est sapientia metis,
Sed virtus generis generisque invaditur ordo,
Stirpsque invicta Deûm. Sic Guillandina papyrus,
Jam toties convicta tibi, Burdonia monstra
Eruit è tenebris: regnique eversor aviti
Hadria de tantis queritur superesse ruinis,
Quod miretur adhuc: & de tot millibus uni
Majorum titulos totamque incumbere gentem.
Haud aliter, Divis si fas componere Divos,
Veronamque tuam primo deducere coelo,
Jupiter, Idaeis cum primum missus ab oris,
Curetum chorea, versorque ad pectora ferro,
Et centum cinctus Corybantibusâ aethera summum
Scanderet, & primos libraret fulminis ignes;
Dictaeo genitum Cretes finxere sub antro,
Et civem fecere suum; finxitque sepulchrum
Livor, & aeternum tumulo foedavit Olympum.
[p. 27]
    At neque Saturnus genitor, suprema Tonanti
Gloria: nec fortes animi laudesque tuorum
Laudibus accessere tuis. nihil addidit illis
Quicquid demit humus, populique ignava libido.
    Omnia tollantur saecli monumenta vetusti,
Si quid Scaligeris adscribunt tempora Divis,
Et quicquid Fortuna dedit, reddatur inerti
Invidiae: tantos proavorum tolle triumphos,
Et pulchrae pereant, virtutis praemia, lauri,
Regalesque aquilae, priscaeque insignia gentis;
Tanto major eris, quanto plus incipis esse:
Et minimum est in laude tua laudata tuorum
Progenies, à te stirpem numeramus avorum,
Et quicquid fuit ante, tuum est. tu sanguinis autor,
Et finis virtutis eris. tecum occidet illa,
Et generis series à te ducetur in omnes,
Quos olim Verona tulit. numquam inclyta virtus,
Autores proavos, & nomina longa suorum,
Miscet laude sua. Decii, fortesque Camilli,
Majores generis primosque habuere parentes
Quos Natura dedit (melius sic incipit ordo)
Et pariter proavos, pariter junxere nepotes
Nobilitate sua. Stet quolibet ordine virtus,
Incipiet debere sibi quod quisque parenti
Imputat, & nullis deducet nomina fastis.
Ipsa sui compos, titulis incumbere nescit
Anxia. Sic Peleus minor est collatus Achilli,
Nec tantum genetrix, nec tantum Jupiter illi
Quantum Troja fuit. minor est Cythereïa mater
Quam pater Aeneae, medio surreptus ab igne,
Et Thusco toties sudantes sanguine campi.
    At vos magnanimi reges, regumque parentes, Hunniadae proceres: quos inter maximus armis Caesar, ovans animi, Phoebo castaeque Minervae
Assidet, & lati miratur limen olympi,
Quem circum ingentes litui, fractaeque secures,
Et detracta suis dependent hostibus arma;
[p. 28]
Hoc gaudete die, qui totum vindicat aevum
lllustri merito magno gaudete nepote,
Qui modo, non inter galeas ensesque suorum,
In templis, Verona, tuis, ubi nubibus aequa
Mausolea sui testantur funera regni;
Sed domitis late populorum erroribus, ingens
In mundo suspendit opus: cui nulla nocebunt,
Aut nocitura suas evertent tempora leges.



In Obitum Rudolphi Snellii, Mathematici Pro-
fessoris, Veteraquinatis Batavi: cum publica ora-
tione à Guilielmo Coddaeo, linguae Sacrae Pro-
fessore, celebratus esset.

FOrtunate senex, quem non inimica Minervae
Impulit ambitio vanis incumbere curis,
Nec populi plausus & inania murmura vulgi
Avertêre altam Musarum à tramite mentem:
Quem tranquillus amor veri, duscisque lubido
Virtuti inscriptas sophiaeque evolvere chartas,
Detinuit, sanctoque infecit pectus honesto:
Jam tibi formosi panduntur limina coeli
Aurataeque fores, quarum percussus amore
In terra peregrinus eras, semperque beato
Lustrabas oculo majoris moenia mundi.
Seu te Lugdunum tenuit, domus hospita Musis,
Felix voce tua, semperque assueta doceri
Autores rerum numeros, Samiique renati
Argumentum ingens: seu, quae tibi lumina vitae
Indulsere olim Veteres, tua gaudia, Nymphae,
Iselides Nymphae: quae leni murmure quondam
Nascentem, & castis prima: excepêre lacertis.
Nunc quoque quae rapti circundant corpus alumni,
Intentae semper choreis, tumulumque volenti
Attollunt, patrioque involvunt cespite civem.
Hic quoties doctae donarent ocia Divae
Et consueta suae differrent mueera curas,
[p. 29]
Excludens populi pariter solisque calores,
Ingenti cinctus ramorum atque obsitus umbra,
Urbano procul a strepitu, sublimia coeli
Tecta pererrabas, perque aurea sidera jam tum
Diffusus, pulchros habitabas aetheris ignes.
Qui tibi nunc, divine senex, circum undique terris
Erepto, occurrunt pariter, circumque voluti
Concentus edunt varios, aeternaque fundunt
Murmura, sed sensus non admittentia nostros.
Hic quoque, ne magno tellus concedat olympo,
Aut ingrata tuas Lugdunum atque impia laudes
Tristibus involvat tenebris, cogatque sileri;
Ille tuae sidus patriae gentisque Batavae,
Numinis interpres magni, caelique sacerdos
Haud minus ingentes solvit Coddaeus honores.



Epicedium cercopitheci defuncti, ad Petrum
Scriverium.

ILicet occidimus, nec erant tua munera tanti,
Ut nullos possem, Scriveri, ducere somnos,
Ut nox tarda mihi, nocte ipsa tardior iret
Importuna dies. tenebras damnamus inertes,
Et tenebrae fiunt invisae tempora lucis.
Sol quoque jam nobis pariter, suavissime, tecum
Occidit, & tecum fugerunt sidera noctem.
Tu domini festiva quies, tu sola voluptas,
Tu post compositas & portus & ocia curas,
Tu blandum solamen eras: tu vespere sero,
Tu cum lux aderat, primoque rubebat Eoo
Mox ventura dies, tu cum nox lumina coelo
Spargeret, & terris ignavam induceret umbram,
Haerebas humeris gremioque, aut pectore nostro.
Quin & adulanti similis, similisque roganti,
Languentes si forte thorus susceperat artus,
Astabas, pariterque optabas ducere somnos.
Hac caelebs mercede fui, nec taedia lecti
[p. 30]
Sensimus, & nullas vagitu impendimus horas.
Sed tecum Musisque simul, divisimus omne
Quod somno licuit positis subducere curis.
Mox ubi formosus tenebras excusserat aether,
Ignarus torpere diu, fessusque quietis,
Ad faciles iterum gaudebas vertere lusus,
Aedibus in mediis domino spectante lacunar
Scandere, vel tecto pariter vinclisque solutus,
Arboreos saltu solitus transmittere ramos.
Aut corpus tenui libratum fune per auras
Mittere: non aliter, quam cum molimine docto
Subtilis tremulam deduxit aranea telam,
Iam proprium decurrit opus, conspectaque longe
Decipit, & filo dubium est tollatur an Euro.
Aut cum jam Batavae portum tetigere carinae,
Neptuni de gente aliquis, pernicius aura
Fertur in antennas, rursusque relabitur iisdem
Funibus, & vento citius consistit in imo.
Saepius incertos edebas corpore motus.
Quales sylvigenae Nyseïa numina Fauni,
Aut exsultantes Satyri, cum corniger Evan
Signa movet, fervetque aeris tinnitibus aether,
Et Naxos saltata Deo; componere gestus,
Et formare modos, agitataque flectere membra
Gnarus, & ingratas saliendo avertere curas.
Talibus illecebris si qua est aut gratia doctis
Vatibus, & magnos Phoebeïa munera possunt
Exorare Deos, non tu, dulcissime rerum,
Taenaron, & moesti spectabis limen Averni:
Nec te Cerberei, metuentem incognita quaeque,
Terrebunt sonitus, ternaeque in gutture linguae.
Non patrem Pelopis, quamquam tibi mensa placebat,
Aspicies epulas semper sperare paratas.
Non prolem Danai, tantum pietatis amator,
Aspicies fundo periturae incumbere lymphae.
Non Ixionios, imitari cetera doctus,
Spectator repetes, totiesque imitaberis orbes:
[p. 31]
Sed mites animas, devotaque pectora quondam
Artibus ingenuis, nostrisque ante omnia Musis,
Inter odoratos nemorum gelidosque recessus,
Et liquidos fonteis, aeternaque munera veris,
Et semper virides Musarum praemia lauros,
Lusibus, & vario rerum oblectamine falles.
Cedet Aretullae volucris, Stellaeque columba,
Quaeque senis Teii tenues mandata per auras
Detulit, & blandos domini transvexit amores.
Discedet toto festivus gramine passer,
Cui quondam teneros morienti Cynthia vultus,
Luctibus, & pulchros lacrimis corrupit ocellos.
Cedet & Eois Nasoni missus ab oris
Psittacus, humanas edoctus tollere voces,
Quamquam illi exsequias volucrum longissimus ordo
Iverit, & ruptis nudarit pectora pennis.
Et quem funesto vixisset Papinius ore,
Pro Meliore suo gemuit, lenisque Secundus
Inseruit nullo perituris tempore chartis.
Cedet & ipse tuus, quanquam facundior illis,
Tot lingua mentitur aves, tot murmura voce
Scriveri mutare solet, quot maximus aër
Educat, aut totis errant animalia terris.
Haud aliter quondam sinuosi in gurgite ponti
Carpathius juvenis, rerum cui nota potestas,
Et coecas reserare Deûm per carmina sortes,
Fit fera, sit volucris, variamque abjectus in alvum,
Sibilat, aut verso mugitus intonat ore,
Aut responsuras latratu percutit auras.
Vix quoque se, quamvis meliori sede recepta,
Huic ferret se Maera parem: quamquam aurea notis
Addita sideribus, priscum fateatur amorem:
Et quae fallentem reditus agnovit Ulyssem.
Issaque discedes, victuris lusibus Issa
Vatis nota tui, quamquam omnibus Issa puellis
Blandior, & cinctis lascivior una columbis:
Et nunquam gutta positos decepit amictus
[p. 32]
Stertentis domini, colloque incumbere jussa,
Persensit gemitus, & notae gaudia mentis.
Nec queror exstinctum (quis enim crudelia Divûm
Vertere jura potest immotaque fata sororum?)
Si nati morimur, si nec Sarpedona quondam
Jupiter eripuit, tenebrasque inflexit Averni,
Totque Deûm nati Phrygio cecidere sub hoste.
Ereptum, Fortuna queror. Sol pronus in undas
Hesperias, toto gaudentem corpore vidit,
Intentumque epulis positis, epulisque remotis
Et vix subducta choreas deducere mensa:
Idem mane novo defunctum lumine corpus
Vidit, & indigno lacrimas in funere nostras.
Tum quoque, cum Clotho vacuam Lachesisque teneret
Iam fato cessante colum, saevasque negaret
Haec atque illa manus, media plus morte natantes
Attollens oculos, dominum suspexit amice,
Bisque vale dixit, blandoque bis edidit ore
Murmura, quae surdas poterant perrumpere cautes,
Et leti dominas, & fas inamabilis orci.
Tu quoque (sic visum Superis, rigidoque superbae
Stant adamante fores, nec votum janitor ullum
Crudus & indomitus Stygias transmittit ad undas,)
Extremum extremumque vale, tellusque jacenti
Sit lenis capiti, nec dura coërceat umbram.
Quod superest, si non Pario tua marmore surgit,
Et domini sublimis humus testatur amorem;
In titulo vives: chartaque exstabit in illa
Marmora quod vincat. nec te tua nesciet aetas,
Nec te posteritas aevo vixisse priorum.



Propempticon in abitum Frederici Sandii, cum
maximam in patria dignitatem consecutus, tituli
Iuris causa Galliam peteret.

