Poëzie van Pieter Burman Junior (1713-1778).
Ed. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Gebruikte exx.: KBH 840 B 2; BSB 4P.o.lat. 138.

Liminaria
Liber primus, p. 1 - 126
Liber secundus, p. 127 - 236
Liber tertius, p. 237 - 356
Liber quartus, p. 357 - 494

Carminum appendix (1779)

Poemata varia

Continue
[p. I]

PETRI BURMANNI

SECUNDI

POËMATUM

LIBRI QUATUOR.

[Vignet]

LUGDUNI BATAVORUM,

APUD CORN. VAN HOOGEVEEN, JUNIOREM.

MDCCLXXIV.



[p. II: blanco]
[p. III]

PATRIAE

ET

POSTERITATI.

Qua te laude canam, sanctum & venerabile nomen,
    PATRIA, quo dicam carmine, quave lyra?
PATRIA, qua primi vitales luminis auras
    Amstelii invicta duximus urbe soli:
(5) Cui non obscurae debemus gentis honorem,
    Custodesque domus, numina priva, Lares:
Quod ferar ingenuis doctisque Parentibus ortus,
    Belga quod & liber, muneris omne tui est:
Quodque datum a teneris, soboles ne degener essem,
    (10) Artibus ingenium perpoliisse, tuum est;
Artibus, a vulgo cultorem extollere suetis,
    Quîs tua, quîs populi didita fama tui.
[p. IV]
Accipe, si mereor, nostrae libamina Musae,
    Quas Tibi devotae, PATRIA, mente fero.
(15) Invenies chartis, & forte placebit, in illis,
    Fronte nec aversa non inimica leges.
Quod Batavae inspirat tam Libertatis amorem,
    Quam famuli horrescit vincla pudenda jugi;
Heroasque suo non frandat honora, Tyrannos,
    (20) Finibus audaces pellere, Diva, tuis,
Ne tua virginitas peregrino praeda latroni
    Cederet, inpuras jussa subire manus:
Quodque juventuti laudes commendat avitas,
    Suescat ut exemplis facta imitanda sequi,
(25) Hisque animos stimulis acuens gens postera, discat
    Vivere pro Patria, pro Patriaque mori;
Nec gerat incultum Phoebea pectus ab arte,
    Ignoretve tuas, terra Batava, vices,
Indoctave manu moderandas captet habenas,
    (30) Aut sedeat Batava navita puppe rudis;
Unde ratem inprudens scopulis infigat acutis,
    Et tumidis mergat Tiphys ineptus aquis;
Sed rerum eventu, patriis Annalibus hausto,
    Palladium vindex servet in arce vigil.
[p. V]
(35) Ne Diomedeis spolium raptoribus erret,
    Cautus Ulyxeos discutiatque dolos.
Et Tibi, POSTERITAS, nostrae monumenta Camenae,
    Si licet, at timida mente manuque, dico:
Non quia me demens moveat fiducia plausus,
    (40) Aut animum inmeritae laudis adurat amor;
Sed quia nec studiis, odiisve abrepta malignis,
    (Hac hominum secli pectora tabe madent)
Ingeniis tu sola sedes justissima judex,
    Aequaque librata pondera lance geris.
(45) Te veneror, supplexque tuum, Dea, numen adoro,
    Te solam ante oculos scripta vel acta tenent.
Nostra Tibi has chartas, votivae more tabellae,
    Consecrat, inque tua Pieris aede locat.
Auspiciis animosa tuis, se credere luci,
    (50) Et dubiam Famae tentat inire viam.
Ut, si Livor iners infestas cogitet artes,
    (Nam solet Aoniis bella movere choris)
Et si dente fero praesens haec roserit aetas,
    Dulce patrocinium, candia Diva, feras:
(55) Et quodcumque meis detraxerat invida Musis
    Turba, tua quondam restituatur ope:
[p. VI]
Nec mihi sit fraudi, calami quod vindicis ausu
    Saepius invisum dextra peregit opus,
In Patriae Proceres conjecta retundere tela,
    (60) Oraque latrantum stringere nisa canum!
Libertatis amor mihi justa haec induit arma,
    Virtutique suus semper habendus honor.
At Vos, mentitis quibus est fallacia verbis
    Opprobria in magnos fundere scaeva viros;
(65) Quis labor Heroum manes excire sepulcris,
    Sorde mala cineres & maculare sacros;
Qui benè de Patria meritis non parcitis umbris,
    Nomina si vestro sint odiosa gregi.
Cum libet, illustres animas detruditis Orco,
    (70) Et Stygios terrent fulmina vestra lacus:
Cum libet, inferna revocatis monstra palude,
    Inque domos superas bis remeare datur.
Vosne ego crediderim Batavae bene velle saluti,
    Sacraque purgatis casta piare focis?
(75) Vosne ego crediderim magni praecepta Magistri
    Civibus exemplo rite probare bono.
Erroresque hominum monitu emendare modesto,
    Et vitiis placida ponere voce modum,
[p. VII]
Inque viam recti palantes ducere certam,
    (80) Humanae & studio conditionis agi?
Tunc simul Armenias credam mitescere tigres,
    Lanigerumque lupos pascere posse pecus.
Sed frustra obliquis mecum contenditis armis.
    Non mihi de vili palma pentenda jugo.
(85) Non mihi, ut a domita nomen quaeratur Echidna,
    Guttura Lerneae sunt resecanda ferae.
Exposito vobis campo percurrat arenas,
    Inque magis trito pulvere sudet equus:
Et captate rudis praeconia vana popelli,
    (90) Multus ut indocto de grege plausus eat:
Servitii dociles exemplo adsuescite natos,
    Collaque adulato subdite lenta jugo:
Dum mihi Libertas, dominum quemcumque perosa,
    Sit Dea, cui multa cum prece thura feram.
(95) Hujus amor si crimen erit, me crimine fasso
    Nec lubet absolvi, nec pudet esse reum.
Tergeminaque licet me fauce petiverit ater
    Cerberos, implicitum cui riget angue caput,
Fortiter excipiam linguae maledicta caninae;
    (100) Bruta sed inlaeso pectore tela cadent.
[p. VIII]
Livor atrox, tinctas utinam tibi felle sagittas,
    In me vibratas discutiamque faces!
Innumeris potior surget mihi palma trophaeis.
    Major ab Invidiae dente triumphus erit,
(105) Quam spolia oppresso si victor ab hoste cruenta,
    Raptave ab Hesperio poma dracone feram.
Hic mihi servetur vitae modus! hinc mihi famam
    Concedant Musae carminis ire mei!
Et licet ingenuae non semper amica Camoenae
    (110) Tempora sint, justis mollia judiciis,
POSTERITAS tamen, ingeniis haud livida rectis,
    Agnoscet Batavae libera verba lyrae.
Meque, ita sim felix, placuisse tenacibus aequi
    Dicet, & immeritas saepe tulisse notas.



[p. IX]

ODE
AD
PETRUM BURMANNUM
SECUNDUM,

POËMATA SUA LATINA, UNO JAM
VOLUMINE COMPREHENSA,
EDENTEM.

Quo me, Latini pectinis arbiter,
Edoctus artem, quum citharam feris,
    BURMANNE, Musarum sacerdos,
        Attonitum rapis & furentem?

(5) Tecum vagari sub nemorum comis,
Qua nulla ducit semita, & arduum
    Lustrare per montem remotas
        Thespiadum videor latebras.

Certans Pelasgis, auspice Pindaro,
(10) Hic tinnientes pulsat Horatius
    Chordas, ut olim, quum teneret
        Caesareas numerosus aures:

[p. X]
Hic molliores hendecasyllabos
Vatis protervi Lesbia deperit:
    (15) Nasonis hic natum Dione
        Carminibus celebrat Corinna:

Hic saltat inter Delia Gratias,
Jam nuda nudis juncta sororibus,
    Uritque cantantem Tibullum,
        (20) Luminibus jaculata flammas:

Hic plectra sollers dextra Propertii
Romana Grajo pollice temperat:
    Hic Martis incendit calorem
        Grandisoni tuba Mantuani.

(25) Terras relinquo, versus in alitem,
Pennisque adeptis auferor, auferor,
    Sublimis ardentes per auras
        Coeruleo super astra coelo.

Fallor: jacentem me platanus tegit,
(30) Santhorstianis insita saltibus,
    Diffusa quae partes in omnes
        Explicat umbriferos lacertos.

O digna Phoebo, quam digitis lyram,
Tractas, meorum prime sodalium!
    (35) O venae inexhaustae perennes
        Divitiae, geniusque felix!

[p. XI]
Oestro medullas tactus Apollinis,
Ferves potentis carminis artifex:
    Ferves, & immensus profundo,
        (40) Quo raperis, ruis ore vates.

Talis per agros, quum nive turgidus
Crevit soluta, fulminis impetu
    Decurrit, obstantesque ripas
        Egreditur sinuosus amnis.

(45) Te, qua resurgens exserit aureos
Undis capillos sol vagus, & facem
    Qua condit, immersusque ponto,
        Tethyos in gremio quiescit,

Noscet poëtam posteritas memor
(50) Nomenque fastis Mnemosyne tuum
    Inscribet adstrictae catenis
        Invidiae domitrice dextra.

Quo tendis audax? desine, desine,
Pimpleï: parvis attenuas modis
    (55) Majora, BURMANNIque laudes
        Deteris ingenio pusillo.

                                JANUS GROTIUS.



[p. XII]

IN
PETRI BURMANNI
SECUNDI
POËMATA,
AD POSTERITATEM.

ALtisonos cantus, sublimia cepta SECUNDI,
    Suscipe, Posteritas, & venerare mei;
Cui Phoebea chelys, cui se debere fatetur
    Pindus, & Aöniae purior amnis aquae.
(5) Colligit ipse suae tandem monumenta Camenae,
    Nec sinit inviso sparsa jacere situ.
Felix inde labos! illum celebrate, poëtae,
    Numine quos afflant ex Helicone Deae.
Nec mea, si quid id est, non ulla insignis ab arte,
    (10) Desit honoratum cingere Musa caput.
Quo moderante chelyn Libertas aurea dudum
    Belgarum tetigit pectora amore sui;
Jamque ferit nostrum radiis majoribus orbem
    Flexanimi argutis carminis aucta modis.
[p. XIII]
(15) Effera dum vivo depicta colore Tyrannis
    Infremit, horrentes angue revincta comas.
Ast velut uber aquis, decurrens montibus amnis,
    Fervet, & immenso saxa sonore quatit,
Ille canit, magnos ut vis agat enthea vates,
    (20) Et sacer aetheria missus ab arce furor.
Addit & heroum laudes, quos ignea virtus
    Extulit, & patriae nobilitavit amor.
BARNVELDI senis integritas ac dira securis,
    Et BREDERODEAE dos generosa domus.
(25) Quaeque, maris vindex, Celtas acresque Britannos
    Fregit RUTERI vincere nata manus.
WITTORUMQUE genus, lymphatae victima plebi,
    Spirat in aeternis, sed sine labe, notis.
Quosque tulit plures animosa Batavia cives,
    (30) Commoda qui patriae praeposuere suis;
Quo pulchram subiere necem, ne probra tyranni,
    Vincula ne serus fleret inulta nepos.
Primus ut Astraeae meruit qui praemia palmae,
    Exsul at externam quaerere jussus opem,
(35) GROTIUS, incluso cui turris & ardua saxa,
    Robustaque fores, fossaque clausit iter.
Scilicet ut, totum quod collustraverat orbem,
    Ingenium aeterna nocta jaceret iners.
[p. XIV]
At prudens Argi sopivit lumina conjux,
    (40) Diraque perrupit claustra marita fides.
Hos cantare Viros, & Martia tollere gesta,
    Fortia & ingenuae dicere corda togae,
BURMANNAE labor ille lyrae, quaesitaque palma est,
    Hinc voluit famam carminis ire sui.
(45) Nec negat hoc quisquam, nisi, quae servilia captat,
    Virtuti & meritis invidiosa cohors;
Illa poëtarum laudes in crimina vertens
    Obstrepit, & nugas ventilat usque suas:
Nec scit, in obscuris dum clamat rauca tenebris,
    (50) Quam sua pro nihilo vox odiosa volet.
Namque Aquila ingrediens coelestibus aëra pennis,
    Remigio alarum spernere suevit humum;
Et, quid in ignoto, non curat, noctua tigno
    Rictet, ut obscoeno carmine turbet aves.
(55) Cui favet alma Charis, lauri quem Phoebus obumbrat
    Frondibus, hic palmam, quam petit, unus habet.
Quin violas calathis affert ac lilia plenis,
    Et spargi faciles obvia dona rosas.
Haec tibi, POSTERITAS, (sic numquam prisca senescat
    (60) Gloria, sed titulis floreat usque novis!
Quosque probent atavi, Respublica tollat alumnos,
    Nominaque in patriae commoda nata suae.
[p. XV]
Atque ita de luxu quaecumque sinistra canebat,
    Hac sit, ïo, vati parte negata fides!)
(65) Haec tibi sacra fero doctae conamina linguae,
    Quae resides animos in sua vota trahant;
Nobile at ingenium stimulent virtutis amore,
    Quid sit & edoceant libera verba loqui.
Libera verba quidem, sed non inhonora Batavo,
    (70) Unde tibi exemplum postera turba petas.

                            HIERONYMUS DE BOSCH.



[p. XVI]

IN
PETRI BURMANNI
SECUNDI
POËTAE EXIMII
CARMINA.

AEmula Moeonio BURMANNI carmina vati
    Patruus Elysiis cum legit usque locis,
Ingenii miratur opus, dubiusque Propertî
    Nasonisve oculos fallat imago suos,
Sic ait: a NOBIS non est haec Musa SECUNDI,
    Cui primas, Phoebo judice, quisque dabit.

                                        HENRICUS VERHEYK.



[p. XVII]

IN LUCEM PRODEUNTIBUS
VIRI CLARISSIMI
PETRI BURMANNI
SECUNDI
CARMINIBUS.

IPse Deus vatum numeros utriusque SECUNDI,
    Amstela cui plaudit; quo sonat Haga suo;
Dum legit, & lectos pleno probat ore, ita fatur:
    ,, Haga, tuo felix; Amstela, vate tuo es:
,, Ille sed in Batavis dicatur, & Ille, SECUNDUS;
    ,, Primus ab ingenio est PETRUS, & arte, mihi.

                                        ANTONIUS DE ROOY.



[p. XVIII]

POËTAE DOCTISSIMO,
PETRO BURMANNO
SECUNDO,
CARMINA SUA EMITTENTI.

VAde bonis avibus, patrias, age, vade per urbes,
    Progenies magno nata Parente, Liber.
Jam nova, qua cupidi large sitientia spargant
    Ora, pater nostro Pegasis unda solo.
(5) Dum, seclo majora suo, BURMANNIA dantur
    Carmina Phoebeïs juncta legenda viris.
En Batavi Nasonis opus, quem mollibus annis
    Formavit Patrui dextra perita sui,
Cui juveni adplausit Pallas, sibi sacra ferenti,
    (10) Aure bibens cultos Franequerana modos.
Cui merito adstupuit dein Amstela & Ya canenti,
    Ingenii admirans alter & alter opes.
Hos quoties numeri fluvios tenuere Poëtae
    Facundi, Orphea ceu remorante chely!
(15) Numine divinos agitante calescere Vates,
    Seu faceret cunctis, entheus ipse, fidem.
Sive pio mores male sanos ore notaret,
    Degener exitium quîs sibi Belga parat.
Seu BREDERODEAE nomen memorabile Gentis
    (20) Diceret, & fortis coepta animosa Ducis.
[p. XIX]
Sive alia hoc cantans conjuncta volumine, corda
    Piëriae dulci flecteret artis ope.
Amstelii, tanto gaudete, o! Cive beati,
    Cui vatem dederunt secula pauca parem.
(25) Ponite BURMANNO monumenta perennia vestro,
    Et meritum Pario marmore surgat opus.
Tu quoque, quae Domino gratos praebere recessus,
    Otiaque aestivo tempore docta soles,
Villa Batesteini fama Santhorstia clari
    (30) Aemula, frondosis sidera tange comis.
Nomen habes, ex quo digna BREDERODIUS in te
    Auctoris dextra nobile crevit opus.
O utinam, longos BURMANNO culta per annos,
    Sis quoque felici rus geniale Seni!
(35) Bisque tribus lustris, quae currere vidit in urbe
    Amstelia, o addat bis tria lustra Deus!
Haec voveo, Vir magne, lubens, dum debita serta
    Turba tibi Vatum, Phoebus & ipse parat.
Perge, decus Patriae, profugas hic sistere Musas,
    (40) Perge tibi Batavos demeruisse tuos.
Artibus ingenuis, quarum est tibi credita cura,
    Te pretium & justus vidice constet honor!
Et Critice, multis mutandi facta libido,
    Obtineat dignum, qua stetit ante, locum!
(45) Sic eat, ut par est, BURMANNI in secula nomen,
    Scriptaque, flagrantes effugitura rogos!

                                            F. ECKOLT.



[p. XX]

VIRO CLARISSIMO
PETRO BURMANNO
SECUNDO,
CARMINA SUA EDENTI
FELICITER!

