Continue

David Jacob van Lennep: Carmina juvenilia.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
books.google
Deze bundel bevat drie heldinnenbrieven:
p. 6 Cato Caesari
p. 32 Octavia Antonio
p. 47 Andromache verba a Hectorem
Continue

[fol. π1r]

CARMINAJUVENILIA.

[Portret met rondschrift:’DAVID JACOBUS VAN LENNEP.Natus Amstelaedami, ipsis Idibus Julii MDCCLXXIV.’]

AMSTELAEDAMI,typis PETRI DEN HENGST.MDCCXC.



[fol. π1v: blanco]
[p. I]

INGENUO LECTORI

S.

Illud quidem persuasum mihi semper habebam, pulchri magnique sensum quamprimum in animis juvenum excitari debere, quippe qui & mores sensim ad omnem humamitatem formet, & amimum verae ac liberalis doctrinae reddat capacem; huic autem sensui acuendo formandoque diligens veterum Poëtarum studium plurimum conferre & sedula cogitatione & diuturna experientia cognovisse mihi videbar; de Poëtices in moribus formandis vi & efficacia alibi pluribus disputavi; quantum vero ad accuratae eruditionis atque adeo eloquentiae studium proferendum eadem valeat, commumis veterum disciplina liquido nos docet. Ecquis enim harum rerum melior judex fuit quam M. Tullius, cui acutum pulchri magnique sensum nemo, qui in elegantioribus literis non plane hospes sit, denegare velit; atque hic quidem saepenumero apertis [p. II] verbis Poëtices studio singularem hamc vim tribuit, illudque, & suo exemplo & longa praeceptorum serie mox abunde confirmavit.
    Haec tamem non ita accipi velim, ac si veram eruditionem aut eloquentiam solo Poëtarum studio absolvi putem: verum id tantum dico, ea aetate, qua imaginandi facultas prae caeteris animi facultatibus vim suam exercet, diligenti optimorum carminum lectione hanc facultatem formandam & acuendam esse: uti enim graviores cibi imbecilli stomacho molestiam pariumt, ita etiam severiores disciplinae, iique libri, qui sola utilitate, non item suavitate se commendant, in tenellis animis taediam excitant, eosque ab humanitatis studiis & liberali doctrima sensim reddunt alienos. Si qui vero Poëtarum lenociniis ita se abripi patiamtur, ut prae his omne severiorum disciplinarum studium omnesque veteres auctores plane contemnant, videant illi, me istiusmodi homimibus similes sint, quos, licet provectiores aetate, puerilibus crepundiis tempus consumere non pudeat.
[p. III]
    Quae cum ita essent, illud sedulo egi, ut juvenilia ingenia, meae curae commissa, veterum Poëtarum pulchritudine quam maturrime imbueremtur: meque omnino inutilis fuit hic labor: etenim jam ante hos duos ammos JOANNES GOTHOFREDUS HARTMANNUS, juvemis optimus & praeclarus, quum ex Gymmasio nostro discederet, suas primitias Poëticas in vulgus emisit: nec desuere postea, qui ipsius vestigiis feliciter insisterent, quorumque Poëticae facultatis satis luculenta specimima apud me servantur neque indigma, quae publici juris fierent, nisi his temporibus elegamtiores literae adeo frigerent.
    Hos imter imsignem locum tenuit DAVID JACOBUS LENNEPIUS, filius CORNELII LENNEPII, viri nobilissimi, quem judicem ac Senatorem & coluere & dilexere cives Amstelodamenses; hoc juvene, quod vere affirmare possum, mihil umquam praestantius vidi aut amabilius: ab eo emim tempore, quo inter Gymnasii nostri alumnos nomen est professus (mensis is erat Martius anni hujus saeculi octogesimi quinti) tam singularem
[p. IV] & animi facilitatem, & ingenii docilitatem assidue exhibuit, ut hac magistris suis quotidie esset admirationi, illa vero & magistrorum & sociorum omnium amor & deliciae haberetur; quae quidem uti im unoquoque juvene merito magna & praeclara putantur,ita in ea vivendi conditione, qua natus erat Lennepius, maximia dici merentur, & praeclarissima: is enim & ommibus vitae copiis ita affluebat, ut ad laute beateque vivendum literarum auxilio nequaquam sibi opus esset, eaque erat generis nobilitate, ut ad summos in urbe patria honores posset contendere; quae tamem omnia adeo non curabat, at, qui & natura & fortuma par summis esset, idem & diligentia & morum simplicitate par infinis videretur.
    Quum itaque in inferioribus quinque classibus per quadriemmium non sine insigii laude versatus esset, tandem nostrae disciplinae se tradidit, eaque per integrum annum ita usus est, ut non tantum pristinae famae ingens cumulus accederet, sed ut moribus suis
[p. V] jam tum probaret se non tam nomine quam re humamitatis studia profiteri. Inter alios scriptores hoc anno nobiscum tractabat Ciceronis oratiomes & Titum Livium, eosque ita tractabat, ut non tam singularium vocum aut dictionum aucupio indulgeret, quam harum ope veram scriptorum mentem percipere studeret; deprehendebat ubique & suis versionibus exprimebat singularem, quae in utroque auctore elucet, dicendi vim, acerrimumque illum, ac Romanis civibus dignum, magnitudinis semsum; perscrutabatur identidem hominum ingemia, mores populorum, bellorum aequitatem, causas, modos atque eventus, Romanos & Carthaginienses, Scipionem & Hannibalem, Caesarem & Pompejum, eundem & Catonem, Octavium & Brutum, aliosque inter se conferebat, eorumque virtutes, vitia, & agendi rationem diligenter indagabat, atque exinde vel sermonibus vel carminibus suis novam assidue materiam quaerebat; cum autem historiarum studium sine locorum & rituum antiquorum sciemtia misere fluctuet, ipso quoque tam [p. VI] Romanae antiquitatis, quam Geographiae veteris idoneam cognitionem sibi comparaverat.
    Prae caeteris vero juvenilem animum detinebant veteres Poëtae, inque his maxime triumviri nobiles Tibullus, Propertius & Ovidius; hos assidue volvere, ediscere, in sinu gestare; hi pernoctare cum eo ac russicari; horum loca elegantiora, sive in amicorum circulis, seu solus in villa otiaretur, identidem secum repetere, atque incredibili vocis suavitate ita modulari, ut ipsis carminibus nova exinde gratia ac pulchritudo accederet. Cum autem ea esset ingenii bonitate, ut, in quamcumque rem incumberet, ad hanc unam excolendam natus esse videretur, facile intelligitur, ex tanto Latinorum Poëtarum studio nescioquid praeclarum ac minime vulgare oriri debuisse.
    At vero non deerunt, qui eam ingenii elegantiam ac judicii maturitatem, eam Latinitatis & Poëticae eruditionis copiam, quae in his carminibus elucet, in juvenem, nondum sedecim annos natum, non cadere posse existiment; nonnulli etiam, qui ex sua tenuitate
[p. VII] aliorum ingenia metiri solent, forsan omnem hujus scriptionis gloriam ipsi detrahere conabuntur; horum igitur seu dubitationi sive invidiae ut occurratur, diserte affirmiamus, in tota hac carminum sylva, tam quod ad materiam, quam quod ad formam attinet, ne unum quidem inesse versiculum, cujus plena laus soli Lennepio non debeatur; atque idem quoque de Hartmanni mei primitiis Poëticis dictum velim, quod antea, tamquam inutile ac supervacaneum, monere neglexeram.
    Faxit interim Deus O. M. ut hic juvenis, quemsincero amore complecti nunquam desinam, & mihi,& optimis parentibus, & urbi natali diu superstessit atque incolumis, utque, ductu praesertim magniWyttenbachii, ex diligenti veterum literarum culturaeum verae magnitudinis sensum, eum rerum humanarum contemtum adipiscatur, qui animum & veraelibertatis reddat participem, & supra omnia hujusvitae incommoda longe extollat!    Faxit idem, ut juvenes Amstelodamenses, Lenne-
[p. VIII]piani nominis celebritate inflammati ex iisdem hisliteris egregium illud bonum consequi studeant, quodjuventutem alat atque oblectet, quod res secundasormet, quoque in rebus asperis & calamitosis tutoperfugiant!