SI quid adhuc, Divi, devicto restat ab hoste
Quod ponto liceat, nec jam consumpsimus omne
[p. 33]
Pro patria votum, cum publica sacra diesque
Fecimus, & victos pelagus donavit Iberos
Matribus, & timidis pro libertate puellis;
Hoc uno probet esse aliquem, cui cura Batavi
Nominis est, nostras qui sustinet aequore terras.
Plus uno ratis ista vehit. tot vota locorum
Et totam dubiis patriam commisimus auris,
Et quicquid praestare Deis vel publicus horror,
Vel suadet communis amor. Sic Thesea quondam
Littore cedentem trepidae vidistis Athenae:
Nec tantum nato genitor timuisse putatur,
Quam regi gens tota suo. Te non minor annis
Exspectat genitor, nec tam felicior illo
Quam nati par laude sui: non utilis armis,
Sed pacis tranquillus honor; cui nescia rerum
Tempora securas iverunt prima per artes:
Donec compositos evexit purpura mores,
Et patriam praeferre sibi, jussasque secures
Tandem Socraticis decuit praeponere chartis;
Sat felix, nimiumque, suo si languida fato
Lumina, supremo nati saturasset amore,
Et reducis laetos lassasset in oscula vultus,
Jam finem visura suum suprema senectus.
Sospite sed quicquid patria rebusque luendum est,
Sit totum Fortuna tuum, dum major ab illo
Surgat, & antiquis patriae succedat habenis.
Hoc totum, Neptune, tuis speremus ab undis,
Et fas sit debere tibi: si nulla petuntur
Vellera, nec primis venti pelagique periclis
Auratam mercamur ovem: sed debita laudi
Praemia, sed magnae seros virtutis honores,
Solamenque Astraea tuum, quae saecula nostra
Et desolatas cum linqueret aethere terras,
Munera rara quidem, sed non indebita, genti
Concessit superesse suae, quae fascibus aequis
Et sic mansuras fraenaret legibus urbes,
Invidiam factura Deis, cum pilea sanctae
[p. 34]
Libertatis apex, & magni censor honoris
Annulus, & sacrum digitis inducitur aurum.
Sed pars magna suo titulum praemittit honori,
Et nudum modo nomen amat. te prima sedentem
Inter honoratos accepit curia patres:
Principiumque tibi quo non majora supersunt,
Voti finis erat. praecessit purpura nomen
Quod legum consultus habet. cum prima petuntur,
Iam suprema tenes. Felix Aurelia tanti
Muneris, expensi felix: quem solvis honorem,
Accipis: & tanto plus est petiisse quod optat,
Quam donasse tibi. Per dura pericula ponti,
Per dubios fluctus, & coecas cautibus undas,
Invenies, quod quisque dabit. Quid patria nostra,
Aut tantum Batavi de te meruere Penates,
Quos fugis? An tanti est alienas visere terras,
Ne pontum metuas? Ithachive exempla secuto
Pars laudum est errare tibi, magnusque locorum
Spectator venies? Abeas quocumque libebit,
Vel Libycos aestus, finesque binominis ultra
Fluminis, aut nondum positi discrimina mundi;
Vel quicquid vagus Alcides, vel corniger Evan,
Praemisit Superis longarum errore viarum;
Iam nusquam privatus eris: fortuna sequetur
Lugentis patriae. feriant hanc aequora puppim,
Nutabunt patriae diverso litore sedes;
Naufragiumque hoc gentis erit. dolor ibit in omnes
Et populi sors tota tua est. Non fluctibus umquam,
Nec tantum Boreae licuit peccare Notoque,
Nil tantum commisit hyems. non maesta Calypso
Cum festinantem lacrimans dimisit Ulyssem,
Vittaque jactatum gelida suscepit in alga.
Nec cum Cecropidae mediis errastis in undis,
In pontoque urbs tota fuit: populusque relictis
Moenibus, ingentes pelago commisit Athenas.
Nec tantum Phrygios cum terruit unda penates,
Mox Divos, Romane, tuos. Pendemus ab aura,
[p. 35]
Et levibus ventis, facieque undaeque polique,
Quos patriae conjunxit amor. Sin prospera cursus
Servent fata suos, & nostro litore sistat
Quae puppim tulit aura tuam; gaudebimus una,
Et communis erit quae te fortuna reducet.
Accurrent trepidae, populi pars una, sorores,
Et vicina domus, cognataque turba tuorum,
Et si quae Superis suspendit forsitan olim
Pro te vota Deis, nondum confessa calores
Virgo casta suos: aut si quae nescia vultus
Accurret visura tuos, immixtaque turbae
Hauriet occulto victuras pectore curas,
Indulgens miseranda sibi. Sic Pelea quondam
Viderat in coetu juvenum pulcherrima Tethys
Finibus Aemathiis redeuntem, aut Cecropis urbe,
Cum primas aleret curas, dubiisque caleret
Ignibus, & magnum sic jam sponderet Achillem,
Atque aliqua è matrum turba, cui filia longas
Unica servat opes, & limine surgit avito,
Fallaces metitur aves, atque omnia de te
Sperat, & incertis generum fore credit ab astris,
Aut levibus parrhis, aut oscinis omine corvi.
Quicquid erit, seu morbus amor, seu caeca voluptas,
Seu Superûm lex est & inevitabile fatum,
Ne tibi sit tanti steriles deducere lunas,
Et male foecundos consumere molliter annos;
Ut nunquam pater esse velis. Satis approbat unus
Connubium, qui te talem* prius edidit orbi;
Et nati virtute sui magis inclyta mater,
Quam si casta suos duxisset conjugis expers
Sed sine prole, dies. aliquid debetur amori;
Et vitae pars una perit. somnusque jocique
Et mentis dominae rapiunt sine fraude puellae,
Quod permittit opus. quisquis sibi vindicat illud
Quod superest, sat laudis habet. cum cuncta dedisti
Poscenti patriae, patriae quoque poscitur haeres,
Qui post fata tuis quod desit suppleat annis.
Continue
[p. 36]

SYLVARUM

LIB. II.

Iani Rutgersii, Regii in Suecia Consiliarii è
Batavia abeuntis Propemticon.

AEolii fratres quorum sub numine surgit
Pontus, & illaesae decurrunt aequora puppes,
Hoc terris servate caput: cui junctus Apollo
Aeternusque Helicon dubiis committitur undis,
Et patriae sperata salus. si tota precatur
Imploratque suos regina Batavia Divos,
Et gens indigno Musarum oppressa dolore.
Nam neque sic maesto juvenis divulsus Oresta
Phocaeus, neque sic mediis deprensus in umbris
Aegides stupuit, cum victor sidera retro
Alcides peteret, clausoque evaderet orbe,
Custodem referens, tenebrarum è nocte silenti,
Centum ora, & centum torpentem colla catenis;
Ut nunc immenso curarum involvimur aestu
Phoebi sacra cohors. Nec tu tamen ardua coepta,
Invictosque animos pone, et sublimia vota,
Spes & amor patriae juvenis, quamquam aequora tanta
Undarumque obstent montes, tam saeva minentur
Frigora: quamquam Arctos vicino sidere, quamquam
Immitis Boreas speratum diligit axem,
Et glaciem & fractos molitur ab aëre nimbos:
Nec te detineant lachrimae vultusque paterni, Et fraternus amor, circumfusaeque sorores,
Non alii, quos celsus honos è stirpe tuorum
Extulit, & nostris affixit gloria rebus,
Illustres animas, claraeque ab origine gentis:
Quorum humeris quanta est populi fortuna recumbit.
Nec te detineat patriae praesentis imago,
[p. 37]
Non pulchri aspectus nemorum quos possidet Haga,
Astraeae Venerisque Deae gratissima sedes,
Haga voluptatum genitrix, genitrixque laborum;
Totque urbes hinc inde aliae: vel quae tibi lucem
Prima dedit, primumque indulsit munera vitae.
Quamquam illam rex indomito cum flumine Mosa,
Et Linga, & genitor Vahalis circumerrat aquarum,
Quamquam olli curas omnis tristesque dolores
Diluit, & grato solatur munere Rhenus.
Hoc quodcumque vides, qua coeli ingentia tecta
Incubuere solo, terramque amplexus inertem
Tot circum flammis diffunditur aureus aether,
Quaque impacatum terras praelabitur aequor;
Virtutis spacium est. hanc metam illustribus ausis
Indulsit Natura parens, tum cum aethere ab alto
Ignea victurae libavit semina mentis,
Aeternosque animos imbelli in corpore clausit.
Si non Aeoliden Ithace, non Thessala tempe
Ardentem Aeaciden, non septem terga minantem
Taurorum Telamoniaden, Salaminia rupes,
Non antiqua Pylos felicem nectare linguae
Nestora, non dominae Atridas tenuere Mycenae;
Tu quoque, sit quamvis formosa Batavia mater,
Foederibus regum tantis, tot laeta trophaeis;
Ingentem diffunde animum, qua sidera currunt,
Et patriam metire immensae finibus aethrae.
Tempus erit, cum plenus opum, cum plenus honorum,
Irritaque expertus magnarum praemia rerum,
Pollutas nullo laudabis crimine Musas,
Occultosque lares: ubi vitae tuta petentem
Ocia, tranquillo lustrabit lumine virtus.
Seu procul ignavo gaudentem excedere vulgo,
Porticus accipiet, torvo dilecta Catoni,
Audacis nutrix animi, constansque laborum:
Seu qui Socratico diffundit nomine verum,
Ignotus populo sapiens, vicinus Hymetto,
Ilissum trepidantem inter fonteisque salubreis,
[p. 38]
Fessum aulae, dulcis sophiae circumdabit umbra.
Saepe etiam regum curas, & tristia bella,
Et quicquid gelido Oceanus sub gurgite volvit
Monstrorum; effusas informi corpore phocas,
Et nil balaenis debentem immanibus orcam,
Non infacundo mecum perfusus Iaccho,
Lugduno in media referes: ubi mollia curis,
Tempora compositis Musisque indulget Apollo.
Interea causas alii, & civilia jura
Defendent, patriaeque evolvent litibus urbes,
Quae quondam tibi cura fuit. Nunc maxima rerum
Majestas, & sceptra vocant: nunc purpura nobis
Invidet, & Regum non expugnanda voluntas.
I, fatis accede tuis, rebusque futuris,
Et laetos admitte Deos: Sueonumque potentum
Regnatorem, animo excelsum, fretumque juventa,
Et laudum spe, disce sequi: sive horrida castra,
Riphaeas inter glacies septemque Triones,
Figit, & armatum circumdat frigore Moschum:
Seu spumantis equi sudore undantia colla
Assuescit tonitru murorum, & fulmine Mardis:
Seu pacis molitur opus; Gottoque volente
Arctoas late componit legibus urbes.
His rerum auspiciis, tantoque insignis honore,
Pone sequens magni exempla & vestigia Diickii,
Numquam olim patriam aspicies inglorius Hagam.



Iacobi Augusti Thuani Apotheosis.