Sic tandem in nitidam producis carmina lucem,
    BURMANNE! & toto jam sinis orbe legi?
Carmina, quae Charites, quaeque inbuit alma Dione
    Nectare, quae nutu noster Apollo probat.
(5) Scilicet ille Tuae motus dulcedine chordae
    Incolit Amstelias, incolat usque, domos.
Nunc ubi Barbaricae lustrant Helicona choreae,
    Graeciaque in Grajo quaeritur ipsa solo;
Quin, tanti est, jurat, veteres liquisse recessus,
    (10) Juranti Aonides voce manuque favent.
Certa loquor. sit certa fides, sed videris ipse,
    Belga, Tuus vates qua regat arte lyram.
Si referat Numen sacros flammare Poëtas,
    Aetheriae dices sunt sua verba faces.
(15) Senseris augusta pro Libertate tonare,
    Fulmineque Hispanos praecipitante sequi.
Si canat, ut Patriae Luxus Ruditasque ruinam
    Intentent, laeso tela parante Deo:
[p. XXI]
Votaque pro caro si Principe fundat, & ipsum
    (20) Laudat, ubi meritos scandere mandat ebur:
Clamabis, civem sic sic decet esse Batavum!
    Hunc legat in fastis ferus ametque nepos!
Denique, quidquid agat, seu tristia fata suorum
    Lugeat, infausto tritave jura pede;
(25) Qui tumulos movit, qui flumina, culminaque altae
    Pyrenes, te non, Belga! movere putem?
Estque, ubi jam toto diffundit gaudia vultu,
    Inplicitas nitidum fronde decente caput,
Tum Veneris castae laudesque Cupidinis almi,
    (30) Vel tua laetitiae munera, Bacche! canit.
Componit sequiturque Decor quaecumque. SECUNDUS.
    Dum manet, ut fugiat rursus Apollo, parum est?

                JAC. PHILIPP. DE MEDENBACH WAKKER.
                                            JCTUS.



[p. XXII]

AD
VIRUM CLARISSIMUM
PETRUM BURMANNUM
SECUNDUM
SUA CARMINA EDITURUM.

Aurea divinae recitatrix charta Thaliae,
    Quae geris ingenii nobilioris opus.
Tu pede vecta gravi, summis placitura Poëtis,
    Saepius Aönia docta terere manu.
(5) Nunc mihi, grandiloquos quantumvis, Roma Poëtas
    Objice, Piëriis nobilitata Viris.
Belgica BURMANNI tantum devincta Thaliae,
    Quantum, Roma, Tuis, Culte TIBULLE, modis.
Jam tu, Fama, Viri laudem strepitantibus alis
    (10) Perfer ad auricomi Solis utramque domum.
Atque ubi perspicies victricem Tibridos arcem,
    Quae premit astriferas turribus alta domos;
Nomina BURMANNI, nullo moritura sub aevo,
    In septemgeminis fac resonare jugis.
(15) Sic, BURMANNE, Tuo Sublimia sidera pulsans
    Vertice, suppositam despicis altus humum.
Scilicet, ô quoties mortali sede relicta
    Scandis ad aetherii templa corusca Dei.
[p. XXIII]
O quoties, (memini) Tua me dulcedine captum
    (20) Abripuit placidis Musa per astra sonis.
Sive parum comtis procedat moesta capillis!
    Gutta per adtonitas mox fluit uda genas.
Seu pede sollicitos leviori vecta dolores
    Mulceant: ex animo cura repulsa ruit.
(25) Turgida sic rapido sistuntur flumina cursu,
    Versibus aëriae sic retinentur aves.
Traxit ad obsequium sic bruta animalia quondam
    Carmine Threicii Vatis eburna chelys.
Lesbius impositus dorso Delphinis ARION
    (30) Transiit aequoreas sic modulatus aquas.
Sed quid Apollinei memorares nomina Vatis
    Musa, Maroneis illa sonanda tubis.
Praeripit antiquis qui palmam Vatibus. & cui
    Tempora non quemquam nostra dedere parem.
(35) Hausta, precor, toties quae sunt Tibi pocula, Phoebus
    Lauriger Aoniis plena propinet aquis.
Omnia cum pereant, numquam moriere, superstes
    Post tua cum doctis fata futurus Avis.
Desine, Posteritas, haec ferrea dicere secla,
    (40) Aurea quae Tanto sunt decorata Viro.

                                HENRICUS VERBEEK.
Dabam Dordraci
a.d. XII. Octobris
MDCCLXXI.




[p. XXIV]

VIRO CLARISSIMO
PETRO BURMANNO
SECUNDO,
NOVAM CARMINUM SUORUM EDITIONEM
ADORNANTI.

CUlta diu summis BURMANNIA Musa Poëtis
    Ardet in adplausis laeta redire novos.
Suaviter illa sui ridens fastidia secli
    Inpavidum tollet sidera ad alta caput.
(5) Diversoque prius cultu spectata placebit
    Non minus insigni nunc quoque comta stola.
Audin’ ut illa, modos Phobo praeeunte canoros,
    Divinam facili temperet arte chelyn.
Ut varia rerum specie formosior orbi
    (10) Ostentet Latio, quas cumulavit, opes.
O Aganippeo deducti flumine rivi!
    O, quibus invideant secula tota, fides!
O numeri priscis similes! ô lauta supellex!
    Quam pleno Charites exhibuere sinu.
(15) O adaperta recens blandi viridaria Pindi!
    O desideriis dona petita meis!
Prae quibus Hesperidum fanus contemserit hortos,
    Quîsve tumet, gazas, India dives opum.
Talia cantabat Delphines inter Arion,
    (20) Effera praedonum flectere corda potens.
[p. XXV]
Tali Thebanam testudine condidit arcem,
    Amphion, animos perpoliitque rudes.
Tali Thrëicium quondam modulamine vatem
    Elicuisse ferunt flumina, saxa, feras.
(25) Ergo ea jure caves ne rodant Carmina blattae
    Forsitan, aut sero sint peritura die;
Sed collecta simul cupis indulgere Nepoti,
    PETRE, perennanti fama superba choro.
Quumque magis redolent violarum & densa rosarum
    (30) Agmina, quam simplex vel rosa vel viola;
Aut veluti e gemmis nitide contexta corona,
    Gemmula lucidius quam micat una, micat:
Non aliter sparsae pridem quoque membra Thaliae
    Jam decus, integro corpore, majus erit.
(35) Pro quibus officiis dignas TIBI dicere laudes
    Vertice ab umbroso Delius ipse velit.
Suspensumque TIBI muto de pariete plectron
    Mnemosyne aeterno dedicet aequa tholo.
Nunc utinam Soboles, tanto formata Parenti,
    (40) Suescat in exemplum fortiter ire TUUM.
Et parili gressu, teneris vel ab unguibus actus,
    Nobile Pieridum flagret adire jugum!
Stemmatis Ille sui praeclaris excitus ausis
    Nitatur partum perpetuare decus!
(45) Major ut invidia BURMANNIA fama superstes
    Non nisi cum mundi mole ruente ruat!

                                D.J. VAN DER TRAPPEN.



[p. XXVI]

IN POËMATA
PATRIS HONORATISSIMI
PETRI BURMANNI
SECUNDI.

Salve dilecti carissima Musa Parentis,
    Musa, Aganippeo grata futura choro.
Quae Patruae jungenda Lyrae, nunc luminis auras
    Adspicis, & cultu splendidiore nites.
(5) Sparsa diu quondam, Batavumque vagata per orbem,
    Nunc tandem juncto fasce legenda pates.
Te laeta excipiet Phoebo sacrata juventus,
    Te cupida volvet nocte dieque manu.
Sed mihi prae reliquis stimulos haec Carmina subdunt,
    (10) Ut valeam Ausonium conbibere aure melos.
Incenduntque animos haec sacra domestica nostros,
    Ut Clariis reddam thura probata focis.
Utque mihi liceat, quae tendit ad ardua Pindi,
    Intactam vulgo, te Duce, inire viam.
(15) Et tecum bifidi viridaria scandere montis;
    Quo mihi jam pandit dextra fidelis iter.
[p. XXVII]
Templaque Doctrinae tua per vestigia lustrans
    Uritur exemplo mens mea mota tuo.
Sed tibi Romuleae quis tradidit orgia Suadae,
    (20) Care Pater, culti vel Ciceronis opes?
Quis te fecundos Arpini duxit in hortos,
    Quis docuit Latio tersius ore loqui?
Nostra licet tenues spirent conamina vires,
    Nec pede firmato carpere detur iter;
(25) Attamen indoctae ne sperne crepundia Musae,
    Quae tibi fert nati dextera grata tui.
Nec castigato deductos pumice versus
    Exige, vel venae fertilioris opus.
Nondum Castalia tetigit me Phoebus in umbra,
    (30) Concessit Clarium nec penetrare nemus:
Nondum Pegaseis admovi fontibus ora,
    Unde Poëtarum turba perita bibit:
Enthea vis quorum calida face corda perurit,
    Contactumque sacro pectus ab igne calet,
(35) Non etenim abjectas animas hic corripit ardor,
    Ictaque mens oestro non nisi grande sonat.
Tali Dousa Pater, tali Broukhusius arte,
    Grotius & tali pectine movet ebur.
Tali te, Genitor, divino ab Apollinis aestu
    (40) Pectora lymphatum percaluisse ferunt;
[p. XXVIII]
Quum patrii ingressus sacraria docta Lycei
    Amsteliis ferres orgia prima choris;
Et caneres Vatum flammari corda furore,
    Qualis ab aetherio concitus axe venit,
(45) Ut noceat Patriae rudis Ignorantia rerum,
    Luxus & Attalicas mergere suetus opes.
Dein Batavae virtutis amor, dein debita civi
    Cura, dedit citharae vimque animosque tuae;
Seu Brederodei cantares fata decoris
    (50) Carmine, materiae conveniente suae:
Wittiadum adsereres calamo seu vindice busta,
    Busta, Suburano non violanda gregi.
Haec si dente fero malesana Calumina rodat,
    Semper Apollineis insidiosa viris;
(55) Si quis & Invidiae stimulis agitatus iniquis
    Libera non aequa carmina mente legat;
Nil aget: ipsa sacra quem protegit aegide Pallas,
    Illius in scriptis fama perennis erit.

                    FRANCISCUS PETRUS BURMANNUS.
Continue
[p. 1]

PETRI BURMANNI
SECUNDI
POËMATUM
LIBER PRIMUS.



DE
    ENTHUSIASMO POËTICO.

Publice recitatum Amstelaedami d. X. Septemb. MDCCXLII.
quum Historiarum, Eloquentiae, Poëtices, & Lingua-
rum Professionem ordinariam in Illustri
Athenaeo auspicaretur.