R. V. OMMEREN.
Gymn. Amstelod. Rector,
Scribebam Amstelodami
VII Kal. Octobres.
A. MDCCXC.
[p. IX]
DAVIDI JACOBO VAN LENNEP,
CUM CARMINA SUA JUVENILIA
EDERET.
Noma Camena tuas celebravit carmine cunas,
Omina natali fausta precata die.
Haec rata si faciant conamina prima Juventae,
Cur mea, Lennepi, nunc lyra muta foret?
Auspiciis animosa suis tibi. Musa corollas,
Inque novis calathis florea ferta parat.
sola triumphanti pofuit quae praemia Pallas,
Ambiat ifta tuas vitta decora comas.
Qualis inexpertam facili pede calcat arenam,
Primus Olympiaco pulvere victor equus.
[p. X]
Talem te video generoso tendere cursu
Ad loca, quae Phoebus Pieridesque eolunt.
1Laurus ubi in sacris frondescit opaca viretis,
Pronaque Castalio gurgite manat aqua.
Hic tibi Maeonides, coeli qui templa fagaci
Mente peragravit, carmine monftrat iter:
Et quoties tragicis incedit Musa cothurnis,
ILabra Sophocleo melle tenella rigas:
Hic fundunt numeros Euripidis ora canoros,
In te virtutis quis venit acer amor:
Divus et ifla Maro, doctusque Propertius arva
Incolit, et cultus rura Tibullus amat:
Aemula nec priscis filet hic facundia vatum,
Crebrescit Latiae fama renata lyrae:
Lotichii refonant, refonant, hic carmina Molfae,
Strozarum auditur Flaminiique melos:
Oblectant aures dulcissima plectra Secundi,
Respondetque sacris cantibus omne memus.
His ducibus tu carpe viam, gratiffima Divis
Munera, cultori nec peritura dabunt.
[p. XI]
O felix Juvenis, qui non tua stemmata jactas,
Sed propriis ornas cordm animumque bonis.
Semita certa patet, quorfum tua lumina vertas;
Eloribus ingenii laeta redundat humus.
Fabula virtutis tibi Graecia docta miniftret,
Exornet mores Roma venusta tuos.
At quibus Aufoniae Grajaeque volumina linguae
spreta jacent, jubeas hos procul ire Sophos.
Non vox ulla tuae magis est inimica juventae,
Quam contra veterum quae monumenta tonet.
Perge salutiferis, neglecta glande, potiri
Fru&tibus; hipc robur mens juvenilis habet.
Rebus in externis non quaerunt optima vitae
Commoda, Musarum queis facer afflat amor.’
Fortunae portant fecum quae tela resistunt,
Tranquilloque vident pectore, quidquid agat.
Fulmina faeva cadant, tonitruque reinugiat aether,
Et solis radios obruat atra dies.
Nulla ferenatum turbare pericula vultum,
Nulla animum possunt exagitare metu,
[p. XII]
Gaudeat his studiis animus fbrmatus honestis,
Noscat et affiduae fedulitatis opes.
Quaeque, Jacobe, tuarn decoravit laude Juventam,
Ifta fenescenti fit tibi Musa comes.
HIERONYMUS DE BOSCH.
[p. XIII]
JUVENI EGREG1O,
DAVIDIJACOBOVANLENNEP,
ARTISSUAEPOETICAEPRIMITIAS
EDENTI.
Quem facili nascentem adspexit lumine Phoebus
Cui Charis et castis tinnit in auriculis;
Quem virtutis amor, vernanti flore juventae,
Ardor et ingenii magna minantis agunt;
Cui dum laetus adis generofae Palladis arcem
Excubat in rofeis gratia multa genis;
Accipe defueti dudum deliria vatis,
Qui cupit in laudes ire, Jacobe, tuas.
Quam mihi laetitiam, quantum injecere stuporem
Carminal quam doctis fingula nexa modis
[p. XIV]
Talia te docuit terfus tamen ante Tibullus,
Talia Romanae gloria Nafo lyrae
Jam Latiae gaudent meliori forte Camoenae
Nec vulgi fastus ludibriumque timent;
Et laetantur adhuc, toto pene orbe fugatae
Amftelia stabilem figere in urbe pedem.
Sic apud Amftelios confurgat docta propago,
Jactet et illustres curia celfa viros;
Qui partas referunt utroque in pulvere lauros,
Seu, Themis alma, Tuas; Cynthie, five Tuas!
queis virtus donat meritos, non gratia, fasces,
Unica queis civi confuluisse salus
Hoc Pater ipse Tibi, do&rina clarus et arte,
Ad verae laudis culmina monftrat iter,
Quo Tibi dum puero per avita tropaea paratur
Gloria, maternos fa£ta loquantur avos!
PETRUSNICOLAUSARNTZENIUS.
[p. XV]
OPTIMAESPEIJUVENI
DAVIDIJACOBOVANLENNEP.
CUMGYMNASIOAMSTELODAMENSI
VALEDICENSCARM1NASUAJU.
VENILIAEDERET.
Caflalii montes et montibus infita sylva,
Sacraque de sacro lympha voluta jugo!
Ecce meus vestra ingreditur sacraria supplex
Lennepius, Phoebo munera grata ferens.
Vos umbraei virides, taciturnaque sylva favete,
Neu juveni scatebris obftrepat unda suis.
Et tu È Phoebe pater (nec enim tua cura Batavi
Infima sed reliquis invidiosa locis.
Testor tot celebres animas, quas Teutonis ora
Quas stupet in medio terra Britanna falo)
[p. XVI]
Hunc, age, parva quidem, sed gratâ mente dicantem
|Munera, pacatis respice luminibus.
Parva quidem dat nunc, sed mox majora daturus,
Ne modo, Phoebe, tua destituatur ope.
’Tu juvenis, bone, coepta juves, tu praevius illi
Errantes recto tramite siste gradus.
Qualem te memorant nemorosi in vallibus Haemi
Orphea facundos edocuiffe modos.
Saepe ille ad liquidas ludens pueriliter undas
Laudavit strepitus praetereuntis aquae.
Saepe ille inventas in flumine jungere cannas
Inflare admotis gestiit et labiis.
INon tu primitias teneri aspernatus alumni es,
Non modulique rudes displicuere tibi.
’Tu tenerum blando fovisti pectore, et ultro
Milié dabas mittis oscula blanditiis.
Eja age Lennepl facias rata, Cynthie, vota,
Ille tui meruit muneris esse, pater.
Gaude forte tua, puer; eventura precamur;
Dat Deus haud dubiis prospera signa notis.
[p. XVII]
PJa?e esto ingenii dote et felicibus ausis,
O decus Ainftelio grande future fo!o!
Tempus erit, quo te pennâ metuente r&folvi
Fama vehet celfà fidera ad alta via.
Non me non pigeat tunc publica gaudia voce
Et patriae plaufus continuare meâ.
Qua poteroque tuas laudes percurrere tentem,
Carminaque in nomen ducere bIanda tuum.
Tunc non committam, Ommeri, quin tu quoque tantia
Pro meritis chartâ conspiciare meâ,
Palladiae, Ommeri, moderator candide pubis,
Bellerophonteae docte minister aquae.
Per te Lennepio via strata ad culmen honorum:
Jure tuo partem poscis et inde tibi,
J G H A R T? A N.
Harderovici, J V. St.
xii Kal.O&obre$,
G121O CCXCe
[p. XVIII]
IN
CARMINA JUVENILIA
AMICISSIMI JUVENIS
DAVIDIS JACOBI VAN LENNEP.
Plaudite lauriferi mites Heliconis alumnae!
Cogite et in blandos verba diferta modos!
|Nunc age, Phoebe pater, faveas, Pindoqua relicto
Veloci properes ad tua templa pede!
Ecce novus Vates È myrto juvenilia cin&tus
Tcmpora, thura tuis libat anata focis.
Cui comes est virtus, sceleratae nescia fraudis,
Cui non fucato candor in ore nitet;
Cuique Camenarum versans cunabula coetus
Mollia Caflaliis labra rigavit aquis:
[p. XIX]
Et crines lauro cinxit spiranté tenellos,
Parve puer, dicens, moster alumnus eris
Jam decus ille tuae turbae, tuus ille facerdos
Ingenii profert lucida figna fui;
Scandit et augustum Lenmept Musa theatrum,
Do&orum applaufu facta superba virûm.
Salve facundi gratissima Musa Jacobi,
Salve Aganippeo grata tabella choro!
Felix Blandufio decertans Rhene liquori,
- Pinguia qui placido murmure rura fecas!
Lennepl toties victus qui carmine blando
Cornigerum tollis fonte fonante caput.
Te quoties rapido lapfu per prata volutum
Demulcet, celeres et remoratur aquas!
Qualiter Ifmarius citharae modulamine vates
Repreffit curfus, spumiser Hebre, tuos.
Felix annofà frondescens ilice sylva,
Jucundum hirfutis hospitium Satyris!
Felices nimium valles, collesque supini,
Pulsantes summis fidera verticibus!
[p. XX]
Quos merito gelidi nemorofis vallibus Haemt
praetulit, et sylvis Cynthius Aoniis.
Telix Thessasicis Manpadia villa viretis
Aemula, saepe meis conscia desiciis!
Qua procul a plebis strepitu femotus inani
Invigilas studiis, fide Jacobe, bonis.
Dulcia qua blandae dictant tibi carmina Musae,
Dum tepida e summis adsonat aura jugis.
Quaque levis Dryadum plaudit tibi turba canenti,
Et stupet e niediis Naias uda vadis.
O quoties tecum refonantia fila movere
Ad ripas juvit, Rhene jocofe, tuas!
O quoties gelida lauri redolentis in umbrâ
Degere jucundis otia mixta jocis!
Interea, clarae decus indelebile gentis,
Perge Aganippeo thura cremare Deo.
Patris ad exemplum teneris formatus ab annis,
perge bonis avibus nomina tanta fequi.
ommerI pietas stimulos tibi fida diferti,
Bofchiadaeque addat cura paterna tui;
[p. XXI]
Qufs ducibus, Phoebi studiis imbutus amatis,
scandiffi bifili culmina fkcra jugi.
INostra sed aeterno conjungat pectora nexw
Nobile Sincerae foedus amicitiae.
JANUS VAN HERKEREN JUN1OM.
Phil. Stud,
[p. XXII]
CARISSIMO LENNEPIO
CARMINA SUA
EDENTI.
flos et ’amor Juvenum, blandis dilecte Deabus,
Dotibus ingenii clare Jacobe tuis!
Accipe fincerae gratantia carmina Musae,
Accipe Titfinghi munera parva tui.
Ne tamen exspectes laudes me posse referre,
Cantare aut grandi non.ina clara fono;
Hoc opus, heu! nimium nostris pro viribus esset,
Et nimium tenuis nostra Tbalia negat.
Seu repetit caram Eurydicen Rhodopeius Orpheus,
Andromache aut raptum flet miseranda virum }
[p. XXIII]
Pompejive necem conjux deplorat acerbam,
Pasceris aut luget nocfta puella fugam:
Undique splendescit cantandi copia larga,
Et decorat purus carmina terfa nitor.
Inter honoratos certe numerabere vates,
Atque comas laurus cinget odora tuas.
Patria, tu docti juvenilia fuscipe vatis
Dona, vel Aonio vertice digna legi,
Ut, quae nunc tenues nectit tibi blanda corollas
Dextra, tuum posthac vindicet ipsa decus.
- c. P. t i t s i n c g.
L. H, Stud.
[p. XXIV]
DAVIDI JACOBO vAN LENNEP,
P O E MATA SUA E D E N T I.
Piëridum foboles, orbis nova gloria nostri,
nec minus eximio digne parente puer!
Tune paras mitidam latebris educere Musam,
Extremis feclis ufque superfles opus?
*Tune paras juvenis magnis comes ire Poëtis,
Dum canis Andinis carmina culta modis?
Jamque illos video do&tam pallere Camenam’,
Dum cingunt crines fronde virente tuos.
Nos quoque, nos gracili modulantes carmen avcna a
Dicimus infirmo prospera verba fono.
Nos quoque communi miscemus murmura laudi,
Dum legimus Superòm carmina digna lyra:
Seu canis Alcidem lacerum crudeliter offa,
Dum tacita horrendo murmure faxa replet; ’
[p. XXV]
Seu quam oriente die, quam decedenre celebrat,
Orpheus avulfam dum gemit Eurydicen:
Seu quando volucrem virgo lacrymatur Ademiam 2,
Mox alium, juvenis munera, laeta temet.
Hoc opus, o Richaee, tuum; fumt munera curae
Illa tuae; vanus non tuus ifte labor.
Inter ea puerum quae nutrivere Camenae,
Nobile LemnepI nomen ad astra ferant.
Sis bonus o nobisque fave, tenuisque poëtae
Ne laedant oculos orfa minuta tuos.
At si (nec duçito) focii mea carmina vincant,
Devincet nostram nullus amicitiam.
Is a a c u s 1, o usqu* 3,
Pyil. Stud.
[p. XXVI]
IN
CAR M IN A JUVE N I L I A
jUv EN 1 s P R AE s TAN TI ss I Mi
DAVIDIS JACOBI vAN LENNEP.
Hoostiades jacuit dum funere raptus acerbo,
Eloquio Hoostiades clarus et arte lyrae;
Amftela jam moestos condens sub gurgite vultus,
Lugebat partem laudis abesse fuae.
ft Flacci fordere chelyn, fordere Maronis,..
Nafoni priscum nec superesse decus.
Et proavis pubem cultas contemncre Musas,
Falfaque luxuriae gaudia (turpe!) fequi.
Et titulis tumidam È patria virtute relictà,
Nil vanum praeter nomen habere patrum.
At sibi nunc felix priscum rediiffe vigorem
Gaudet, et en! laetum tollit ab amne caput.
[p. XXVII]
Scilicet ille fuae clariffima gloria gentis,
Communis patriae nec minus urbis amor;
Inclytus Aoniae cultor Lennepius artis,
Pectora cui pietas finxit et alma Charis;
Calliope gremio tenerum quem fovit amico,
Non finit obfcurâ carmina nocte premi.
Carmina, quis toties stupefactas praebuit aures
Aemula finceri turba fodalitii.
Plaudite dilecti, nunc et fua cura, fodales 1’
Plaudite, et o coeptis, turba, favete suis!
Fallor? an arridet generofo Phoebus alumno,
Aonidum et tanto vindice laeta cohors?
Perge, precor, foboles praeclaro digna parente,
Quo te virtutis tramite ducit honos.
Perge avibus (nec vana loquar) carissime, faustis
Nobile carminibus tollere ad astra caput,
Pelix, cui juveni conscendere culmina Pindi,
Et licuit Clariis ne&ere ferta jugis!
Felix, qui potuit divino concitus ostro
Aeternum Mufis conciliasse decus 1
[p. XXVIII]
Depereunt vastae, feclis volventibus, urbes,
astraque quae tangunt vertice, templa cadunt.
Altaque Pyramidum devaflat marmora tempus,
Et celfum evertit tccta imitata polum.
Nec Maufolei tituli, fumtusve fepulcri
Effugient rabiem, Parca cruenta, tuam.
Haec feu flapma rapax, faevus feu diruet imber;
Morte sed ingenio nomina parta vacant.
Omnia Virgilii contemnet faecula carmen,
Spirabuntque ignes, culte Tibulle, tui.
Nafonis vivent numeri, tenerique PropertI.
Donec erunt taedae, blande Cupido, tibi.
Vatis et extremo Venufni barbitus aevo,
calliopae, vivet, dum tribuetur hoiios.
spirabitque, olim quod lufit Musa Secundi,
Vivet et Heinfiadum, Grotiadaeque chelys.
&t tua, Lennepi, superabunt carmina mortem.
Auguror! oninibus adnue, Phoebe, meis?
M. SIEGENBEEX.
Phil. & L. II. stjd.
[p. XXXIX]
IN
PRIMITIAS POETICAS E GRE G 11
JUVENIS
DAVIDIS JACOBI WAN LENNEP.
Tendite nunc citharam! cari cantate fodales!
INunc vos Pierides in fua castra vocant
Ille fuae gentis, matrisque, patrisque voluptas,
1lle Aganippei gratia rara chori;
Ille fodalitii decus et pars maxima nostri,
Nobilis eloquio, nobilis arte lyrae;
Qui toties nostras mulcebat cantibus aures,
Dum tali focio quisque superbus erat; v.
Lennepius patrias jam carmina mittit in auras,
Carmina È vel gemio digna, Secunde! tuo:.
[p. XXX]
Ut, quae jam toties dederunt tot gaudia nobis,
Sint etiam ferae posteritatis amor.
Idaliis juvenein fertis ornate poëtam,
Vos, quibus Aonidum munera grata placent!
Quem puerum citharae pulfator amavit eburnae,
Inque opus ipse sacrum traxit Apollo fuum;
Cuique novenarum nafcenti turba fororum
Blanda Aganippeis ora rigavit aquis;
Quemque fuum agnofcit columen divina Poëfis,
Ponit et Helvetios inter, et Hoostiadas;
Ille tuas laudes, stabilemque meretur honorem,
Quisquis Castalidum sacra chorosque colis.
seu canit Alcidae gemitus mortemque furentis,
Abrepti infidiis, perfida Juno, tuis;
Seu lacrymas, domina amiffâ, miserasque querelas,
Vatis et Ifmarii fata cruenta canit;