FElix, quem longae meditantem incommoda vitae,
Regnorumque vices, nec stantem legibus aulam,
Tollit summa dies: fatoque occurrit, & ultro
Eluctantem animam, poscenti indulget Olympo.
Non illum ingrato perfudit flumine Lethe,
Nec questus humiles indignosque ore cientem
Nequicquam, ardenti Phlegethon circumstitit amne:
Sed totam pertaesus humum, fortisque malignae
[p. 39]
In sese alternis redeuntem fluctibus aestum,
Intactas sceleri sedes, semotaque regna
Fortunae imperiis, nullique obnoxia fato,
Optat, & incertis immunem casibus aethram.
Illic attonitam majori numine mentem
Pascit, & errantis perlustrat moenia mundi,
Sceptrorumque obitus coelo miratur, & ortus.
Haud secus Anchisa genitus, post tristia bella,
Et ponti furiis Martisque agitatus Ulysses,
Invasere Deos: terrasque hominesque perosi,
Excessere humiles angusti corporis artus.
Te quoque non aliter, regni fidissime custos,
Auguste, infelix patriae labentis imago,
Defixa ante oculos conceptaque sensibus olim,
Humanis docuit paulatim excedere rebus.
Te quoque, lex eadem fati, caelestibus umbris
Addidit, heroasque inter, vix cognita terris
Veri immota fides, nullis concussa locavit
Aularum illecebris. Quo postquam regia virgo,
Quae nunc sidereos inter Dea volvitur axes,
Iustitia aspexit venientem; occurrit, & omnem
Splendore insolito assurgens implevit Olympum.
Adventum sensere Deae Titanius orbis,
Et laeti stellarum ignes, & pallida Phoebe:
Sentit, & intranti sonitum dedit arduus aether.
Olli Relligio, casta ac sine sordibus ullis,
Haerebat lateri, primos amplexa parentes,
Et tantum innocuo pietatis nomine dicta;
Rixarum immodìcos jure aversate nepotes.
Relligio, quae bellorum nunc maxima causa,
Pacis & obsequii quondam mitissima nutrix,
Priscas ipsa suo jungebat foedere gentes:
Nec dum in mille vias nequicquam scissa modosque
Nec dum picta comas, multosque imbuta colores:
Qualis cum varium coelo caput extulit Iris,
Et multa oppositas percurrit imagine nubeis:
Sed candore oculos intacto, lumine mentes
[p. 40]
Perfundens, tantumque genas, formosaque membra,
Carbaseosque sinus, tenui perfusa cruore:
Quem quondam magni soboles aeterna Tonantis,
Terram inter ccelumque suum, trabe fudit ab alta
Saucius, & torum moriens divisit in orbem.
Tali Diva habitu, talesque imbuta colores,
Ambrosium late adveniens, difflavit odorem,
Osculaque incumbens dulci libavit alumno.
Namque olli, medias Syrtes mediasque Charybdes
Inter, & extremum scopulos quos continet aequor,
Antiquum scrutatus iter (ceu nata parenti,
Nullos passa thoros, nullos experta calores)
Ha serat. illam olim prima jam stante juventa,
Illam autem, vita jam discedente, vocarat.
Nequicquam; furias inter, bellique procellas,
Et captas hominum diverse indagine mentes.
Quippe ubi vis cordi atque nefas; discordia terra,
Et praeda invalidas lassare & caedibus urbes,
Pax visa est pietasque viris, quos tristis Enyo,
Et stimulis diversa fuis afflavit Alecto.
Stabant & castae, juveni sua gaudia, Musae
Non quas Pindus alit, nec quas Parnassia rupes;
(Quanquam illas quoque, supremo de vertice Pimplae,
Excivit quondam, cum leni carmine, mille
Ignotas volucrum pugnas, legesque tuendi
Aucupia atque artes. venturo tradidit aevo)
Sed quales Solyme, magnarum conscia rerum,
Ante omnes, gremioque suo produxit Idume.
Nec procul astabat, miseris incognita terris,
Libertas, comitata virum, dum vita manebat:
Libertas, qua non Superis acceptior oris:
Veri prisca parens. quam recto examine & aequo,
Nullae regum irae, nullae avertere secures.
Illam coelicolûm genitor, ne vita lateret
Anteacta in tenebris, & posteritatis amore
Rerum incorruptam dederat morumque ministram:
Ni vesanus amor scelerum, turpisque lubido,
[p. 41]
Famam frustra hominum lucemque exosa lubido,
Terra avertissent pavidam, coeloque dedissent.
Atque ea, dum clara rutilantem in luce tuetur
Ingentem immensumque virum, cui Gallia tota,
Tota suum debet Celtarum gloria nomen;
Bis medium complexa, bis haerens voltibus illius,
Olli caniciem velavit protinus omnem:
Omnem caniciem, sertisque & olentibus herbis
Velavit, lauruque caput praecinxit honestum:
Caniciem, plenam quam majestate verenda,
Rex olim, regisque sui pars magna Senatus,
Horruit, & nullo fregerunt saecula luxu:
Non contactus opum, nec honorum insana lubido.
Quae simul ac coeco dimittit pectore, nunquam
Infandam coeco dimittit pectore pestem;
Virtuti propior, vanaque ab imagine ducens
Fallaces animi spes, & sublimia vota:
Incumbensque sibi. quantoque immensus & amens
Altius assurgit, tanto magis aestuat ardor.
Haud secus ac, toto cum spargit nubila coelo,
Atque imis fumum eructat fornacibus Aetna;
Ipsa suos pascit, & iisdem pascitur, ignes.
Ergo olli, subito pulsa ceu nube, Iuventus
Adstitit, & priscae rediere in pectora vires.
Quaqua autem, primo mergentem ex aequore Phoebum
Et fugientem inter, vastus protenditur aether,
Omnia deducti lustrat miracula coeli.
Heic videt errores hominum, causasque latentes
Aut terrae ancipites, & prima exordia rerum:
Signaque tendenti contra obluctantia mundo;
Defixas species flammarum altŽque repostas,
Palantes alias passim, passimque vagantes.
Unde suos Titan, unde Hesperus exerat igneis,
Bina minsteria & binos sortitus honores:
Seu Phoeben seu Matutam deducit, E™o
Surgentem  thalamo, picturatoque cubili;
Maturae Venerisque simul certissima cura.
[p. 42] Unde Helice formosa, oculisque ardentibus apta:
Tantis apta oculis, tot pulchris orbibus ardens,
Quanquam illi nomen veteres fecere Minori:
Et qui consequitur succinctus plaustra Bo™tes.
Nerea cur metuant Arcti, pontumqe fatiget
Orion iratus, & altum misceat aequor.
Est locus, Hesperiae domitos ubi conspicit Indos
Ignipotens Titan, crinali fulgidus auro.
Illic res hominum, totasque ab origine gentes,
Fataque fortunasque viržm, & Mavortia bella,
Caelarat Natura parens: regeisque duceisque
Francigenas, tantique, ut erant, primordia regni.
Illic, è media terrarum clade, videres
Audacem Pharamondi animum, post tristia Romae
Excidia, & sparsos Italorum in finibus hostes,
Sensim emergentem coelo, fortemque Capetum,
Unde omnis series, & longus ducitur ordo.
Nec non & rabiem, nostrique incendia belli,
Caelarat referens: quaeque ipse ex ordine, longo
Includens operi, seros perduxit in annos:
Ingenteisque viros, & coelo autore creatos,
Seu Phoebi, seu belligeri Mavortis alumnos.
Jamque sub imperium Francisci, jamque Leonis,
Auro intertexto triplici gemmisque tiaram
Gaudentes toto spectares agmine Musas.
Gaudebant Divae, attollebant lumina Divae.
Ipse ultro Lyciam maternaque littora Deli,
Bis mille hinc atque inde viris comitatus Apollo,
Coelo posteritas quos admirata reponit,
Celtarum ad fines dilectaque vorterat arma.
Quas fera vis Mavortis, & ira immitis Enyus,
Confestim toto pavitantes orbe fugabant.
Namque aliis foede certatum est sanguine & armis,
Et sua collisit geminos discordia reges.
Ergo aspectari cruor undique, & undique ferrum,
Tendentesque manus coelo, Pacemque vocantes,
Tristi cum fremitu, cumque horrisono ululatu.
[p. 43]
Ante omnes, belli intrepidum, variumque per hostem
Exultantem animis, & versicoloribus armis
Ius regni media ex acie sceptrumque petentem,
Erricum aspiceres; invictum in saecula nomen
Ingentem Erricum: quem ferro atque aere coruscum,
Ferro atque aere humeros solido pectusque rigentem,
Portabat sonipes: indignatusque teneri
Instantum clamorem inter gemitusque cadentum,
Ignem oculis, acrem volvebat naribus ignem.
Ille autem, quantus Boreas, vel turbidus Auster,
Invisam agricolis nubem pecorique minantem
In mare provolvit; galea conspectus, & altam
Candentis quatiens cristae de vertice sylvam;
Iuratum totis frangebat viribus agmen.
Atque illum aversis fugiens jam Manius armis,
Ibriacos juxta celebri nunc nomine campos,
Adversam trepidus sortem incusabat, & urbem
Immensam Paridis luctu incendebat inani.
Ipsa videbatur laeto Pa candida vultu,
Delabi coelo, atque infractam visere gentem.
Contra autem, infesso discedens agmine Mavors,
Extremas Boreae sedes, desertaque regna,
Ibat, & miseranda Fames cingebat, & Ira,
Quem demens Furor, & Rabies, Pallorque Merusque,
Et Vis, & miseranda Fames cingebat, & Ira,
Informes visu facies, & tristia Egestas.
Iamque instauratis surgebant oppida muris,
Templaque divorum foedis prostrata ruinis.
[...]
Saepe etiam, virae comitem, rebusque gerendis
Assiduum livorem, & agentem nubila sortem,
Quos magnae pater omnipotens concurrere laudi
Iussit, & excelsas urgendo attollere mentes,
Sustinet. haud aliter, quam cum procul urbe viator,
Ante diu coeli faciem rimatus, & auras,
Excipit excussa stagnantem grandine nymbum,
Aut raucum tonitru, aut praemissi fulminis alas.
Nec minus & gestis proavorum instabat, & aeri
Urgebat studio, venturam in saecula molem;
Immortalem animi molem: quam nulla vetustas,
Nec ferri vis ulla, nec ulla injuria fati
Evertet. non si toto molimine livor.
Et conjuratae concurrant undique linguae:
Nec si rupta iterum in Superas tellure resurgens,
Centum audax manibus frondosum impellat Olympum,
Impius Aegeon, formidatusque Typhoeus
Frustra coelicolis, & vento armatus & igni.
Illic, &, quaecunque aevo memoranda priori,
Et praesens defuncta malis ingentibus aetas
Pertulit, aut fati domitrix dedit ignea virtus
Laudum argumenta magnarum, & grandia coepta;
Quantum aulae superest, quantum majoribus orsis;
Mandabat chartis: seque intexebat & illis:
Altae mentis opus, tot regum extendere fando
Nomen, & instantem populis avertere noctem.
Saepe etiam culti libabat gaudia ruris,
Villabonique hortos (ea menti prima voluptas,
[p. 45]
Cum Sol justicium terris indiceret, & cum
Iam dulces Procne Zephyros comitata rediret)
Muscosi caput ad fontis projectus, & undae
Ingenuo fugientem invitans murmure somnum;
Rostrorum oblitus trabeaeque, oblitus honorum.
Nec pudor, aut peponi malo subducere rorem,
Aut matutini frigus defendere coeli,
Aut vitem manibus duxisse, aut arboris altae,
Nec jam ultro ferrum metuentis, stringere ramum.
Sic Divi vixere olim: sic dulcia rura,
Ipsos jam pertaesa homines, Astraea colebat.
Heic Sophie jucunda, domos diffusa per omnes,
Constrictos vario solvebat nectare sensus.
Seu Stagira suas argute effunderet artes:
Sive animorum ortus, & diae semina mentis,
Tum quae corporibus maneat natura relictis,
Magnus Aristocles sublimi panderet ore:
Altave Zenonis paulatim assumeret arma;
Assultus contra varios sortisque ruinas
Obducens animo virtutem: ut pectore lato
Impiger Alcides, villosi terga leonis;
Seu regem Hesperium, seu diram invaderet hydram,
Aut sacros alio donabat carmine vates:
Aut majus tendebat iter,sublimis & ardens;
Alte puniceo subvinctus crura cothurno.
Nonnunquam & chara lenibat conjuge curas;
Unanimo dulci quae respondebat amore:
Quanto non Itacho conjux, non casta marito
Alcestis, non quae medios comitata per igneis
Te infelix Capaneu, & rupti foedera lecti,
Squallenteis adiit nigra fuligine maneis.
Mox etiam, suprema illam cum rata tulissent,
Victus amore, sequi dilectam perstitit umbram:
Non secus, ac vates, Rhodope quem vidit & Haemus,
Eurydice, misera Eurydice, bis denique capta,
Solantem curas, & saxa inculta trahentem!
Invisam ducens nullo oblectamine lucem:
[p. 46]
Non Cereris, non qui Lethaeo  gurgite terras
Irrigat, & fessos cura interlabitur artus.
Nunc demum, luce aetheria defunctus & aura,
Heu conclamatam toties, complexus amantem,
Coeli inter choreas, & gaudia pura vagatur.
Parte alia, quantum non laetus sanguine Maurus,
Non Scytha, non diri facinus videre Geloni.
Quantum non truculentae olim Busiridis arae,
Admisere nefas, nec si cui jure latenteis
Avertit radios mersus caligine Titan;
[...]
Continue
[p. 203]

Elegia XII.
Ad Ianum Lernutium, cum Slusae esset
ipse.

ME tenet audaci Batavorum indagine capta,
    Slusa, peregrinis nunc habitata viris:
Unde avidus Brugarum arces & moenia cerno,
    Moenia munitis moestusab aggeribus;
(5) Gordunis vicina meis: ubi Caesare nato
    Tollit honoratum Ganda superba caput.
Flandrorum sedes, totque inclyta vatibus olim
    Moenia Brugarum, municipesque mei,
Illustres salvete animae: vos Heinsius absens,
    (10) Sed tamen aspiciens rura laresque suos,
Vos procul hunc salvere jubet: vos lumine moesto
    Anxius, & vanis prosequitur lachrimis.

[....]



[p. 210]

DANIELIS HEINSII

HERODES INFANTICIDA.

Nobilissimo Amplissimoque Viro
CONSTANTINO HUGENIO;

Equiti, Zuylichemi Domino, Principi Aurasio
à Consiliis & Secretis.

DUM majora inter mea quaero, quae illustri tuo nomini inscribam, forte in hoc Drama incidi, quod aliquamdiu pressi. Neque tu ignoras, quanti hoc scribendi genus fecerint antiqui: qui, nec sapientiam nec eloquentiam majoris aestimarunt, quam quae, ut matrona hodie, cothurno nixa, formam suam commendaret. In qua recte ornanda ac constituenda, totum prope ingenium divinus Aristoteles intendit. Velis nolis, onus ipse imposuisti tibi, quod ferendum erit; cum existimationis tuae atque aeternittis primae tyrocinium, Poëmatum tuorum dedicatione nobis commissisti.
[p. 213]