Saepe mihi sacrum tentanti adscendere Pindum
    Pieridum & castis orgia ferre choris;
Atque aliquid Musis meditanti & Apolline dignum,
    Si mihi fors grata Numen adesset ope;
[p. 2]
(5) In dubias animum rapuit sententia partes,
    Haesit & ambiguis mens agitata modis;
Insolito an quatiens praecordia fervida tactu
    Corripiat vatum pectora mota Deus:
Fertilis ingenii num dotibus optima fiant
    (10) Carmina, Natura quae stimulante fluunt.
Num potius studio versus limentur & arte,
    Aonius pura quos probet aure chorus.
Sed licet auxilium alterius res altera poscat,
    Mutuaque alternam saepe requirat opem;
(15) Et nihil aut studium prosit sine divite vena,
    Ingenium aut citharae conferat artis inops;
Est tamen, est aliud longe felicius illis,
    Quod supra ingenium surgit, & artis opus.
Est Deus, ille Deus, magnos qui numine vates,
    (20) Missus ab aetheria sede, movere solet.
Namque furore sacro conpulsos corda Poëtas
    Altius humana conditione locat.
Quos rapit in praeceps, & Apollinis excitat oestro,
    Fulmine contactos adtonat ille suo.
(25) Vilia vulgares animas & sordida tangunt,
    Sola sed incendit pectora celsa Deus.
[p. 3]
Eripit abjecto mens hunc divina popello,
    Quisquis perrupta sidera nube petit.
Solus, Pierio qui fervidus igne calescit,
    (30) Transigit expertes funeris ille dies.
Solus, quem plectro Paean percussit eburno,
    In superas scandit carminis arte domos.
O qui me populo secernat, & hoc mihi linguam
    Adflatu moveat nobiliore Deus!
(35) O qui me ducat virides Heliconis ad umbras,
    Meque tuo sistat, Delie Phoebe, jugo!
Tu mihi, namque potes, blanda vi numinis ora
    Solve, vel auratae pectine tange lyrae.
Meque, Pater, lymphae madidum Permissidos haustu,
    (40) Udaque Pegaseo pectora fonte riga.
Te sine nil magnum mens inchoat, ardua tentans,
    Aridaque ingenii te sine vena riget.
Te sine muta lyra est: duc tecum, Helicone relicto,
    Auxiliatrices in mea vota Deas.
(45) Dumque ego divinum meditor celebrare furorem,
    Quo peragunt vates mystica sacra tui;
Entheus hic idem praecordia concitet ardor,
    Inflammetque animos impetus ille meos!
[p. 4]
QUi putat insani ludibria vana cerebri,
    (50) Nec nisi Nugarum templa canora sequi;
Aut commenta sacros tantum delira poëtas
    Fingere, quîs pueri vel capiantur anus;
Sacrave lascivis Cythereïa tradere chartis,
    Et vatum obscoeno pectus ab igne coqui;
(55) Nec studio pietatis agi, sed temnere Divos,
    Carminibus mores vel temerare suis;
Hunc neque Castalides, citharaeve inventor Apollo,
    Nec Pater hunc Superûm Jupiter aequus amet.
Semper & a sacra procul exsulet aede profanus:
    (60) Non Aganippeo proluat ora vado;
Torpeat, & scabra mentem ferrugine stringens
    Urgueat hunc vita semper inerte stupor.
Munere nec curas Lenaeo solvat Jäcchus,
    Dulcis amor vatum, laetitiaeque dator.
(65) Tristis at obscuras infausta nube latebras
    Incolat, & Luctus pallida regna petat.
Namque sacri Divûm creduntur grata poëtae
    Cura, vel humano grandius ore loqui.
Et Superi solis praebent commercia coeli
    (70) Vatibus, adloquio vel propiore beant.
Hinc etenim primo memorant libasse sub aevo
    Nectareas magno cum Jove saepe dapes.
[p. 5]
Ambrosiasque epulas inter primordia mundi
    Abdita coelestes his reserasse Deos.
(75) Orphea sic Divum mensis adcumbere jussum
    Sidereo erudiit Calliopea polo.
Scilicet arcanos Naturae aperire recessus,
    Numina quo populis fas sit honore coli;
Et rerum certas ab origine pandere caussas,
    (80) Pluraque mortali non retegenda manu;
Coelicolae primos soli docuere poëtas,
    Et sacris Vates constituere suis.
Inde novos ritus, & religionis amorem
    Stellifera prudens sede poëta tulit.
(85) Et didicit populis aequas praescribere leges,
    Pacis & hinc belli pandere jura pii.
Ut Numa, Romanam, leges, quîs condidit urbem,
    Egeriae monitu finxit habere Deae:
Ut Jove ab aeterno Minos praecepta petebat,
    (90) Et tripode e Phoebi jura, Lycurge, dabas:
Sic quondam illustres praesentia numina vates
    Fama refert artes edocuisse bonas.
Hinc meritas laudes atque inclyta facta Deorum
    Maeonidae cecinit grande sonantis epos.
(95) Cumque prius rigidae facies incondita vitae,
    Horrida Barbarie sceptra vibrante, foret;
[p. 6]
Versibus incultas potuit componere mentes,
    Carmine mortales & poliisse rudes.
Sed prius Orpheae modulamina dulcia Musae
    (100) Tigride cum saeva silva secuta fuit.
Atque Amphioniâ coierunt saxa Camena:
    (Haec homines duros saxa feraeque notant:)
Ogygioque ardore calens Cadmeïa Manto
    Dicta verenda Deûm vaticinata fuit.
(105) Talia Musaeus primi docuere Linusque,
    Et quosqumque alios charta celebrat anus.
Haec non mortali sapientia debita dono,
    Major at humana spiritus arte fuit.
Spiritus, excelso qui descendebat Olympo,
    (110) Ardua inexperto corda furore movens;
Sublimes animas rapuit per nubila coelo,
    Jussit & audaci tendere in astra via:
Contemtorque animus terrenae faecis, in auras
    Sub pedibus posita se tulit altus humo,
(115) Est tamen illius species non una furoris,
    Qui vatem aëria missus ab arce replet.
Primus, Apollineo quum numine percita Phoebas
    Exuit admisso mentem animumque Deo.
Quum Colophonaeo Clarii de flumine Phoebi
    (120) Ebria fatidicas Pythias hausit aquas,
[p. 7]
Bacchatur vates Paeane animosa recepto,
    Excutit & magnum saucia corde Deum.
Incomptis lymphata comis, & pectore anhelo,
    Spumifero pandens ore futura, sedet;
(125) Venturosque aperit casus, & secla resolvit,
    Praesciaque ambiguo carmine fata canit;
Et freni inpatiens horrenda ambage remugit,
    Inplicat obscuris dictaque vera sonis.
Artis Apollineae prima hinc censetur origo,
    (130) Et fluere ex illo carmina fonte volunt.
Nam dubio versu scripsere oracla poëtae,
    Quae canere ex adytis Pythia vellet anus.
Sic, quam pampinea percussit Thyrsiger hasta,
    Bassaris Edono concita patre furit;
(135) Mysticus Ogygio quum Maenadas urit Jäccho
    Fervor, & indomita concutit ora manu:
Orgiaque insanae referunt trieterica Bacchae,
    Pectora quum sacra nebride cincta gerunt:
Et furiis choreas ducunt Eleleïdes actae,
    (140) Et celebrant vitis dona, Lyaee, tuae.
His Phoebi Bromiique comes calor additur ille,
    Quem Veneris soboles, & Venus ipsa movet.
Praecipuum at sacros inter memorasse furores,
    Materiem & nostri carminis esse juvat,
[p. 8]
(145) Qui numquam ingeniis vulgaribus arma ministrat,
    Sed sacro a Musis ex Helicone venit:
Numinis adtactu qui mentem vatibus aufert,
    Et non mortali concitat ore loqui.
Impetus hic animos coelesti corripit igne,
    (150) Et ferit Aonio pectora plena Deo;
Spumantes calices si potat Hyantide lympha,
    Bellerophontes quam pede fodit equus,
Sive sub umbroso viridantis vertice Pindi
    Laurigero somnos menta poëta capit.
(155) Hic etenim adflatos reddunt insomnia vates,
    Oraque Gorgonico rore Thalia rigat.
Talis ad Orphei recubans monumenta sepulcri
    Castalium pastor sensit adesse Deum.
Excitus e somno vates, & Apolline plenus,
    (160) Et Superûm laudes magnaque facta canit.
Talis &, in gelidis quem finibus edidit Ascra,
    Smyrnaeo tantum vate poëta minor,
Fertur vicina dormisse Heliconis in umbra,
    Dum pecudes pascit pauper agitque suas.
(165) Fusus humi placido dat languida membra sopori,
    Nec mora; mox lateri Musa jacentis adest,
Quae viridis ramum lauri protendit, & udum
    Pegasei pectus fontis inundat aqua.
[p. 9]
Surgit: &, errantes calamo dum convocat agnos,
    (170) Foetaque lanigeros ducit in arva greges;
Dumque agit herbosis in saltibus, inter agendum
    Sponte sua facili carmen ab ore fluit:
Aeternumque Jovem, vastique exordia mundi,
    Et Divûm insolita concinit arte genus.
(175) Talis &, Aonidum viridi dum rupe quiescit,
    Vertice de Grajo serta Latina tulit,
Ingentisque animam migrantem adsumsit Homeri
    Ennius, & bifido colle poëta redit.
Sed, quae caussa sacri, quae detur origo furoris,
    (180) In varias partes scripta docentis eunt.
Seu sequimur magno vestigia pressa Platoni,
    Seu quod Aristotelis pagina docta refert:
Insita Naturae vel vis, Geniusve, Deusve,
    Aoniis inflant pectus & ora viris:
(185) Atque animis vatum sensim inlabuntur, & addunt
    Indomito ardorem mentibus igne novum.
Vana melancholicae tribuit sententia bili,
    Quaeque hominum adspectus colloquiumque fugit.
Scilicet & nigri turgens humore veneni
    (190) Saepius ingenio, nec minus arte, valet.
Utque solent vates, turbam strepitumque relinquit,
    Et loca secessu devia solus amat.
[p. 10]
Inde Syracosii Maraci laudata feruntur,
    Quae caneret tetra carmina bile tumens.
(195) At valeat, vatem qui credit adurere flammis
    Daemonas, & stimulis corda agitare malis.
Ardor enim hic, puri delapsus ab aetheris axe,
    Coelesti incendit pectora plena face.
Abjectaque procul tollit tellure poëtas,
    (200) Excelsoque animos inserit ille polo.
Sunt etiam, morbos qui vim conferre furori,
    Et mentem ereptam sede movere putant.
Abderitanae narratur fabula gentis,
    Si Samosatensis pagina vera senis.
(205) Hi calida quondam correpti corpora febre,
    Atque inopes sanae dum rationis erant,
Post rabiem morbi sacro quatiuntur ab oestro,
    Et, velut aetherius solveret ora furor,
Mox tragicum tota resonabant carmen in urbe,
    (210) Quodque omnes canerent, nil nisi versus erat.
Scita sed Astrologi ridentur inania prisci,
    Et merito dignam non habitura fidem,
Cui genitura parit celebres nocturna poëtas,
    Si Dea Mercurium lumine plena petat.
(215) Sic, nova cum reparat se Luna, calescere vates,
    Fertur apud rigidos obtinuisse Gothos.
[p. 11]
Ite procul nugae, vanique absurda cerebri
    Somnia, quae finxit credulitatis amor.
Quin potius veterum sequimur praescripta Sophorum,
    (220) Quîs ducibus tutum carpere oportet iter.
Aut aliquas partes industria vindicat artis,
    Quae fovet ingenii semina laeta boni:
Sola vel ad citharam praestat Natura movendam:
    Vel potius sacra sorte poëta canit.
(225) Semina fecundae Naturae innata, fatemur,
    Felici ingenium fertilitate juvant.
Si variae accedat doctrinae copia & artis,
    Conceptum & lima perpoliatur opus;
His equidem auspiciis non raro carmina plausu
    (230) Proveniunt, docti dignaque laude chori;
Quae studium & curam sapiunt, redolentque lucernam,
    Et versum multo saepe labore stilum,
Vexatumque caput, rososque inmaniter ungues:
    Nec tamen e vena divite lene fluunt.
(235) At simul aetherius dotes has incitet ardor,
    Entheus & stimulet pectora quassa furor,
Sacraque succendat lymphatos flamma poëtas,
    Verbaque Castalius dictitet ipse Deus;
Sponte sua cedro dibnissmia carmina currunt,
    (240) Inserat aeterno qualia Fama peplo.
[p. 12]
Talis Chalcidicus memoratur Tynnichus olim,
    Ante quidem Musis orgia nulla ferens,
Mox tamen Aonio percussus corda furore,
    Expertus faciles esse poëta Deas:
(245) Egregio hinc laudes cantavit Apollinis hymno:
    Munera nam Phoebi carmina dantis erant.
Sic fidibus citharaque potens praeceptor Homeri
    Phemius, atque epulas dignus adire Deum,
Non ope mortali divina excelluit arte,
    (250) Sed feriit, Phoebo plectra movente, lyram.
Hinc, quia, coelesti nisi piecus inhorreat oestro,
    Vatis & adtoniti concitet ora furor,
Vix bene conduntur seclo victura perenni
    Carmina, nec sero digna nepote legi;
(255) Sublimi removet sanos Helicone poëtas
    Democritus, sacra nec dat in aede locum.
Sed quicumque Deo vates agitante calescit,
    Fert bene Castalidum debita sacra choro.
Non tamen hic vires addit furor omnibus aequas,
    (260) Sed varia ingenium sorte animare solet.
Dissimiles confert diversa in pectora dotes,
    Donaque pro genii dat ratione Deus.
Non eadem cunctis tribuunt sua munera Musae,
    Una vel ex parili palma petenda jugo.
[p. 13]
(265) Dura nec exigui teritur bene semita curru,
    Conveniunt cymbae lintea parva levi.
Huic elegos molles tenui deducere filo
    Expedit, huic lyricis barbitos apta modis:
Hic humilem soccum, tragicos legit ille cothurnos:
    (270) Hic canit heroa grandius arma chely.
Hunc rabies audax modacibus armat ïambis:
    Sarcina namque humeros quae decet, aequa sedet.
Nec licet ad metam ferat impetus unus eamdem,
    Qua valet, hac quisquis dote vel arte placet.
(275) Non facit ad citharam Nasonis amabile carmen,
    Maeonium tetigit nec Venusinus epos.
Grata licet docti spiret Venus ore Catulli,
    Bilbilici tamen hunc non decuere joci.
Delia commendat cultu diversa Tibullum,
    (280) Atque alia vatem Cynthia dote suum.
Scilicet humanae non sunt haec munera dextrae,
    Vatibus auctores sed probat esse Deos:
Singula qui pensant mortali commoda curae
    Dona, sed arbitrio dant renuuntve suo.
(285) Sunt & quae vires acuunt ignemque Camenis,
    Accipit aetherius quîs alimenta furor:
Adflatumque Deum stimulis punguntque juvantque,
    Jucundaque animos utilitate parant.
[p. 14]
Terpsichore blando mulcens modulamine mentes
    (290) Adfectus cithara lene sonante ferit.
Utque Amphioniae pulsantur Apolline chordae,
    Tactus Arionia Phoebus ab arte calet.
Non aliter plectro fidibusque animosus Olympus
    Dicitur altisonos ingeminasse modos.
(295) Et calices faciunt fecundi saepe disertos,
    Potaque non sterili fonte Thalia fluit.
Hinc tibi cum Phoebo Phoebique sororibus, Evan,
    Convenit, atque hederae laurus amica tuae:
Castalis & Bromios bene temperat unda calores:
    (300) Nam latices siccos odit uterque Deus.
Et merito praesens vatum tutela vocaris,
    Pierides per te dulce, Lyaee, canunt.
Vix quae posteritas miretur sera legatque,
    Sobrius eructat carmina potor aquae.
(305) Sed modico adspergit facilem qui rore Camenam,
    Torporem ingenii diluit ille sui.
Talis Lesbiacae consors, Alcaee, puellae
    Uvida Lenaco nectare plectra moves.
Pectine sic madido citharam, dum pocula siccat,
    (310) Increpat argutis Teïa Musa sonis.
Aeschylus in vinis tragicos sumsisse cothurnos,
    Pulpitaque heroo personuisse pede;
[p. 15]
Fertur & arma canens pater Ennius ora Falerno,
    Maeonides Chio saepe rigasse mero.
(315) Aliger & pharetra si pectora tangat & arcu,
    Inflammetque animos lampadis igne suae;
Saevius a duplici torrentur corda favilla,
    Et gemino crescens ignis ab igne coquit.
Quippe ubi se Veneris jungunt & Apolllnis aestus,
    (320) Tunc pariter vires miscet uterque suas.
Accensus facunda canit tunc carmina vates,
    Praesentemque Deum sentit amore calens.
Pabula nam Musis quoque commodat pta Voluptas,
    Si ferat Idalius gaudia mille puer.
(325) Ingenium, pulchri dum flagrat ab igne Phaonis,
    Molle dat Aeoliae blanda Thalia lyrae.
Simichidae Daphnis numeros flammasque ministrat,
    Simichidae ut tenero carmine regnet Amor.
Tales, vere novo rediens quas fervor adurit,
    (330) Laetius arborea fronde queruntur aves.
Tales, Ceycis quibus ardor inhaeret amati,
    Alcyones memori carmine dulce canunt.
Psittacus & viridis, placito quum turture flagrat,
    Suavius humanos exprimit ore sonos.
(335) Nec minus ingenio turbati pectoris ignis,
    Vatibus & robur sufficit ira suum.
[p. 16]
Archilocho rabies violenta, & liber ïambus
    Tela Lycambeo tincta cruore dabant.
Dictabatque truces justa indignatio versus,
    (340) Quum sum legitimus sumeret arma dolor.
Battiades hostem diris sic devovet Ibin,
    Nasonique animos nobilis ira ferit.
Vulnerat & mentem, lacrimosaque carmina fundit
    Luctus, & in querulos concitat ora modos;
(345) Funere si caro Mors perculit atra poëtam,
    Naenia lugubri Ceïa voce sonat.
Ore Bionaeo raptum deflevit Adonin
    Cypria, & in planctus ingeniosa fuit.
Quo magis ardorem mens saucia sentiat illum,
    (350) Quo bene deductum rite animetur opus;
Atque oblita suis rapiatur, frena recusans,
    Ictaque ab adfectu Musa movente ruat;
Hoc magis ipse sacro Paean agit impete vatem,
    Carminaque aetherei fulminis instar habent.
(355) Saepe etiam, invito si forsan Apolline servet
    Depositae paries pendula plectra lyrae;
Deserat & citharae artificem minus apa movendae
    Dextra, nec adtacto spiret in ore Deus;
Alterius reparant recitata poëmata vires,
    (360) Suscitat & flammas languida Musa suas:
[p. 17]
Inbibit & genium lecti mens mota poëtae,
    Ebriaque adfuso roris ut imbre madet.