Seu canit Hannibalem, feu fortia verba Catonis,
Seu quidquid virtus, vi labefacta, tulit;
Denique Mavortis feu ferrea bella ferocis,
Seu, quae materies dulcibus apta modis;
[p. XXXI]
Omnia collucent genio, venaque feraci,
Qualia Nafonem vix habuisse putes.
* sclices ambo, fortunatique Parentes,
Talia qufs data sunt pignora conjugii.
Quum tot jam tenera et puerilis protulit aetas,
Gaudia quot vobis ipsa juventa dabit!
Quae rata fint: et erunt; nam semper castra fequetur
Aonidum flabili non inhonora pede.
At vos, majorum ferie È titulisque tumentes,
Qui vitiis vestros dedecoratis avos!
Discite ab hoc, proprios quid fit jactare labores,
Foedaque perfundat conscius ora pudor.
JANUS TEN BRINK.
L. H Stud.
[p. XXXII]
AD
ORNATISSIMUM JUVENEM,
DAVIDEM JACOBUM VAN LENNEP,
QUUM CARMINA SUA IN LUCEM
EDERET.
Lux nova Phoebeos illustrat lampade colles,
Et fugiunt umbras nubila, Pinde, tuas.
Ecce novem magno gaudent ardore forores,
Signaque laetitiae prodit Apollo fuae.
*Nobilis adventum juvenis miratur, et ipse
Attonito, Vates quis venit, ore rogat.
Progreditur, Pindique novus petit incola Phoebum,
Edit et ornato talia verba fono:
Alme pater vatum, divini carminis au&tor,
Quem colit Aonii turba novena jugi!
[p. XXXIII]
Dulcia jam tenerae placuerunt carmina menti;
Semper adhuc puero tu mihi cultus eras.
Inftituit patria doctus tellure facerdos
Me tuus Aoniae jungere verba lyrae.
Ipfe meum primis animum jam flexit ab annis,
Ut fequerer, cupidum me, tua castra, movens.
Castra peto, rutilisque fimul mox induor armis,
Applicor et turmis, pulcer Apollo, tuis
Fervidus in tenero flagrat mihi pectore sanguis,
Et mens laurigeras ardet habere coinas.
Ante tuas longo certamine tendimus aras,
Ut decoret nostras palma superba manus.
Vinciinus: et vigili Vi&oria laeta labori
Annuit, et tandem praemia summa parat.
Defero conspicui tibi jam monumenta triumphi.
Accipias studii prima tropaea mei. -
Dixerat: et juvenem tacite divinus Apollo
Adspicit, et placida talia voce refert.
Nostra salus, Clariae laus non peritura catervae,
O Juvenis patrii fama decusque soli!
[p. XXXIV]
Grandia jam tenerae meditaris flore juventae:
Arma tuis humeris vix subeunda geris.
Sed tamen hacc animis non obsunt pondera magnis;
Omnia nec dubitat vincere laudis anior.
Sic quondam Aefonides faevis insistere tauris
Aufus, et ignivomas solus adire feras.
Cingite victrices juvenilia tempora lauri,
Vernet et assiduo frondis honore decus.
Nuntia diffusas celebret te fama per oras,
Et videas nomen quolibet cre cani.
Urbs tua magnisici spectet quoque figna triumphi;
Cognita fint Patriae parta tropaca tuae.
Auxilio tutum reddam, viresque levabo:
Tu tibi propitium me venerare Deum.
Tum juvenis: mcritas, inquit, perfolvere grates
Et fas, et pietas, grataque corda jubent.
Donec ero, venient oblivia mulla favoris,
Et tua perpetuo mtinera, Phoebe, canam.
Nobilis a fausto difcedit Apolline victor,
Et parat ad patriam tendere laetus humum.
[p. XXXV]
Dumque parat, Musae vatem gratantur euntem,
Et cimgit lauro sancta Thalia caput.
Ad patrias redit ille domos, et ferta gerentem
I.aurea mox populi docta caterva videt.
Ecce facerdotes Phoebi comitantur ovantem,
Et studii titulis his documenta motanr.
Hic Lennepiadum generofò e sanguine natus
Ingenii superat nobilitate genus.
Steinmata non numerat, ccras non jactat avorum,
Suspicit aut dubiae lubrica dona Deae.
Jain patriae prodesse fuae laus summa videtur:
Indicium vitae tempora prima ferunt.
Afnftelia hoc juvenie decus venerere juventus,
Et pete Castaliâ nomina tanta viâ.
Prodite laeti:iam cives, vati }ue favete,
Cui Deus auxilium vovit et ipse tuum.
Tu quoque terra parens quondam celebrata Batavum,
Exhilarent vultus gaudia justa tuos.
Inclyta majorem numquam jactavit alumnum
Roma prius, Clariis Roma sacrata Deis,
[p. XXXVI]
Quae bene Pelignos ornavit gloria fontes,
Jam manet et ripas, Ya beata, tuas.
’Tanta canunt alii laudum praeconia vates,
Quid ceffas temeram, Musa, movere lyram?
Illa quidem cuperet vestras celebrare Camenas;
Congruit ast humeris vix labor ifte meis.
Da veniam numeris, et fuscipe vota precantis,
Quae tibi fint animi candida figna mei.
O Lennepiades inter numerande fodales!
O merito blandis concelebrande modis!
Maxima spes patriae, clari spes vive parentis.
Vive, precor, generis fama futura tui!
Parta novi citharae fit gloria calcar honoris;
Plura Deo studiis Musa favente canat.
Usque vale, et, fidi si qua est tibi cura fodalis,
Interdum nostri fis memor; usque vale.
A, J. D EI M A NÇ
L. H Stud
[p. XXXVII]
IN
CARMINA JUVENILIA,
AMICI MEI
DAVIDIS JACOBI vAN LENNEP.
In celfis rapidus volitat Jovis armiger auris;
Aft humilem velox aera passer amat.
Lusciniam quamvis nequeat superare canoran,
Attamen et gracili cantat alauda fono.
Sic licet illustres ornarint tempora vates,
Et fint carminibus verba minora tuis;
Attamen Aonios liceat celebrare labores,
Et tenui laudes ore referre tuas:
Ardua quod superas juvenis jam culmina Pindi,
Atque moves blandae plectra fonora lyrae,
[p. XXXVIII]
Deliciis alius juveniles exigat annos,
Leniter Idaliis dormiat inque rofis
artibus atque alter rutilans sibi congerat aurums
Aut capiat turpi munera clara manu
’Te doceat gracili deducere carmina plectro
Calliope, et foveat semper amica finu
Quaeque prius tenerum te Patria fovit alumnum
post modo te civem gaudeat esse fuum.
JACOBUS D E v 0 S5
[p. XXXIX.]
DAVIDI JACOBO vAN LENNEP.
CARMINA JUVENILIA
JEDITURO.
Suppeditet quamvis mom aurea carmina Phoebus,
Musaque Castalias non mihi monstret aquas:
Me tentare decet, vires quid ferre recufent,
Quidve ferant; fortes pectore fata juvant.
Cratulor, o clarae Lennepi gloria stirpis,
Piëridum san&tos te celebrare choros!
Non incerta fuit longo in certamine palma;
Rara tibi virtus praemia justa dedit:
Namque voluptates cingant licet undique vitam,
Mollia Piërio nectare corda reples.
DL
[p. XL]
Divitiis alius famam sibi quaerat avitis:
Tu cupis ingenio nomen habere tuo.
Jam mihi jam videor contingere vertice coelum,
Cuin licet in sociis te numerare meis.
Te sequar, atque tuae dulcis virtutis imago
In memori semper pectore fixa manet.
Sed precor Hoostiadae tenuem ne sperne Camenam;
Sic crescat meritis gloria parta tuis!
IN H O o f T.
CARMINA JUVE NILIA.
pag.
pag
ERRATA.
1. lu- s.
4. lin 9
ibid. _ 1 1
14.Ñ 7.
g 2. - 2.
og.Ñ1o.
g4.- 2.
28.Ñ 13.
g 9.Ñ1 3.
34.- 18.
35.- 1
58.Ñ 14.
65.- 6.
66.Ñ 9.
/eg. humiles
leg. Superbi,
Justi,
prohibere nefando
atra
praemia
generum prosequiturque foce&
generum;
Heu! Lycida, quid ages?
dedecorare
laudum
minantia
prohibere nefando
rel&valwre
[p. 1]
CARMINA
JUVENILIA.
AD
AURORAM.’
Cum tu puniceo Pallantias exis amictu,
Purpureoque novum lumine tingis iter.
’Tunc humidas linquit sensim nox ultima terras,
Lumina tum pallens Luna diurna fugit.
Tum canit, et memorat priscos Philofhela dolores,
Pennigerique greges gutture dulce sonant.
Rusticus et placidi tum linquens strata cubilis
Ducit araturos sub juga curva boves.
Carmina tu praebes sacris Aurora poëtis;
Tu facilem nobis pandis ad astra viam.
Musae noster amor, Musae quoque sunt tibi curae,
Et tu Pieriis semper amica choris.
[p. 2]
Improbaque oderunt facundae bella Camenae
Improba sunt odio praelia jure tibi.
Infelix fortena plorasti Memnona mater,
3ustaque sunt lacrytnis saepe rigata piis.
Lucida tum pallor deformis texerat ora,
Nec radians isto tempore currus erat.
Fulgida nunc iterum posito moerore renides,
Et foecunda tuo munere terra viget.
laetor, et ipsa novum praebent mihi gaudia carmem
Carmina sunt animi pignora grata mei.
Tu semper pandas roseos Aurora colores,
Et nobis placidos des, precor, alma dies.
xv ante Kalendas Julii
pMDCCLXXXIX
[p. 3]
PRAESTANTIA VIRTUTIS.
Longa dies hominum vastat monumenta superba,
Temporis et morsù proh! perit artis opus.
Portia jam priscae ceciderunt moenia Roinae,
Et Capitolino culmina sacra Jovi.
Curia jam periit, quae regna supgrba regebat,
. Jusà sùb Ausonio flectere colla jugo.
Olim Sparta fuit florens invictaque bellis;
Urbis at heu tantae rudera sòla manent.
Inclyta Cecropiae nunc est ubi gloria terrae!
Oppida Turcarum sub ditione jacent.
Quaeque fuit quondam saxis insignis et auro,
Mausoli non est ultima nota domus.
Et periere tuae, famosa Semiramis, arces,
Et tuus, o Babylon, quaeritur ipse locus.
[p. 4]
Impius incendit nemorosae templa Dianae,
Et Cadmi facta est regia clara cimis.
Quid tamen externas propero memorare ruinas?
Non desunt patrio rudera foeda solo.
Moenia turrigerae ceciderunt urbis Ameidae,
Et Biederodeae cultnima celsa domus.
Cuncta vorat tempus rapidum; sed mascula virtus
Post cineres victrix una superfles erit.
Brutus amans patriae, tetuerans mala jussa superbi,
Ipse sibi aeternam pandit ad astra viam.
Famaque Arislidis, vitaque et nomine justi,
Vivet, et Aëtaei gloria magna senis.
Et Mucii ambustam laudabunt saecula dextram,
Et Cincinnato parta tropaea duci.
Tu quoque, magne Cato, pravae mala victima fortis,
Vives, dum niteant sidera clara polo.
Et Brederodus erit Batavis celebratus in oris,
Dum sol purpureos in mare ducet equos.
Grotius ille pius, patriae laus maxima quondam,
INomen ab immensa posteritate feret.
[p. 5]
Et vivet toto celebris Ruterus in orbe,
Qui fregit classes, dure Britanne, tuas.
Vivent Wittiadae, Batavae bona numina terrae,
Sub quibus auspicibus patria tuta stetit.
Virtutem laus magna manet; nam sola beatos,
Efsicit; et verum monstrat honoris iter.
1v ante Idus Julii.
MDCCLXXX1X.
[p. 6]
CATO CAESARI.
Accipe nunc Caesar morientis verba Catonis;
    Haec animi testis littera fida mei.
Aurea libertas, victricibus obruta telis,
    Et simul ah Romae gloria prisca perit.
(5) Tuque triumphato victor dominaberis orbi,
    Indomito calcans jura sacrata pede.
Nullus adest, dubio qui te devincere bello
    Audeat; heu clari jam cecidere duces!
Niliacum manat Pompeji sanguine littus,
    (10) Ossaque sunt tanti nulla sepulta viri.
Invenit saevam generosus in aequore mortem,
    Ultimus illustris, Scipio, gentis honos;
Et Juba magnanimus, Romano pectore praestans,
    Armavit saevas in sua fata manus.
(15) Hunc ego nunc imiter: quid enim mihi vivere prodest!
    Jam juga servitii libera colla premunt.
Non me crudelis servum juvat esse tyranni;
    Et tamen est misero nulla relicta salus.
[p. 7]
Turpia si Superi voluissent vincula solvi,
    (20) Illa forent nostra jam resoluta manu.
Nunc quid agam solus, cunctis desertus amicis;
    Hei mihi praesidio moenia parva carent!
Quaeque aluit mentem gratâ dulcedime nostram
    Spes bona, suprema diruta clade, cadit.
(25) Et subito pandet tibi fessas Utica portas,
    Sed prius extrernum munus ab ense petam.
Quid juvat, injusti si vincula rupta tyranni!
    Heu! Caesar, servi cogimur esse tui.
Frustra Porsennae perterruit agmina Cocles:
    (30) Nunc civis Romae sceptra superba tenet.
Quid virtus Decii prodest, fortisque Camilli,
    Vel tot Scipiadae capta tropaea manu?
Quidve juvat Marium fortem superasse Jugurtham,
    Quotque tulit saevos Cimbrica terra viros.
(35) Libertas virtusque jacent, et pristina Romae
    Obruta pestifera gloria labe cadit.
Sancta fides periit, periit vindicta Deorum,
    Omnia sunt armis, Caesar, amica tuis!
[p. 8]
At patriae potius cur non bene tendis in hostes,
    (40) Victricique geris fortiter arma manu?
Si te bellandi teneat, laudumque cupido,
    Non deerit dextrae gloria magna tuae.
Ultorem poscit, qui rupto foedere Crassus
    Assyriam Latio sanguine tinxit humum.
(45) Etrat et invisas infelix umbra per oras
    Ossaque non ullo cespite tecta jacent.
Commissa est vindicta tibi, tu debita solvas,
    Nec maneat socio justa querela tuo.
Indomitos supera Marsos, saevosque Sicambros,
    (50) Ut discant Latio subdere colla jugo.
Plenaque Romani sit nominis ultima Thule,
    Et nostras leges Indica terra colat.
Orbe triumphato sint invia limina Jani,
    Dicemus laeti, Caesaris illud opus!
(55) Caesàris illud opus, Romae qui cuncta subegit,
    Jussit et ad nostros regna venire pedes:
Victis jura dabat, sed legibus ipse parebat,
    Et vixit patriae gloria lausque suae!
[p. 9]
Ast patriam vexas; regnandi dira cupido
    (60) Te tenet, atque animo sceptra nefanda placent.
Civica praeteritos minuunt tibi bella triumphos,
    Et foedat laudes Roma subacta tuas.
Nonne cruentatas Tiberis satis egit arenas,
    Romaque Romano sanguine tincta fuit!
(65) Ah! quot Thessalici viderunt funera campi;
    Uno Romulidum gloria mersa die est!
Quot cives clari ceciderunt, sidera Romae,
    Et quanta illustres turba secuta duces!
Sed periere nece optandâ, non jura tyranni
    (70) Illorum ante oculos patria victa subit.
Tum quoque debueram saevo dare pectora ferro,
    Tum quoque me fato non cecidisse queror.
Sed moriar, nostram cupioque effundere vitam;
    Mors mihi sola placet; vita molesta mihi est.
(75) Non ego vana loquor: nox haec suprema Catoni,
    Quique meos luctus finiet, ensis adest.
Tu mea magnifico non condas ossa sepulcro,
    Haec melius tribuas grandia dona tuis.
[p. 10]
Non ego Regales tumulos, nec marmora quaero,
    (80) Saxaque sculptoris nobilitata manu.
Dum modo securâ potiar post fata quiete
    Sat mihi vulgari cespite posse tegi.
Nec falsis 1acrymis mea Caesar pollue membra!
    Quid fleres! patriam sub tua jura tenes.
(85) Sed neque sum flendus, fletu tum dignior essem,
    Si mihi servitii probra gerenda forent.
Nunc liber moriar; Romae si vincula nectas,
    Non saltem possis me numerare tuum.
IX ante Kal. Sept.
MDCCLXXXIX
[p. 11]
PAULIA EMIL’II
QUERELA DE MORTE
FILIORUM.
O nunquain dubiae mortales credite sorti,
Ne gravibus subito vos premat atra malis.
Ille’ ego qui fortem potui devincere regem,
Et victor populis Romula jura dedi:
Quique per Aemonios gessi fera praelia campos,