ACTUS PRIMUS

ANGELUS

HIc Betlehemi tecta surgentis jacent,
Parvaeque turres; aula nascentis Dei
Et prima nutrix. hic Idumaeae soror,
Miraculorum mater & regum parens,
(5) Iudaea tellus, claudit extremum latus.
Ubi sceptra quondam Rex Iessaeus tulit,
Victasque gentes traxit, & belli potens
Diu vacantem voce distinxit chelyn.
Hic Goliathus, stirpe Titanum editus,
(10) Solum cruentus stravit, imbelli manu,
Victique in uno mille cesserunt viri.
Illic Orebi prima discedunt juga,
Tellusque surgit, carminis facti memor:
Cum rector orbis jura dictavit suae
(15) Bis quinque genti: solaque adventum Dei
Testata, sacram flamma distinxit viam.
Huc ipse quondam legifer venit Deus;
Nomen pavendum, nec satis notum suis:
Quod lingua trepidat victa, mens horret loqui.
(20) Quem fulgurum vis densa, quem coeli tuba,
Immane tonitru cinxit, ac visu abstulit,
Et intuendum sola majestas dedit.
At illa, duris mancipata e vinculis
Phari superbae, patrium flexit Deum,
(25) Arasque multus rite perfudit cruor.
Mox vindicata, vota damnavit sua,
Fecitque Divos: dumque partitur scelus,
Mens à parente tota deflexit suo.
Qualis puellae virginis primus pudor,
(30) Quam lege thalami casta devinxit parens
Lachrymisque multis: illa, taedarum memor,
Purum cubile servat, & legem thori,
[p. 214]
Parvosque natos, conjugis votum sui
íií? Am. Hei? sir Qua crudus tfVer clatidit errantes viros, Cultor que Mirhra: Tigris, Á?. fluilu minor Inobfequentes volvit Euphrates aquas, Pontifque Araxes immemor, terraro ptemit j Vbique Roma eft. illa, quos fecit Déos, Indixit orbi. Iupiter caelum tenet, Neptunus undas, tertiam frater domumÇ Nihil relidum eft. cunfta divifit furor. Terram, pplumque, tergaque immenii maris Alter creavit rector, atque alter tenet, j Quem prifca lex fatetur & folum docet ludata, damnât, cui per aras victims Cecidere tones, tot bourn fibra; litanc, Cultus fuperbps tot facerdos induit, Vterque cui confulta refpondit Lipis, Nunc veritatisobrutusulentio, Egenus, inconfultus, ignotus jacet. Tellus parentem tota feclufit fuurn,, t?-? Negatque latebras, parva nafcentem domuíj. Nee tota, cepit.jacuit in lucem dams, Totoque major orbe vagivit puer Inter juvencos. Ipia paupertas fuum Celare regem poterat, Si corpus Deum. Nondum latemus. prodit infantem polus, Nee antenatumfydus.ingentiface . _. Á- Parvum cubile luftrat,?? monftrat larem: Ducitque gentes.prima quas Phoebi comÈ Perfundit auto, teta cum furgit dies: Suoque coelo credit adventum Dei Mirata Perils, major acceflit fides È Natum tyrannus credit, Sc lethum parat. Nee fie abibit façvui?? vecors furor, Timete matres. vefter hoc pendit crúor Sentitque venter, noltcr in tuto eft metus. Iungantur ira;, mille concurrantlicetÈ. Surgantque reges, ufque ab Epo mari. Suumquc nobis Roma bellatiut neget Quem Content from Google Book Search, generated at 1418421087770093 H E It Ó D E S. 117 Quem ftamat orbem, nulla pars mundi vacet ¥ SiKCunet zther. fulmen in partes trahet, ’ Tonitruque vires adder infanti fuas Ruptsque mibes. Parva quin eriam loquor, Nec digna nobis, ipfe fuccurret Parer. Vnumque terrae folvet, aurfranget, latus s Fracioque mundo, totius mundi fimul Frangentur artes, & tyrannomm nuns. Aut, fi latcndum eft, rhoebus obducet diera, Totaque noae pignus involvet finim Pnfcumque rebus genitor inducet chaoÈ. Non fie eundum eft. parva fuccurret viÇ, Puerumque condet. Memphis ereptum feret, Fidumque matri pandet Agyptus finum. ? H? R y S Fatum & Piorm. s KPe’ ír°ecundÁ Meroes beata; ¥4* ^ Terminusregni,genitoique terÈ, Cujus arentes melius maritas Imbribus campos, aliufque Se idem Semper baud uni veniens colono. Sive, cum feptemgeminus profundo Immines ponto, totiefquejympharn Dividís, folo dubius colore 5 Sive, qua nulli benevifusunquam, ínter extremos Libya: receflus, Abditus terris, veniente PJicebo, Tutus occurris: nec adhuc repertos Vila gens orbi reiêravit ortus. Invident omnes. tibi fat latere eft: Ne tuos quifquam, fibi vindicando, Polluât fontes, meliufque mundi Diceris flumen. Dominum fatetur Memphis, 6c totas veneratur undas, ? Prona Content from Google Book Search, generated at 1418421087772405 H E R O D? S. 21È Coffigit nubes, Sc adhuc minatur. Nox rait terris. Abeas licebit, Sive te Protei Pharos, 8c Canopus Abdet errantem, meliorve Memphis, Sive, qua; magni Maceti fuperba Voce, poll terras pelago fuba&as, Inclytas turres populo Quiriti Et triumphandampatcfecit aulam, Sive qua Cancri medio fub sftu Gentibus nulla: comitantur umbrae, Nota montofse regio Syenac, Sive deferta: Catabathmosorat, Sive, qua Phcebo rcfonant propinquo Memnonis chords, celebratque portis Gens lovis centum fpatiofa latz Mania Thebas i I procul, terra patriae relifta; Spes Se oppreûo rediturus orbi Dulce lenimen, nee inhofpitali Pratda tyranno. ?? TV, S SECVNDVS. ÁJOSEPHUS. COEli propago, debirum mundo genus, Sed ante mundum, cujus adventu fidem Oraculorum magnus abfolvit pater, Centumquc vates, prifea quos atas dedit, Hos in Penates, ceuaque angufto fpecu Habitata venit; gentis antiquai memor, Paftique veteris, nulla quod folvet dies: Totumque Olympum parva íiücepit domus.. Vidi, iplé vidi: mane vix prinium novo Noftem fugarat nuncius Phcebi dies; Cum fubito, ab alto lapu tempeftas polo, Inufitato cunfta fulgore induit. ? È Dum Content from Google Book Search, generated at 1418421087776499 H £ R. O D E S. 2ZI Sed niipta coclo: mater unius Dei, Et cafta virgo, caftior mater tarnen. Non te liibido foeda, quae mentem rapitÈ Amorque démens ignc transfixir jecur: Non cultus auri, praedaque Eoi maris, Regale forma; gemma corrtipit decus, Quae cura primam femper aetatem tenet: Sed finftus ardor, quaeque defpeftas negat £xofa terras, corporis legem (equi, Mentem voluptas una pafcebat tuam, Magnique vates: quoslordanis vada Videre quondam numinis plenum fui Tonare carmen, & triumphales modos Lztofque terris, qualis extremara Styga Ventuiusolim frangeret genti puer, Ingens, tremendus: plena quam? celo darÇ Cceli potentem, mater immunis tori. Sed ante cunftôs, fanguinis noftri parens Autorque generis, parva quem Bethle tulir, Eethle, ja vends apta paícendis humos, Tecorumque nutrix, grata nunc codo dooms, Seu, cum paternos inter eiraret greges,- Vixdum juventa: flore perfufus genas, Seu, cum, fupremo dedicatarri numini; Reâor potcnti fletteret terram manu,Á Et invidendoregibus victor comam ¥ Velaret auro, fata quod jungunt polo, Et natus infans; Regis adventum lui. Spondebat orbi, Regis afflatu lui. Hare mente tacita lipe volventem prius Eixamque in uno, fineta pafcebat quies. Quam, non Lyati dona, non miris Ceieir Altufque totano&e delevitfopor, .,’;,-. Non fpes diurna;: cunfta quin conftanslibi,?? Pracfens futuris, ante verfaret fides. Ignara tantum, fata quam cceli legant, Cui hoc Olympi reft or addicat decus. ? 3 IgnaÇ: Content from Google Book Search, generated at 1418421184949909 23,0 U? N. ri Ji 1 I*?? I Et progeniem vêtis amoeni Fcrrugineum viols crinem, Tempeftivo fpargitisimbre, Modo toipcntem glacie multa Siftitis undam; cedite cunos, Et jam viftoi pergite coelo Condere. vultus. aliud media Luce vagaii Talluit ither;tanto vefttit Cbrius unum, quanto Kegum Maximus ille, qui fub jeito Natusinotbe Toto major nafcitut orbe. Eventura patent, jam rapimur polo, Et qaicquid tegitur, mens videt ignea. Non ille Aufoniafpiculadextera, Nee peilum valido diriget ímpetu, Aut vaftis quatiens templa molaribus, Murorum túmidas disjiciet minas: Aut qualis, populiscognitus omnibusÈ Et nupei Solymis cognitus arcibus, Obfefiis aries imminet uibibus, Autbaltifta,feroxfpargeiecuipides, Et centum veniens exitium viiis, Aut non innocuo vulnere fcórpto s Lentus vipérea feu perimit nece, Scu contorta rotat pondera vi gravi, Et turres fubito rumpit aheneas: Sed raucum tonitru, cum lubet, 8c minas Torquebit patrio fulmén ab atthere. Stat lentus tumidi fpiritus Aftici, Et torvus Boreas, ftat domino Nothus: Quo petcuffa maris terga fatellite, Et raptaspelago disjiciet rates: Aut tranquilla reget fyderibus fteta j Feffis blanda ferens ocia navitis. Reges, folücitum perpetuo genus, 15-4 Dan: Heins It Hoc deduobus iinicum fervat parens. Dulces gemellos, matris è complexibusÈ, Spem gentis atque aitatis effets ultimam. SapeÈmbrentifata 8cimmttemmanum, Lethi minifter, diras, iramanis, futens, Adhuc rubentes pene de partu abftultt. Ne denique aliquid effet affliua: (ûper, Morfque oibhati terminum ac vita: daret, Vitam negavit liberis, mortem mihi. Vivendo rnoritur fa-pe,,qui vivit mifer..
[....]

Continue
[p. 261]

DANIELIS HEINSII

DE CONTEMPTU MORTIS

LIB. IV.

Viro Nobilissimo, Amplissimo,
IANO RUTGERSIO
Ser. Suecorum &c. Regi Consiliario,
Exlegato.
QUi memoria maiorum nostrorum, heroicam poësin, in Italia, penes quam illius laus stetit hactenus, gravi opere aliquo ad leges suas revocarunt, Pontificibus, Caesaribus, ac Regibus, ingenii sui monumenta inscripserunt. Nos, Rutgersi, frater iucundissime, ad domesticum patronum, sive temporum calamitas, sive harum literarum, quae tum inter prima habebantur, vel contemptus vel incuria deduxit. Quorum omnium solatia, in virtute tua et amore optimorum studiorum, habeo. Ut iudicium omittam, ad quod prima huius saeculi ingenia iam provocarunt. Nam in caeteris, sic vivere incoepimus, ut contra sapientiae fastidia, ab efficacitate illius et praestantia remedium sumamus: ea autem, quae revera nihil praeter apparatum quendam nudum habent et fortunae strepitum, suo modo metiamur. Quisquis sacras mentis occupationes aestimat ut debet; mihi princeps est. qui beata sapientiae contemnunt studia, non pluris ea facient, si iis supplicemus: nobis autem, id quod sapiente viro est dignissimum, perierit; magnitudo animi, et contenta sorte sua felicitas. quibus equidem, nec illi, qui largiri posse caetera putantur, maius aliquid aut luculentius a Deo consequuntur, aut donare nobis possunt. De reliquis qui eo usque se abiiciunt, hi ipsi viderint. Hoc, [p. 262] ut spero, nec invidia negabit, nos, heroicam poësin, iterum ad argumentum suum, hoc est, apicem humanae ac divinae sapientiae, transferre hic conatos esse. In quo Orpheus, Linus, ac Musaeus, tota denique illa prima sapientiae familia, aut invenit eam aut constituit: nisi quod Christiano altius fuit ascendendum. Vale frater iucundissime.

____________________________________________

Zie:
Heinsius: De contemptu mortis 1621.
Continue
[p. 430]

DANIELIS HEINSII

ELEGIARUM
JUVENILIUM

LIBER I.

Elegia I.

HEi mihi curarum series adversa mearum,
    Et nunquam faciles in mea vota Dei.
Vix bene jam primam poteram distinguere vocem,
    Vix puer, infelix, & tamen exul eram.
(5) Exul eram, patriasque domos sedesque reliqui,
    Ignarus patriae, nec minus ipse mei:
Quosque tuos alii mirantur Flandria campos,
    Et gelidos saltus ruraque digna Deis.
Saepius audivi: patriaeque in imagine tota
    (10) Mens fuit, & doluit, congemuitque suis.
Hoc unum potui: lachrimas ad nomen inanes
    Effudi, & gemitus moestaque verba dedi.
Caetera felices faciant, quibus ocia sylvae
    Blanda tuae praebent, nec peregrinus ager.
(15) Ad quorum patriae concurrunt carmina Nymphae,
    Et pellit subitam lympha paterna sitim.
Diva parens, testor virides, tua numina, Nymphas.
    Et veteres testor, numina nostra, Lares,
Non ego, sancta, tuis merui discedere terris,
    (20) Nec metuenda tibi perfidus arma tuli:
[...]



[p. 443]

Elegia VII.

Ad Iovem.

SIve aliquod munus, Divûmque hominumque potestas,
    Nunc vacat in regno, Jupiter alme, tuo,
Seu quoties erras alieno saucius igne,
    Exquiris subitam vulnere fessus opem;
(5) Dic precor, extemplo veniam terrasque relinquam,
    Et referam sedes ad tua tecta meas.
Forsitan & quaeras, cui sim magis utilis arti,
    Et mihi quod credi non male possit opus.
Sum lepidus, sum blandus amans, quod saepe fuisti,
    (10) Omnibus exemplo tres placet illa tuo.
Ambitio sedes hominum possedit & urbes:
    Impatiens hic est fortis & ille suae.
Hic dominos fasces sibi vindicat, atque secures:
    Ast ego, quod potero, semper amator ero.
(15) Hic ego sim, vitamque meam mea vota sequantur:
    Non placet optanti sors aliena mihi.
His merui superis asscribi, Iupiter oris:
    Moribus his civem me decet esse tuum.
Exiguum posco, nec quod committere nolis.
    (20) Officio vites non superante meas.
Pocula praelibat tenero tua Dardanus ore,
    Et monitu tutum te facit esse suo
Sic ego praelibem tedis ad oscula primum,
[p. 444]
    Et primum gustem basia pacta tibi,
(25) Sive aliquam coelo Nympham speculatus ab alto es,
    Seu pepigit noctes illa vel illa tibi;
Me pete, me praemitte tibi, securior ut sis.
    Iudicio nunquam decipiere meo.
Protinus os ore invadam, qua tangere fas est,
    (30) Labraque conjugam collaque pulchra meis:
Praeludamque tibi, meditataque basia primus
    Experiar, si sint grata futura tibi.
Dicere si nequeas quantum lubet, annue tantum:
    Tutius haud poteris quam sine voce loqui.
(35) Omnia cognoscam; si forte vel aspera Iuno
Aetheris aeternas excubat ante fores,
Sitne aliquis nostros Superûm qui captet amores,
    Sitne aliquis fluxa quem rear esse fide.
Crede supercilio. si forte vocabere, nostro
    (40) Crede meis oculis, signaque redde tuis.
Dulcia si fuerint, si te mihi digna videntur
    Basia nec labris displicuere meis;
Magne pater, dicam, venias: tibi caetera restant,
    Hoc quoque si nequeam dicere, signa dabo.
(45) Basia suffucient mihi, tu potiora tenebis:
    Non ego promissae fur tibi noctis ero.

[Vertaald door
A. Hoppestein.]



Elegeia VIII.

Ad invidum pro dominae statura.

[p. 461]

DANIELIS HEINSII

ELEGIARUM
JUVENILIUM

LIBER II.

FREDERICO SANDIO,
Fisci Geldriae & Zutphaniae
Praefecto, S.

OMnium philosophorum, Vir amplissime, suavissimi sunt illi, quos Socraticos dicimus. quorum exemplo libenter utor. Ii ita ab omni voluptate aberant, ut interim
[...]



[p. 463]

DANIELIS HEINSII

ELEGIARUM
JUVENILIUM

LIBER II.

Elegia I.


Iosephi Scaligero Musas suas connebdat.

QUid mihi barbaries faciles in carmine Musas



[p. 483]

Elegia IX.

In obitum Iani Dousae.

HActenus, ut decuit, lepido succumbimus igni,
    Et sequitur ventum nostra carina suum.
Da veniam, Cytheres, novum vel quaere poëtam,
    Cui sua festivus vela ministret Amor,
(5) Cui faciles cursus, cui lenes praebeat auras:
[p. 484]
    Hoc satis est nobis dicere, Dousa fuit.
Haec operis pars summa mei est, hic carminis ordo:
    Non alio post haec nomine notus ero.
Sed tumulum statuam, tumulumque altaria juxta,
    (10) Et viridi circum cespite surget humus.
Huc veniam, tectumque meum, mea limina figam,
    Huc referam sedes, maxime Dousa, meas.
Hic tibi persolvam, quae postera saecula jurent
    Vatibus à priscis scripta fuisse tibi.
(15) Rossa comes veniet, pariterque habitabimus illic,
    Et cineri dabimus debita justa tuo.
Votaque, cumque suis solvemus basia votis,
    Inque tuo noster nomine ludet amor.
Nec mihi nox sine te, nec te sine tempora lucis,
    (20) Te sine nil nostrae gaudia mentis erunt.
Sic peragam, sic semper ero: dum debita vitae
    Stamina rumpantur deficiantve meae.
[p. 508]
PEPLUS GRAECORUM Epigrammatum.
[...]
[p. 558]
In Cebetem, ejusque Tabulam.
[...]
[p. 598]
Idyllia aliquot Theocriti Latine reddita.
[...]
Continue
[p. 633]

DANIELIS HEINSII

LIBER ADOPTIVUS.