Dum calor admissus totum occupat, exserit ausus
    Celsior humana spiritus arte suos.
(365) Visque animi rapitur septis effusa solutis,
    Et stimulis Clarii pellitur acta Dei.
Utque fremit sonipes, pedibusque repagula rumpit,
    Ut tandem Eleo carcere missus eat;
Non aliter spretis effertur liber habenis,
    (370) Cum patet Aonio campus apertus equo.
Et loca divino prosunt deserta furori,
    Multaque, quîs numen concipiatur, habent.
Silva nemusque, sacris gratissima scena Camenis,
    Pieriis praebent otia laeta Viris.
(375) Excipit hic gremio meditantem carmina vatem,
    Et viridi abscondit devia terra sinu:
Sive Hyperionio Sol mane refulgeat ortu,
    Seu caput Hesperiis vespere condat aquis.
Hic Satyri ad citharam surgunt, Faunique bicornes
    (380) Adtonita numeros, dum canit, aure bibunt,
Et tenui doctos imitantur arundine cantus,
    Et Dryadas saltant inter, aguntque choros.
Sive suburbanum dent hortus & umbra recessum,
    Non minus ingenio rus geniale favet.
[p. 18]
(385) Limpidus &, rauco trepidans cum murmure, rivus
    Evocet ad ripas lene sonantis aquae;
Jucundique trahant oculosque animumque susurri
    Fluminis irriguum praetereuntis agrum;
Cuncta parant animum scribentis, & otia praebent,
    (390) Commoda quae vacuis mentibus apta ferunt.
Orsa tamen Musae non semper fausta secundant,
    Dextra sed inceptum saepe moratur iter:
Frigore contractos adflant & iniqua poëtas
    Sidera; non omni tempore Phoebus adest.
(395) Et licet aetherii mens ardeat ignis ab aestu,
    Mox velut irato tacta Tonante stupet.
Qualiter & morbi sacro languore caduci
    Deficiunt subito membra jacentque malo;
Ingenio alternos sic destituente recessus
    (400) Sentit, & invita Pallade tentat opus.
Phoebados hinc ritu, praesens nisi Numen adesset,
    Battiades tacito pectine mutus erat.
Ni calor Aonius laxaret pectora vati,
    Thebaïdos doctum deficiebat epos.
(405) Et Pelusiaco torpebat Musa poëtae,
    Dum Stygios grandi diceret ore toros;
Ni furor humanos sensus de corde fugaret,
    Spirarentque novum viscera mota Deum.
[p. 19]
Nec tantum antiquis amentia vatibus illa
    (410) Ingenii varias fertque refertque vices.
Sic vera Heroum soboles, Regumque propago,
    Carminis alternas sensit adesse moras
Scaliger, & magnis Genios adstare Poëtis
    Credidit; at vires saepe negare suas.
(415) Praecipuos inter quem jactat Gallia vates,
    Franciados clarum carmine nomen habens,
Dicitur had alios insanivisse furores,
    Praesentem expertus difficilemque Deum.
Dimidia marcens anni quod parte solebat
    (420) Fundere, vix versus unus & alter erant.
Languidus & positis latitabat rebus in umbra,
    Invisae abjiciens plectra molesta lyrae.
Sic, obducta situ dum pectora tarda rigarent
    Coelesti Aonides rore, jacebat iners.
(425) At simul ora furor, rediensque inflabat Apollo,
    Ronsardusque novo numine plenus erat;
Extinctasque animo flammas Deus ipse parabat
    Reddere, sopitas & revocare faces;
Mentis inops effusa dabat tunc frena furori,
    (430) Maenas ut Ogygia cuspide laesa ruit.
Versibus & chartas, instar torrentis, inundans
    Quod calamo vellet scribere, carmen erat.
[p. 20]
Arida sed biduo cessabat vena peracto,
    Castialio vatem destituente Deo;
(435) Transfuga Musarum quum desidis otia plebis
    Rursus in ignava lentus agebat humo.
Sentit & insolitos agitato in corpore motus,
    Si quis Apollineo numine tactus eat.
Nec color unus adest, vultus neque permanet idem,
    (440) Et rabido impuso corda furore fremunt.
Saucius ut Cybeles buxo, dum plangitur Attis,
    Gallus in Idaeo tympana colle quatit;
Aut ut Phoemonoë, dum fata futura recludit,
    Fatidico immensum concipit ore Deum,
(445) Et lymphata furit, sparsis sine lege capillis.
    Non aliter Phoebo concita turba calet.
Namque ubi divino vates stimulatus ab oestro
    Numinis adflatu jam propiore tumet;
Nil mortale sonans, meditatur Apolline dextro
    (450) Carmina, at humano non imitanda sono.
Igne perusta sacro vigiles mens vivida noctes
    Transigit, in duris inrequieta toris;
Et nisu insomni, curisque immanibus acta
    Aestuat, & fetus parturit aegra suos.
(455) Utque repentini perrumpat vincla furoris,
    Excutit admissum corde poëta Deum.
[p. 21]
Seu caput atque aures scalpit, seu conficit ungues,
    Ardentesve oculi sanguine & igne rubent.
Stare loco seu nescit, & huc vagus errat & illuc,
    (460) Mobile vel corpus turbinis instar agit.
Ut Leo, cum fervet, torvo grave murmur hiatu
    Infremit, & rigidas tollit in astra jubas;
Nube supercilii densa sic triste minatur,
    Et caput incomtis jactat & ora comis.
(465) Seu quatit ingenti resonantia tecta susurro,
    Quodque canit, crebra detonat arte melos,
Impatiensque sui terram pede pulsat iniquo:
    Singula non domiti signa furoris habent.
Non alio ardebat, versus dum conderet, aestu
    (470) Naugerius, Venetae clarus honore togae.
Fertur & adfertae doctus Solymaïdos auctor,
    Quum gravis Etruscum dextra feriret ebur;
Aetherio Aonidum flammatus ab igne, furentis
    Insolitas mota mente dedisse notas.
(475) Mittendum Anticyras Tassum jussere medentes,
    Et caput helleboro purgat inepta manus.
Arte mala insanum ventosus reddit Agyrta,
    Pharmaca nam rabidi caussa fuere mali.
Haec melius fatuis detur medicina Vacerris,
    (480) Hac Bavii merita restituantur ope.
[p. 22]
Aut, si Paeoniis gens insanabilis herbis,
    Maeviadum potius concidat omne genus!
Namque alius sacris furor inplet cordia poëtis,
    Et populo ereptos fert super astra viros.
(485) Anser & ut rauco stridet de gutture murmur,
    Sic olor arguto carmine dulce sonat.
At rabies stolidos stimulat male sana magistros,
    Tarda nec immunda corpora tollit humo.
Dira malos furiis vates inpellit Erinnys,
    (490) Semper & anguino verbere tristis agit.
Non etenim his latices Pimplaeos Musa propinat,
    Pectora sed Stygio fonte Megaera rigat.
Nec datur Aoniae vulgo conscendere rupis
    Culmina, ab Arcadico non adeunda grege.
(495) Pierides magnis reserant sua templa poëtis,
    Postque obitum aeterno dant Helicone locum.
Vera loquor: vana non semper imagine ludunt
    Somnia, nec fallit noctis amica quies.
Nam mihi Phoebei cantanti dona furoris
    (500) In medio Somnus carmine sistit iter.
Pluraque tentantem cogit requiscere dextram,
    Et ligat obrepens languida membra sopor.
Visaque mox tremulo pulsu mihi terra moveri,
    Spirabatque sacro sparsus odore locus.
[p. 23]
(505) Signa Deam properare monent, quae luce corusca
    Numinis adventum testificata sui est.
Et quantum e facie mihi constitit, una Sororum
    Pegasidum virgo Calliopea fuit.
Ornatusque Deae lauru e Parnaside serta,
    (510) Castalioque calix flumine plenus erat.
Utque meos viridi circumdans flore capillos
    Permessi inriguo proluit ora vado;
Mox ait: e bifidi descendere vertice Pindi
    Me jubet Aonii praeses Apollo chori.
(515) Ut videas, veris quis agat furor ora poëtis,
    Quae Bavios rabies vexet inepta rudes;
Praemia quae doctis dentur post funera, poenas
    Quasve luat, Phoebo vindice, vulgus iners.
Te nunc laurigero vates Helicone receptos,
    (520) Me duce, non dubio mandat adire gradu;
Illustresque animas aeterna in sede locatas
    Cernere, quae vigilis dona laboris habent.
Sed prius incultos te vult penetrare recessus,
    Et petere horrendi squalida tesqua specus;
(525) Et loca, quae vates celebrent post fata profani,
    Quasque colat latebras densa, videre, cohors.
Dixit: & exiguo comitem me tempore ducit,
    Semita quo spinis obsita tristis agit.
[p. 24]
Avia Cimmeriis per saxa obducta tenebris
    (530) Vepribus obsessum continuamus iter.
Donec inaccessam superata ambage cavernam,
    Antraque in effeto caeca subimus agro.
Stagnum erat, obscurae referens oblivia Lethes,
    Undaque coenoso gurgite tarda fluens.
(535) In sterili campo, salientibus undique picis,
    Noctua cum foedo vulture triste gemunt.
Et lacerant aures strepitu stridente cicadae,
    Raucaque limosis rana coaxat aquis.
Non radiis Titan loca lustrat opaca serenis,
    (540) Veste sed obscura nox tegit atra solum.
Non hederae laurusque virent, neque vitibus ulmus
    Connubio virides nectit amica manus.
Ses lolium, & steriles passim grassantur avenae,
    Asper & arenti carduus horret humo.
(545) Vilibus hic tardi urticis vescuntur aselli,
    His dat enim solis pascua nudus ager.
Creditur infelix regio contermina Pindo
    Montis ad Aonii laeva jacere pedes.
Parte jugi dextra nam surgit Apollinis aedes
    (550) Delphica, qua vates sorte futura canunt.
Huc pede sacrilego Cirrhaeos scandere colles,
    Doctaque de Clario carpere serta jugo,
[p. 25]
Gargilios ausos summo de culmine furcis
    Cernere erat Musas praecipitare suis;
(555) Qualis coelipetas quondam Jovis ira Gigantes
    Egit in Aetnaeos fulminis igne specus.
Hic habitant turpi calonum cum grege lixae,
    Quos abigit castris Phoebus ab ipse suis.
Incolit has sedes rapto plebs vivere sueta,
    (560) Atque operata sacris turba, Laverna, tuis.
Utque favos apibus, distentis nectare cellis,
    Surripit ignavo crimine fucus iners:
Sic fuit adtexto miserum centone poëma,
    Abducitque aliis, se quibus ornet, opes.
(565) Hos Dea ab annosae suspensos stipite quercus,
    Ut Satyrum, abrepta pelle, videre dedit.
Ad latus his sociata sedet ventosa caterva,
    Agmine quae spisso carceris antra replet;
Difficiles nugas & somnia vendere sollers,
    (570) Quae tamen Arcadica Choerilus aure probet;
Texere Acrostichides, longoque Anagrammatis orsu
    Inplicitis nomen condere docta notis.
Sive, recurrentes ut fulcos ducit arator,
    Sotadico numeros more redire jubet.
(575) Aut versum absolvunt duo sesquipedalia verba,
    Syllabave elumbi sufficit una gradu.
[p. 26]
Carmina vel rhythmum faciunt absurda sonantem,
    Qua monachis numquam gratior esca fuit.
Litera vel socias major supereminet, anni
    (580) Tempus & obscura quae notet arte diem.
Aut vocem ingeminans reddit resonabilis Echo,
    Aut placet e lingua mixtus utraque sonus.
Aut propria Hebraeo deducit nomina fonte,
    Sed metricis infert vulnera crebra modis.
(585) His pecus auritum, quod inerti reptat in agro,
    Imperat atque olidos ducere Diva capros;
Serpere humi, & tenui stipula vel pascere foeno,
    Inmundasque inter vivere glande sues.
Tertia famosis nomen captare libellis
    (590) Natio, & illustres rodere nisa viros;
Cerbereoque umbras Heroum invadere rictu,
    Inpiaque in magnos stringere tela Deos;
Ante fores cubat hic, formam sortita caninam,
    Inque meam vomitat sordida, probra Ducem.
(595) Calliope aeternis sed monstra impura catenis,
    Et caveis claudit corpora foeda suis.
Jejuni occurrunt mox, turba famelica, vates,
    Gutture quae mensas semper hiante petit.
Versibus haec epulas sectari & munera Bacchi,
    (600) Aeraque carminibus sueta merere malis.
[p. 27]
Unus, ut esuriens ad nos properaverat, offam
    Flagitat, & promto garrulus ore canit.
Diva sed in nigram corvi jubet ire figuram,
    Ut sua mendica praemia voce ferat;
(605) Unguibus & rostro furtiva ut pabula quaerat,
    Abjectaque petat vile cadaver humo.
Denique & obscoeni claudunt postrema poëtae
    Agmina, Lampsacii curaque amorque Dei:
Improba qui Veneris denudant furta pudendae,
    (610) Carminaque infami fornice digna canunt.
Ut ruit e turba sociorum audacior unus,
    Patrantique Deam lumine & ore notat;
Factus Epops turpis, spurcam repetitque cavernam,
    Sordibus & maculat seque suumque gregem.
(615) Ne tamen infaustae laedant contagia terrae,
    Noxia nec tetro sit mora longa loco;
Horrendo, ducente Dea, discedimus agro,
    Foedaque festino linquimus arva pede.
Flectimus ad dextram, Zephyroque tepentia rura,
    (620) Et vario viridem flore subimus humum.
Hic nardum, & casiam, croceique hic gramen acanthi
    Sudat odorifero terra beata sinu.
Cinnama, & Assyrii spirant hic munera amomi,
    Balsamaque, & pingui cortice myrrha fluunt.
[p. 28]
(625) Hac violas tellure novas, myrtumque rosasque,
    Euphrosyne, Veneri grata ministra, legit.
Dumque canunt volucres densis sub frondibus, aures
    Detinet argutis hic Philomela sonis.
Hic saliunt latices Aganippidos Hippocrenes,
    (630) Albus & in vitreo flumine cantat olor:
Per loca nativo sic luxuriantia cultu,
    Plenaque deliciis tendimus arva suis.
Donec, Apollinei superato culmine Pindi,
    Sisteret in bifidi me Dea colle jugi.
(635) Hic choreas ducunt, Phoebo praeeunte, Camenae,
    Otiaque aeterno vere beata colunt.
Carmine vel Patrem laudant hominumque Deûmque,
    Quidquid & aetherii regnat in arce poli.
Hic sedet, & priscis praescribit jura Poëtis,
    (640) Et rigat Aonii fontis Homerus aqua.
Proxima, quae celebrat genus inmortale Deorum,
    Huic Ascraea tegit nobile Musa latus.
Quorum magna pari sequitur vestigia passu,
    Nec grandi Andinus carmine cedit olor.
(645) Quique Deûm Argolica natos in Phasida pinu
    Duxerat, Euganei gloria Flaccus agri.
Hic lyra; Melpomene Calabris quam finxit in arvis,
    Pindaricis resonat par Venusina modis.
[p. 29]
Lesbiaque hic docto cantatur amata Catullo,
    (650) Hic Elegis vivit, Naso, Corinna tuis.
Carminaque haec terso loca dant habitanda Tibullo,
    Quemque oculis cepit Cynthia prima suis.
Quotquot & ereptos populo tulit alta vetustas,
    Sedibus his vitae secla perennis agunt.
(655) Nec minus haec umbras conplectitur ora recentes,
    Vatibus hospitium datque Thalia novis:
Qui veterum a puro ducentes flumine rivos
    Versibus hic dignum promeruere locum.
Hic Batavae quondam praelustria nomina gentis,
    (660) Sidera ceu coelo splendidiora, micant.
Nobilis his Dousae ducit domus agmina lucis,
    Exserit hic citharae Grotius arte caput.
Juliaque hic teneri numeris celebrata Secundi
    Vatis amatoris basia ab ore legit.
(665) Perpetuo gaudet felix Kinschotius aevo,
    Heinsius hic laetos ducit uterque choros.
Baudius hic doctis Musas delectat ïambis,
    Et lepido adtonitas detinet ore Deas.
Vossius, Aoniam scriptis dum praecipit artem,
    (670) Hic quoque Barlaeo jungitur usque suo:
Et laetantur adhuc, fortis post fata novercae,
    Amsteliae famam conciliasse Scholae.
[p. 30]
Quîs Batavus juxta nectit Vondelia laurus,
    Sublimenque sonans Hooftia Musa chelyn.
(675) Additur his, patriam qui primus duxit in urbem
    Francius Ausonios carminis arte modos.
Broukhusioque suo comes Hoogstratanus adhaeret,
    Otiaque a pingui plebe remotus agit.
Felices! quibus hos licuit penetrare recessus,
    (680) Et colere Aonii celsa vireta jugi.
Quos meritis quaesitus Honos in rura beata
    Vexit, & in summo vertice Fama locat.
Vivite, & intactis hederae vos cingite sertis,
    Et virides lauru semper habete comas!
(685) At mihi, dum vates observo Helicone repostos,
    Perque sacrum ducit Calliopea nemus;
Haesit in obtutu subiti mens territa visi,
    Obviaque adtonitum peculit umbra recens.
Adstitit en Patrui, sed nota major, imago,
    (690) Et nihil humanae conditionis habens;
Tota sed albenti candore simillima cycno,
    Nunc posita Invidiae dente vel ungue procul.
Utque animus rediit, sic carum adfatus alumnum est:
    Dum licet, haec memori pectore & aure bibas,
(695) PETRE, mea formate manu, mihi nominis heres,
    Atque utinam famae par tua fama meae!
[p. 31]
Non nisi per magnos datur inmortale labores
    Nomen, & aeterna vivere in aede licet.
Ad sua Phoebus iter vigili sacraria sternit,
    (700) Vulgus at a templi limine pellit iners.
Quare age, ad aërii fastigia tendere Pindi,
    Corycium meritis si penetrare nemus;
Si cupis hac mecum post funera sede locari,
    Laurifera & Patrui claudere rupe latus;
(705) Me sequere, &, quam fida manus tbi nostra solebat
    Pandere, Virtutis tramite carpe viam.
Castaliumque sacris operatus lege severa,
    Fac suus Aonisin, Petre perennet honos.
Fac decus Amstelii felix tueare Lycei,
    (710) Et patriae crescat, te duce, fama Scholae.
Dixit: &, amplexu veneror dum colla Magistri,
    Me fugit, & mediis deserit umbra sonis.
Quo ruis? exlamo, quid falsa in imagine ludis,
    Patrue, discipulum destituisque tuum?
(715) Siste gradum, vel saepe redi: nam tu mihi semper
    Phoebus, honoratum tu mii nomen eris.
Dum loquor, insolito quatiuntur frigore membra:
    Excitor, & gelido corpore Somnus abit.
Continue
[p. 32]