Et nostrum jusli regna subire jugum,
Corpora natorum funestis pabu!a flammis
Vidi, atque exstructos urere membra rogos.
Et mea, quam clari lustràrat pompa triumphi,
Nune jacet immiti funere mersa domus.
Saevaque perculerunt noslram duo fulmina gentem,
Unaque vae! natos continet urna duos. -
Et jam nullus erit tantâ de stirpe superstes,
Qui mihi fit senii lausque decusque mei,
[p. 12]
regie certe; sed quid mihi flesse juvabit,
Non vitam natis nostra querela dabit.
publica turbarent cur nostri gaudia luctus?
Cur premerent populum fata nefanda ducis?
non bene laetitiae miscentur tristia verba,
Non bene gaudentem moesta querela dccet.
Nemo tamen lacrymas possit culpare parentis,
- sed madidas semper non decet esse genas.
Atque etiam incautum non me fors perfida pretiit,
Conscius insidiis, quas mihi struxit, eram.
plus nimio fueram felix. Fortuna maligna
prosueà tribuit munera larga manu.
non me fraudavit Jccessibus illa fecundis È
At (uspecta mihi dona fuere Deae.
praesensique dolos et numina saepe rogavi,
Ne premerent patriam tristia fata meam.
Ut potius, siquid patiendum, fortis iniquae
vel me, vel nostram tangeret ira domum.
Justaque non Superi sprevérunt vota precantis,
Et mansit patriae gloria salva meae
[p. 13]
Nostra domus tristi suscepit funere damna;
Solaque fortunae debita moesta luit.
Jamque duos natos subito fors ferrea pressit;
Unus et heu Pauli nomina magna gero.
Ast ego quid lacrymas fundo, dum pristina Romae
Gloria natorum funere tuta manet!
Omnia laetitia resonant; laeternur et ipsi.
Jam gemitus tanti tristitiaeque pudet.
Jam pia verba loquar; replent jam gaudia mentem,
Sanctaque pro patria fundere vota juvat.
Innumeros semper spectes, mea Rotna, triumphos,
Victricique ducis parta tropaea manu.
Laesaque non ullo patriae sit gloria damno,
Et nostras leges regna subacta colant.
Sanctaque libertas, saevis insensa tyrannis,
Incolat o stabili limina nostra pede.
v ante Idus Sept.
MAJCCLXXXIX.
[p. 14].
HANNIBALIS IMPRECATIO
IN ROMANOS POST
HASDRUBALEM CAESUM.
Tandem Roma manet victrix, exemta periclo,
Et cadit ad dominos aemula Byrsa pedes.
Proxima quaeque fuit fato, gens illa triumphat,
Sidoniasque uno funere fundit opes.
Hasdrubal, ante diem fato mihi raptus acerbo,
Occidis! heu tecum spes mea merfa jacet.
Nom proavum virtus letho fervare nefando
Te potuit, non te nomina clara patris.
Portis eras, patriaeque decus: sed nefcia flecti
Noluit ah! misero parcere Parca tibi.
Patria fracta cadit tecum, nostraeque ruinae
IMors tua Romanis nunc patefecit iter.
INon posthaec Italas audax equitabo per urbes,
Nec victis populis Punica jura dabo.
[p.15">[p. 15]
Aurea nec nostri jactabo figna tropaei,
Mec posthaec metues me, fera Roma, ducem.
Quid tin&i prosunt hostili sanguine campi?
Quid prosunt nostrâ parta tropaea manu?
Heu miseris nigro semper fignanda lapillo,
Commoda tot nobis abftulit una dies.
Hora venit, celfae, qua vos, Carthaginis arces,
Destruet infenso milite Roma ferox.
Devenient rapidis aurata palatia flammis
Pabula, et in cinerem gloria verfa cadet.
Afer et exitio gaudebit; ovanfque jacentem
spectabit dominam terra Libyssa suam.
Sed neque Romani te solam perdere quaerunt:
Mon dabitur toto tutus in orbe locus.
Namque, per Aemathiam qui vibrat sceptra, Philippus,
Quem colit et dominum Graecia tota suum,
Quod nobis animum tantum praebebat amicum,
Huic etiam insensi tela cruenta parant.
Rex quoque non securus erit, non tutus ab illis,
Qui Syrios Magnus sub sua jura tenet.
[p. 16]
Nec quicunque gerunt regalia sceptra, nec illi,
Libera qui nolunt subdere colla jugo.
Tempus adest vestrae, reges, populique, ruinae;
Romani cunctis vincula dira parant.
Quae mora nunc animos retinet, quae tardat incrtes?
Quid tremitis, cum vos publica caussa vocet?
Currite ad arma viri, generosaque fumite tela,
Currite ad arma viri; barbarus hostis adest.
Dira sed heu vanas mentes discordia turbat!
Jungite opes subito, barbarus hostis adest
Cur vestra insanis collisa potentia bellis?
Jam nimium fusi sanguinis esse queror.
Ast ego verba miser nil prosicientia perdo,
Namque obstant dictis tristia fata meis:
Roma triumphatum septem de collibus orbem
Aspiciet, populos sub sua jura trahens.
&pes tamen una meis praebet solatia curis;
Sit saltem miseris una relicta salus!
Cogimur Ausoniis si tradere colla catenis,
Te gravius damnum, perfida Roma, manet;
[p. 17]
Nam licet externi non nectant vincula Reges,
Nec tibi servitium gens inimica paret;
Attamen insensis libertas victa tyrannis
Occidet: accipient colla superba jugum.
Sed prius, (atque utinam tibi sim non falsus aruspex!)
Caede tua Tibris saepe cruentus erit.
Saepius & cives, dum turbida praelia miscent,
Accipient notâ vulnera facta manu:
Tum pater indigno nati mucrone peribit,
Et frater fratris saucius ense cadet.
Audiam, & his furiis quantum laetabitur umbra!
Gaudia quanta mihi Romula damna dabunt!
Ipse novas flammas suribundis mentibus addam,
Incemdent nostrae pectora dira saces;
Nam mihi non ullam praebebunt busta quietem,
Non mors ipsa irae terminus esse potest.
Otia tunc demum capiet, tunc umbra quiescet,
Cum dira in cineres Roma redacta cadet.
1v ante Kal. Nov,
MDCCLXxxix.
[p. 18]
FORTUNAE INCONSTANTIA.
Q.aiite, insano volvuntur in aequore sluctus,
Cum venti horrendo murmure bella gerunt;
Sic quoque jaéîantur caeco mortalia casu,
Spes hominum vanas sors mala saepe sacit.
Nunc tribnit largâ regalia munera dextrâ,
Mox rapit at lacvâ quae dedit ipsa manu.
Stemmate plebejo modo quos ad culmina rerum
Vesit, dc solio praecipitare solet.
Ornat & immeritos sacro diademate crines,
Sceptra vel ignaris tradit habenda viris.
Divitiis alios, alios & honoribus auget,
Nec tribuit certâ splendida doma manu.
Hunc, modo cui clarae cinxerunt tempora lauri,
Turpia captivum vincula serre jubet.
[p. 19]
Quas struit insidias, sensit, cum Persica Croesus
Debuit indomiti jura subire ducis.
Is quoque, qui vicit Cimbros sortemque Jugurtham,
Invicta solitus bella movere manu,
In coeno latuit Marius, foedaque palude;
Nec tamen haec Mario tuta latebra fuit.
Pompejus totum superavit viribus orbem,
Et victor populis jura Latina dedit:
ille tamen Pharias maculavit sanguine terras,
Et jacuit nudâ triste cadaver humo.
(Qualiter excelsas quaerit vis fulminis arces,
Quodqne suum robur tollit ad astra caput;
Sic quoque crudeli reges ferit illa furore,
Laetaturque novis insidiosa dolis.
INam tribuunt majora feris palatia flammis
Pabula, quam vili cespite structa casa.
Suscipiet damno graviora incommoda dives,
Quam qui non lauto vivere more solet.
Copia cui non est auri, cui curta supellex
Non quoque sollicitus tristia fata timet.
[p. 20]
Cur igitur magnas properas tibi quaerere gazas?
Materiem lacrymis, heu! petis ipse tuis!
Ter felix, curis qui non intentus iniquis,
Fortunae spernit tristia dona levis.
Cui Deus ipse dedit tranquillam ducere vitam,
Et modica semper conditione frui,
v ante Kal. Dec.
LMDC. ClXXXIX.
[p. 2I]
CORNELIAE QUERELA
DE MORTE POMPEJI.
Non igitur terras coelestia numina curant,
Et simili vultu fasque nefasque vident.
Nunc premit innocuum saevi vis aspera fati;
Nunc cruciant justum tristia damna virum.
Quid bona caussa juvat, cum ferrea tela loquuntur,
Cum violenta latro dicere jura solet.
Patria pressa jacet; contemptor juris et aequi
Vae! tenet indomità sceptra cruenta manu.
Territa Romanâ tinguntur flumina caede,
Purpureasque stupens ah! vehit amnis aquas.
Aemathii manamt generoso sanguine campi,
Cumque suis ducibus plebs male caesa jacet.
*Maxima sed nostram presserunt funera gentem,
Damnaque non ullo restituenda die!
Quid mihi nunc nomen prodest? quid gloria patrum?
Quid tot majorum parta tropaea manu?
[p. 22]
Rum minus insensum sensi Cornelia fatum;
Num minus in noslros fors furit arta dies?!
Num minus, ah! lacerum crudeli caede maritum
Viderunt Phario lumina nostra solo?
Non ita: nam teneris me fors vexavit ab annis,
Nec sensit pectus gaudia pura meum.
Quot mala non nostram presserunt dira juventam;
Fata modum lacrymis non posuere meis!
Vir mihi primus erat Crassus; quem nominis ardor
Impulit in saevae dira pericla necis.
Heu! nimis ille novam properavit linquere nuptam
Ut premeret Latio Parthica regna jugo.
Credula spes! reditum misero nam fata negarunt;
(Ah jacet in nudo fiendus et ille solo!)
Orba tamen rapto crudeli caede marito,
Non potui viduos ducere sola dies.
Rursus amor subito jungit nova foedera lecti,
Incenditque novas in mea damna faces
?Me sibi nec puduit vinclo sociare jugali
Pompejum, Latii spemque decusque soli.
[p. 23]
Me miseram! thalamis nec praesens annuit illis,
Nec risit fausto numine laetus Hymen.
Heu! nimium populi conjux confisus amore,
Non volucrem fortis credidit esse rotam.
Insidias sprevit, scelerataque Caesaris arma,
Motaque victrici bella cruenta manu.
(Exitium parat ille tibi, nec, Magne, requiris,
Nec secura tnali pcctora cura premit.)
Il.terea accelerat cursum, victorque secures
Postulat, exhaustae praemiae militiae.
Pompcjus tandem saevae tentamina mentis
Sentit, & audaci respuit ore minas.
II;citat, ah frustra! violenti Caesaris iram;
Ille ferox saevo, quod petit, ense petit.
Arma virosque parat, Romanaque moenia ferro
Vexat, contemptâ jam Rubiconis aquâ.
Bella tument, animos subitus timor occupat omnes,
Nec sinit imbelli tela movere manu.
Nos natale solum, dulces nos linquere terras
Cogimur; ejectos Thessala terra capit.
[p. 24]
Nec mora, jam nostris victor vae passibus irslat,
Indomitus socerum prosequiturque gener.
Sed tamen Ausonii magnâ cum parte senatus,
Nos sequitur justi quidquid in Urbe fuit;
Inc’y a nobilitas, generoso sanguine nata,
Et juvenes, patriae quos rapit almus amor.
Adducit Caesar comites, sociosque laborum;
Quis bellum & bellis mixta rapina placet.
Nomina Pompejum sed tantum vana sequuntur,
Nomina, non vires praesidiumve dabant.
Hei mihi! jam moesto praesensi pectore luélus,
Mens mea fatorum praescia facta metu.
Interea properat nigro signanda lapillo,
Cladibus insanis funeribusque dies.
Exoritur subitus clamor, £onitusque tubarum,
Et rapit insanos coecus ad artna furor.
Ferrea tela volant, iteratis ictibus aether
Consonat, et saevo fulminat ense manus.
Gtrmani pereunt per mutua vulnera fratres,
Et gnatus patrem fauciat ipse suum.
[p. 25]
Arvaque sanguineâ manant Pharsalia caede,
Et metit innunieros mors violenta viros.
Nos tamem (heu miseros) graviora incommoda vexai,,
Undique jam praeceps territa turba fugit.
Impia Caesareos sequitur vi&oria passus,
Et praesens armis Mars favet ipse comes.
Quae tum, Magne, gravis mentem tibi cura premebat,
Quis vexabat atrox tum tua corda dolor?
Occurrit menti, vae! nil nisi mortis imago,
Turpia & infandi vincula servitii!
Lumina quo vertas infelix, strata tuorum
Corpora, vel diri Caesaris arina vides!
Quid tibi nunc prodest regum fregisse catervas,
Quid modo victrici Bospora capra manu?
Quidve juvat saevos dextra pepulisse latrones,
Navibus & tutam quid tribuisse viam?
Ipse fugis, felix parvam conscendere cymbam;
Quid sugis? o tutum non tibi carpis iter!
Quid petis ingratos, invitâ conjuge, portus?
Quid speras ullam regibus esse fidem?
[p. 26]
Quo ruis, infelix? in aperta pericula vitam
Mittis, in infandae dira pericla necis!,
Niliacas cur tu, carissime, quaeris arenas?
An justo hospitiuin perfida terra dabit?
Ah! nimium faustis praebes tua carbafa ventis;
Ah! nimium properam dant tibi vela viam!
Jam video Pharior montes, litusque nefandum;
Motanue sanguineâ perfida tela manu.
Jam video faevos regum fraudumque ministros:
Nunc pateant celeri lintea nostra noto!
Nunc tempus celerare fugam! remanemus inertes?
Conscendit nostram jam fera turba ratem.
Heu quid agis, conjux! dictis re crede dolofis,
Hic precor, o moveant te mea verba, inane!
Proxima nonne vides tnisceri iittora turbâ?
INonne vides faevas tela vibrare manus?
Hei mihi! jam subitis spumescunt aequora remis!
Tendit in infidum dira carina soluim.
Hei mihi! jam rutilant gladii, jam pectora quaerunt,
Opprimit & tantum perfida turba virum
[p. 27]
Ipfe tamen certam tranquillo lumine mortem
Adspicit, et vultum dextra cruenta timet.
Sed rabies fera corda movet; cadit ille peremtus,
Et Latio turpem sanguine tingit humum.
Non licuit vili mihi condere corpus arenâ,
|Nec legere in moestos conjugis ossa finus.
Non licuit nuptae lacrymis ornare sepulcrum,
Florea nec castâ spargere ferta manu:
Tuque cares tumulo, toties decorate triumphis,
Quemque fuum duxit Martia Roma decus!
Num te foemineae privârunt lumine dextrae,
Quem prius illustres tot timuere duces?
Num te Nilus atrox, te fedes impia fraudis
Oppressit turpi funere dira Pharos?
Haec meruit virtus: haec praemia digna laborum,
Scilicet, ut jaceas triste cadaver humi!
Tu, conjux, fine honore cadis, regnoque potitur
Impius, Aufonii dedecus ifie soli.
Ah! vetus invictae nunc est ubi gloria Romae,
Dum terit hic domino jura (acrata pede!
[p. 28]
Haec, Superi, fertis? finis hoc, moderator Olympi?
Nulla petunt dirum fulmina misfa caput?
Conjugis an miseri cineres patieris inultos,
Ncc sceleris poenas improbus ille dabit?
Num poterit felix tranquillam ducere vitam?
Romaque fervitii vincula dira feret?
Nec ferro quisquam Stygias detrudet ad umbras,
Et premet aeternus corda Latina stupor?
Mon ita: justa manent faevum quoque fata tyrannum;
Sentiet ultrices ciiminis esse manus.
Tum subeant animo tot millia caefa Quiritum,
Et fua fervili patria pressa jugo.
Tum focerum spcctare putet,’ manesque minaces,
Umbraque agat mentem sanguinolenta suam.
Et tandem effufo vaculet quoque sanguine terram,
Quae toties Latio tinctia cruore fuit.
Roma meget tumulum, populus neget offibus urnam,
Et fiant rabidis pabula membra lupis.
xix ante Kalend. Jan;
IMDCCLXXXX.
[p. 29]
PASSER.
Quia lacrymas fundis, quid moestos, Julia, fletus,