In quo magnorum aliquot virorum
ad autorem Poëmata.

In Auriacum Danielis Heynsii Iosephi Scaligeri Epigramma.

MElpomenae sacrum facit Heinsius. ore favete,
    Dum quatit Aeschyleo pulpita picta pede.
Cede Sophoclei carmen regale cothurni,
    Cedite Cecropiis plausa theatra choris.
(5) Principis ille vicem subitam, strictumque dolose
    Non expectato vulnus ab hoste canit,
Et fixum in patria, dum figitur in duce, vulnus.
    Hanc tibi nulla dies tollet, Ibere, notam.
Grandioquisque Heinsi numeris, quae dedecus una est,
    (10) Mors tibi, Nassovio vita perennis erit.



Ejusdem in Elegias ejusdem.

PEste sophistarum saeclique afflata veneno
    Pieridum invisam turba reliquit humum.
Et tibi grata tamen coeptis audacibus, Heinsi,
    In media surgunt carmina barbarie?
(5) Queis sua postponat quem protulit Umbria vates,
    Et quae Pelignus dixerit esse sua;
Non saecli vitio primos moritura sub ortus,
    Sed doctas inter vivere certa manus.
Gratior ut namque est quam quas ver educat almum,
    (10) Quae medio brumae sidere nata rosa est:
Sic magis hic foetus, quam quos vetus edidit aetas,
    Virtutum hoc sterili tempore gratus erit.



[p. 634]

Ejusdem, post in inscriptum illi à Daniele
Heinsio Silium Italicum.

QUod vester nostro sub nomine Silius, Heinsi
    Purpureo gentes lumine cultus adit,
Nec me hoc nuntaxat, quo me non dignor, honore
    Sed divinxisti poster saecla tibi;
(5) Quod solum possum, quia me tibi debeo totum,
    Me totum voveo tempus in omne tibi:
Sed quas debueram neque possum solvere grates,
    A tibi devincta posteritate feres.



In Poëmata Dan. Heinsii, Iani Dousae
Elegia.

GRande decus vatum: non quis modo nostra tul¿ere
    Saecla, sed antiquis aemule nominibus.
Immo prior. Quis namque annos si computet, ausit,
    Arte vel ingenio se tibi ferre parem?
(5) Heinsi, ô delitiae Musarurn: daedala cujus
    In Latium Argolicas Suada reduxit opes.
Quem cum Scala meo primum insinuaret amori,
    Quod melius (dixit) dein tibi, nihil habeo.
Tu modo rem veris preciis pensare memento,
    (10) Pro meritis pignus & trutinare suis.
Vera heros monuit. nec sic ego plumbeus, quantum
    Acciperem mihi non conscius ipse forem;
Ante omnes unum te prodigus admirari:
    Cui celebrando utinam par mea Musa foret;
(15) Aevo adeo majora suo miracu1a cernens.
    Aestimet hinc Dousae saecula posterita,
At nuper plorare meae tot damna senectae
    Institeram fortis nescius ipse meae,
[p. 635]
Tempora quod nullos proferrent nostra Catullos,
    (20) Successor quod adhuc nemo, Secunde, tibi.
Nunc me de nihilo cassas fudisse querelas
    Et juvat, & tanti commeminisse mihi:
Postquam Ascrae reclusa tuae sacraria, & Heinsî
    Illustrare meos coepit Apollo Lares.
(25) O decus, ô nostris nova lux exorta Camoenis!
    Surgere mi famam non aliunde velim:
Tam rarum tam suave sonas: neque promptius ulli
    Auricularum operam, quam tibi, Dousa locet.
Usta querebamur varum momumenta priorum,
    (30) Stesichorique fides, Aeoliamque lyram;
Heu, quas non diras, quae non convicia sueti
    In Byzantinos fundere Pontifices!
Quos tantum patrare nefas stimulasset anilis
    Nescio quae zeli scaeva supersitio.
(35) Quid gravius Persae potuêre minari?
    Tristius hi Turca quid dominante pati?
Lamentis nunc finis adest, simul Heinsia virtus
    Ingenii occoepit promere dona sui.
Heinsiadae, ô Reges Sacrorum, dicite laudes:
    (40) Invidiam vestris detrahit ille focis.
Quid juvat obductae plagae renovare dolorem?
    Unus pro cunctis dignior iste legi;
Largiter & tantae cladis sarcire ruinas.
    O Panace, ô Grajis vera Hygieia tuis!
(45) Ipsa nec in mediis certet tibi Pallas Atheni,
    Ipse nec Actiaca Phoebus in aede tibi.
Tu damna amissi nobis leviora Menandri,
    Et desiderium lenius esse jubes.
Parcius ut Coum doleam periisse Philetam
    (50) Tu facis: & pluris Battide Rossa tua est.
Quid grave, Callimachum nobis si fata negarunt?
    Callimachum nobis jam tua Mua refert,
Mimnernumque simul. nec tam insuperablie quicquam,
    Quo genii haud valeat vis penetrare tui.
[p. 636]
(55) Cordi aliis sint casca: tui nos carminis Heinsi
    Ver juvat. haec auri barbitos apta meae.
Nec minus ipse mihi placeo, quod lucis in aevum hoc
    Stamina protulerim tam diuturna meae.
Quae maneat, quam longa tuae mihi copia Suadae
    (60) Suppetet. O Divi, quis fuit ille dies,
Quum tua vox bibulas mihi distillaret in aures
    Plena Dionaeo nectare suaviola,
Rossaque mi tepidos revocaret in ossa calores.
    Ah, quantae invidiae caussa Neaera tibi!
(65) Quantum oculis Nymphae Hesperiae paritura dolorem!
    Quae tamen Heinsiadi nil metuenda meo.
Invidiae par ille omni, supraque locatus.
    Non hoc inficias ipse secundus erat.
Ante alios tanto qui successore superbus,
    (70) Solus, ait, vota hic qui mea vincat, erit.
O Elegi, ô nostro gratissima pabula cordi!
    Unde malis toties nata medela meis.
In quibus haud digitos Charitum modi triga lavare
    Sueta suos, verum pectora & ora Venus.
(75) Qualia saepe mihi per te si mattea dentur,
    O quam mi esta forent omnia pro nihilo,
Quae vulgus miratur iners, quae lumine strabo
    Devorat, & vitae quae bona summa putat.
Nam mihi quo studiis popularibus addere pondus?
    (80) Non ego mî fasces, non ego venor opes.
Haec alii superos poscant. mihi, quod super ori est,
    Largiri id patriae sit satis omne meae.
Dum pridem exorsam satago detexere telam,
    Et juvat historicae condere molis opus.
(85) Sed quisnam in medio toties me hic sistere cursu
    Sudantesque interjungere cogit equos?
Hanc mihi non torpor remoram facit. absit Iacchus.
    Promptus ad historici munia semper ero.
Materie neque destituor; quam copia rerum
    (90) Largiter & pleno suggerit usque sinu.
[p. 637]
Debita sed fastis mihi tempora corniger aufert
    Hircus, & historiae non sinit esse locum.
Nedum Elegis, nedum numerosa carminis arti,
    In teretes Heinsî quot fluat auriculas.
(95) Et mirum mea si torpent ad plectra Camoenae?
    Si nescis vietum non amat ulla senem.
Carnities rebus, cantu opportuna juventus:
    Turpe senex vates, turpe senilis Hymen.
Tu tamen emeritum desueta in pralia Dousam
    (100) Plausibus haud cessas sollicitare tuis.
Hei mihi, quid speras à desertore poëta?
    Haud sene sed juvene est digna Thalia proco.
Olim gratus eram, nunc in me tempora veris
    Praeteriti incassum sicca requirit hyems.
(105) Non eadem est aetas non mens, seniique rigore
    Mi periit genii quid fuit ante vigor.
Accedunt querulis vadimonia juncta libellis,
    Queis vacuos judex non sinit ire dies.
Sat cantu fidibusque datum. docta otia linque,
    (110) Numina quem Themidis ad sua sacra vocant.
Quid faciam, ô Heinsi? res imperiosa potestas.
    Quid, nisi quod praetor, quod Themis ipsa jubet?
Proon Dousae miserere tui, quem munia legum
    Musarum prohibent commoditate frui.
(115) Et dic, Dousa, perit. addas simul ista licebit:
    Phoebe, tibi poenas has dare dignus erat.
Deserto quisquis Helicone, assuescere praxi,
    Quique fori fieri transfuga sustinuit.



Idem in iisdem.

GAnda, inter Flandras quondam pulcherrima Nymphas,
    At nunc hosti etiam vel miseranda suo,
Caesaries quanvis cunis se venditet, Heinsî
    Ingenio majus ni tulit illa sui.
[p. 638]
(5) At grave quid, Batavis exul si degat in oris?
    Plus patriam domina non amat ille sua.
An patria es, ubi cuique bene est? laus debita Rossae haec,
    Heinsiadi patrios quae facit una Lares.
Immo urbis Heinsiacos quaecunque tenebit amores,
    (10) Haec domus, haec vati Ganda futura meo.



De Mose Nomoclaste Tragoedia sua,
ad Dan. Heinsium, Rochus
Honerdius.

QUid me severi munia pulpiti
Audere rursus, quid placitos jubes
    Heinsi verecudis cothurnos
        Nunc etiam religare plantis,
(5) Dilecte Musis? Ephrantidem vagae
Nuper periclo credidimus tuo
    Famae puellam. jam patentes
        Illa super generosa campos
Expandit alas. judice Grotio
(10) Secura, & illo cui placuit Schoto.
    Iam gestit aulatis decorum
        Auriacusque patriae repulsus
Iactare vulnus. sed mihi decolor
Turpat madentes pallor ab intimis
    (15) Genas medullis; immodestos
        Intueor quoties volatus.
Quo nostra tendis? Nil Siculi times
Fauces camini, saxave pallido
    Armata letho? nobilesve
        (20) Icaria scopulos ruina?
Me Daedalei conficiunt metus,
Aevi scientem nec nimium rudis
    Limam, ne aequi. Quem diebus
        Detinuit decies quaternis.
[p. 639]
(25) Iehova coelo, cui totidem mihi
Laboriosis condere mensibus
    Tardum putabis? parce lentae
        Segnitiem improperare venae.
Tractim placebit. Tempora carmini
(30) Maturae justo quis neget? orbita
    Erramus ignota, priorum
        Signa pedum via nulla vatum
Obscura monstrat. Sentibus horridum
Primi fecamus tramitem, & arduum
    (35) Praeceps per anfractus stupente.
        Fallimus implicitos labore.
Haec nos morantur. Quis tabulas manu
Currente rumpat? quis stomachum Ducis
    Nunquam remisso tentet ore?
        (40) Quis populi trepidantis aestum
Deducat uno fervidus impetu?
Tricas forensis junge molestiae,
    Horasque dicundo sacratas,
        Cum studio potiore, juri.
(45) Furata Mosi tempora cedimus,
Cum jam inficeti sordida Bartholi
    Baldique turbavit nitorem
        Scabities miseri poëtae.
Sed nitar ultra. forsitan & novas
(50) Sumam inde vires. Iura Quiritium
    Leges in aeternas profecto
        Non patiar nimium valere.



Ejusdem in quartam editionem Poëmatum
Danielis Heinsii.

QUarto qui tibi porrigit libellum
Famae splendidus inclytae sereno,
Iam fati toties suis ampliator
Nil busti timet improbos hiatus.
[[p. 640]
(5) Nec est quod timeat. Sibi ille namque
Haud vana ratiocinatione,
Spondet non male de fide nepotum.
Quidni? quem invidia vigente servat
Aevi cura sui, cadente eâdem
(10) Succedens sinat interire lector?
An non nunc etiam, quater renatus
Ipsa morte prius potest videri?



In Danielis Heinsii Libertatem sauciam
Hugo Grotius.

GOrdunis lux magna tuis, ô carmine posthac,
    Te quoque cum superes, non habiture parem,
Heinsiade, quem syrma decet, quem juncta cothurno
    Sceptra poëtarum principe sumpta manu;
(5) Legimus Auriacum, Libertatemque Batavam,
    Hic ubi Mauritiam saucia poscit opem,
Legimus & Mores, & amicum munus Iambos,
    Hic ubi nulla mea pagina laude vacat.
Gratia magna tibi est. alienae munere famae
    (10) Lectorisque tui credulitate fruar.
Scilicet esse aliquid Grotium peregrina putabit
    Turba, nec ignoto jam licet esse mihi.
Sed qui tanta meae leget hic praeconia Musae;
    Quam vereor, Musam ne legat ille meam.



Ejusdem ad eundem, cum Adamum
Exulem suam ei offeret.

HEinsî, venusta restitutor orchestrae,
Ornas cothurno qui pedes Sophocleo,
Eurpieidem syrma qui tuo vincis,
Et Aeschyleas & Lycophronis faeces,
(5) Et quicquid usquam perditum tragoedorum
Desideratumque hactenus repensasti;
[p. 641]
Sume hoc amici (nomen hoc inaequales
Si non recusat) sin minus, tui saltem
Poëma, in arrham quod sacrae clientelae
(10) Postremus offert principi poëtarum.
Lecturus: illud, ut beatus exultes.
Cum nos videbis velle, posse te solum.



Alterum in Libertatem sauciam.

[Griekse tekst]



Albo autoris ab eodem olim
inscriptum.