DE

ERUDITIONIS NEGLECTU,

ET LUXU,

REI PUBLICAE PERNICIOSIS.

Dictum publice in Illustri Amstelaedamensium Athenaeo,
        Ipsis Kalendis Aprilis
MDCCLXV.
MUsae, noster amor, dilectae ante omnia Musae,
    Culta mihi puero Numina, culta viro!
Ingredior vestrae si non novus incola Cirrhae
    Laurifera adsuetos ferre per arva pedes;
(5) Si non averso pulsamus Apolline chordas,
    Nec damus Aoniis irrita thura focis;
Dicor & ingenuos non degenerasse parentes,
    Stemmate ab indocto nec mihi ducta domus;
Adsitis Divae! neque jam de paupere vena
    (10) Carmina, sed Clario tincta liquore, fluant.
[p. 33]
Vester honos agitur: vestrum, me vindice, Musae,
    Jam decus in titulos ibit eatque suos.
Phoebe, fave! tibi surgit opus, tibi sacra parantur,
    Sacra sed a nutu rite probanda tuo.
(15) Et vos, qui Musas colitis, date laeta canenti
    Omina, & inceptis plaudite turba meis.
Et Patriae quotquot semper studuistis & Urbi,
    Addite nunc stimulos ore favente novos.
Ut quodcumque mihi Phoebea robur in arte
    (20) Detur, id Amsteliis serviat omne meis.
Sed procul hinc jubeo, procul hinc exire profanum
    Vulgus, & a templi limine ferre gradum.
Maeviadumque genus nostris discedat ab aris,
    Antraque Cimmeria condita nube petat.
(25) Ite, animae viles, quos desidis otia vitae
    Lenta sequi, pecudum more peracta, juvat.
Ite, prigri ventres, & inania pondera terrae,
    Agminaque Arcadici pascite tarda gregis.
Segnitiem Musae namque aversantur, & ipsae
    (30) Gaudia perpetui vera laboris agunt.
Inque Helicone sacro Superos patremque Deorum
    Semper inexhausta carminis arte colunt.
Vos quoque, Pierides quîs nomina vana videntur,
    Ite, nec innocuas contemerate Deas.
[p. 34]
(35) Cura Camenarum cui docta insania fertur,
    Thyrsigero Maenas qua furit icta Deo;
Et qui Palladias fastidit & opprimit artes,
    Hac procul infastos vertat ab aede pedes.
Non his casta patent Poebi penetralia, non his
    (40) Lauriferi fas est in nemus ire jugi.
Pocula Melpomene non his Agannippide lympha
    Inplet, Hyantaeo nec rigat ora lacu;
Tisiphone anguinis sed frontem torta capillis
    Cymbia Tartareo de Phlegethonte dedit.
(45) His etiam invisos Erato mea fundere questus,
    His amor Aonidum bella movere parat.
Liber in adversos doctrinae spiritus hostes
    Intrepida fervet corripere arma manu.
Quodque ferat Patriae rudis Ignorantia damnum,
    (50) Si fieri possit forte medela, canam.
Ut noceat Batavae lena insidioa juventae
    Luxuries, vitiis inlaqueetque suis.
Ut novitatis amans, priscique oblita decoris,
    Posteritas magnos degenerarit Avos.
(55) Patria, si quidquam de te bene nostra mereri
    Officio valeat Calliopea pio;
Urbs quoque, qua primum vitales hausimus auras,
    Cui tribuere suas Vesper & ortus opes;
[p. 35]
Accipite, & signis rata confirmate secundis,
    (60) Vobis devota quae sacra mente fero.
Forte licet nostro non convenientia seclo
    Carmina, nec blandis auribus apta, sonent;
Libera verba tamen, sed felle carentia, candor
    Veridico Belgam concitat ore loqui.
(65) Utque odio nullum, studio neque ductus inani,
    Vellicat, aut partes insidiantis agit;
Sic vestras eadem noxas tam dexta notabit,
    Quam meritis nectet laurea serta viris.
Ergo age, &, ut justo decurrat Musa tenore,
    (70) Auspicium a sanctis inchoet illa choris.
Quis non Sacrificum digno veneretur amore,
    Infula cui castas cingit honora comas?
Sed vitae integrum, prurumque, & labis egentem,
    Cordaque sincera cui pietate calent;
(75) Rerula cui morum probitas, quem candida virtus
    Non sinit obliquo ponere calle pedem;
Quique, sibi ut vere populoque salutifer adsit,
    Et rectum ad coeli limina monstret iter,
Quae solet ipse aliis, sacro velamine tectus,
    (80) Praecipere, exemplo conprobat acta suo;
Nec se, dum linguae vires ostentat inanes,
    Venditat, aut vulgi nititur esse stupor;
[p. 36]
Cui pudor ingenuus, placidumque modestia vultum
    Pingit, & innocuae pacis amica fides;
(85) Ingenium cui mite, & amarae nescia rixae
    Ora, nec anguina viscera tabe madent;
Integritas cui fraude vacans, nullo inlita fuco,
    Sed niveae purus simplicitatis amor;
Quique animi has dotes doctrinae cultibus ornat,
    (90) Nec rude Phoebea pectus ab arte gerit;
Cui studium veteres ut sacra volumina pandat,
    A teneris linguas perdidicisse fuit.
Quam bene cum Musis, & cum Tritonide docta
    Se Pietas sociam, foedere juncta, liget,
(95) Nobile par, sacrae decora haud moritura palaestrae,
    Exemplo ostendant exstimulentque suo,
Prodigium seclique sui Lactantius alter,
    Cui veneres cessit Tullius ipse suas,
Cinctus Palladia Calvinus tempora lauru,
    (100) Nec tu Calvino, Beza diserte, minor;
Atque alii heröes, quibus ista contigit arte
    Aeternum a sera posteritate decus.
Illa sacerdotes conmendat gloria raros.
    Vivite! quîs merito laus ea danda venit.
(105) Hos amat, hos digno semper mactabit honore,
    Pignora qui sanctae religionis amat.
[p. 37]
Horum se pascet solida dape, quisquis inani
    Abjecta fruges glande probare solet.
Qui studiis sacris se devovet, aequore vasto
    (110) Navigat, & dubiis fluctuat actus aquis.
His ducibus sed fretus, & haec si sidera spectet,
    Per vada, per Syrtes, tutus inibit iter.
In tenebris haec astra micant, mostrantque salebras,
    Et rutilas praebent per loca caeca faces.
(115) At cui divinis oracula condita chartis
    Tradere, & inlota thura adolere manu,
Ludus, & ad quaestum merces vulgata videtur,
    Ut tenui saltem luceat igne focus;
Non aeterna patent illi sacraria Famae,
    (120) Nullaque Idumaeo palma petenda jugo.
Sed neque felici scandit sublimia nisu
    Semper in inmunda serpere suetus humo:
Nec medio se cymba mari conmittere debet,
    Quae solet in parvo velificare lacu.
(125) Mascula cui pietas, cui doctae copia mercis,
    Vera vel eloquii flumine suada potens,
Deficit, a primae stadio neglecta juventae,
    Quemque latet magnis semita tria viris;
Feminei saltem plausus captare theatri
    (130) Sperat, & in vetulo regna tenere choro.
[p. 38]
Lamentisque piis, atque artifici ululatu
    His superas spondet se referare domos.
Murmure & horrisono templi subsellia frangit,
    Ut dotes aliqua jactet ab arte suas.
(135) Aut tenera ex imo ducit suspiria corde,
    Pectoraque admota plangit anhela manu.
Pallidaque ora gerit, tamquam color iste piorum,
    Et frontem aetherius tabe notaret amor.
Colla recurva humero, fracta ceu fauce, residunt,
    (140) Utque pecus, prono lumine spectat humum.
Contra, quem non culpa jubet pallescere, coelum
    Adspicit, & vultu surgit in astra suo.
Sed trepidant oculos ad magnum tollere Solem,
    Mens quibus admissi conscia flagitii;
(145) Et Curios imitata truces, mentita Catones,
    Tetrica frons, rugis hirtaque crine riget.
Densa supercilii nubes & crimina velat,
    Pluraque, quae tenebris nox tegit atra suis.
Artibus his plebi incutitur reverentia major,
    (150) Ludit at incautum scenica larva genus.
Hi doctos odere viros, odere poëtas,
    Caussa est odii sat manifesta gravis.
Libera verveces vatum gens pungit ineptos,
    Et tela in pharetris fert nocitura suis.
[p. 39]
(155) Lascivoque palam quae scribunt carmine sacra,
    Hi potius Patres clam celebrare solent.
Quo magis alta tument vano praecordia fastu,
    Hoc magis a docta, credite, fruge vacant.
Quo magis ardescit damnandi dira libido,
    (160) Hoc magis est purae mens pietatis iners.
Et nimium blandos sermone cavere memento,
    Qui sapis: insidias subdola verba tegunt.
Odit amor veri mellitae fellea linguae
    Spicula, blanditiis nec suis esse locum.
(165) Sed valeant Musis infesta haec cymbala vulgi,
    Et patriae & sacro noxia turba choro.
Quique tribunisiis popularem vocibus auram
    Captat, & in turbas mobile vulgus agit;
Qui Proceres audet proscindere dente canino,
    (170) Nomina vel falso crimine magna gravat;
Inque Magistratus rabidae convicia linguae
    Evomit, atque urbes seditione replet;
Ut ruptos videat fasces, versasque curules,
    Et premat innocuos saeva procella Patres;
(175) Curiaque, augustis Rectoribus inclyta, sorde
    Squalent obscuri dedecorata gregis;
Qui Batavos ad bella ciet, stimulosque furori
    Addit, & in media classica pae canit;
[p. 40]
Navibus hinc migret, quîs portum vasta Charybdis
    (180) Pandat, & hospitium saeva Malea suum;
Vel Scythicas, feritatis amans, procul incolat oras,
    Inque Lycaoniis sedibus exsul agat.
Erret, ubi Armeniis juga feta leonibus horrent,
    Aut ubi cum Hyrcana tigride bella gerat.
(185) Pacis amans Deus est: Pacem colit ille fovetque,
    Qui patriae librat commoda lance pari.
Quodque aliis dat Martis opus, sapientia Pacis
    Conciliat Belgis perpetuata decus.
Haec ego: sed cytharam increpuit mihi Phoebus, & aurem
    (190) Vellit, & in medio carmine sistit iter.
Atque ait, aurato tangens mea tempora plectro,
    Quid facis inprudens? quo tua Musa ruit?
Si sapis, infestos crabrones tangere noli,
    Voce nec has labes liberiore nota.
(195) Nonne suis fatis exempla domestica terrent?
    Incautum feriant ne fera tela caput.
Dixerat; atque aliam monstrat mihi Cyntius oram,
    Qua strepit ingratis garrula turba sonis.
Qua variis picae saliunt in frondibus atrae,
    (200) Raucaque limosa rana palude natat.
Qua querulae passim rumpunt virgulta cicadae,
    Latratuque repelent compita cuncta canes.
[p. 41]
Induere has formas, & in haec (ita credere par est)
    Corpora mutari post sua fata solet.
(205) Quisquis Castalidum neglectis turpiter aris
    Praetulit urbanae barbara castra togae;
Arte nec ingenua mollitus pectora, vocem
    Maluit insano prostituisse foro.
Qui Baldi glandes, Accursî aut pabula ructat,
    (210) Et rabulae partes litibiosus agit;
Huic acuit rixas, & jurgia dictat Erinnys:
    Hunc avidum lucri fasque nefasque rapit:
Huic auri vesana fames, huic ardor habendi
    Os movet, a rictu semper hiante patens:
(215) Venalisque probrum foeda mercede tuetur,
    Et pretio lites inficiator alit.
Praeda licet Caco fueris, famulove rapaci,
    Villicus aut reditum depupularit agri;
Mox sceleris defensor adest, similisque clienti
    (220) Patronus, caussam qui nebulonis agat.
In partem spoliumque venit, cupidusque rapinae
    Exuvias, vafra nequior arte, refert.
Et segetem ex aliis proprios excantat in agros
    Murmure, ceu magicis Colchica saga sonis.
(225) Sustulit Atriden per inextricabile textum
    Ut manus Aeghisthi nectere docta dolos;
[p. 42]
Litibus inplicitum sic retia fraude ligata,
    Caussidico numis insidiante, premunt.
Quasque bene optarat facundo vindice tutas,
    (230) Vastatas queritur jam male cautus opes.
Non minus Autonoës, silvarum gloria, natus
    Praeda fuit canibus dilacerata suis.
Non minus infestae manibus Stymphalides uncis
    Phineas quondam diripuere dapes.
(235) Haec Themidem e terris gens inportuna fugatam,
    Huc supera redeat ne regione, vetat.
Dedecorat sacros Astraeae turpis epoptas
    Natio, legiferae noxa pudenda Deae.
Illos tangit amor verbosas discere leges,
    (240) Adjuvet ut miseros lingua diserta reos.
Armaque ut oppressae virtuti fida ministrent,
    Mite patrocinium voce manuque ferunt.
Illos norma fori, sancti reverentia juris,
    Vel prece vel pretio non violanda, tenet.
(245) Et, nisi pro caussa stet fas meliore piumque,
    Pro trepido numquam bella cliente gerunt.
Sed tamen ante alios victurae in secula famae,
    Oraque in aeternae posteritatis eunt,
Pallada qui doctam Themidi sociare severae
    (250) Ingenio ducti nobiliore solent.
[p. 43]
Ad veteres quorum confert sollertia leges,
    Graecia quas gremio Romave pandit opes.
Hoc agat ille sacrae princeps Cujacius artis.
    Hoc Italae Alciatus gloria gentis agat.
(255) Hoc agit ille togae laus non moritura Batavae
    Grotius, Astraeae Pieridumque decus.
Regibus hic Belli vel Pacis jura modumque
    Tradat, ab injusta non temeranda manu.
Et patriam exemplo doceat, licet usque novercam,
    (260) Indelibata semper amare fide
Leidanam exornans doctrinae dote Minervam
    Illustret celebrem Noodtia fama scholam.
Deleat annosi sordes Schultingius aevi,
    Prudentum adfundens lumine scita novo.
(265) Vindicet & Latii monumenta perennia juris,
    Seraque quod stupeant secula, condat opus.
Dextera victuris vel Bynkershoekia scriptis
    Barbarie obductam non sinat esse Themin.
Curiaque alta viri merita inmortalia jactet,
    (270) Et laudes magni Praesidis Haga canat.
Sed jam Paeoniae cultores poscimur artis
    Dicere: tu coeptis adnue, Phoebe, meis.
Inventum Medicina tuum est, tu muneris auctor,
    Phoebe, Machaoniae prime repertor opis.
[p. 44]
(275) Depositum tua cura sacrum mortalibus aegris
    Aetheris in nostras detulit arce domos.
Te quicumque Deum veneratur, numine fretus
    Intrepidam miseris porrigit ille manum;
Seminecesque avidi retrahens e faucibus Orci,
    (280) De Styge Tartarea crebra tropaea refert.
Parcarumque colos & stamina nigra revolvit,
    Et Rhadamantei jura severa fori.
Trita frequente manu veterum cui scripta medentum,