Quidve teris nivea lumina saepe manu?
Dic mihi, si fas est, tanti quae causfa doloris,
Quae moveant gemitus tristia fata tuos.
Num tibi forte lupi caram rapuere bidentem?
Num cecidit faevâ blanda capella nece?
Accipiter laniavit atrox aut ungue columbam?
Ah! lacrymans semper moesta puella filet!
Num periit forsan crudeli funere passer?
O superi tantum Dt prohibete malum!
Augentur lacrymae, medioque in gutture voces
Haerent; lingua loqui pressa dolore nequit.
Heu! quid ages, Lycida? iterumque iterumque rogasti,
Nec tibi tristitiae cognita causfa fuit.
Non ovis est laniata lupis, non rapta columba,
Nec petiit Stygias passer amatus aquas.
p. 30]
Forsitan infelix aufugerit; annuit illa.
O nimium volucres dispereatis aves!
Credere quis possit facinus? tu, perfide passer,
Tu dominae fletus, tristitiamque moves?
Perfide! cur unquam vidisti luminis auras?
Primaque cur vitae non tibi summa dies?
Heu! cur non nidus cecidit dejectus ab Euris?
cur tibi non misero mater iniqua fuit?
Scilicet idcireo tenerae formosa juventae
Auxiliatrices attulit ipsa manus.
Scilicet idcireo niveâ tibi pabula dextrâ
Praebuit, & tepido fovit amica finu,
Impius ut dominam tentares fallere fraude:
Dulcia & ingratâ linquere tecta fugâ.
Num sylvae placuere magis nemorumque latebrae,
Oscula quam rofèis jungere blanda labris?
Num pulfare magis levibus placet sensis pennis,
Quaerere & abjecium lata per arva cibum,
Quam vacuam curis tranquille ducere vitam,
Et laeto oblatas ore referre dapes?
[p. 31]
sed quid ego haec loquor? infelix: cape gaudia sylvi.
Immemor & dominae non rediturus abi.
Siste pias lacrymas, & moestos Julia fletus:
Qui reparet damnum nam mihi paffer adest.
x ante Kalend. Jan.
MDCCLXXXX.
[p. 32]
OCTAVIA ANTONIO.
Si te non questus moestae legisse pigebit,
    Nec laedunt animum tristia verba tuum:
Si fas est mihi pauca queri de conjuge, (carum
    Ne, precor, hoc nomen despice,) pauca querar.
(5) Officium sed dextra negat perculsa timore;
    Charta madet, lacrymis saepe rigata meis.
An potius sileam? sed quid tacuisse juvabit?
    Num minus & tacitam cura molesta premet?
Forsitan ille meo gemitu, dictisque movetur:
    (10) Priscus & immemori corde resurget amor.
Quid loquor, infelix? ah! linquite gaudia mentem,
    Linquite, nec falsis ludite imaginibus!
Quidquid erit, scribam: quid epistola scripta nocebit?
    Non poterunt nostrum fata gravare malum.
(15) O utinam legeres! & nostro mota dolore,
    Ex oculis caderet gutta benigna tuis!
[p. 33]
Hei mihi! sed timeo ne spernas vota precantis,
    Et cogar viduas ducere sola dies.
An potes, Antoni, caram sic linquere nuptam,
    (20) Sanctaque conjugii rumpere vincla pii?
Nec te castus amor, nec te data dextera movit;
    Nec tangunt lacrymae pectora dura meae?
Aspicias natos, misera cum matre relictos,
    Haec quoque praesidio pignora digna patris,
(25) Filius inrerdum, sedeo dum pressa dolore,
    Me rogat, ah! longae quae tibi causa viae;
Cur te non videat, cur non des oscula nato?
    Dilacerant animum talia dicta meum.
Quis te tangit amor? num turpis adultera mentem
    (30) Flexit, et indigne sub sua jura tenet?
Illa tuas superat, lasciva Semiramis, artes,
    llla novis didicit fallere blanditiis.
Quid tamen exspectas? nunquam tibi fida manebit;
    Non socio dirum pectus amore flagrat.
(35) Illa cupit tantum nostras regnare per urbes,
    Et terere infami colla Latina pede.
[p. 34]
Illa cupit sancti contemnere jussa Senatus,
    Et Jovis Ausonii spernere posse minas.
Heu! nimis insanas nutris sub pectore flammas,
    (40) Heu nimis infelix corda perurit amor!
Num magis illa placet turpi deperdita luxu
    Femina, quam casti jura sacrata tori?
Num magis obscoeno nimium fraus digna Canopo,
    Quam mea simplicitas, quam mea nota fides?
(45) Crede mihi, Phariis noli confidere verbis;
    Insidiis illa est regio clara suis.
Illis Pompejus cecidit mactatus in oris,
    Caesar et infido laesus ab hoste fuit.
Cur imprudenti melior Fortuna faveret,
    (50) Mollior inceptis cur foret aura tuis?
Sed quoque vesanae subeant nunc inclyta menti
    Nomina, perpetuis commaculanda motis.
Miles es, Antoni, curat quoque miles honorem,
    Facta nec opprobriis decorare solet.
(55) Tuque peregrino lauros foedabis amore?
    Supplicis ante, pedes victor et ipse gemet?
[p. 35]
Ergo nulla rapit faudum generosa cupido,
    Priscaque languenti dejicis arma manu:
Auspiciis nec capta tuis et Marte secundo
    (60) Ibunt per sacram Partha tropaea viam?
Nec populi laeta pompam mirante caterva,
    Purpureus niveis ipse veheris equis?
Nil nisi luctus adest; o quis medicamina damnis,
    Inveniet? miserae concutit ossa tremor.
(65) Mens mea, jam mimium dammi praesaga futuri,
    Semina dissidii tristis ubique videt.
Non impune torum poteris temerasse jugalem,
    Immemor et nostri non rediisse domum.
Verte, precor, mentem: jam ferrea tela parantur,
    (70) Pellicis in gremio non tibi tuta quies.
Consulit ah nimium nostro germanus honori,
    (Et tribuit lacrymis hic alimenta meis!)
Increpat ore nefas, tumidâque exaestuat ira,
    Dum cupit infandâ tingere caede manum.
(75) Me cruciat frater, crucias me, perfide conjux,
    Quaeque manent vitam dira pericla tuam.
[p. 36]
Forsitam insenso caesus mucrone peribis,
    Dicar et ipsa tuae causa fuisse necis.
O utinam potius caruissem lumine vitae,
    (80) Cognita nec terris nomima nostra forent!
O utinam potius, quae nunc mihi saeva pepereit,
    Rupisset nostros mors inopina dies!
Saepe (fatebor enim) cupiens finire dolores,
    Suscepi timidâ ferrea tela manu.
(85) Nostra sed infelix commovit pectora proles,
    Maternatm potui nec violare fidem.
Cur fortuna loco posuit me caeca superbo?
    Heu! mea nobilitas nunc mihi sola nocet!
Altius erectas evertunt fulmina turres,
    (90) Magnaque quae fuerant oppida, lapsa cadunt.
Sed tamen, ante, precor, rapiar telluris hiatu,
    Vel lanient saevi membra cruenta lupi,
Quam rursus Latio tingantur sanguine campi,
    Atque ego dissidii dicar origo novi.
(95) Non me bella juvant; non me fera tela, nec enses;
    Mutuus, ah! gladiis non reparatur amor.
[p. 37]
Votaque sunt certe timidae magis apta puellae,
    Apta magis lacrymis juncta querela piis.
Non vis indomitum flectet, non ira superbum,
    (100) Et decet afflictos mollia verba loqui.
In precibus nostro superest spes una dolori,
    His sine, vae! miserae nulla relicta salus.
Accipe, crudelis, lacrymas et verba precantis;
    Conjugis an poteris spem temerare tuae?
(105) Te moveant gemitus et tot suspiria matris:
    Te moveant viduae tristia fata domus.
Conjuge num conjux, proles erit orba parente?
    Nec tangunt animum nomina tanta tuum?
Pectora num duro tibi sunt circumdata ferro,
    (110) Num torpent Scythico frigida corda gelu?
Num te posteritas saevâ de tigride natum
    Arguet, immanes et superâsse lupos?
Respice jam tantis distractum cladibus orbem,
    Flumina adhuc foedo tincta cruore rubent.
(115) Moesta suos deflet generosos Roma Quirites,
    Ipsaque funeribus paene sepulta fuit.
[p. 38]
Num rursus strictos rutilare videbimus enses,
    Et coelum, terris pax male pulsa, petet?
Respice tot luctus, tot tristia damna tuorum,
    (120) Respice sanguineae dira pericla necis;
Atque tuum tanto maculatum crimine nomen,
    Inclytaque infandis sparsa tropaea notis.
Si tamen immitis spernis mea dicta, meique
    Immemor, irato respuis ore preces;
(125) Tum rapiant me fata precor, finemque dolori
    Praebeat auxilio Parca benigna suo.
X ante Kalend. Febr.
MDCCLXXXX.
[p. 39]
BELLORUM INCOMMODIS.
Quis furor infamas rapit ad fera praelia gentes,
Quid capiunt saeva ferrea tela manu?
Undique mille tument rigidi discrimina Martis,
Omnia sollicito sunt loca plena metu.
Classica rauca sonant, populorum tympana somnos s.
Excutiunt, armis arma repulsa strepunt.
Hic ubi saepe suas laetus spectabat aristas
Rusticus, et sparsum lata per arva pecus;
Nil nisi perniciem infelix subitamque ruinam,
Et sibi vae! nullam spem superesse videt.
Quâque suas quondam jactabant oppida turres,
Stru&aque magnisicis tecta superba locis;
Et varias tellus quas protulit Indica gazas,
Quaeque procul mollis munera misit Arabs;
[p. 40]
Rudera pro domibus, pro gazis ossa viator,
Invenit, et priscum quaerit ubique decus.
’Quadrupedum attonitos illic quatit ungula campos,
T;istis et indomito sub pede moeret humus.
Illic totus ager crudeli milite servet,
Incitat immites ira nefanda manus.
Diffugiunt pariter pueri, teneraeque puellae,
Linquit et exuslos territa nupta lares.
Inque sinu matris gemit, ah! miserabilis infans,
Voce petens solitum desiciente cibum.
Dat nemus umbriferum latebras, dant pabula glandes,
Praebet et abjectum terra cruenta torum.
Insolitus latas clamor se tollit in auras,
Alta repereusso murmure sylva fremit.
Martia terrisico resonant tormenta fragore
Ponderaque aethereis ignibus aequa volant.
Et juvenum furibunda cohors per tela, per enses
Tendit, et effuso sanguine signat iter.
Undique lu&tus adest, et turbida mortis imago;
Undique dant certam barbara tela necems
[p. 41]
Saucia turba jacet, gemitus vix comprimit ardor;
Claudunt obstructam corpora strata viam.
Et tandem, fessae repetunt cum castra cohortes,
Omnia pernicies, omnia terror habet.
Inter et immenso cumulata cadavera campo,
Illa patrem lacrymans quaerit, et illa virum!
Et vili inventum tumulant male corpus arenâ,
Militis indomiti si finit ista furor.
Quot non tela duces, patriae tutamina; quot non
Heroas, subitâ diripuêre nece!
Abflulit una dies quondam duo fulmina belli
Scipiadas; Fabios abftulit una dies.
Hasdrubal Aufoniis cecidit trucidatus in oris,
Cannensem Paullus sanguine tinxit humum.
Quid tarnen hos memoro? quid tam longinqua requiro,
Funera, vel cafus, inclyta Roma, tuos?
Tu quoque, tu fastis semper memorande Batavis,
Anglia cui tumidas subdidit ipsa minas;
Tu, Rutere, nimis subitâ vae! morte peristi,
Belgarumque uno gloria merfa die est;
[p. 42]
Praefidium patriae faevo cum concidit ictu!
Cur jactas meritum, Mars violente, tuum?
Quid tot sanguinei prosunt monumenta triumphi?
Polluit innocuus laurea ferta cruor.
Qui primus rigidos infelix extulit enses,
Et docuit miseros arma vibrare viros;
Debuit ille rapi scissae telluris hiatu,
Debuerat rutilo fulminis igne peti.
Si fera crudeles laniassent viscera tigres,
Conveniens culpae tum neque poena foret.
Nulla salus bellis, exspectant omnia pacem,
Jus perit, et terris est male pulfa fides.
O utinam coelo rurfus descendat ab alto,
Praebeat et laetos pax fine fime dies!
Floreat atque iterum foecundo gramine tellus,
Messis et agricolae lauta coronet opus!
O utinam felix jungat Concordia gentes,
Quas Bellona suis essera turbat equis.
Navitaque Eoo quaerat de littore gazas,
Suscitet et dubium sola procella metum!
[p. 43]
Utque ferunt olim, narrant si vera poëtae,
Orphea Bistonias detinuisse feras;
Et fonitu citharae stygios penetrasse recessus,
Et flexisse nigri pectora dura Dei:
Sic hominurn flectamt facundae corda Sorores,
Et teneat Martis blandus Apollo locum.
Tympana dulcifomo cedant crepitantia pleélro;
Cedant Aoniae Clafsica rauca lyrae:
Foedaque rubigo latitantes inquinet enses,
Et jaceant longo squallida tela fitu.
Rusticus at curvo terram profcindat aratro
Nec rapiat gnavos hostica turba boves.
Nec populos malefuada fames, neque vexet egestas,
Sed reparet prifcas Pax genialis opes.
111 ante Non. Febr.
MDCCLXXXX.
[p. 44]
LEONE MAEUS,
EX GRAECO ARCHIAE.
Abjice terrorem Nemeae trux incosa sylvae,
Duc age gaudentes per juga prifca boves.
Non nemus umbriferum fremitu, velut ante, fonabit,
Quem leo crudeli gutture saepe d, dit.
Non rabido posthaec taurus lacerabitur ore,
Nec metuet faevas blanda juvenca minas.
IIereulis invictis cecidit nam bellua palmis,
strataque concusfam pondere pressit humum.
Ducite nunc pecudes pastores, ducite laeti;
Nam periit vestri maxima caufa mctus. re
Taurorum montana fonis respondeat Echo;
Prataque cornigero dent alimenta gregi,
Tuque ferae domitor, spoliis indute!eonis,
Virtutisque gerens inclyta figna tuae,
Sedulus injustae mitiges fera corda novereae,
Et pereant forti monftra suba&ta manu.
pridie ante idus Febr. MDcclxxxx.
[p. 45]
VER,
EX GRAECO MELEAGRI.
Laeta dies venit, coelo difcedite brumse,
Et fugiens terras aspera linquat hyems.
Dulcia purpurei subrident tempora veris,
Et praebent laetos, sole tepente, dies.
Dives ager viridi rurfus laetatur ariflà,?
Et tegitur foliis frondea sylva novis.
Auri racque bibunt augentem gramina rorem
Florea vicinis pafcua juncta jugis.
Aspicis hfc violns, florent hic lilia passim,
Et rosa puniceas pandit odora comas.
Jatnque habitat jucunda suis in montibus Echo,
Dum cava pastoris sistula dulce sonat.
Sedulus & niveis gaudet caprarius agnis;
Et videt intonfum luxuriare pecus.
Navita blandifonis tendit fua lintea ventis,
Tutus et adfuetum per mare findit itecr.
Uviferumque ipsae clamant Elele ides Evan,
Diffufas hederae flore tegente comas.
[p. 46]
Et bovis exfustat rurfus studiosa propago,
Perque thymos parvae saepe vagantur apes.
Nunc vigiles albis replent alvearia ceris,
INunc meliis liquidi munera grata legunt.
Innumeris gaudens resonat quoque vocibus aether,
Ft referunt vario gutture carmen aves.
Halcyones solo promunt in littore cantum,
Daulias in te&i culmine duJce sonat.
Suave canit cycnus fluviali in margine ripae;
Umbrifcrum praefert sed Philomela nemus.
Scilicet alma novo si gaudet gramine tellus,
Pafcua si viridi cespite cun&a vigent;
Si canit arguto per jugera murmure pastor,
Et calamo errantes convocat ipse greges;
Si fecat immensum tranquillus navita pontunì,
Et volucrum cantu si nemus omne sonat:
Cur non Aonio tentaret carmina plectro,
Cui facile ingenium blandus Apollo dedit?
/vi ante Kalend. Mart,
mDCCLXXXX.