NOvem Dearum cultor, Heinsî, virginum,
Rossaeque decimae, quae Camoenarum choro
Rivalitate certat implacabili,
Suumque te illa jactat, & Musae suum,
(5) Hae, quod dedere carmen, illa quod accipit,
Qui nos in orbis hoc satos delitio,
Seroque natos, ipse dum mundus perit,
Tot damna veterum luce dum pensas nova,
Prohibes vetustis invidere saeculis;
(10) Quid est, quod à me, quem minorum gentium
Nosti poëtam, poscis hoc album tuum
Devirginari? Fallor, an quamvis velim
Recusat aetas. Fas sit imperio tamen
Parere tanto. quicquid in me est ingenî,
(15) Nostrarum id omne litteratum consuli
Parere discat. quodque Apollineae mihi
Negavit artis parca Naturae manus,
Det imperator ille, quem cum gigneret
Natura, vinci coepit, & se vincere.
[p. 642]
(20) Te veneror, Heinsî. tu mihi pectus quatis,
Docesque jussu: jamque nec quod postulas
Non posse possum. Silium exercet tuum
Furore Mavors entheo: quoque Annibal
Exarsit olim, visque cunctatrix Fabî,
(25) Hoc ipse vates trhitur, atque alter tuus,
Tuus ille Nonnus, amnis in tumidi modum
Labentis alto ex monte fertur Bacchico
Perculsus oestro. Quisque quem cantat Deum
Afflatus illo est. Heinsius numen mihi.



In Poemata Danielis Heinsii idem.

En redit hic ad te, vatum pia gaudia, Lector,
    Quo nullus toto notior orbe liber.
Sed nova mundicies cultusque accessit herilis,
    Cumque recente vetus munere munus habes.
(5) Non, recte scripsisse, sat est. meliora reponit:
    Et quod Fama probat, non probat auctor opus.
Vicerat antiquos, & cui contendere posset
    Heinsius, haud quenquam saecula nostra dabant.
Repperit ecce parem. contra se currere coepit.
    (10) Si qua fides, jam se post sua terga videt.
Desine nunc operum, studiis clarissime vates,
    Et coeli saltem jus imitare tui.
Omnia qui claudit, cum se quoque clausit, Olympus,
    Hunc finem statuit reus, & ipse sibi.



In Poemata ejusdem.

IN diversa diu diversas pectora dotes
    Contulit, & parce larga Camoena fuit.
Quisque sui vates coluerunt carminis artem,
    Singulaque ad laudem dona fuêre satis.
(5) Non epos est Flacco. lyra nec tentata Maroni,
    Nec tetigit tragicos ille vel ille modos.
[p. 643]
Nec tibi Naso, tibi nec credita plectra Properti,
    Sed neque Bilbilici vos decuêre sales.
Romani solum Senecam novêre cothurni
    (10) Si velit hic elegos scribere, nullus erit.
Sunt & quos Sylvae, sunt quos epigrammata laudant:
    Iusta quidem famae causa, sed una tamen.
Nunc congessit opes, atque in te, nobilis Heinsi,
    Effudit totos prodiga Musa sinus.
(15) Tu tandem inventus par donis omnibus unus:
    In tot sufficeres qui bona, solus eras.
Tu lyricos cantus, elegos, epigrammata, sylvas,
    Tu tragicum carmen, tu grave pangis epos:
Itala te pariter celebrat, te Graja Camoena,
    (20) Tertiaque in partes nostra Batava venit.
I nunc, & jacta tua nomina magna vetustas.
    Ponimus hoc contra tot tua saecla caput.
Haud equidem quenquam, qui singula rectius ista
    Praestiterit, vel qui tam bene cuncta, dabis.



Ejusdem Myrtilus, sive, Idyllium Nauticum,
ad Danielem Heinsium.

PRima mihi sylvis & amoeno fonte relicto
Fistula ad Oceani fluctus, & ad aequora venit:
Aequora quae Batavis potius cantanda ooëtis.
Nam neque me tantum saltus, aut pascua circum,
(5) Aut Hagae nemus omne meae juvat, invia quantum
Littora, pendentesque domus, scopulique cavernae.
Non audita cano. labor hic tibi sumitur, Heinsi:
Heinsi noster amor, si quid mea carmina possunt,
Te Libycus Garamas, te Iava loquetur, & Indi,
(10) Et puppes Austrina ferent ad sidera coeli
Dia Sophocleo tua pulpita quassa cothurno.
    Dicite formosae Nereïdes, inclyta Ponti
Numina, quas voces, quae carmina Myrtilus inter
[p. 644]
Aërias rupes, & respondentia saxa,
(15) Cochlidis insano jactarit saucius igni.
    Jam defuncta malis pelagi ratis acta per altum,
Venit ad hos fines, ubi dividit insula pontum
Cara mihi, & solo notissima Cochlidis antro.
Tiphy ratim serva: si nox collegerit Euros,
(20) Anchora demisso descendat in aequora ferro.
Aut littus praetexe, malus si saeviet Auster.
Sed brevia, & rapidos aestus fuge. dextera multis
Est via caeca vadis. securius, ire sinistra.
    Cochli, quid exspectas? quin, ut prius ipsa solebas,
(25) Prospicis intonsi specula de montis in undas,
Meque, procul reducem longo clamore salutas?
Heu, quis mutavit mihi te Deus? an tibi pectus
Transversum novus egit amor? ne fallite, nautae.
Sumne alius quam nuper eram, cum candida Dorcas
(30) Diceret, Hesperiis Dorcas praelata puellis;
Pulcher es. ipse tibi me judice cedat Amyclas.
Illa quidem dixit. sed vix ego creditus illi.
Ipse tamen, tamen in placido me flumine vidi,
Hirsutasque genas, & latae frontis honorem,
(35) Et roseos crines & caerula menta notavi:
Qualia vel Neptunus habet, vel qualia Nereus.
Testis anus Crotale, quae, ter mihi, Myrtile, dixit,
Despue: lingua tuos ne fascinet invida vultus.
    Haec eadem canto, quae cum cantaret Arion,
(40) Mulceretque Deos pelagi, circumstetit omnis
Delphinum chorus, & vatem servavit in undis:
Scilicet aut Boreae veteres & Erichthidos ignes,
Aut Phorci laudes, aut caeruleam Amphitriten.
Aemulus at concha mihi perstrepit aequora Triton.
(45) Miranturque sonum Panope Panopesque sorores,
Et Proteus, & Glaucus, & Inous Melicerta.
Heu placeo Nymphis: at non tibi: sola marinos
[p. 645]
Despicis amplexus crudelis, & oscula vitas.
    Quem fugis ah demens? secuerunt Di quoque pontum,
(50) Et magni Minyae Reges & primus Iason
Per freta duxerunt abituram in sidera puppim.
Navifragis jactatus aquis incendit Ulysses
Sole satam Circen, Atlantiademque Calypso,
Et sibi Nausicaë tales optavit amores.
(55) Quid juvat? illa suum si me fastidit Ulyssem:
Quae mihi Nausicaa, Circe prior, atque Calypso?
    Saepe ego te vidi, meminisses improba Cochli,
Cum per arenarum tumulos & littora conchas
Oceani legeremus opes: nam tunc ego primum
(60) Cum patre tentavi raucum mare, veris adulti
Tempore, nec dum ulla pictus lanugine malas.
    Saepe etiam, sera quoties sub nocte venirem.
Siccasti aequoreis manantes imbribus artus.
Nec te poeniteat: prius hoc quoque fecerat Hero,
(65) Cujus ego & turrim Sestaeo in littore vidi,
Nataque collegi vicinis ostrea saxis.
    En etiam tibi dona fero miser, en nucis Indae
Pocla, quibus potavit Arabs, Sinisque petitum
Fictile. non alias tremui propiore periclo:
(70) Et nisi Leucotheen mea tunc in vota vocassem,
Infelix Stygias ivissem nauta sub undas.
    Quin & Teutonicis mecum fero condita testis
Smegmata, in Oceanum labentis munera Rheni.
His etenim Batavi, soli sulcare periti
(75) Puppe salum Batavi, coeloque indicere ventos,
Martia gens toto pelagi divisa profundo,
Mense quater rutilant nodatos arte capillos.
Hoc ego pigmentum poscenti nuper Erinnae
(Nata fuit magni Barcemonis illa) negavi:
(80) Quamvis multa diu, per Dorida, per Galateam,
Per Thetin, erroresque meos quemcunque per orbem,
Luminibus paetis, & blanda voce rogaret.
[p. 646]
Et poteram donasse tamen: nam saxea non est.
    At tu nil misereris: in hoc ego pactile sertum
(85) Effundam rabido flagrantes corde dolores.
Ipse tibi Rubro praedatus in aequore sylvam
Alternas laurus, & Medica mala jugavi.
Nunc labor ille perit: nam tu mea munera curas,
Quantum dura silex pontum, vel littora pontus.
(90) Huc ades, ut casta velatus tempora quercu
Portuno ante alios, & dîs, quorum aequora curro,
Sacra feram, reddamque reus solemnia vota,
Quae rerum Oceanus genitor, quae Tethis, & ipse
Nympharum accipiat Nereus pater. O mea Cochli,
(95) Huc ades, ut cellis mecum deprompta Falernis
Musta bibas, caesaque canens epulere juvenca.
    Aut si forte juvant thynni mollesque platessae
Te magis & soleae, mecum piscabitur Olpis.
Est mihi namque domi non invidiosa supellex,
(100) Fiscellae virides, nodosaque texta plagarum:
Filaque, & haerentes maculis humentibus algae,
Cum labyrintheo plexis errore sagenis.
Sunt jacula, & tumido fluitantes cortice fundae.
Pendet & aequoreo pecori lethalis arundo:
(105) Setaque, & impliciti lumbricis pinguibus hami.
Quid loquor infelix? Cochlis nihil audit, & idem
Qui mea vela solent venti, mea verba tulerunt.
Si tibi dulce mei nihil est, ô ferrea, vere
Ferrea, dulce tamen mea mors erit: aspice tantum.
(110) Ibo per has cautes, summoque cacumine lapsus
Deferar in fluctus: nomen mihi debeat aequor,
Myrtoumque novum fiat mare. vivite rupes.
    Fallor? an huc Cochlis respexit, & omnia circum
Flabra silent, blandique favet pellacia Ponti?
(115) Hic recubans cantabo: jubet locus, altaque subter
Saxa supercilio cohibent umbracula rupes.
    Cochli, quid in solis consumere cautibus aevum
Te juvat, & pensis viridem donare juventam,
[p. 647]
Dum teneros multo digitos subtemine lassat
(120) Mater anus? nostram potius conscende carinam.
Illic & vitrei fluctus & marmora Divûm
Prona jacent, speculoque sali stat solis imago,
Et picturato resplendet in aequore coelum:
Sacraque Naturae miracula, gurges aquarum
(125) Insequitur Phoeben, caudam Cynosurida magnes.
Quid mirum? sua quaeque trahunt: te, Myrtile, Cochlis.
    Illic falsa salo labentibus insula. cete,
Et validae pistres, & physeteres anheli,
Phocarumque natant examina. pompilus illic
(130) Per mare veliferum puppim comitatur euntem.
    Illic nata Venus, comitata Cupidine parvo,
Nunc etiam concha patrias quae navigat undas,
Nudatoque sinu pulcherrima Cymodocea
Captat in apricis vernantes fluctibus auras.
    (135) Nam neque semper aquae furit implacabilis aestus,
Ventorumque fremit laxato carcere vulgus.
Sunt etiam Ponto sua gaudia. saepe per aestum
Gurgite pacato ridet mare: saepe remotis
Vulturno & Borea, pluviamque cientibus Austris,
(140) Oebalios tantum Zephyrus suspirat amores.
    Longa Ministeriis sunt otia, pace serena
Mitia cum placidi requiescunt terga profundi
Altaque languenti descendunt cornua velo.
Aut igitur tacito luctantur in aequore tonsae,
(145) Aut ubi jam ferrum premit unco dente carinam,
Nos genus irrequies, alii, quorum indiget usus,
Buxea ligna damus rudibus tornata figuris:
Pars facilem oramus reditum, ventumque ferentem
Ingentes in puppe Deos: pars sidera coeli
(150) Metimur radio, & totum describimus Axem.
Solertis labor ille Tyri: quae prima meatus
Aetherios & signa Polo labentia vidit.
Tunc nosci caepere Ferae, custosque Ferarum
Arctophylax tarde pelagum subiturus; & alter
[p. 648]
(155) Ille quis est, lucet trino cui baltheus igne?
    Heu miser excludor, duraque in rupe relinquor
Imbribus: ipse parat radiis liventibus atrum
Sol Tartessiacis immergere fluctibus orbem.



Ejusdem in Orationes ejusdem

POst dignum Latio pedem cothurno,
Post Rossae teneras amationes,
Scriptas carmine, quale Naso, quale
Romanus cuperet suum Philetas,
(5) Post Flacci citharam, tubam Maronis,
Post tantae trimetros severitatis,
Ut rugas superent Catonianas,
Iam Demosthenicae sititor undae,
Linquis Pegaseos, amice, fontes,
(10) Regnans eloquio solutiore,
Dum nunc ingenii fluentis aestum
Libertas tibi Tulliana laxat,
Nunc facundia Plinium secuta
Constringi studet arctiore gyro,
(15) Nunc docti Senecae refert acumen
Densis pagina seminata gemmis.
Heinsi, vive diu, diuque de te
Certet Suada potens novemque Musae.
Quicquid nominibus prioris aevi
(20) Aeternam potuit parare famam,
Hoc in te liceat stupere solo.
Millenis facibus superba nox est;
Astrum sufficit unicum diei.



Ejusdem in nuptias autoris.

VAtum maxime, tuque digna virgo
Urbis principis in sinu creari,
Illo sanguine, qui tot atque tantos
[p. 649]
Rectores dedit & dabit Batavis;
(5) O quot sunt pariter canenda Musis,
Hinc vatis soror, inde vatis uxor!
Et tu cor Venerum, pater leporum,
Quem tam laeta dies requirit unum,
Seu te Rex socium trahens laboris
(10) Hostem finibus arcet imminentem;
Seu jam de Getico profectus axe
Codani veheris sinus per undas,
Optans ut liceat cito videre
In complexibus Heinsium sororis;
(15) Vos omnes veniam peto precorque,
Quod nostri sine carminis tributo
Nox nulli ingenio tacenda transit.
Hoc curae faciunt molestiaeque,
Phoebus quas fugit, Aonesque Nymphae,
(20) Det nobis Deus, ut sereniorem
Hoc à tempore computemus annum.
Tunc quae debueram thoro jugali
Solvam carmina dedicata cunis,
Cum patrem tenero professus ore
(25) Doctum vagiet Heinsianus infans,
Nec dormire volet, nisi paterni
Dulces carminis audiat susurros.