    Nunc spreta, & populo vix bene nota rudi,
(285) Sive ea, quae magno dictaverat ante Galeno;
    Mellea vel Coo suada Pelasga seni;
Seu, quo Tulliacae spirat facundia linguae,
    Aeternum Celsi mente volutat opus;
Doctrinaeque decus longo qui firmat ab usu,
    (290) Laudetur medici dos pretiosa chori.
Fontibus his puros didicit diducere rivos,
    Qui pinguem e sterili reddere norit humum.
Fontibus his ingens Boerhavius ora rigatus
    Pectoris exemplum grande capacis erat.
(295) Inde salutifera princeps Podalirius arte
    Adtonuit meritis Solis utramque domum;
Quique premens magni vestigia certa Magistri,
    Royenus lauru cingit utraque comas,
[p. 45]
Et Phoebi cantoris amor, Phoebique medentis,
    (300) Ignotam vulgo suevit inire viam.
Non ita ventosi, medicorum infamia, Agyrtae,
    Humano generi pestis, & ira Deûm.
Doctrinae quîs sordet honor, quos nulla perurit
    Gloria, quîs quaestum formula sola facit.
(305) Quîs veterum lacerant, velut ictu vulneris, aures
    Nomina, inaudito paene tremenda sono.
Quos populi, fallax cui se sollertia jactat,
    Credulus obscuro tollit honore stupor.
Carnificum medico peragunt qui nomine partes,
    (310) Funeribusque augent funera densa novis.
Vel quorum Uranies scrutari vafra recessus
    Fingit, & aetherias fraus numerare faces;
Longaevae cupidis promittens gaudia vitae,
    Fatalem aut miseris vaticinata diem.
(315) Astriferi reserata patent his atria coeli,
    Quae bona nascenti, quae mala stella fuit;
Signave Saturni funesta, & Martis iniqua,
    Ses Jovis aut Paphiae sidera fausta Deae.
Pocula sed nigris horum letalia succis
    (320) Inficit, admiscens tetra venena, manus.
Hos artes Medea suas, Aeaeaque Circe
    Thessalicis docuit toxica cocta focis.
[p. 46]
Canidia his longa aegrotos sopire quiete,
    Murmure & Haemonio dira Locusta dedit.
(325) Horum ope Lethaeae ditatus navita cymbae
    Adsiduo Stygias remige fulcat aquas.
Felicem! has fugiens cujus prudentia clades
    Praecipitem cavit mortis adire viam.
Sed, ne forte meam laedant contagia linguam,
    (330) Pestiferove adflet sidere turba nocens;
Nunc aliis sacrum lustrans Helicona choreis
    Musa magis tuto tramite quaerit iter.
Dum loquor, aërio per nubes lapsa meatu,
    Constitit ante oculos Diva verenda meos;
(335) Candida tota, comas resoluta ligamine nodi,
    Et niveos velans veste fluente pedes.
Ornabat dextram, cui pileus insidet, hasta.
    Virgo erat, incomtum casside tecta caput.
Aegida, qua populos tutatur, laeva tenebat.
    (340) Libertas, Batavis semper amata, fuit;
Propositi constans, diraeque tyrannidis hostis
    Aspera, fervitii nescia, fraude carens.
Utque Deam agnovi, nutum dedit, aequa canenti,
    Addidit & stimulos, admonuitque sui.
(345) Atque ait: ,, Aonias quoniam tibi cura puellas,
    Meque etiam a teneris demeruisse fuit:
[p. 47]
Dic age, ut in templo mecum Parnasides uno
    Accipiant junctis munera digna focis.
Utque ferens sociis communia sacra Deabus,
    (350) Me comitem, Musas qui colit, ille colat.
Quique togae Patriam doctrinae aut dotibus ornat,
    Me quoque perpetua norit amare fide.
Ut, licet adversae ludibria Sortis iniqua
    Sentiat, inpavido pectore tela ferat.
(355) Illius merito laus inmortalis honore
    Ardua consumtis surget in astra rogis.
Publica sed privis qui laedit commoda votis,
    Et famulo inflectit libera colla jugo;
Cujus & ingenuas ignavia despicit artes,
    (360) Pieridum & nostri numinis hostis eat.
Quamlibet arbitrio Fortunae tendat in altum,
    Obruta Lethaeis fama premetur aquis. ,,
Vera Deam monuisse patet. Testentur Athenae,
    Harmodiis quondam dum viguere suis.
(365) Quum studium linguae, Demosthenis arma, fovebat
    Graecia, ab imperio tuta, Philippe, tuo.
Magnanimo staret Bruto quum Roma, superbos
    Pellere Tarquinios moenibus ausa suis.
Et Patriae Patrem Ciceronem libera dixit,
    (370) Exstinxit flammas quum, Catilina, tuas.
[p. 48]
Consulis & vigiles tremuisti, Lentule, fasces,
    Et tu flagitii, dire Cethege, comes.
Praeda tribus Dominis sed quum foret Itala tellus,
    Antonî secuit nobile dextra caput.
(375) Mandatum profugis, pulso Nasone, Camenis
    Exsilium, Augusto regna tenente, fuit.
Dicta per inmanem tibi mors, Lucane, Neronem.
    Hoc tibi libertas, hoc tibi Musa dedit.
Fraterna renuens Caracallae caede madentis
    (380) Sanguineum calamo velle probare nefas,
Cervicem linguae tibi pro pietate recidit
    Ferrea carnificis, candida Paulle, manus.
Scilicet haec saevis norma est violenta Tyrannis;
    Hunc populis morem Regia sceptra ferunt;
(385) Opprimat ut claros fati vis dira poëtas,
    Et famam ingenio qui meruere suo;
Quisquis & adsertor patriae vindexque salutis
    Pro conculcatis legibus arma capit,
Virtutis pretium saepe exitiale reportet,
    (390) Et domui exsequias ducat & ipse sibi.
Imperet, & studio populari gaudeat Ancus,
    Asperet & vulgi Drusus amore Patres.
Incitet in turbas ausos ingentia Gracchos,
    Et Marios feritas ambitiosa truces.
[p. 49]
(395) Sed Cincinnatus, castigans voce Tribunos,
    Tarpeji plebem pellat ab arce Jovis.
Pectore & inmoto, rigidi servator honesti,
    Letiferas Domini spernere posse minas,
Et Libertati servam postponere vitam,
    (400) Intrepidus doceat fata subire Cato.
Temporibus bonus esse malis qui sustinet, illum
    Caesaris indomiti fulmet & ira ferit.
Pendet ab arbritio quum Curia tota potenti,
    Justitiaeque locum Carnificina tenet;
(405) Tunc senio confecta Patres dare colla securi,
    In furcam aut vulgi seditione trahi;
Tunc Procerum primos, augusti membra Senatus,
    In rigidi videas carceris antra rapi;
Aut patria ejectos pro Libertatis amore
    (410) Hospitium externo quaerere in orbe novum.
Exsilii pretium meruere Themistoclis arma.
    Justus Aristides Attide pulsus humo.
Scipiades,belli fulmen, Carthaginis horror,
    Linternum e Latiis sponte recessit agris.
(415) Captaque de Gallis referentem signa Camillum
    Ante Tribunitius depulit urbe furor.
Et Coriolanus, Volscorum in rura fugatus,
    Roma, tuis quondam finibus exsul erat.
[p. 50]
Prisca quid enumerem? tuus ille, Batavia, plausus,
    (420) Ille stupor secli prodigiumque sui,
Solis ab occasu fama celebratus ad ortum,
    Ingens Naturae se superantis opus,
Laudis apex summae, genii mensura capacis,
    Unica doctrinae gloria, & orbis amor,
(425) Grotius, a Musis primas formatus ad artes,
    Maximus ille foro, maximus ille lyra;
Praebeat exemplum, canis memorabile seclis,
    Quod legat adtonitus, quod pudeatque, nepos.
Anne ideo tantum peperisti, Patria, civem,
    (430) Ut fieres nato dira noverca tuo?
Esset ut indignis, tamquam rea, stricta catenis,
    Carceris & tenebris jussa latere, manus?
Illa manus, lucem cui debet docta vetustas,
    Aeternum scriptis nobilitata suis!
(435) Illa manus, devota tibi, rebusque probata,
    Quaeque tuum toties adserere ausa decus!
Allia Romuleis non lux magis inpia fastis,
    Quam quae Grotiadae vincula ferre dedit.
Sed tamen hoc melius, quam si servile Batavus
    (440) Ingenium inmiti prostituisset Hero.
Verior hinc, praesens quam forte negaverit aetas,
    Gloria de justa posteritate venit.
[p. 51]
Quid refert, recti si pars studiosa tenaxque,
    Victa licet, caussa pro meliore cadat?
(445) Cum Patria periisse pium est, (haec laurea forti
    Congrua) quum Domino pressa potente jacet.
Casibus adversis constantia sola medetur.
    Aura levem populum turbine versa rapit.
Quique animum servat contra sua tempora rectum,
    (450) Facta nec a Sortis mobilitate regit,
Nec vitiis secli abripitur communibus; effert
    Celsius humana conditione caput.
Qui meritis clarius primorum adscendit honorum
    Culmina, cui summae tradita cura rei est,
(455) Cui Patriae lex una salus, qui publica suevit
    Commoda privatis praeposuisse bonis;
Non illum in praeceps instantis jussa Tyranni,
    Non rabies plebis prava petentis agunt.
Sed Virtus, cui caeca nequit Fortuna nocere,
    (460) Inmota, & certo robore firma, manet.
Et secura sui, nullo concussa tumultu,
    Aspera, quo retrahant, Fata, trahantve, domat.
Sedulus & veterum qui scripta perennia volvit,
    Sive ea quae Latium, docta vel Hellas habet;
(465) Heroum ut stimulis pectus sibi concitet altum,
    Conparet & prudens acta priora novis;
[p. 52]
Illius aeterna cinguntur tempora palma,
    Surgit & invidiae victor, & ipse sui.
Exemplum Lucullus erit grave, prima juventae
    (470) Otia qui luxu deside trivit iners.
Palladis hic nullo aut Martis formatus ab usu,
    Quum patriis hostem pellere jussus agris;
Optima Grajugenûm versans monumenta, subacto
    Aeternum retulit de Mithridate decus.
(475) Cyzicus hinc, Tenedosque, & vasta Propontidis ora,
    Senserunt aquilas, hoc duce, Roma, tuas.
Non haec abjectae speranda est gloria turbae,
    Laureaque incultas non tegit ista comas.
A teneris quorum doctas socordia Musas
    (480) Negligit, & vulgi segne frequentat iter;
Quos sapere aetatis numquam docuere vetustae
    Nomina, nec vitiis exseruisse caput;
Qui Batavûm spernunt, Annalibus eruta fidis
    Noscere, vel gentis fata vicesque suae;
(485) Non priscas poterunt leges, & avita tueri
    Jura, nec in populum commoda ferre bonum,
Nec Libertatis defendere vindice lingua
    Foedera, sacrilega non violanda manu.
Rebus in humanis ludens Fortuna jocatur,
    (490) Collocet hos summo si malesana loco.
[p. 53]
Nam titulos foedant, quîs condecorantur, honorum,
    Nec trabea his humeris, nec toga digna sedet.
Doctrinae nulla cui pectus dote politum est,
    Nec meritis ornat, quod male gestat onus;
(495) Nescia consilii cui mens incerta vacillat,
    Torpet, & ad casus quoslibet haeret iners;
Praesertim Patriae si nubilus incubet aër,
    Publicaquea a motu res graviore labet;
Ille exempla dabit populo damnosa sequaci,
    (500) Artis egens nullam ferre valebit opem.
Voce tribunitia, velut alter Curio, plebem
    Dum rabidae in furias seditionis agit,
Caesaris arbitrio submittit jura Quiritum,
    Et Patribus fasces imperiumque rapit;
(505) Nec memori reputans documenta domestica mente,
    Vilia servitii pondera sponte subit.
Sic solet a prisca Majorum flectere laude
    Degener, & curans commoda priva, Nepos.
Hos fructus neglecta ferunt sacraria Phoebi,
    (510) Quum perit ignavo languida vita situ.
Nec tamen ingenuas fastu contemnere Musas,
    Castraque Segnitiae desidiosa sequi,
Unica communi caussa est manifesta ruinae:
    Altera, quo veniunt tot mala fonte, subest.
[p. 54]
(515) Nec nocitura minus rebus florentibus olim,
    Et Patriae exitio certa parare viam.
Vera loquar: quamvis veracem odisse poëtam
    Insana, & flecti nescia, turba solet.
Jam pudet heu Belgam Proavis frugalibus ortum.
    (520) Jam Batavae sordet simplicitatis amor.
Tecta Patris cum quis fors praeterit, in quibus olim
    Consenuit victu paupere parcus Avus;
Hic ubi sollicitae nutritus ab ubere Matris
    Parvulus in cunis vagiit ipse puer;
(525) Cum lare si vili spatiosa palatia confert,
    Quae colit; has pudor est jam meminisse casas.
Magnificam sed saepe domum tenet incola parvus:
    Occulit & magnum parva taberna virum.
Ingentes Curios modici clausere penates.
    (530) Qui tenui latuit rure Camillus erat.
Et Pyrrhi illecebras, animo quîs major, & aurum
    Sub tugurî sprevit tegmine Fabricius.
Terror erat Gallis, flagrumque rapacibus Anglis,
    Ruterus, vasti Nereos ille tremor;
(535) Non sibi, sed Patriae vincens, non munere sortis,
    Sed proprio meriti pondere factus Eques.
Quem formidatum sub cardine fecit utroque
    Martia de domito palma relata mari.
[p. 55]
Cui Batava virtute parem, probitate secundum,
    (540) Nulla virum tulerunt secula, nulla ferent.
Regius Heroëm tamen hunc Legatus, & aedis
    Exiguae dominum vidit, & obstupuit.
Obstupuitque pia castas cum conjuge natas,
    Curantes prisca sedulitate domum.
(545) Quid Proavûm memorem victu de simplice mensas,
    Nec nisi de facili fercula structa dape?
Prandia quî parvo semper contenta paratu,
    Aemula naturae, nec nisi nata domi;
Corporaque ad solitum defessa novare laborem
    (550) Et tantum a labris pellere sueta famen
Nulla dabant dulci convivia tincta veneno,
    Arte vel externi quae vitiata coqui.
Illis pompa fuit, mensis inferre secundis
    Frugiferas, patrii munera ruris, opes.
(555) Plurima si deerant ab inani splendidaluxu,
    Candida supplebat frons genialis heri.
Nec pretium inmodici addebat vesania sumtus,
    Sed convivarum non simulatus amor.
Prodiga nunc epulis, Romanae atque aemula coenae,
    (560) Luxuria, in clades ambitiosa suas,
Deliciis sollers census tenuare paternos,
    Damnosa innumeras diruit arte domos.
[p. 56]
Vanaque dum pascunt oculos spectacula, ab esca
    Saepe salutisera corpus inane redit.
(565) Dumque gulae ambiguos variant fastidia missus,
    Nulla nisi ad luxum merx peregrina placet.
Et peregrina juvant speciem moliminaformae,
    Lubrica, & Euripo mobiliora vago.
Totaque odorata facies a pyxide pendet,
    (570) Et speculi arbitrio statve caditve levi.
Mille modos cultus, sola novitate placentes,
    Sed stabiles numquam, dat perigrina Venus.