[p. 47]

ANDROMACHES

VERBA AD

HECTOREM

Argolico nondum vast‰rat milite Troiam
Graecia, nec Priami tecta superba senis;
Ambiguis steterat bellum successibus anceps,
Et fuerant nullis moenia pressa dolis;
Cum cecidit falsis Patroclus caesus in armis
Et jussit Danaos Hector adire fugam.
Quique semel flammas ratibuse, classique paratas
Passus erat, patriae damnaque acerba suae;
Non tulit Aeacides carum periisse sodalem,
Corripiens saevâ tela cruenta manu.
[p. 48]
Jam latuisse piget, jamjam nova proelia quaerens,
Torquet ad Iliacas lumina torva domos.
Agmina diffugiunt, sed vix ea curat Achilles,
Et celer invisum quaerit ubique ducem.
Hic fortis tamen arma capit, raptasque Patroclo
Exuvias, fati nescius ipse sui.
Non premitur magnum cautâ formidine pectus,
Jam cupit hostiles frangere posse minas.
Sola timet pugnam, tum jam praesaga futuri
Andromache, lacrymas nec tenet illa suas.
Conjugis infelix oculis moerentibus arma
Conspicit, et gelidus concutit ossa tremor.
Territa lingua silet, voces dolor opprimit omnes,
Tollit ad adversos lumina moesta Deos.
Et discedentem nunc vult retinere maritum,
Nunc cohibet pavidas, omine mota, manus.
Victa timore tamen diuturna silentia rumpit,
Et lacrymans tenui murmure dicta refert:
Quo ruis? o maneas, maneas, carissime conjux,
Dumque potes properum sistere, siste pedem.
[p. 49]
Non species me vana movet, non falsus Achilles,
Nom terrent animum tela dolosa meum.
Iliaci timor ipse gregis, fortissimus arrris,
Hic movet invict‰ praelia dura manu.
Num tu, quem cuncti fugiunt, malesanus adibis?
Heu! vereor re te Parea maligna trahat!
Forsan Achilleo fueris nova victima ferro,
Nec poteris sospes arma referre domum.
Verte precor mentem, nati miserere, meique,
Me miseram! quo te mens animosa rapit?
Ipse pater cecidit, saevo trucidatus ab hoste,
Qui dominus Thebis rei jura dabat.
Et fratrum generosa cohors per vulnera mille
Invenit subitam cum patre caesa necem.
Nec potuit missas mater vitare sagittas,
Auxit et illa meae tristia damna domus.
His mihi sublatis fueras tamen ipse superstes;
Siccasti madidas tu mihi saepe genas.
Tu poteras nostro solatia ferre dolori,
Tu pater afflictae, tu mihi mater eras.
[p. 50]
Fratribus amissis poteram te dicere fratrem:
Conjugis et cari nomina sancta geris.
Quid tamen infelix, letho si raptus acerbo
Nunc petis, ah! Stygiae stagna paludis, agam?
Forsitan illa manus, quae te spoliaverit aurâ,
Exitio tandem moenia nostra premet.
Ardebunt rabidis cum celsa palatia flammis,
Fiet et immundus splendida Troja cinis.
Graecia cum victrix nostrâ dominabitur aulâ,
Polluet et Phrygios impia dextra lares!
Forsitan et captis dominum dabit urna ferocem,
Cogar et Argolicas scandere serva rates.
Hectoris uxori solio subnixa superbo,
Femina crudelis jussa severa dabit.
Andromache data pensa traham, nec sistere longum
Poena fatigatam me patietur opus!
Si tamen haec spernis, moveat te pignus amoris,
Quid tuus infelix te fine natus aget?
Nam tener in cunis, namque est sine viribus infans,
Heu! nimis auxiliis indiget ille uuis!
[p. 5I]
En tibi jam blande teneris arridet ocellis,
Jam petit innocuis oscula blanditiis:
Jam curam cupit ille tuam, praeceptaque linguae,
Jam pueri patrium splendet in ore decus.
Hunc tamen et primis poteris jam linquere in annis,
Dum miser incaute praelia dira pares.
Aspicis Iliaco vacuas jam milite turres,
Moeniaque horrendis undique cincta mafis.
Aspicis et nostro maculatum sanguine Achillem,
Immuneros Doloputm Myrmidonumque greges.
Quf potuit tantum devincere Troja iaborum,
Bellorumque diu damna cruenta pati?
Quis toties Grajas fregit, domuitque catervas,
Stravit et innumeris jugera corporibus?
Quis flammas Dana(m rostris clasfique minatus,
Quis spölium caefo vi&or ab hoste tulit?
Caetera non referam: cunctis tua cognita virtus,
Praefidium fessis moenibus unus ades.
Si tamen Aemoniis caderes, generofe. sub armis,
Quot mala non letho subt oritura tuo?
[p. 52]
Non ego crudeles per Trojam ferpere flammas
Commuemorem, patiae non ego damna meae.
Sed subeamt animo Prinmi mala fata parentis,
Collaque fervili non bene nata jugo.
Eorfitan, heu! gelidum corpus mihi pereulit horror,
Protrahet arreptum barbara dextra feneu!
forfitan aspiciet natos natasque jacentes,
Inque fuum Danaos vertere tela caput!
Quis scit, an et miserum!.... nequeo sed dicere plura,
Htc nimium forsan praescia lingua filet.
sed tamen illa minus mentem praefagia terrent,
Tuque manes animo maxima cura meo.
Nunc tibi praecipue vereor, non caetera tangunt,
Meque movent vitae sola pericla tuae,
Nom ego vana loquor, dilectae crede maritae,
Terreor, atque animo fomnia dura sedent.
Ah! quoties squallens miseram perturbat imago,
Et gelido replent horrida vifa metu!
Nam pandit cum prima suos aurora colores,
Et linquunt placidum fidera pulfa polum;
[p. 53]
Eloquar, an sileam? nostros pavor occupat artus,
Sollicitusque premit lumina fessa sopor
Aspicio foedam stragem, lacerataque membra,
Aspicio nudâ triste cadaver humo;
Undique et effuso maculatam sanguine arenam,
Struciaque finitiino lurida busta solo.
Protinus excutior fomnis, et strata relinquens,
Luminibus quaero signa, notasque meis.
Cum nihil inveni, repeto treinefacta cubile,
Quae fequitur, visum nox tamen ipsa refert.
Ah! precor, exaudi genitus, te cara precatur
Andromache; lacrymas ne quoque sperne meas!
Ne ninium acceleres audax tua funera, conjux,
Et subeant ruenti nostra pericla tuae.
Neve uxor viduata viro, prolesve parente
Defleat Hectoreae tristia fata necis.
Si tamen (et vereor) pugnandi dira cupido
Te tenet, atque animo gloria sola placet;
Sit vitae tibi cura, precor, prudensque repellas
Misfa Lariffaeâ tela timenda manu.
[p. 54]
O utinam bello victor, tua tecta revisens,
Antiquo possis reddere thura lari!
Jamque vale! et Superi, clarae qui moenia Trojae
Condiderunt, firmâ te tueantur ope!
ipsis Kal. Martii,
MDCCLXXXX
[p. 55]
SATYRA.
Tempora prisca fenex laudat, dum facta nepotum
Arguit, et quidquid faciant jam frigidus annis
Clamat inaudituin; tristique e pc&tore voces
Ducit anhelantes, ut faecli crimina culpet:
Talia non fo!iti quondam spe£tare parentes;
Non ego talis eram juvenis, neqne cognita quondam
Luxuries fuit ifta mihi, non denique stulte
Quidquid erat patriâ nummorum prodigus areà
Diripui, moresque bonos, rectumque reliqui,
Gaudia falsa petens; simplex, unoque colore
Vestis erat, vilisque mihi sed murda supellex;
Grataque inornatae praebcbant pabula mensae.
INon domus auratis fuerat mihi fulta columnis,
Turbaque fervorum non praecedebat eunti.
Heu! nimiutn damnosa dies nunc omnia vertit,
Audet et, ò facinus, mortem sperare parentis
Filius, ut magno possit quaefita labore
Perdere, et innumeras subito profundere gazas.
[p. 56]
nunc Batavus petit ipse sibi, quas Gallia merees
1Mittit odoriferas, pulchrèque, ut foemina, cultus
Progreditur, (tulto luxum mirante popello.
Regia tecta petunt subiimi culmine coelum;
Quemque peregrinis vexit mercator ab oris,
Anglica suppeditant domino nunc pocula Bacchum.
Prisca fides periit. Belgae jam spernitur omni
Simplicitatis amor; non mascula corda perurit
Nobilis ambitio, non publica commoda cives
Curant: quisque fuum, patriao non quaerit honorem!
Auribus haec mostris tristis fine fine fenectus
Objicit, et numquam tacito premit ore querelas.
Quid tamen ifta volunt morofae taedia linguae?
Si feriem prisci, si sastos volvimus aevi,
Tum mutata quidem, non deteriora videmus
Tempora; tum misere quondam vixisse parentes
Invenimus, parcâque nimis sibi commoda vitae
Suppeditasse manu; domino nunc omnia rident,
.Omnia divitias pandunt, generofaque corda:
Nunc fruimur vitâ, nunc non operosa fatigat
[p. 57]
Cura viros; nunc non Phoebi praenuncius ales
somnia difturbat; poterit spectare jacentes,
Cum prope jam medio fulget sol aureus orbe.
Pulchra sed ifta fuit limguae jactata fenili
Simplicitas! homines tum forsan more ferarum
Vivebant; certe non lautas praebuit illis
Saepe dapes natura loci, nec tempore prisco
Mos fuit externas epulis couquirere merces.
“Tum soliti cives falfâ depellere carne
Efuriem, et quisquam ad coenain si laetus amicos
Inviuasset, iis multo fervata labore
Poma, vel appofuit concreti munera la&tis,
Aequoreosve scaros, nostrum quae jure palatum
Ferre recufaret: dapibusque fimillimus ipsis
Potus erat; nullum fundebant pocula vinum;
Nam proavis patrii tantum placuere liquores.
Tumque cafas humiles stulti coluere, nec ullis
Cura fuit celfum pulchre disponere te&um,
Ut domini ingenium laudaret vulgus et artes.
Nec nimium pretiosus erat vestitus avorum,
[p. 58]
Dum pluvias poterat patrio velatus amictu
Terre, nec hyberni metuebat frigoris ictus,
Non quisquam imbutas quaerebat murice lanas.
oAilia non mi£t vestes, non Anglica tclius
Arte laboratas: incomti vertice crines
pendebant; nullos ornabat cura capillos.
Et tamen ifta fenes semper mihi faccula laudant!
Rusticitatis ainor È (tali mihi digna videtur
na\ime fimplicitas) si tristia pectora tangit
rura colant taciti, nec vultu gaudia turbent
Nostra truci; nobis regali splendida lu^u
IMensa placet, fuavesque dapes et dulcia vina.
nos innixa juvat Pariis domus alta columnis
aurataeque trabes et te€ta minantla coelo.
Corpora nostra tegant pretiofo tin&ta colore
Pallia, et innumeris radiantia tegmina gemmis;
Et niteat pulcliro facies bene condita fuco,
Ambrofiumque com.e spirent mihi semper odorem.
sola tamen fenibus non displicet ila nepotum
Luxuries, patriae scd saepe queruntur amorem
[p. 59]
pectoribus nimium subito periisse Batavis.
Cur tamen haec clamant? quia non juvat ire sub artna, so
Nec patrias ferro defendere fortiter urbes?
An juvenis premeret bene comptas casfide crines?
An peteret fu’itam per tristia praelia mortem?
vulnere vel turpi corpus, faciemve decoram
Foedaret, carâque suâ disjunctus amica es
Quaereret arma ferox? Cun&tis mihi patria rebus
Anteferenda foret, maneat inodo vita superstes,
Et forma incolumnis 1 sed non quoque nostra carebunt
Moenia praesidio; multos Germania mittit
Ecce viros, rigidi quos non certamina Martis
Dura movent: Belgis modo copia magna supersit
[Nummorum, innumeras poterunt spectare cohortes.
Nunc quoque vel fociae lapfis fuccurrere rebus
Saepe solent gentes, pretium modo vile laboris
Accipiant, dives cui suppetit arca Batavûm.
Sed mihi jam videor multorum audire querelas:
Improbe, non tantum pugnas, bellumque timendo
Te patriam laesisse patet; tua commoda feiuper,
[p. 60]
sint injusta licet multisque obnoxia damnis,
Immemor ofsicii patriae praeponis amori
An, quia me tangit dominandi pulchra cupido,
Talia jactatis? nostrum quia pectus amicis
Incitat ambitio stimulis, quia saepe per artes
Quaesivi imperium populi, fellamque curulem?
pebueram forsan tranquiilus more parentum Io;
Exspectare domo, dum me quoque celfa vocaret
curia, vel nullo decoratum munere Parcae.
forfitan obfcurus proavis, fìne nomine, tandem
posset honoratus mihi dicere jura Senator;
Atque ego, tam frustra praeclaro sanguine natus
Tartareas moriens irem privatus ad umbras?
Gratia fit superis, quod nostro tempore vitae
Mt faciles tribuêre dies, quod nostra juventus
praetulit ipsa (uo, patrum non vivere more.
Gratia mortali, qui primus, Gallia, cuitus;
Planda tuos docuit, qui rustica corda reformans,
Prisca peregrino mutavit faecula luxu
Prid. Id. Mart. Mdcclxxxx,
[p. 61]
ECLOGA.
ORPHEUS.
Orphea Threïciae lugentem dicite Musae!
Dicite quid fit amor, vatum quid carmina possint!
Collis erat, variâ collis viridiffimus herbâ,
Quem circum irriguis per mollia prata fuebat
Rivus aquis, semper tenui stridore fufurrans. s
Hic miser abreptam plorabat funere sponfam
Ismarius vates, et palmis pectora pulsans,
Nunc fine voce fedet lacrymans, nunc quaerit amatam
Eurydicen, magnas volvens in pectore flammas.
Aft compressa dolore diu tandem ora refolvens, ro
Talibus ille fonis taciturna filentia rupit,
Singultu medias interrumpente loquelas.
Incipe Biflonios mecum mea tibia questus;