Maximiliani Vrientii S.P.Q. Gand.
à Secreretis ad Danielem Heinsium
Elegia.

HEinsi, cui meriti non est dare nomen honoris,
    Omnibus & titulis omni & honore prior,
Sive novum Phoebum Romano à carmine Belgam,
    Sive Atlantiadem dicere ab ore juvet,
(5) Pallada seu Grajam, sive omne Novensile numen,
    Nomine seu nullo te celebrare decet,
[p. 650]
Cum tibi par nomen toto vix extet in orbe,
    Doctrinae ipse omnis orbis & omne decus:
Sole tuo illustris quod sola Batavia praesens
    (10) Noverit, externo facta superba viro.
Sole quod orba tuo tua moeret & invidet alte
    Flandria, praecipuo te spoliata bono.
Ganda tua inprimis rivalibus anxia entis,
    Ganda tua & magni caesaris una parens.
(15) Ganda domum divûm, coelo gratissima Ganda,
    Pulchra situ, felix aëre, dives aquis:
Foeta opibus, foeta ingeniis, sola omnia Ganda:
    Illa tamen, sine te, maxima Ganda nihil.
Mille licet nitidis stellarum ex ordine flammis
    (20) Splendeat aurati regia picta poli;
Sole suo careat solita sine luce, repente
    Triste chaos fuerit regia tota poli.
Unus Aristonides patrias mage clarat Athenas,
    Caetera quam Graji tota saburra fori:
(25) Unicus Heinsiades patrio plus addat honori,
    Latius & Flandrum tendat in orbe decus;
Quam vel tota cohors vel cors insana sophorum,
    In sua qui populi vertere jura calent;
Nube supercilii & contracta fronta Catones,
    (30) Caetera qui milvii volturii feri.
Harpyium genus, infaustum mortalibus agmen.
    At patriae phoenix Heinsius ille suae,
Ille decus vatum, Phoebi ille peririor oscen,
    Ille canorus olor blandaque ocenghis abest.
(35) Laus Batavis probrumque suis, Ganda Heinsius exul.
    Et quisquam in patria jam Deus esse velit?
Non ego. quin dare vela fugae, date crucibus alas.
    Iam volo, jam Batavûm livera regna sequor;
Unico in Heinsiade cancris fruiturus abunde,
    (40) Quae daro magna rothi Ganda relicta potest,
Leida fave, ceu Marna fabe, tibi deferor hospes.
    O decim, ô Phobi regia docta fave.
[p. 651]
Non ego Calpigenûm nigra de gente, Penates
    In Batavos flammas tecta nec arma fero:
(45) Sed pius innocuusque animi, simplexque poëta,
    Heinsiadae auspiciis in tua jura trahor.
Ille suo cantu mentem excantavit amantis,
    Ille animi navem trans freta vasta tapit;
Altera carminibus Siren, Circe altera philtro.
    (50) O mea nunc Ithace, Ganda paterna, vale.
Non ita. Quin potius Gandam meus ipse recurrat
    Heinsius, haec patriae est & domus apta viro.
Hic genus, & tanti cunabula conscia partus.
    Hic ubi maternum lac tener ore bibit:
(55) Hic ubi cum puero lallavit Gratia concors,
    Atticae in labris mellificavit apis.
Hic ubi reptavit duobio pede, qui modo fama
    Pervolat atooniti Solis utramque domum.
Idius hic lusus & prima crepundia, qui nunc
    (60) Orgia Musarum sacarque cuncta regit.
Hic patrius leni decurrens agmine Lisa,
    Liviaque, & nitido qui fluit amne Cala,
Hic & Matticae qui verberat ostia Nerei.
    Scaldis, ut Heinsiadae proximus hospes ovet;
(65) Nescio quid rauco moniturus murmure alumnum,
    Aure parum facili quod tua Leida bibat.
At tu docte cave, nimium ne credulus uni,
    Numina tot patriae postposuisse velis.
Tot sacra, tot Flandis lustrata cubilia Nymphis,
    (70) Tot Dryadum thalamos Naïadumque choros,
Apta tuis Musis tot devia tesqua, tot antra,
    Tot nemora, & scatebris garrula saxa suis,
Saxa loquaci unda, blando nemora alta susurro,
    Topho antra, & leni mollia tesqua situ,
(75) Teque tuamque, Heinsi, cupide invitantia Rossam.
    Dî, precor, haec reduci Rossa sit apta tibi.
Pegasus illa tuus, novus illa bipesque veredus
    Te tanemd huc revehat Bellerophonta novum;
[p. 652]
Omnia Pegaseae paefacturum agmina Cyrrhae.
    (80) Clausa diu absentis quae modo clave tua.
Illa suum vatem patrias deportet in ulnas,
    Illa suis veniat tot fruitura bonis.
Grande viae pretium, Veneris plaudente senatu,
    Flandriadum fasces primaque sceptra geret.
(85) Iuncta pio vati Capitolia celsa subibit,
    Alterat ab Augusto Caja futura suo.
Laetus Amor croceis bigas moderabitur alis,
    Fama loquax geminam clanget in astra tubam.
Audiet & longe mirabitur aemula Roma,
    (90) Graecua in occursum, qua pote lege, ruet,
Compede Barbariae Turcisque suluta cathenis,
    Vindicis adspectu vix satianda sui.
Ille decus pompae, procul è temonibus altis
    Vota palam populi non numeranda leget:
(95) Gandigenûmque animos meritosque agnoscet honores,
    Alta triumphali sidera fronte terens.
Interea miti spargens incendia vultu,
    Saepius admissos Rossa resistet equos.
Illi flammivomis spirantes naribus ignem
    (100) Calce jubaque feri numina bina trahent.
Visendi studio concurrent undique turbae,
    Et minor est populo Ganda futura suo.
Ast ego perrumpens conserta per aequora vulgi,
    Pone mei Phoebi laurea signa sequar,
(105) Crinalesque hederas murtique madentis rore
    Serta, novis dominis gratur utrinque feram
Accedent comites, patrii, gens rara, poëtae,
    Harduinusque meus, Rychiadesque meus,
Et Lindamus olor, Tenerae tenet urbis ocellus,
    (110) Parva trias, Pleias quae prius apta fuit.
Defecit numero, rapido interceptus ab amne,
    Papius, ah, crimen, Mosa sceleste tuum!
Aruit amissi Torrentius igne nepotis,
    Lentius ardenti febre perustus obit.
[p. 653]
(115) Sed bene, quod superest Pantinus, & integer aevi
    Clytius, Aonidum dulcis uterque calor,
Atuaticumque decus, Phoebeo insignis ab arcu
    Bochius, & Claria clarus ab arte Numa.
Oudartusque senex, doctique Bahusius oris,
    (120) Quique melos dium pene Medardus hiat.
At Charitum genus, & formosae cantor Hyellae,
    Quo nullum in Morinûm sanctius urbe caput;
Ille pius vates Lernutius, ille cohortem
    Ducet, & imperii pars erit una tui.
(125) Ille triumphali te sistet in aede Monetae,
    Ille tuos fasces pulcharque signa leget.
Tu modo ne dubita tanto indigitanus honore
    Et patriae & famae regna subire tuae.



Ejusem in adventum Danielis Heinsii,
cum Gandavum veniret.

ALtius Oceanus cano caput aequore tollit,
    Scaldis abudanti grandio amne ruit.
Livia cum Numphis vitreo sub fonice festas
    Laetus agit choreis & canit inter aquas.
Audit, & ad fratris properans nova gaudia Lisa
    Uberius pronae concitat agmen aquae.
At Cala coeruleam redimitus arundine frontem
    Plaudit, & insolito murmure totus ovat.
Heinsiadae adventu recrantur singula Gandae,
    Ocaanus, Scaldis, Livia, Lisa, Cala.



Iohannes Polyander à Kerckhove
ad eundem.

DAs, Heinsi, nobis Elegos, Epogrammata, Sylvas,
    His dulci adspersos das quoque rore sales.
Quid facies, Neptune pater? quid caeula Mater?
Iam falsi fontes sunt quoque Pieridum.
[p. 654]

Bonaventura Vulcanii ad eundem.

ACcipe scripta tuo pauca haec Epigrammata honori,
    Musarum & Charitum delicium Heinsiade:
Sitque satis tetigisse tuas me carmine laudes,
    Quas magnus pleno Grotius ore canet.



[Griekse tekst]



[p. 655]

Eximio saeculi ornamento, Danieli Heinsio,
vati & oratori celeberrimo, Col-
legae unice caro, Domi-
nicus Baudius.

DIvine vates, ipse cui dotes suas
Apollo Phoebus contulit pleno sinu,
Dextraque il parcente, si nostri memor
Gens posterorum vivet, haud ulla magis
(5) Virtute gloriaque censeti volo,
Quam te quod, atque Grotium, saecli duo
Soles, amore prosecutus sum meo:
Amore sancto, nulla quem sequens dies
Expunget aevo, dum deus suum piis
(10) Constabit, atque litteris honos erit.
Flos ô juventae, parque cui nullum parem
Produxit aetas ulla virtutum ferax,
Ut vols libens amplector! aureae super
Propago gentis, orta coelo pectora!
(15) Non haec enim miracla mortalis labos
Proferre possit. patria est vobis polus,
Parens Apollo. non marina me Thetis
In lucis oras patre Peleo tulit:
Vocem tamen profabor haud obnoxius,
(20) Quam fatus olim est ille Nerei nepos:
Detestor Orco pejus atque abominor
Qui septuoso cordis occultat sinu
Diversa ab istis ore quae promit suo.
Nil gratiae do, nil ad ambitum loquor.
(25) O dulce mentis contubernium meae,
Non estis ambo fluxa quos tuentibus
Figura monstrat, quosque contrectat manus.
Terrestre corpus terra vindicat sibi,
Sed totus orbis non capit taleis viros.
[p. 656]
(30) Vos estis ille mentis igneus vigor,
Ille animus ingens hospes angusti laris,
Qui mortis è congatione nil trahit,
Nil & caducis imputat parentibus.
Vobis Dei favore nomen obtigit
(35) Livore majus & senecta tamporum,
Exsorsque lethi. Parca nullum jus habet
In saecla vatum, quos perennitas sacrat.
Coelestis aura morte deleri nequit,
Nec interire santuis heroum potest:
(40) Nihil precari majus aut vobis licet
Aut saeculo, quam possit ut diu frui
Tanto Deorum numere. O cultum mihi
Par & colendum semper antiqua fide.
Sublime coelo laetus efferam caput,
(45) Votisque nulla summa defiet meis,
Si me benignus eruditorum chorus,
Consentiensque postumae gentis favor.
Tali jugo accensere tertium velit.



Ejusdem Scazon ad autorem.

DIserte vates, cura corque Musarum,
Clarum Lycei lumen ac decus nostri:
Quem Fama coetus inter eruditorum
Solvi dolente fert in arduum penna,
(5) Si scripta nostra, si labos diurnabit
Perennitatis auspicante successu,
Agnoscet aetas gensque consecutura
Nos invicem vixisse mutuo nexu
Vinctos amoris. nulla quem dies rumpet.
(10) Non exolescit morte sanguit heroum,
Nec anima tradux illa coelitis flammae
Lethi vias insistis & domum Ditis.
Corpus beatae mentis hospes angustus
Terrae solo debetur, unde concrevit.
[p. 657]
(15) At ingenî momumenta non vident Manes.
Hac lege sancta foederatus, hoc pacto
Probri carente, me tibi dico totum.



Idem eidem Hugoni Grotio & Danieli
Heinsio, incomparablil juve-
num pari.

O Par gemellum amoris antiqua fide,
Morumque nexu, heroïsque laudibus,
Quos aestimare non valet proles virûm
Qui nunc fruuntur lucis almo munere,
(5) Praeter duosve tresve selectos duces
Anitistitesque litterariae rei,
(Quos inter & nos forte nomen haud malum
Feremus olim, si bonos ad extitus
Exorsa mentis efficax ducet labor,)
(10) Damnandus atro crimine ingrati forem.
Si noster hîc libellus exiret foras
Non conspicandus luce vestri nominis.
Amore quorum pectus incendor magis,
Quam vel decorus ille Cliniae puer
(15) Vel Phaedrus ussit igne honesto Socratem.
Juvenes beati, queis pacisci nil queo
Majus, nec ipsi saeculo exoptatius,
Quam faustitatem rite nôrit ut suam,
Deique dona pendat aequo examine,
(20) Tales quod omni laude conspectos ferat.
Votis abunde sufficit meis honos
Quod verso amore dignor. O soles duo
Volventis aevi! forsan inde Baudio
Ventura quondam gens favetig, quod viris
(25) Assiduus usque cultor haesit inclytis.
Ut hedera nisu surgere impotens suo
Stantes columnas stringit amplexu tenax,
Nec in decora fronde vesit, hac ope
[p. 658]
Tollit se ad auras atque fert coelo comam,
(30) Sic imbedillae conscius sortis mihi,
Quos aemulando aequare summates viros
Non est, honore amplector, integer pobri
Livoris atri, qualibus monstris scaret
Hoc triste, saeclum, & ferreum ferro magis. &c.



N.V. Ioannis Forestii adolescentis, nunc su-
premae Curiae assessoris, ad Danielem Hein-
sium Epigramma, cum aliquot è Mo-
nobiblo ejusdem Elegiis ab eo
Graece conversis.

[Griekse tekst]



[p. 659]

Elegia III. Monobibli Dan. Heinsii.
Graecorum stylo ab eodem con-
scripta.

[Griekse tekst]



[p. 660]

Elegia IV. Monobibli Dan. Heinsii.

[Griekse tekst]



[p. 661]

Elegia V. Monobibli Dan. Heinsii.