Non ita Carpathio Neptunius aequore Proteus
    Dissimilis vultus induit arte vafer.
(575) Non ita Vertumnus variatas corpore formas
    Adsciscit, verso notus ab amne, Deus;
Ut structura comae cunctas mutatur in horas,
    Si novus externo flexus ab orbe venit.
Ora vel abscondit velis alisque puella,
    (580) Ut sit in ornatu pars quotacumque sui.
Aedificatve caput, Graecas mentita figuras,
    Cuncta peregrina ludicra voce notans.
Utque recurvatis refluat Maeandros in undis,
    Et fluat, in nugis exprimit arte suis.
(585) Assyrio aut positos perfundit aromate crines,
    Et teneras aures concha Erythraea gravat.
[p. 57]
Corpora vel Tyriae condunt subtemina vestris,
    Aut oculis nudos dat toga Coa sinus.
Andromache Hectoreum tenuit non comta cubile,
    (590) Nec Paridi Oenonen conciliavit acus.
Herculis in thalamos (at quid fuit Hercule majus?)
    Venit inornatis Deïanira comis.
Avertunt animos irritamenta viriles.
    Quae modico colitur fine puella, sapit.
(595) Sed tamen hoc minus est, quum sola placere puellae
    Cura sit, & formae quaerere dote virum.
Femineo at juvenes comuntur more venusti,
    Conponuntque unctas in statione comas.
Et se quisque stupent, puer ut Cephisius olim
    (600) Fallaci speciem vidit in amne suam.
Munditiasque viris indignas molliter addunt,
    Ut dubitet cultus esse puella suos.
Antinoos capiant haec blandimenta salaces.
    Hic Ganymedeo splendeat ore decor.
(605) Sed proprio fuerantquum sat formosa nitore
    Corpora, ab artifici non vitianda dolo,
Perdit adoptivo Naturae dona paratu
    Non contenta suis femina virque bonis.
Forma sine arte potens cunctas supereminet artes,
    (610) Nec lenocinio conciliantis eget.
[p. 58]
Hippolytum, quamvis facie rigidumque ferumque,
    Praeposuit summo Cressa puella Jovi.
Endymion Lunae, Veneri dilectus Adonis,
    Neuter at undantes finxerat arte comas.
(615) Aurorae Cephalum incultis placuisse capillis,
    Nec minus Iäsidi Milaniona ferunt:
Montibus & silvis quamvis erraret uterque,
    Iret ut agrestes illaqueare feras.
Hac juvenes se lege colant, ne mixta puellis
    (620) Turba sit ambiguas exhibitura viros.
Frigora ut adsuescant, nimios vel ferre calores,
    Commoda venatrix Diva theatra dabit.
Per nemora & dumos, & per juga celsa vagentur,
    Magnanimos freno vel moderentur equos.
(625) Quid si mollitos & luxu deside fractos
    Publica res humeris induere arma petat?
Quid si semiviros, Paphiis vix lusibus aptos,
    Bellipotens Mavors in sua castra vocet?
Ne Narcisseas facies, frontemque decoram
    (630) Aeratae feriat cuspidis hasta, trement.
Et pedibus cervos poterunt superare fugaces,
    Et volucres cursu vincere Solis equos.
Tutius his alia titulos ambire palaestra,
    Blandaque in Idaliis aera merere choris;
[p. 59]
(635) Tutius his placitam lecto fovisse puellam,
    Et digito citharas increpuisse levi;
Inque sinu dominae madidos languere Lyaeo,
    Et caput in tenera ponere molle rosa;
Quam manibus gladios clypeumque agitare cruentis,
    (640) Aut galeam hirsutis sustinuisse comis.
Atque utinem externae dudum illa insania mercis
    Publica, non Patriae perniciosa foret!
Scilicet hoc Oriens nobis est fine subactus,
    Armaque in Hesperias Belgica lata domos?
(645) Et tot inaccessos ferro superavimus hostes?
    Ut meriti fieret merx peregrina caput.
Merx peregrina foris, passimque ingesta cathedris,
    Omnia nunc fuco versicolore linit.
Et Batavus, toties peregrino lusus ab astu,
    (650) Illecebris praedam se sinit esse novis.
Sit licet esuriens, vel pannis tectus Agyrtes,
    Longinqua veniat si regione, placet.
Dummodo adulandi lucrosas callidus artes
    Noverit, & caudam rite movere suam,
(655) Et dominis semper palpare potentibus audax,
    Dextraque servili promta sit obsequio;
Hic, numquam patrio speratasub axe referri,
    Praemia, quae Belgis debita, saepe rapit.
[p. 60]
Et dubitamus adhuc, nos aurea vivere secla?
    (660) Omnia Pactoli quum beet arva liquor.
Auro cuncta patent, & cedunt jura pudorque.
    Unicus est auri, non pietatis, honor.
Quid pietatis honor? Saturno sceptra gerente,
    Haec tenuit veteres, rustica corda, patres.
(665) Ista quidem duro sapuit glans querna palato,
    Quum tremeret vanos credula turba Deos.
At postquam ambrosias frugens gens Celtica misit,
    Sub dulci quarum melle venena latent;
Jam magis orbano pietas male convenit aevo,
    (670) Et juveni, & cultis nomen inane viris.
Nomen inane fides, & candor, pectoris index.
    Quaestus amicitias lucraque sola probant.
His melius clausas licet excantare pudicas,
    Thessela quam coelo sidera ducit anus.
(675) Flectitur his custos: his janua mota patescit.
    Auro, non meritis, saepe triumphat amor.
Fit Danaë, Acrisio ringente, hoc imbre rigata,
    Sit licet Evadne, castave Penelope.
Quantum quisque auro, tantum & virtute valemus,
    (680) Victricesque regit diva Moneta manus.
Temperat haec rabidi saevissima praelia Martis,
    Haec populis Pacem fida ministra refert.
[p. 61]
Nil Batavi nunc Belga tenet, nisi nominis umbram,
    Nec pudet antiquum degenerasse decus.
(685) Sanguine de patrio nec libera vena calescit.
    Flexa jugo didicit jam dare colla Nepos.
Nunc ubi Civiles, invictaque dexterna magni
    Armini, atque aminis Cariovalda ferox?
Nunc Wittiadum, vel barnevelnia virtus?
    (690) O decora in fastis inclyta, Belga, tuis!
Arma ubi nunc, populus toties metuenda remotis,
    Partaque tot terra, parta tropaea mari?
Nunc ubi ad Herculeas Heemskerkia palma columnas
    In Calpetano morte relata freto?
(695) Et spolia Heiniaco, vel sanguine clara Galeno?
    Aut ubi nunc Trompiaca rostra perusta manu?
Signa ubi nunc Gallis, trucibusque erepta Britannis?
    Sceptra tua ad nostros fracta, Philippe, pedes?
O utinam lentis post secula bina Batavis
    (700) Torporem excuteret, qua loquor, ipsa dies!
Sacra dies, quondam Brilanae conscia laurus,
    Et meriti testis, magne Lumaee, tui:
Qua Libertati felicia signa renatae
    Audaces tecum prima tulere rates;
(705) Vinculaque Hesperii nos rumpere posse Tyranni
    Augurium, Albano dira fremente, dabas.
[p. 62]
Ah quondam Heroum fueras secunda creatrix
    Belgica! sed fueras: nunc tua fama jacet.
Non ego vel Divos, Casumve in crimina rapto.
    (710) Ista latet proprio condita noxa sinu.
Nec lubet opprobria haec vanis adscribere caussis:
    Quippe mali labem moenia nostra fovent.
Amstelia urbs luxu mollita, opibusque superba,
    Frangitur ipse suis inmoritura bonis.
(715) Depopulante Nepos luxu patrimonia fundit,
    Sobrius ac prudens quae cumularat Avus.
Luxus agros vastat, totas exhaurit & urbes,
    Et Patriae plus quam maxima bella nocet.
Luxa cuncta labant, &, quae modo stare videntur,
    (720) Mox velut a celeri turbine quassa cadunt.
Namque ubi honoratus Procerum & venerabilis ordo
    Intra fortunam se tenet usque suam,
Lucripotente Deo tumidus fert cornua civis,
    Fatorum instabiles nec timet ire vias.
(725) Luculli aut superat villas, epulasve Vitellî
    Nec veli inflatos contrahit ille sinus.
Turgida sed medio dum credit carbasa ponto,
    Ad Stygios portus ventus & unda rapit.
Patris ad exemplum male conformata juventus
    (730) Nequitiae mittit libera frena suae.
[p. 63]
Et vel divitiis, nascendi aut forte tumescens,
    Has sibi blanditias fingit amatque puer.
Res me lauta domi, proprio non parta labore,
    Sed Proavûm adtenta sedulitate, manet;
(735) Atque eadem haec curis aucta est Genitoris avari,
    Unde mihi vere vita beata fluet.
Stultus ego aut roseos chartae impallescere vultus,
    Corporis aut patiar dulce perire decus,
Vernantemque adeo florem marcescere formae,
    (740) Aut frontem rugas induere ante diem,
Tristibus aut studiis flavos albescere crines,
    Ut, juvenis quamvis, ridear esse senex?
Non ego Pegaseis enitar in aëre pennis.
    Ungula Gorgonei non mihi grata pedis;
(745) Sed celeris agili curru frenare jugales;
    Automedontea primus ut arte ferar.
Sic ubi concussi sunt vincula fracta pudoris,
    In sua vesano damna furore ruit.
Pro Phoebo Pylades colitur, mollisve Bathyllus,
    (750) Musarumque vices comica Thaïs agit.
Arma libinidibus praebet crotalistria Phyllis.
    Pro cithara Aonidum cymbala rauca placent.
Penelope dum sola domi plorare jubetur,
    Imperat exhaustis moecha proterva viris.
[p. 64]
(755) Roma olim rerum domina illa, orbisque sequestra,
    Regibus & populis jura verenda dedit:
Curia pellitos caperet quum rustica Patres:
    Horrida quum dumis templa Tonantis erant;
Cogeret & priscos quum rure ad septa Quirites
    (760) Buccina, stramineis eliceretque casis.
Sed quum Tarpeji fieret Jovis aurea sedes,
    Staret Hymettea quum trabe juncta domus;
Atria quum Phrygiis fulgerent nixa columnis,
    Cunctaque munditiis plena, Corinthe, tuis;
(765) Oppia lex, magno nequidquam adserta Catoni,
    Quum matronali sub pede trita fuit,
Ausaniasque nrus tegeret Sidonia palla,
    Improbaque Attalicas Roma teneret opes,
Deliciis consumpta suis, spretisque Deorum
    (770) Castibus, & foedo marcida facta situ,
Motibus Ioniis quum Martia corpora fregit,
    Jam Gaditanis ludere gnara modis;
Jam Decios effeta, & degenereta Metellos,
    Non animos Bruti sumere & ausa mares;
(775) Septenis spectanda jugis, tot clara triumphis,
    Femineas didicit (turpe!) timere minas,
Et tremere ad Pharii crepitantia sistra Canopi,
    Dotalis stupri jam, Cleopatra, tui.
[p. 65]
Mox Dominis passim servire adsueta suberbis,
    (780) Mole sua tandem praecipitata ruit.
Atque utinam hic Patriae numquam sim verus aruspex,
    Sed mea pro nullo pondere verba cadant!
Dicar & Amstelios malus ac temerarius augur
    Criminibus fictis insimulasse meos!
(785) Sed bene habet: superant Heroum vera propago,
    Et Batavo fulgent sidera rara polo.
Excessere adytis non omnia Numina sanctis,
    Nec penitus nostros destituere focos.
Est, quibus in laudes adsurgit pectus honoras:
    (790) Est, quibus in verum gloria nata decus.
Publica consiliis quorum est res salva, vigetque,
    Tradita ut a priscis nunc quoque duret Avis:
Qui propria virtute premunt vestigia Patrum:
    Fama quibus simili ducitur aequa jugo:
(795) Qui vitiis caput extollunt grassantibus altum,
    Venaque quîs Batavo sanguine digna calet:
Tuta quibus stabit, pretioso parta cruore,
    Libertas, domina non violanda manu:
In quos clauda ruens recti Fortuna tenaces
    (800) Imperii vires perdidit iniqua sui.
Nomina quae populis licet ostentare remotis:
    Invidiae per quos inclyta caussa sumus.
[p. 66]
Horum exempla, aevi nimium damnantia luxum,
    Quaeque probent cives, quaeque imitentur, habent.
(805) Amstelia & quorum secura sub aegide Pallas
    Mercurio socias jungit amica manus.
Floreat illa diu, nulli temerata latroni,
    Semper at illaesa virginitate fruens.
Nec male neglectam pellant fastidia Divam,
    (810) Sed grata adsiduas ducat in urbe moras.
Hoc tua promittit, BOUDANI, cura Licaeo,
    Ordinis illustris gloria, civis amor:
Quem trabea insignem laetae agnovere curules
    A meritis fasces condecorare tuis.
(815) Auguriis hilarata novis Te nostra salutat
    Musa, patrocinio facta animosa tuo.
Et vovet, ut salvo Te Consule salva reposcat
    Curia praesentem saepe juvantis opem.
Palladios ut sponte sua gratatur honores,
    (820) Commendat Clarii sic Tibi templa Dei.
Crescat Athenaei Te vindice gloria digno,
    Et studiis adflet mollior aura bonis.
Cumque operae gemino nostris Consorte Camenis
    Exemplo stimulos, quod facis, adde tuo.
(825) Utque olim Alidae Lernaeam fregit Echidnam
    Clava, colubriferum perdomuitque caput;
[p. 67]
Sic quoque secundam contra sua vulner pestem
    Castalidum a sacris perge fugare choris.
Hunc sibi ab eximio quae Maecenate favorem,
    (830) Et genito e docta gente tributa petunt.
Stamina sic longos Lachesis Tibi volvat in annos,
    Deque tuo vertat limine scaeva pedem.
Dî facite, Amsteliae dum moenia cernitis Urbis;
    Dum Batavi superest nominis ullus honor;
(835) Semper ut ingenuae vigeant feliciter artes,
    Et clypeo Musas casta Minerva tegat.
Inpleat innumera mercator & horrea merce,
    Quam maris Oceani litore utroque vehat.
Agricola adsiduo proscindat vomere terram,
    (840) Et distenta ferant ubera lacte boves.
Nec stabula armentis lugens viduata, queratur
    Pestifera ereptos tabe perire greges.
Exsulet a Belgis, peregrino noxia cultu,
    Luxuries, patrias nec populetur opes.
(845) Candida Religio, nullo fucata colore,
    Fulgeat in propriis non maculata bonis.
Veraque Libertas, Paci conjuncta perenni,
    Salva sit, aetheriis pignora lapsa locis.
Dumque Patres Patriae scandent Capitolia saxa,
    (850) Depositum hoc serus servet ametque nepos.
[p. 68]
Ut Proavum cineres bustis laetentur in ipsis
    Progeniem Batavis nunc superesse suam;
Agnoscantque suis prolem virtutibus aequam
    Antiquum meritis perpetuare decus.
(855) Belgia Tarquinios ne postquam ejecit Iberos,
    Colla tribunitio subdat inulta jugo.
Degeneres nec damnet Avos gens postera, & olim
    Servitii heredem deterioris agat.