Dulcia quae quondam conjunctae gaudia vitae,
Et toties nostrum cecinisti foedus ainoris.
Eurydices laetae refonabant nomine sylvae,
[p. 62]
Et fonitus rivi voces reparabar amantum.
Ast nil nunc nifi luctus adest, faevique dolores,
solus ego et reliquam cogor traducere vitam,
Et trahere in viduo tristis fuspicia le&io;
Si mihi longa tamen devolvent stamina Parcae.
Te fine nam, conjux, capiunt me taedia lucis,
Te fine felicem requeo sperare fenectam.
Incipe Biftonios mecum mea tibia questus.
Quantae nostra movent crudeles p ctora curae!
Jam capiunt nullum moerentia iumina fomnum,
Jam mihi non requiem praebet violentia luctus.
Me, inodo qui felix fueram, cui rifit amicis
Sors fugitiva genis, me maxima damna fatigant.
Una dies nostros subito demerfit amores,
Una dies sponfae furtim vae! luiren ademit.
Incipe Biftonios mecum infa tibia questus,
Ipfa meis moerens ululatibus asfonet Echo!
Ergo rupta jacent lecti pia vincla pudici,
Et thalami taedae flammas aluêre rogales!
Scilicet idcirco numen duo peéiora junxit,
[p. 63]
Fleret ut abreptam sponfus sibi funere nuptam,
Cresceret et myrtos inter lacrymosa cupressus.
INon ita: blanda Venus nostro bene rifit amori;
Aft Erebi devota lues, vis aspera fati,
Vincula conjugii, taedasque exosa jugales,
Nostra repentino mutavit gaudia luctu,
Incipe Bifvonios mecum mea tibia questus,
Adventate meo ductae vos carminé pinus,
Difcat et heu! nostros aufcultans sylva dolores.
Vosque piae volucres, et vos quae longa tenetis
Rura ferae, et moestas filices audite querelas.
Et rabidae tigrides, pofito tamen ante furore,
Huc veniant, faevique lupi, fortesque leones,
Ardua quos Rhodope nemorofo culmine nutrit.
Sed tamen ô nostris abfit precor una choreis,
Una manet’ menti merito devota canentis,
Vipcra, quae misero rapuit tot gaudia vitae,
Vulnera et infesto mifit crudelis ab ore.
Quid dulci citharae fonitu, quid carminis arte,
Quidve pio posset questu, lacrymisque 1noveri,
[p. 64]
Impia cum talem potuit laefisse puellam?
Incipe Biftonios mecum mea tibia questus;
Auxilium frustra domino studiosa tulifli,
Unus et infelix hic omnia perdidit error!
Jam mihi fors dederat torvum placare Charontem,
Carmine et infaustas vivum tranfire paludes;
Styx tacitis currebat aquis, et Sifyphus ipse
Paene oblitus erat lapidem, solituumque laborem:
Ingemuit nostris Erebi Deus ipse querelis
Motus, et immitis lacrymas Proferpina fudit.
Jamque mihi Eurydice fuerat conceffa precanti,
Hac tantum sed lege datâ, ne, donec Averni
Ostia liquissem, torquerem lumina retro.
Ingredior gaudens, fequitur vestigia conjux,
Ultima jamque Orci tangebam limina gressu,
Cum furor aut miserum subito dementia cepit.
Lumina refecto cupidus spectare fequentem;
A(t abrepta fugit È frustra mihi brachia tendens
Uxor, et incautum linquit miseranda maritum!
Incipe Biftonios mecnm mea tibia questus.
[p. 65]
Quid mihi nunc nomen prodest et gloria patris?
Quid mihi nunc proavus, celfi moderator Olympi?
Non curat mors atra genus feriemve parentum.
Eurydice mihi rapta jaces; tegit urna favillas,
At te faeva tenent Stygiae penetralia noctis.
Non igitur letbo pietas fervare nefando
Te potuit, non castus amor, non gratia formae;
Omnia fatidicae tecum rapuere forores!
Incipe Biftorios mecum mea tibia questus.
Inter Threicias cecidit pulcherrima nymphas.
Nunc quoque Pierides lugentes dicite carmen,
Et tantum Rhodope plores atque Ismare damnum,
Moestaque legitimo crescant nunc flumina fletu:
Et sylvae, et volucres dignam celebrate puellam
Laudibus, et tristes ad fidera tollite voces!
Incipe Biftonios mecum mea tibia questus.
!Ferte fimul flores pueri, teneraeque puellae,
Et bene compofitis tumulos ornate corollis
Cumque mero puris urnam conspergite lymphis.
Ipfe ego, ter viridi redimitus tempora myrto,
[p. 66]
Munera grata feram bustis et thuris honores;
Ipfe ego, donec erit tristis mihi vita superftes,
Illacrymans ferale canam per pascua cartnem.
Incipe Diflolios mecum mea tibia questus.
Crescit et ingeminans luctus mea pectora torquet.
Ah! quoties vitreis genitor fe tollit ab undis,
Nox quoties operit terras et fidera furgunt,
Usque refurgentes capiunt nova pabula curae.
Non nihi tempus edax potcrit levare dolorem,
Non mihi tam sanctae venient oblivia flammae,
Altera nec nostrum conscendet virgo cubile,
Nulla tuos unquaui, conjux, invadet honores:
Tu mihi viva comes fueras, exftincta manebis.
Define Biftonios jam define tibia questus!
Haec ubi reddiderat, filuit Rhodopeïus heros.
At nemus umbriferum concusfae murmure frondis
Infonuit, gemuere fimul volucresque, feraeque.
vi ante Kal. Aprilis
IMDCCLXXXX.
[p. 67]
HERCULESO ETAEUS.
Magnanimi Patres / urbis quos prima tenentes
Praena manu, nostrae tangit quoque cura palaestrae,
Aeryigil lnspeâor, Grajae, linguaeque Latinae
Qui monumenta doces, mores juvenumque gubernas!
7’uque, auguffa cohors, magni pars magna Senatus,
20ifsiciles patriae qufs tradidit Amftela curas!
infignes virtute viri! qui peäora pubis
4w/?eliae ingenuas ßudiis formatis ad artes!
[p. 68]
Vos quogue, sacra Dei qui mystica voce docetis,
Et recto populos ad coelum tendere gressu!
Quique magis, Themidos legum, furumque pariti
Blandiloquo afflictos semper defendiuis ore!
Quique salutiferi saevis medicamina morbis
Quaeritis et grata mortem depellitis arte?
Et vos qufs tenerae bene tradita cura juventae,
IRc£tor, Proreäor, Praeceptoresque erendi!
Denique vos omnes, quos huc temptusve, locusve,
?^e? fstudium Phoebi, juvenum vel cura vocavit!
Et vos 6 fòcii, patriae /pes, /pesque parentum
Carminibus nostris, ß fas mihi pauca precari,
Herculis Oetaei dum desicientia verba
JMusa referre ßudet, linguis amimisque favete!
[p. 69]
Induerat tinctam Nessaeo sanguine vestem
Alcides, miserae donum lethale maritae.
Incaluit postquam saevi vis atra veneni,
Sensit et ignotam per corpus serpere pestem,
Cui manibus, cui nec poterat virtute resisti,
Aniphitryoniades; tantum finire dolorem,
Et subito indomitos exftinguere fustinet ignes;
Et mortem praefert, lentâ quam tabe peredi.
Jam nemorosa suis nudatur frondibus Oete,
Strata jacet passim celso cum robore pinus,
Populus, atque abies, totas quas congerit heros,
Unde, rogum, strueret, miseri qui terminet aevum.
Interea caecum fervet per pectora virus,
Imaque vesanae vexant praecordia flammae,
Nec requiem patitur rapidi vis aspera morbi.
Tum demum, ad coelum rutilantia lumina torquens,
Qonßitit, et tandem furiis accensus et irâ,
[p. 70]
Talibus, exclamat, faties fera pectora, Juno,
Cladibus! invitum pergas cruciatibus hostem
Perdere, privigno decet haec dare dona novercam!
’Tempora neve odiis, finemve impone furori,
Cum tua jam rabies teneris incepit ab annis,
Et geminus ferpens teflatur pectoris iram.
Quot mala non virtus, quot non incommoda constans
Pertulit! infidiis quot me circumdcdit atrox
Euryftheus, quantos jusfit superare labores!
Omnia devici, nec aperta pericula vitae
Ferre recufavi: quos non mea dextra triumphos
Rettulit? omnis habct virtutis terra tropaeum.
Hei mihi! sed tantam nequeo devincerc pestem;
Desiciunt vires, totoque in corpore sanguis
Arder, et indomitus torquet mea viscera fervor.
Diraque vesano praebens alimemta dolori
Vestis inest humeris, frustra tentata revelli;
Quaque traho, trahit illa cutem; nec linquere possum,
Quod me vexat, onus: liquefactae tabe meduliae
Festa per ossa fluunt, virus mihi devorat artus;
[p. 71]
Languida dextra jacet: sunt haec tua munera Diva!
Nonne fät est? numnuid majus vindicta poposcit?
Mors tibi fòla placet! carpam duin luminis auras,
Me cruciasse parum est, nec fufsicit ifla voluptas!
Pone metum: morìar, cupioque effundere vitam;
Jamque rogum flammasque fuam confumere praedam
Aspicies, faevâque meâ fatiabere morte.
Quae mora te retinet? quid tardas fumere poenas?
Devoror infelix quid non telluris hiatu?
Quid non devotum petierunt fulminis ictus?
Sed tibi grata mora est; nostros geminare dolores
Ante cupis, miseramque mihi producere vitam.
O utinam tunc cum ferpcntu n guttura pressi,
Et teneram primo maculavi sanguine dextram,
Auxilium Superi puero, viresque negassent!
Non ego nunc tantâ vexatus clade perirem.
Quid milii nam prodest tot jam superasse tyrannos,
Indomitasque feras, infopirosque dracones?
Herculis ah! restat nunc nil nifi nomen et umbra.
His jacet Hydra meis quondam prostrata lacertis?
[p. 72]
Vosne manus rabidi prestiflis colla leonis?
Vosne Erymanthei timuit fera bellua montis,
Saevus aper? vestrâ taurus virtute subactus?
Ncc me tergeminum potuit devincere robur
Hesperiae? nec me telluris dura propago?
Num mea Thessalicis vitavit brachia pulsum
Agmen equestre jugis? num quondam robore clavae,
Thertnodoontiacas vici, domuique catervas?
Hac coelum cervice tuli, neque ponde:e pressus
Succubui, manibusque incis divellere montes
Conjunctos potui, monumentaque ponere facti?
Meve ego Biftoniae timui praefepia terrae,
Sanguineumve ducem, dapibus qui saepe nefandis
Pavit equos, justâque luit fua crimina morte?
Num mea disjecit faevi Bufiridis aras,
Tinxit et infami merito fe sanguine dextra?
Nec Stygios vitare lacus, manesque profundos
Mens mea tentavit gelido perculfa timore?
Mec me forma triplex, nec me pro crinibus angues,
Nec tua ne rabies, nec clamor, Cerbere, movit,
[p. 73]
Teque sub invifam potui deducere lucem?
Quid mihi nunc vires, quid nunc mihi cognita virtus,
| Quid mihi nunc prodest validos vibrasse lacertos,
| Quas vindicta petit, nequeam cum fumere poenas;
! Vivat et illa meae quae rupit stamina vitae?
Non ego devotam possum demittere ad umbras,
Tartareosque finus? crucior vae! tabe veneni,
Flammáque per miseri quasfatos pascitur artus,
Et tamen haec dono gaudet scelerata pesando,
Criminibusque novis; faevam, Meleagre, fororem
Heu nimis agnosco! nostro quoque pectore fervet
Ignis edax, nostrae causfa est quoque femina mortis.
Femina! me miserum! num posthaec arguer unquam
Femineis cecidisse dolis, num dedecus istud
Polluet, heu! magnam laudem, famamque priorem?
O utinain nunquam vidissem luminis auras,
Nec mea me totum celebrassent facta per orbem!
Addit onus nomen, partaeque incommoda lauris
Gloria merfa jacet! quis tantos mente furores
Conciperet? nimium experior, neque credere possum.
[p. 74]
Ipfa tuum caecis tradis fera pabula flammis
Deianira virum! quae te dementia cepit?
An tua crudeles incendunt pectora Dirae? Moe
An rabies insana movet È vel caeca libido?
Quae mihi mihi inens fuerat, cum quondam, perfida, slulto,
Captus amore tui pro te fera praelia gessi,
INec timui mortem, nec aperta pericula demens?
O utinam potius, (vinci nifi turpe fuisset),
Victa foret virtus, nec dirum dextra tropaeum
Nostra reportasset, teque, ô Acheloë, maritum
Sponfa fecuta foret! nam quae non tempore ab illo
Damma tuli! qui non vexant, cruciantque dolores!
CQuidve ego percusfi Nessaeum cuspide tergum?
Viveret o utinam, nec sanguine facta luisset!
O utinam partâ frueretur crimine praedâ,
Tutus et in fedes duxisset! digna requiri
Perfida non fuerat, non his repetenda lacertis.
Tingeret, o utinam, diro nunc sanguine terram,
Auribus et gemitus supremos carpere laetus
llis ego nunc possém, summasque audire querelas!
[p. 75]
Quo feror infelix! non haec deiiria mentis,
Nec rabiem curat, validae neque robora dextrae,
Ridet et ipsa meos crudelis forte dolores.
An mihi, qui terras et coelum numine torquet,
Juppiter ille parens? an fum tua, rector Olympi,
Progenies? si fum, quid ceffas fumere fulmen,
Et meritas vitae cum lumine poscere poenas?
Ergo impune fuum conjux mactare maritum,
Tutaque, vae! tantum poterit committere crimen,
Et neque justitia est, nec tu, pater optime, vindex
Fulgure devotam manes detrudis ad imos?
Vivit et Euryftheus, et me fors impia solum
Nunc premit; o facinus! folio fedet improbus alto,
Discruciant mala fata bonos! nec magna per orbem
Facta, nec irdomitâ partos virtute triumphos
Esse mihi, prodest, feriesve immensa laborum!
Quid nunc prosiciet pietas, quae praemia justos