[Griekse tekst]



[p. 662]

Petri Cunaei in Amores Heinsii.

[Griekse tekst]



[p. 663]

Elegia ad Danielem Heinsium Virum
Clariss. Nicolai Burgundii
Flandro.

SIccine Mattiacis, Heinsi, committeris undis,
    Atque iterum patriam nostraque regna fugis?
Nec te certantes potuerunt flectere vates?
    Nec valuit subitas sistere Ganda vias?
(5) Sic tibi sint venti faciles, sic rector aquarum
    Aeolia tristes fraenet in arce notos,
Velaque Tyndaridae lambant pavitantia fratres,
    Et sedeat custos ad tua transtra Venus.
Vos quoque, dii pelagi, sortitaque numina pontum,
    (10) Quos toties lepido vulnere torsit amor,
Incolumem quaeso dominae servate poëtam,
    Ah melius vestrum crimen avarus erit,
Qui secat infesta longinqua pericula pinu,
    Et de te spolium discolor Inde tulit,
(15) Ignotamque gulam nostrum devexit in orbem,
    Iuraque luxuriae liberiora facit.
Flandria cum primum concluderet oppida muris,
    Et populus simplex, & rude vulgus erat.
Nulli marmoreis surgebant molibus aedes,
    (20) Materiamque operi proxima rura dabant.
Nec fit argilla pudor obstuxisse penates,
    Aut in straminea consenuisse casa.
Claraque nobilitas spreto discrimine pompae,
    A populo sola lande remota fuit.
(25) Vixque satis notum fuerat quid gemma valeret,
    In pretio pannus telaque vilis erat.
At postquem audaci percurrimus aequora puppe,
    Et quas nescierat Belga stupebat opes,
[p. 664]
Luxuriae patefacta via est, sensimque parentum
    (30) Simplicitas vitiis fecit abacta locum.
Parthenope nebuls, Coasque Ligustica vestes
    Intulit, & fuccos Glliae compta suos.
Nec satis ad fastus in nostro invenimus orbe,
    India tentata est, & nova damna dedit.
(35) Serica nunc etiam coepit quoque vilis haberi,
    Atque in plebeïa luxuriare domo.
Villica callosos artus praecingitur auro.
    Nobilis, in dubio est, haec sit, an illa, nurus.
Quotque vides gentes, totidem discrimina vestis,
    (40) Inque novas formas quilibet annus abit.
Obruimur cultu, nec quo matrona togatiae
    Sufficiunt agiles annua lucra manus.
Foemina circumfert totos in corpore census,
    Et quicquid genio subtrahit, illa terit.
(45) Arcaque paupertas lariumque angusta supellex,
    Auratis tunicis dissimulata latent.
Vidi ego quae tereti suspenderet aure lapollos,
    Exhausta solam vivere semper aqua.
Vidi ego qued tereti suspenderet aure lapillos,
(50)     Verrere ut heroo syrmate posset humum.
Ducite nunc igitur juevenes sine dote puellem,
    Nil nocet: absentes corpore quaeret opes.



De Daniele Heinsio Oratore & Poëta,
Martini Cornelii van
Sante.

NUnc nunc ocyus ocyusque Phoebe
Hunc gravem mihi, si potes, Lycei
Torporem ex oculis, scholasticosque,
Si potes, mihi pulveres repelle.
(5) Carmen concipio meo Poëtae:
Carmen conficio meo Poëtae:
[p. 665]
Suada quem, scio, primulis ab annis
Sacravit sibi. Sed quid addo? totum.
Non addo; quia Phoebe tu sacrasti
(10) Hunc tibi quoque primulis ab annis.
Nunc ergo ocyus ocyusque Phoebe
Hunc gravem mihi, si poters, Lycei
Torporem ex oculis, scholasticosque,
Si potes, mihi pulveres repelle;
(15) Et da carmine non ineleganti,
Et da carmine non inerudito.
Laudes scribere maximi Poëtae:
Aut id si videar minus mereri,
Nec quisquam vidatur id mereri,
(20) Tu lyram tibi sume, sume plectrum,
Et laudes cane maximi Poëtae.



Ejusdem.

HEinsi, qui veterem novamque Musam
Solus pectore possides, & ore
Solus qui veterem movamque Musam
Nobis exprimis & stylo recludis;
(5) O quam nos numeris capis Pelasgis!
O quam nos numeris capis Latinis!
O quam nos numeris capis Batavis?
Quos, omnes Veneres Cupidinesque,
Et omnes tibi suggerunt Amores,
(10) Et omnes tibi suggerunt Lepores.
Ausim dicere, quidquid est Amorum,
Ausim dicere, quidquid est Leporum,
Diu si maneas, diu manebit,
Breve si pereas, brevi peribit.


[p. 666]

Ejusdem discessuri.

HEinsi Lycei sidus ac decus nostri
Nostrique sidus saeculi tenebrosi,
Nunc quaeso sumas à volente Santeno
Istos amoris obsides quasi versus,
Quos ipsa lex humanitatis extorquet.
Quin ecce manus atque dulcius quiddam
Tibi relinquit, scilicet suam mensem.
Nam nunc remotas forsan ibit ad terras,
Forsan remotis nec redibit è terris.

FINIS.

Continue

Andere gedichten

Octavio Vaenio

Haec ora Apelles noster, hos tulit vultus
Stirpis vetustae clarum et inclytum germen,
Manu renatus filiae pater tantus.
Sic è parente nata quae fuit nimpha,
Manu parentis par et arte non una,
Orbi parentem quem vides, manu reddit.
Hic filiö nunc natus, alteram lucem,
Nataeque vitam, quam dedit, parens debet.

[In: O. Vaenius, Quinti Horatii Flacci Emblemata. Brussel, Fr. Foppens, 1683. KBH 488 C 2]



Ecloga Bucolica
NORDOVVICUM SIVE
INFELIX AMOR.
AD IANUM DOUSAM NOR-
DOVVICI DOMINUM.

SCilicet haud nobis tantum licet esse Poetis
DOUSA, quibus patriaeque urbes, populique furentis
Dulcia sordentes invadunt carmina curae:
Quantum quae placidis indulgens ocia campis
(5) Gens vitae secura suae pecora inter, & inter
Saxa, levesque umbras, & mollia numina ruris
Pectore securos tranquillo ruminat ignes.
Tityrus & pulcher Lycidas, huic cura Neaerea
Lusca Neaera quidem, sed enim ditissima lactis:
(10) Huic Nisae vicinus amor: Nordvuicides ambae,
[p. 144]
Ambae formosae Nordvuicides: illa capellas
Promptior, haec dulces compellere doctior haedos.
Pulchra Neaera quidem Lycidae: tibi Tityre Nisa
Nisa fuit: caecus pueri Deus urit amantes.
(15) Inter oves ergo placidas testesque capellas
Sic prior argutum Lycidas effudit amorem,
Carmine, quod noster tacite sublegit Amyntas.
    Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
Pulcra Neaera suos in gramine condidit artus,
(20) Dormit pulchra Neaera: leves accedite venti,
Pro Zephyro zephyriti (Deo non credimus ulli)
Lactea tranquillo percurras pectora motu.
Dormit pulchra Neaera: insani sistite tauri,
Sistite, nec dulcem mugitu rumpite somnum.
    (25) Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
Bis leviter saevum volui defendere solem,
Bis metui mollem pavidus turbare soporem.
Dulcis Somne pater certè es Deus: ipse ego nuper
Inter lilia fusus odoratosque Hyacinthos
(30) Visus eram blandos compellere montibus haedos,
Visus eram blandae supponere colla Neaerae.
    Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
Et iam corpore corpus & oribus ora fovebam,
Dulceque nescio quid spiravimus, ictaque linguâ
(35) Pendula lingua natabat, & albo mollior haedo.
Halitus occulto perfuderat essa calore.
Et Somnus mihi numen erat: nec somnia credi
Illa merebantur: fuerant sed somnia tantum.
    Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
(40) Certè Somne pater brevis es Deus: effluit ille,
Quaeque dedit solus, rapuit mihi gaudia solus.
[p. 145]
Bisque vale dixi formosa, locumque notavi,
Bisque iterum saxo volui recubare sub illo,
Bisque eadem optavi mihi somnia: sed mea vota
(45) Naiades, & pulchrae Dryadum lusêre puellae.
    Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
Quin thalamum mea vita simul, quin iungimus ora?
Laetus Hymen Hymenaee pater cantabis Iolas,
Et Crotale dulcem versabit in igne polentam,
(50) Spargens humida mella, laboratamque farinam:
Phyllida Damoetas, Amaryllida ducet Amyntas,
Vicinus teneram cantabit Tityrus Aeglen.
    Lentius ô nostrae procedite lentius agnae,
Dote nec insanus mecum certaverat Alcon,
(55) Nec vester Lycidas, nec pulchri filia Codri:
Sunt mihi bis deni, totidem cum matribus, haedi:
Sunt & opes, quas dulcis avus mihi servat Alexis,
Fistula molle sonans: celebris quâ saepè Menalcas
Flexit aberrantes Norduvico è littore tauros.
    (60) Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
Et tunica, hoc ipso mater quam texuit antro,
Artis opus rarae: croceo nam stamina limbo
Ambiit, & summas distinxit pellibus oras.
Quam toties frater cum posceret inclytus Aegon,
(65) Hanc Lycidae servamus ait: dum plenior annis
In thalamum pulchrae migraverit ille Neaerae.
    Lentius ô nostrae procedite lentius agnae.
Sic Lycidas: dulcem Lycidae sic Tityrus ignem
Excipit, errantes numerans per prata iuvencas.
    (70) Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis,
Te tenuem nigramque & multo sole perustam
Improbus affirmat Lycidas: mihi pulchra videris,
[p. 146]
Mollis, dulce tuens: sed ferrea ferrea certè es!
Namque antrum his mane, bis omnia pascua frustrâ
(75) Praeterii, pecudesque tuas: voluique videri
Pelle novâ circum, niveoque incinctus amictu.
    Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
At tu aversa feroxque meos non cernis amictus,
At tu aversa feroxque meos non cernis amores.
(80) O lacrymae! ô umbrae Nordvuicides! illaque nigris
Nympha superciliis! viridi cui semper in antro
Dulcia supplemus tepido mulctralia lacte,
Et geminos clam matre duos subduximus haedos.
    Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
(85) Dicite lascivae Cadvuicides, accola ponti
Turba, maris spumis. & vestrâ mollior algâ,
Non ego sum pulcher? non blandus denique? nam me
Mater avo similem Corydoni dixit, & ipsa
Thestylis ipsa suo me praetulit invida Codro,
(90) Et mollis Crotale, & vicini nata Myconis.
    Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
Et quoties saturas Cadvuici cogimus agnas,
Exiliunt ridentque omnes, tangique recusant.
Et metuunt sperantque simul: fugiuntque sequentem,
(95) Et fugienti instant, & mania murmura fingunt,
Et metuo invitus ne cogar & oscula saepè,
Dulciaque averso despexi gaudia vultu.
    Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
Certe ego (nam memini) tenui lanugine malas
(100) Vix dum pictus adhuc, gelido quâ flumine Rhenus
Labitur, & glacie flaventem cingitur alveum,
Cum pastoribus hic sua praebent mollia Nymphae
Gaudia, cum Batavis innixae milliter alis
[p. 147]
Percurrunt rapidas faciles Nordvuicides undas.
    (105) Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
Certe ego bina tuli tibi basia: corque perussit
Lenior extemplò mihi motus, & altera fixi,
Et Lycidae, nunquam, dixi, mihi talia mater
Quamvis saepe thoro mecum cubitarit eodem,
(110) Non genitor tulit ipse: paterque in fronde Palaemon
Risit, & obcurâ latuit circundatus algâ.
    Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
Scilicet ex illo mihi tempora mollior aestus
Pectus habet: nec me velut antè & gramen, & herba,
(115) Nec iuvat, ut prius, inter oves, interque capellas
Cum Damales fusca choreas deducere natâ:
Nec iuvat occulto sub gramine noce latentem
Lugduno reduces furtim terrere puellas.
    Aurea Nisa tuae pulcherrima nata parentis.
(120) Et quoties dulces genitor me misit ad agnas,
Et quoties molles genitrix me misit ad herbas,
Nescio quae tepidos febris nova pascitur artus,
Nescio quis novus ardor habet: consultaque nuper
Baucis, anus vicina, tui vicina Lycorae,
(125) Tityre dixit amas, & credere cogimur illi.
    Aurea Nisa, tuae pulcherrima nata parentis.
Sic pueri cecinêre: leves in fronde capellae,
Cumque suis blandae salierunt matribus agnae.

[in: Daniel Heinsius: Emendationes et notae in Theocriti Idyllia bucolica.
[Heidelberg], Hieronymus Commelinus, 1603. UBL 755 D 28: 4, p. 143-147.]



Aen de onwinbaere Maegt van LEYDEN.

Die goet en vaderlant en aengeboden staten
Om God en om den naem van vryheyt heeft verlaten,
Went sich voor al tot u; u groote konigin
Van Nederlantsche trouw neemt hy tot ziin begin.
Ontfangt dan vry dit werck, het welck tot uwer eeren
Geschreven, uwen naem en eere sal vermeeren.
En denckt, dat niemant meer de vryheyt en betracht
Als die den Spaignaert ken, en daerom hem veracht.

Daniel Heinsius.
In: Zevecote, Belech van Leyden, Treurspel.



In libros Gustavidos Viri praestantissimi
VENCESLAI CLEMENTIS
quibus Gustavi Magni res descripsit.

KBH: 3092 D 29
QUis tam subitus pectora motus
Perculsa ferit? quae tot populis
Nata voluptas, unius armis
Pene oppressam solatur humum?
Discite gentes quas libertas
Invita fugit, Boreae priscos
Horrere Duces. Nondum virtus
Miranda Getae, nec perfractis
Rupibus acer, patrioque gelu
Vandalus audax, exulat orbe.
Cujus ad ausus Titan oriens
Summusque pavens, positis vidit
Fascibus olim, terrae dominos
Stare Quirites, Regemque pati
Prius invicti Tybridis undas.

Continue