Digna manent, superos si non mortalia tangunt,
Regnat et in terris fati malesana libide?
Sed quid vana loquor? quae me hora tardat inertem?
[p. 76]
Quid non funereis propero dare corpora flammis?
An, mea dum laceret crudelis viscera morbus,
Exspecto, et lentâ praeponam tabe peredi,
Quam subito invisam, miseramque effundere vitam.
Ignibus in mediis, clademque abolere nefandam?
An timeo mortem, magnumve ignavia pectus
Occupat, et virtus languet quoque pressa timore?
Num minus est audax animus, (quis credere posset)
Quam juvenis primis cum jam fortissimus armis
Saeva Cleonaei compressi colla leonis?
Non ita; nec lethum metuo, neque robur in imo,
Pectore jatn periit, nec virtus victa venenos
“Terga dedit, dirisque mihi cruciatibus aegro mgo
Mors quoque munus erit; nam, quid mihi denique restat?
Torqueor infelix, nec possum ferre dolores,
IDulcia nec nostris solatia quaerere curis.
Quis mihi succurret, cum tristia posse mederi
Fata negant, haerctque humeris vae! causfa malorum.
Me miserum | nulli vestigia nostra fequuntur,
3Qrfan et in nudâ procumbam solus arenâ!
[p. 77]
Quo fugitis, focii? quae vos insania turbat?
Quo fugitis? frustra complevi vocibus Oeten,
Nec mihi respondent! am forsan nupta Tonantis
Pectora vestra movet, nostros ut barbara luctus
Duplicet, ut mortem nimium quoque rcddat acerbam?
Quid queror infelix? ipsis fum terror amicis;
Infamam metuunt rabiem, fàevosque furores.
Terruerint memorem cunctorum tristia mentem
Fata Lichae, primus qui perfida munera portans
Pro meritis irae cecidit bene viélima nostrae.
Jufla!uit; fèd quae vestrum nunc causfa timorem
Suscitat, aut quis vos nostri pavor anxius urget?
Tu quoque, tu tanti quondam comes ipse laboris,
Tu, mihi qui fueras teneris jam jun&tus ab annis,
Ipfe Philoctete metuis? precor, abjice curam,
Abjice, nec nestris cruciatibus adde dolores.
Nec mihi supremum (cari miserere fodalis)
Ofsicium praestare nega; inea corpora faevis
Ignibus ufla vides, pallor fine sanguine vultum
Qccupat informis, vivus color ora reliquit,
[p. 78]
Et mea vicinâ languescunt lumina morte.
Ecce, rogus mediâ furgit conftructus in Oeta.
Hic erit Alcidae requies, finisque malorum;
Tu, precor, optatas lignis nunc subjice flammas,
Ignis ut acthereas subito fe tollat ad arces.
Quid trepidas? mea damna vides; solamina damnis
Aflèr, et hoc misero concedas munus amico.
Non ego magna peto, num tu mihi parva negabis?
Non tibi serpentes, validos nec vincere tauros
Hic labor est, Erebi nec migras visere fauces.
Rumpe moras igitur, nec durus crescere luctum
Tu patiare meum; vel si timor anxius urget
Criminis, infandum scelus est liquisse sodalem,
Nec tanto solvisse malo, cum solvere possis!
Cur tamen ista loquor? novi tua pectora, novi;
Non ea nobilitas animo est, ea cognita virtus,
Ut timeam, generose, moram aut oblivia hostri.
Ergo age, funereae surgant ad sidera flammae,
Membraque comburant miseri, tollantque dolores;
Tumque precor, nostri quae mox tibi cura manebit,
[p. 79]
Relliquia, cineresque leves tu conde sepulcro.
Sed locus iste tibi soli sit notus amico,
[Nec nostrum infido mortali detege bustum;
Ne mea sacrilegae disturbent otia dextrae,
Impia supremas nec foedent luinina sedes.
Ossaque sollicito semper vexata labore
Securam tandem capiant, post fata, quietem.
Haec memori maneant semper tibi condita mente, zo;
Herculis et nunquam veniant oblivia cari.
Utque sodalitii superent monumenta, pharetram,
Teiaque Lernaeo trado tibi tincta veneno.
Accipe dona libens, et si quid numina curant,
Di tibi sint faciles, et laetâ forte s uaris!
Sed tempus celerare necem; jam Parca tributum
Exigit; invisum Superis producere vitam
Cur ego tentarem? mors est mihi mcta laboris.
Tartareas seu me fatum depellit ad umbras,
Seu jubet esse deum, celsumque ascendere Olympum;
Talia non curo: liceat modo dicere, trislis
Terra vale, infelix quâ tot sum incommoda passus!
[p. 80]
Terra vale, innumeris tantum mihi cognita curis!
Jam graviora meo surgunt tibi funere damna,
Herculeas periisse manus jam sentiet orbis.
Quis poterit saevis posthaec dare jura tyrannis,
Quis poterit rabidos posthaec superare latronas?
Quot mala non passim, quot non metuenda per orbetn
Monstra renasceiitur post mortem! surgat et alter
Alcides, multis superans mea sacta triumphis!
Dummodo non tali immeritus quoque sorte prematur,
Iuvida nec saevae patiatur jussa novercae!
Hoc carmen (ut et sequens) pub’ice
recitatum esk in templo novo Amste
laedamensi, iv ante nonas Aprilis,
?cclxxx
[p. 8I]
AD GYMNASII AMSTELAEDA
MENSIS MODERATORES.
Iiluslres meritis Proceres, regnator aquarum
Praefecit sacris quos pater Ya suis!
Inclyte vir! nostras famâ celebrande per urbes,
Cui Pandioniâ Pallas ab arce favet!
Tu quoque Pieriis moderator grate Deabus,
Maximaque Amftelii gloria gymnafi!
Laeta dies vultu tandem mihi rifit amico,
IIuc age cum citharâ pulcer Apollo veni!
Pulcer Apollo veni, tenuemque accende Camenam,
Heu! nimis auxiliis indiget illa tuis;
Jamque novae furgant juvenili im pectore vires,
Et superent solitos carmina nostra modos.
[p. 82]
Laeta dies venit: sunt laurea ferta parata,
Serta per innumeros non peritura dices.
Quaeque diu pelagi fuerat perpessa labores,
sospcs io portum nostra carina tenet.
Sed tamen invifo sunt gaudia mixta dolori,
Et male sollicitum cura molesta premit;
Nam quoties ego dona tuli, si vera fatebor,
Vicerunt meritum praemia vestra meum.
Aufus eram timidA persolvere debita linguà;
At male conjunctos edidit illa foros.
Nunc quoque muneribus cum dignas reddere grates
Optarem, coeptis non inea Musa favet.
Sed tamen (hoc unum superest) studiosa canentis
Accipite, et Superis fint rata vota precor.
Ducite feliccs, diiiturnam ducite vitam,
Ncc fortuna feris vos premat atra malis.
Sintque diu vestro tuti moderamine cives,
’Tutaque fit vestris patria confiliis,
Musarumque choro semper devota juventus
Doclrinae placidain discat inire viam!
[p. 83]
Tu quoque Cecropiae non infima gloria linguae,
Magne vir! ingenii dote fruare tui!
Dumque suos numeret claros mea patria cives,
Laeta tuum incipiens nomen ad astra ferat.
Rector, Apollineae studiis carissime turbae,
Pamdisti ad Musas qui mihi primus iter;
Qui, toties juveni dederas praecepta benignus,
Quae poterunt laudes dicta referre tuas?
Si coelo pietas, fique est gratissima virtus,
Di tibi dent meritis praemia digna tuis.
Vive diu felix, 3atavae pia cura juventae,
Vive precor multos et fine nube dies
Te duce florescat nostri bene fama lycaei
Virtutesque canant faecula cuncta tuas!
[p. 84]
ARX BREDERODAEA.
Haec, quaecumaue vides, immania faxa, viator,
Illustris quondam tecta fuere domus.
Marmora si tantum, si vafla palatia quaeris,
Arduaque excelfo moenia structa solo,
Verte gradum: nihil hfc nifi rudera foeda supersunt,
Rudera relliquiis sed veneranda suis.
Hic Brederodaei surgebant inclyta tecti
Culmina, vicinis condita ab arboribus.
Hic fletit aula potens, ducibus gratissima Belgis,
Maximus antiquae nobilitatis amor,
Hic sua libertas pofuit vestigia nascens;
Hic prius Hesperiae non valuere minae.
Hic etiam Henricus v.alia lumina vidit,
Qui fregit duri vincula fervitii.
Omnia vae! subitâ graviter cecidere ruinâ;
Vix decoris tanti nomen et umbra manet.
Diruta tranquillo calcat pede moenia pastor,
Atria balatu dum latebrosa fonant.
[p. 85]
Per lapides errant avulfaque faxa capellae,
Et jacet herbosas dux gregis ante fores.
Sunt ubi murorum nunc propugnacula turres,
Eft ubi longinquis arx metuenda jugis?
Omnia strata jacent; ater penetralia pulvis
Obruit, et caecâ sub ditione tenet.
Rudera blandifomi jam deseruere volucres,
Fugit et antiquos heu! Philomefa lares.
Hic contra obscoeni posuere habitacula corvi,
Aetheraque inviso carmine saepe replent.
Illic immundos educit noctua pullos,
Ignavis graviter vocibus usque gemens. se
sic perit artis opus, sic transit gloria rerum,
Vertitur atque uno quod stetit ante die.
Sic male damnosà tempus premit omnia falce.
Omnia sunt rapidis subdita temporibus.
Alta ruinoso procumbunt oppida casu,
Sacraque magnorum tot monumenta ducum,
Aemula Romanis periit jam Byrsà triumphis,
Romaque vae! lapsu mox graviore ruit,
[p. 86]
Nec tu semper eris, terrae praeclara Batavae.
Gloria, quam tacitis Amstela lambit aquis.
Jamque nimls, vereor, luxu consumpta nocenti,
Effera in exitium perniciemque ruis.
Summa dies properat nigro signanda lapillo,
Qua premat Amstelios foeda ruina focos.
Hostis et in totâ victor dominabitur urbe,
Aut tumidae fines egredientur aquae.
Et lentae salices surgent, ubi curia quondam
Jusserat ad dominos regna vcnire pedes.
Et pavidus mersas offendens ravita turres,
In dubio credet fixa latere mari.
Tum pater Ya gravi compescens mumine fluctus,
Hacc dabit horrendo lurida verba fono:
QUISQUis es, iNsANo SUPEROS QUI PEcToRE sPERNis
AdspicE, Et o FASTUS MITTE, sUPERBe, TUOs!
Hic Ubi Nil t;NDAS PRAETER, LItt UsQUE TUERis,
Urbs sTETERAT, JUSTos ausA NEGARE DEos!
v ante Kal. Junii mdcclxxxx.
[p. 87]
PHOEBO ET MUSIS;
IN HONOREM VIRI ERUDITIS-
SIMI, OPTIMEQUE IDEME
MERITI,
RICHEI VAN OMMEREN.
Quia mihi Castalides animum, viresque negatis,
Quidve carent blando carmima nostra sono?
Nonne fatis vestris tribui pia munera templis,
Et prece divinam fum veneratus opem?
Nonne fatis, dulci studiorum incensus amore,
Tractavi Latiae fila sonora lyrae?
Omnia jam nostris fumant altaria donis,
Inque sacris posui pinguia thura focis,
Non scelerata meam perturbant crtinina mentem;
Non male sollicitum conscia culpa premit.
[p. 88]
Non me regnandi cruciat vesana cupido;
Pondera non auri divitis ampla juvant.
Phoebe quid heu merui? tenerae miserere Camenae;
Desiciet; praesens tu precor affer opem
Affer opem subito, Clariumque haurire liquiorem
O liceat! votis annue, Phoebe, meis!
Jamque pater vatum vati succurrat, et ipse
Dulcia Pegaseae pocula tradat aquae.
Haec rata sunt: Pindi concusfo vertice Phoebus
Annuit, et placido numine figna dedit.
Hei mihi! quam rapi fae stimulant praecordia Hammae!
Quis novus insolito me rapit igne furor?
Quo me Musa vocas? peragam mandata paratus,
Materies Elegis fit tamen apta meis.
Num cantare jubes Trojani funera belli?
Maeoniam nequeo sed superare tubam.
Omnia num Latiis dicam subjecta tropaeis
Regna? sed hoc docti mobile vatis opus.
Non mihi bella placent, nec, quae praecepta Cupido
Mandabat numeris, Naso poëta, tuis,
[p. 89]
Dt mihi sint testes, melior me causa canentem
Movit, et Aonium jusfit adire jugum.
Namque sua claro, quo vix mihi carior alter,
Semper et aeternâ quem pietate colam.
Ille mihi ingenuas juveni nam primus ad artes
Optatum monitis pandere coepit iter:
Ille mihi bifidum cupido conscendere Pindum
Auxiliatrices attulit ipse manus:
Et praccepta dedit, quae, dent modo vivere Parcae,
Nulla potest memori pellere mente dies.
Haec mihi cum subeunt animo, si vera fatebor,
Labitur ex oculis gutta benigma mcis.
Nunc mihi, nunc faciles optarem in carmina vires!
Nunc queror immites in mea vota Deos!
Naufragus ante tanen pelago demerger, et unda
Obruet ingratum terque quaterque caput;
Ante Tagus Rhodano, Tiberi miscebitur Indus;
Ante petet vetitum Maenalis urfa mare:
Quam meritis nunquam referatur gratia tantis,
Dicar et ofsicii non meminisse mei.
[p. 90]
Di prohibete, precor, vel quod non solvere possum,
Solvite, me pietas praemia nulla ferat.
Et tu, cujus amor merito mea pectora tangit
Qui mihi deliciae, qui mihi dulce decus:
Accipe, quae tenuis mittit tibi carmina vates
Nec bona, nec blandis aequiparanda modis
Si tamen $t castas prodest coluisse Camenas,
Et juvenis grati vota precesque valent;
Df tibi dent longum traducere leniter aevum
Nec crucient annos cura dolorque tuos
Dt tibi felices natos, similesque parenti
Efjciant, fausti pignora conjugii.
Nec nimium rapiat vires tibi fera senectus,
Sed vigeat ssenio Musa beata tuo.
Teque, precor, sobolemque piam, nuptamque pudicam, 6£
Praesidio stabili numina fausta juvent!
v ante Idus Julii,
MDCCLXXXX