Continue
[p. 69]

BREDERODIUS,
SEU
LIBERTATIS BATAVAE
SECULARIA ALTERA,
IN NONAS APRILES ANNI MDCCLXVI.
INCIDENTIA.

Recitatum in Illustri Amstelaedamensium Athenaeo,
d.
XX. Octobr. ejusdem anni.

Visus eram nuper, viridi projectus in herba,
    Otia dum blandi ruris amoena sequor;
Me mea jucundo Santhorstia villa recessu
    Qua fovet, & Musis apta theatra refert;
(5) Flexilis annosas ubi cicrumlabitur aedes
    Rhenus, & irriguis permeat arva vadis;
Languidus in dulcem dissolvi membra quietem,
    Somniferum ad murmur molle fluentis aquae.
[p. 70]
Corniger insolitam Fluvius vel margine vocem
    (10) Edidit, aut cantum Naïas uda levem.
Quum strepitum, lauris veluti crepitantibus, hausi;
    Tinctus & ambrosio totus odore locus.
Divaque me, niveo circumdata nubis amictu,
    Contigit, adventus admonuitque sui.
(15) Nec dubia mentem ludebat imagine somnus:
    Calliope, e facie sat mihi nota, fuit.
Ut facili nutu blandum subriserat, aurem
    Vellit, & hos sacto reddidit ore sonos.
,, Aurea Libertas, Batavis venerabile numen,
    (20) Quaeque tibi cultu semper amata pio est,
Huc me ferre gradus, teque in tua rura remotum,
    Dum procul a populo vivis, adire jubet.
Me tibi vult stimulare novas in carmina vires:
    Materiem numeris nam dabit ipsa tuis.
(25) Cynthius octavum Martis de nomine mensis
    Quum tulit aetherio laetus ab axe diem,
Auriaco oblatos quot non Dea vidit honores?
    Quot data perque vias gaudia, perque domos?
Gaudia, sinceram quae testificantia mentem
    (30) Edita ab auguriis sponte fuere bonis.
Nec male tu numero fueras conspectus in illo,
    Dum Patriae partes fausta voventis agis.
[p. 71]
Ipsa quoque haud dubii demisit signa favoris,
    Publica quis, salvo Principe, salva salus.
(35) Sed dolet Aprilis quintam (pro tempora!) lucem
    Obscuro indictam praeteriisse situ.
Annua post geminum quae fert sollemnia seclum,
    Sacra piis Batavis semper habenda dies;
Sacra dies, fidis signanda Annalibus auro,
    (40) Addita sit festis, Belga beate, tuis.
Qua Patriae coepit, casus miserata nefandos,
    Libertas validam tendere promta manum:
Sera quidem respexit Avos, inmania passos,
    Nec nisi post domini taedia longa jugi,
(45) Respexit tamen, & populi tutela probati
    Mox stabilem Batavo fixit in orbe pedem.
Quid dubitas? qui, Petre, siles? primordia tanti
    Fausta boni muta non reticenda lyra.
Adgredere his patrium celebrare Helicona choreis,
    (50) Et cane, quod quivis Belga probare velit.
Ore tuo ingentem BREDERODUM cana loquatur
    Posteritas, cives demeriture tuos.
Te praeëunte, jubet grati Dea thuris honores
    Amstelios calidis munera ferre focis.
(55) Dumque alios lento cernit torpere veterno,
    Te sacris vatem praeficit ipsa suis.
[p. 72]
Non favor aularum, non limina trita potentum,
    Commoda non privae prospicienda domus;
Lubrica non animant sortis te dona caducae,
    (60) Qualia sectari vulgus inane solet:
Sed Libertatis studium tibi carmina dictat,
    Et Patriae vero tactus amore canis.
Posceris, ut citharam tendas: parere necesse est.
    Nam tibi grata Deae nomine jussa fero.’’
(65) Dixerat, & plectro tangens mihi pectus eburno
    Formosum Pindo retulit illa pedem.
Excitor. Adloquium Musae monitusque revolvens
    Cuncta retractabam pectore verba memor.
Protinus ante oculos Patriae versatur imago,
    (70) Secula quae facies ante iterata fuit.
Et subeunt animum fatorum mille figurae,
    Et mala, quis Proavos pressit iniqua dies.
Ante oculos, Belgis tot detestanda Philippi,
    Crimina, Caucaseae quem genuere ferae.
(75) Tortoresque truces, totque instrumenta furoris;
    Sanguinis ante oculos triste tribunal erat,
Ardentesque rogi, terrumque, crucesque nefandae;
    Tot Procerum inmiti colla resecta manu;
Tot populi clades, & flumina foeda cruoris,
    (80) Quo madida, ut pingui rore, tepebat humus.
[p. 73]
Sed simul occurrunt magnorum exempla virorum
    Fortia, Maeoniae digna sonore tubae.
Illustre ante oculos Heroum constitit agmen,
    Et Batavae primus Nobilitatis honos:
(85) Qui BREDERODEO aequantes vestigia ductu
    Herculea adgressi monstra domare manu,
Inmanemque ausi sunt contra stare Tyrannum,
    Ferreaque Hesperii frangere vincla jugi:
Posteritas famulas ne Belgica ferre catenas
    (90) Suesceret, aut Regum sceptra vel arma pati.
Haec decora, hos quondam Curios, vigilesque Camillos,
    Hos Patriae Decios Scipiadasque meae,
Servando Batavis qui Libertatis avitae
    Praevia Palladio signa dedere suis;
(95) Laudibus hic annus meritis, & pectore grato,
    Si bona noscamus tanta, referre jubet.
Haec decet aeterno Belgas intexere peplo
    Nomina purpureis post duo secla notis.
Hunc Proceres celsos, augustaque membra Senatus
    (100) Amstelii, laetum fas celebrare diem.
Prae reliquis, Musas qui Libertatis amica
    Numina constanti semper honore colunt;
Sacraque, victuro tantum repetenda nepoti,
    Haec peragat, Patriae quisquis amore calet.
[p. 74]
(105) Dicite, Pontifices, quorum venerabilis ordo
    Sponte oculos tacita pellicit arte meos;
Dicite, num vestris non haec quoque commoda rostris
    Materies, sacris & memoranda choris.
Qui Libertatis sollemnia reddidit annus
    (110) Festa, Deo per vos rite dicandus erat.
Ille opifex rerum, qui numine temperat orbem,
    Qui regit imperiis nostraque nosque suis;
Poscit, ut a gratis fumaret odoribus ara,
    Jessaeum & memori voce sonaret ebur.
(115) Votaque ferre monet, divini ut pignus amoris
    Indelibato servet honore nepos.
Scimus ad eloquii quum vos sacer impetus artes
    Adflat, & abreptos entheus ardor agit,
Ut soleat populum dulcedine Suada movere,
    (120) Linguaque Idumaeo nectare tincta fluat.
Quare agite, & cives animet facundia nostros,
    Nec sinite aetherii munere esse rudes.
Intera Aonidum hoc tenuis Phoebique sacerdos,
    Digna licet vestro res foret ore, canat.
(125) Sacra suis numeris in Apollinis aede celebret,
    Praestet & hoc Patriae jam pietatis opus.
[p. 75]
Semina servitii, Batavae male credita terrae,
    CAROLUS in nostris spargere coepit agris.
Semina sed, segetem mox productura virorum,
    (130) Quae patriam effuso sanguine tinxit humum.
Legibus in Belgas ausus saevire cruentis
    Quum daret infandae millia multa neci.
Nec monor his animis, sed Patre ferocior ipso,
    Libera calcavit colla PHILIPPUS atrox.
(135) Quum populo ingereret, Procerum ringente Senatu,
    Scita Tridentini religiosa fori.
Augeretque gregem mitra lituoque verendum,
    Innocua ut rabidis gens foret esca lupis.
Utque hominum mentes rigidis servire lupatis
    (140) Cogeret, invitas duraque frena pati;
Horrendum accessit deformi nomine monstrum,
    Tetraque Avernali feta palude lues;
Invisum Superis, mortalibus exsecrandum
    Prodigium, infernus quod tremat ipse Canis;
(145) Bellua Lernaea magis exitialis Echidna,
    Amphitryoniadae vix subigenda manu;
Vecta cruentato saeva Inquisitio curru,
    Quem juga de duplici bina dracone trahunt.
Caeca Superstitio nigri movet agmina coetus,
    (150) Et Dolus, & nulla cultus ab arte Stupor.
[p. 76]
Sanguineum ad dextram quassat Bellona flagellum,
    Et laevum cingunt Ira Furorque latus.
Insidiae, & lacero comes est Discordia crine,
    Invidia, atque audax in scelus omne Fames,
(155) Et lacrimis pastus Moeror, Luctusque, Timorque,
    Et Curae insomnes, sollicitusque Pavor.
Paupertas sequitur, variis exhausta rapinis,
    Et Mors, Taenaria nube adoperta caput.
Has pestes Erebo genitas GRANVELLUS agebat,
    (160) De Perenottea fama pudenda domo.
Nam, Batavis fausto fluerent quum tempora cursu,
    Cunctaque perpetua plena quiete forent:
Aurea Libertas quum, genti Numen amicum,
    Inmotum placita poneret arce pedem;
(165) Belligero quum Marte procul jam mitis oliva
    Pinguius in laeta luxuriaret humo,
Oppidaque & justis florerent legibus urbes;
    Quum Fidei Pietas jungeret alma manum,
Et fortunatas e divite Copia cornu
    (170) Funderet, optatae munera Pacis, opes;
Dicitur Alecto, successu percita rerum,
    Et tetro Invidiae pectora felle tumens,
Tartareum e nigris ad vota vocasse tribunal
    Sedibus, & rigidum conglomerasse forum;
[p. 77]
(175) Quod mox, unanimi Furiarum murmure, certam
    Belgarum in cladem constituisse ferunt,
GRANVELLUM his terris inmittere, foedius hydris
    Portentum, Stygio de Phlegethonte satum.
Quem genitum de matre suis excepit in ulnis,
    (180) Fovit & informi dira Megaera sinu:
Tigris Achaemenio cui praebuit uber in antro,
    Lacte cruentato guttur & ora rigans;
Tisiphonesque atris dum luderet anguibus infans,
    Versarunt cunas ursa lupusque graves.
(185) Sanguinis hinc innata sitis, praedaeque cupido
    Effera, & in rabido pectore caedis amor.
O utinam, quae te Batavas transvexit in oras,
    Naufraga vesanas prora bibisset aquas!
Quantum saevitiae tecum, truculente, perisset?
    (190) Dempta foret Patriae carnificina meae.
Tu rigidas tollens audaci vertice cristas,
    Et quaecumque libet, cuncta licere putans;
Triste supercilium torva sub fronte gerebas,
    Tarquinium referens ore minace trucem.
(195) Fallere, & astutis animum celare figuris
    Gnarus, Ulyxeos & variare dolos,
Ambitione, parem non admittente, tumebas,
    Suetus & injustas quarerer raptor opes.
[p. 78]
Te scelerum artificem, fabricatoremque malorum,
    (200) Ingenii noscens semina vafra tui,
Eligit, Belgis meditans fatale Philippus
    Excidium, & miseri vincula serva jugi.
Utque humili genitus Burgundae ab origine gentis
    Sacrato tituli clarus honore fores,
(205) Inprobus antistes quamvis, Venerisque sacerdos,
    Ludus erat castos cui temerare toros;
Te rubro, Atrebatum Praesul venerande, galero,
    Purpuera & tectum veste nitere dedit;
Sic furiis socium aptavit, stragisque ministrum,
    (210) Ut Batavûm posset tinguere caede manus:
Imperii quum spe tumidus majoris inani
    Calcaret domino fasque piumque pede;
Classe virisque potens juratas frangere leges
    Certus, & in famulum sceptra vibrare gregem;
(215) Inque bonum populum grassari clade nefanda,
    Quem traheret purae religionis amor.
Sed Procerum aversi vultus, & murmura vulgi,
    Asperaque e querulo verba voluta sinu,
Mox documenta dabant odii crescentia justi,
    (220) Mitrati fastus ferre negantis Heri.
Nan modo damnabant rigidi dictata Tyranni,
    Scita recusantes sanquinolenta sequi.
[p. 79]
Et modo culpabant invisi Praesulis ausa,
    Et Perenottei nominis horror erat.
(225) Omnia non dubios portabant signa timores,
    Hispanum & Belgas nolle subire jugum.
Auriaci donec Gulielmus sanguinis heres,
    Praesago Patriae corde pericla tuens;
Invictique animo Comites, Hornanus, & Heros
    (230) Egmondus, Regi Marte fidele caput,
Cui decus aeternum Quintina dedere tropaea,
    Cinxit victrices & Grevelinga comas;
Bergensique animos socians Montignia virtus,
    Granvelli renuunt ambitione premi.
(235) Regem orant, Batavis hanc pestem avertere terris,
    Munia vel Patriae debita obire negant.
Sed, licet in natale solum, Burgundaque, fingens
    Secessum, invito tenderet arva pede;
Non tamen eduxit nostris Perenottus ab oris
    (240) Exitia, arcanis jam meditata dolis.
Durior at rerum facies te, Belga, manebat,
    Pernicies sobili nec superanda tuae;
Fatalem opposito nisu fulcire ruinam
    Magnanima Heroum ni foret ausa cohors.
(245) Nobilis hos inter BREDERODUS, originis altae
    Conscius, & celsae digna propago domus,
[p. 80]
Jamdudum ingentes ausus sub pectore versans,
    Ferre piam Patriae sponte parabat opem.
Est nemus, irriguis quod praeterlabitur undis
    (250) Lecca, Vianaei lucidus amnis agri:
Fagus ubi intonso se plurima vertice tollit,
    Quercus & annosas pandit opaca comas:
Et volucrum philomela decus, rurisque voluptas
    Aligerum artifici provocat ore gregem:
(255) Hortus ubi Hesperidum superabat amoena vireta,
    Qualis & Alcinoi consita silva manu.
Hic Amelesteina, de Conjuge nomen adepta,
    Dum sibi dilectos incolit arce lares;
Dumque animum curis & sollicitudinis aestu
    (260) Confectum somno, nocte silente, fovet;
De Mausolaei tumolo surexit aviti,
    Quod cineres clarae gentis & ossa tegit;
Et stetit ante torum magni Patris umbra RENALDI,
    Augustum & Virtus est comitata latus:
(265) Qualis Scipiadae visa est, quum Martis Iberi
    Terror in Hasdrubalem tendere certus erat:
Ut Tyrio manes, Patruique Patrisque piaret
    Sanguine, belligeros fortiter ultus Avos.
,,Nate, ait, ô nostrae praelustris originis heres,
    (270) HENRICE, antiquae gloria dosque domus!
[p. 81]
Testor honoratos Comitum longo ordine manes,
    (Stemmatis hinc primos est numerare gradus)
Adsertum & generis Hollando e semine per me,
    Caesare nequidquam jura negante, decus.
(275) Majorum has sedes, & juncta cacumina coelo
    Testor, & haec nemoris frondea tecta sacri.
Si Te Nobilitas, & pristina fama Parentum,
    Si BREDERODEAE gentis adurit honos;
Si Dea, quae nostris semper comes addita factis,
    (280) Seque tuo sistit limine, corda movet;
Surge, age, & Hispanos Batavis inludere terris
    Fac populi vindex me patiare tui.
Tecum jurato coëant in foedera pacto,
    Publica quis Patriae lexque modusque salus.
(285) Sunt socii, verae qui Libertatis amantes
    Dectractent Regis jussa suberba pati.
Qui virtute pares, & nobilitate potentes,
    Servitium Domini turpe subire negent.
Qui Proavûm consulta, & legum sacra tueri,
    (290) Quo decet Heroas robore, jura velint.
Commoda qui populi, nulli violanda tyranno,
    Protegere unanimi mente manuque parent.
Hoc age, nec Batavo sit Iberia laeta triumpho:
    Barbara nec patrias hasta refingat opes:
[p. 82]
(295) Belgicave Hesperio cedat provincia Regi:
    Neve Tagi dominas Rhenus adoptet aquas.
Et tibi sit tanti nostris adjecta tropaeis
    ,,Laurea, nam generi convenit ista tuo.”
His animum stimulis acuent Genitoris, & alto
    (300) Pectore Virtutis jam meditatus iter,
Illustre Herois specimen BREDERODIUS ingens
    Exserit, & sacri Dux cupit esse chori.
Ausus & a sera bene posteritate mereri,
    Excutere a Batavis ardet herile jugum.
(305) Bruxellasque petit, turma comitatus equestri,
    Quaque facit gressus, at pia turba viam.
Et populus, tanto Patriam nunc surgere gaudens
    Vindice, praesentem credit adesse Deum.
Aulam adit, in solio peregrina ubi Femina Belgis,
    (310) Dedecus heu! leges, ceu Cleopatra, dabat.
Atqe ait: ,,O justas si fas audire querelas,
    MARGARI, ne rigida respue mente preces,
Quas Tibi, sic lapsis tandem succurrere rebus
    Ut liceat, fundit foedere juncta manus.
(315) Fortia sed precibus simul addere verba Virorum,
    (Nam Batavi loquimus) libera lingua jubet.
Anne ideo Hesperio te, MARGARI, limite vectam
    Excepit portu Patria nostra suo?
[p. 83]
Et, licet infesta nobis regione venires,
    (320) Ingenua voluit demeruisse fide?
Ut pretium obsequiis reddas crudele ferumque,
    Et Fratri e domita gente tropaea feras?
Liber ut inmanem non passus Belga Tyrannum
    Subderet Asturio colla premenda jugo?
(325) Quae sic ad nostras adpulsa es, MARGARI, terras,
    Non Batavis hospes fida, sed hostis eras.
Aspera si forsan (neque enim dubitamus) & atrox
    Auribus insuetis ista querela venit;
Aspera sit sane, dum non injusta vocetur,
    (330) Nec Patriae dignam ferre negemus opem.
Si quaeras, si sint, media quos conspicis aula,
    Neve tibi his aditum turpe dedisse putes.
Non vili de plebe animae, non mobile vulgus,
    Quos rapiat praeceps seditionis amor:
(335) Munerave aut titulos qui mendicemus honorum,
    Turbave, quae panem voce stipemque petat.
Sed tamen intrepida regi virtute fideles,
    Vel si mendici pera gerenda foret.
Nomina si tangant animum generosa Virorum:
    (340) Nobilium moveat si numerosa chohors:
Ipse ego, Caesareo quondam diademate claris,
    Hollando e Comitum sanguine, natus Avis;
[p. 84]
A Byzantinis materno Regibus ortu,
    Cattorumque trahens nobile stirpe genus;
(345) Nassavio illustrem mecum ducente catervam,
    Agminis eximii glorior esse Ducem.
Nec quia te nostro confidimus ore movere,
    Adloquor, aut Regem flectere posse ferum:
Sed Patriae quid poscat amor, qid fama Batavûm,
    (350) Discat ut exemplo postera turba meo.
Nobilium unaninis viden’ ut concordia Patrum
    Conmittat linguae publica vota meae.
Nos Proavûm leges violatas, laesa ciemus
    Jura: neque haec frustra nomina vana putes.
(355) Nec mihi crimen erit, tam libera verba profari,
    Crimen enim hoc meriti summa futura mei:
Credidimus verbis, quis decipit aula, dolosis:
    Credidimus fidei, pignoribusque datis:
Credidimus Regi: sed retia tendere novit,
    (360) Quis vafer incautos inlaqueare studet.
Polliciti spes lenta fuit: nam fallimus astu,
    Regiaque eventûs pondere dicta carent.
Per Patriae aerumnas, quas Tu potes ipsa levare,
    Per sacra, per Superos, nostraque jura peto:
(365) Solve metu Batavos: non sunt sine vindice forti,
    Vindictaeque graves parturit ira minas.
[p. 85]
Crede mihi, res ipsa fidem dabit, arma Philippus
    Quae parat in Belgas, invidiosa parat.
Quo tandem admisso dici meruere Rebelles?
    (370) Cur Majestatis gens pia facta rea est?
Rex pretiosa odia exercet, populumque lacessit
    Cum Patria certum pro Patriaque mori.
Bella movet, nullos sed bella habitura tiumphos,
    Calcat & inposito libera colla pede.
(375) Constabit magno, Belgis indicere leges,
    Cogere in invitos & dare thura focos.
Perdere quos Regi si res sit digna tropaeis,
    At mihi servatis gloria major erit.
Ante cruentata caput hoc cervice recedet,
    (380) Quam spolium Hispani turpe furoris eant;
Aut, dextrae si non vana est fiducia nostrae,
    De domita Batavûm gente triumphet Iber.
Materia titulos vellem meliore reportet,
    Nomine vel laurus nobiliore gerat!
(385) Quod si tantus amor dominandi & tanta libido est,
    Imperia & nullo limite septa placent;
Barbaricos subigat populos, servire paratos,
    Jussa vel adsuetos asperiora pati.
Mancipiis leges Victor praescribat amaras,
    (390) Quas nullo ingenuus tempore Belga probet.
[p. 86]
Si sedeat regnum violento extendere Marte,
    In quem bella ferox transferat, hostis erit.
Denset lunigeris Othomanica funera campis,
    Vel Tripolitano praeda sit acta mari.
(395) Odysio exuvias Victoria mittat ab Haemo,
    Tethys & aequoreas Balthica fundat opes.
Signa vel auriferos potius convertat ad Indos,
    Euphratae aut rapidis cornua frangat aquis.
Quis furor Hesperias nostro foedare secures
    (400) Sanguine? quis populo nectere vincla truci?
Fluctuat imperium, saevis quod quaeritur armis.
    Leniter est populi conciliandus amor.
Vestrum crimen erit terrae jactura Batavae,
    Fracta vel ad dominos sceptra dolere pedes.
(405) Vestrum crimen erit, si rex pellatur, ut olim
    Tarquinios pepulit Martia Roma suos;
Quamque illi Brutus, Belgis BREDERODUS eamdem,
    Si quid in hoc animi pectore, praestet opem.
Libertatis amor vel sacri pignora cultus
    (410) Quis pia militiae caussa, jugare grave est.
Haec pietas sanctis pro legibus induet erma;
    Arma feret, Patriae vincee docta suae:
Perque acies medias, per fulmina Martis Iberi
    Perrumpet clausas praevia duxque vias.
[p. 87]
(415) Innumera in nostram Rex concitet agmina stragem,
    Et toto vires colligat orbe suas;
Quidquid erit, tentanda via est. Sors ipsa favebit,
    Nec, male si nunc est, tam male semper erit.
Vincit Belga fide, vincit virtute, virisque
    (420) Fortibus inspirat mentem animumque Deus.
Duriter & pressos alto miseratus Olympo
    Pugnantes caussa pro meliore juvat.
Quaeque hanc condiderunt, servabunt Numina gentem,
    Nec Batavas praedo miles habetit opes.
(425) Quod si forte neget rigis desistere jussis,
    Nec tangant aequae ferrea corda preces;
Supplice ne Pacem credat Nos voce rogare,
    Audi Nobilibus congrua verba Viris!
Civilis cineres testor, manesque Batonis,
    (430) Cattorumque umbras, bustaque sacra Patris!
Dum Batavis Virtus animos incendet avitos,
    Nullus, qui Batavos calcat, inultus erit.
Nullus erit, qui nos venerari edicta Philippi
    Cogat, & ad dominos procubuisse pedes.
(435) Civibus ut leges statuantur sanguine scriptae,
    Poena vel innocuos ut premat una viros;
Stat patrias sedes, stat pignora cara tueri,
    Ne sint externo diripienda gregi:
[p. 88]
Virgineusve pudor peregrino praeda latroni
    (440) Cedat, ab obscoena contemeranda manu:
Vel castis Matrona tiros avulsa, nurusque
    Belgica ab Hispano semine mater eat:
Viscera nostra fero patiamur & ense perire,
    Aut patrum ante oculos dilacerata cadant;
(445) Aut fore, qui templis flammam, domibusque ruiman
    Sacrilego raptor barbarus igne ferat:
Vel segetes laetas, & opima novalis miles
    Inprobus admisso depopuletur equo:
Praediaque & villae mox desolentur avitae,
    (450) Versa vel in cineres omppida nostra ruant.
Ante pater Rhenus, mutato fluminis alveo,
    In Tartessiaco proluet ora Tago:
Ante suas Vahalis cum Baetide junget & undas,
    Atque idem populus Cattus & Astur erunt;
(455) Quam tractus, quem fonte rigant, Scaldive pererrant
    Mosave, Cantabrici terminus exstet agri:
Quamque adigat Belgas, juga Regia ferre perosos,
    Indomitum sceptro subdere velle caput.
Perdere vel vitam pro Libertate juvabit.
    (460) Mors ea Nobilibus non inhonora venit.
Est animus nobis contemtor lucis, & illud
    Hoc pretio pignus qui bene credat emi;
[p. 89]
Et tantum dextra, quantum pietate valemus:
    Nam Patriae vires ipse ministrat amor.
(465) Fortiter & ferri cruciatus, fortiter ignes
    Possumus, & lenta vincula ferre manu;
Dummodo Libertas sit dos pretiosa Batavûm,
    Quam capiat serus possideatque nepos.
Sanguinei decreta fori, decreta Tyranni
    (470) Aspera, Sauromatas coge Getasque pati.
Callida pollicitis Belgas nec lude dolosis,
    Sed stabilem dictis, ut decet, adde fidem.
Turbaque Sacrificûm, mitra velata bicorni,
    Finibus e Batavis, grex odiosus, eat.
(475) Non Regi arbitrium nostrae Fortuna salutis,
    Nec Domino vitae jura necisque dedit.
Servitii indociles ut nos genuere Parentes,
    Sic soboles famulum non subitura jugum.
Libera posteritas moriatur, libera vivat,
    (480) Officium verae Nobilitatis erit.
Proderit haec olim pietas nuc praestita Belgis:
    Omina namque suos sunt habitura Deos.
Proderit haec olim gratos meminisse minores,
    Quaeque legent, norit facta imitanda sequi.
(485) Nec mea, nec tantum haec Sociorum verba, sed omnes
    In nostris voces vocibus esse puta.
[p. 90]
Crede mihi, haec populi communia vota Batavi.
    Noblilium fortes disce timere manus!”
Dixerat. Intremuit Tyrio sublimis in ostro
    (490) MARGARIS, utque Jovis fulmine tacta stupet.
Conticuit, gelido dum torpet lingua palato,
    Et velut adstrictae frigore sensus hebet.
Quid faceret? non verba, Viro quae digna reponat,
    Invenit: ambiguum Femina versat iter.
(495) Non aliter, Dominum ferre indignante Senatu,
    Claudius adtonito pectore stabat iners.
Non aliter stupuit Legati septus in orbe
    Antiochus, tumidas deposuitque minas.
Mollia Nobilibus reddit responsa Batavis,
    (500) Quîs animos blanda mulceat arte truces.
Et nimium Fratris lenire adnisa rigorem,
    Polliciti memorem praestitit ipsa fidem.
Non tamen haec duri mentem potuere Philippi,
    Saeva nec Hesperii flectere jussa fori.
(505) Sed BREDERODEI stimulatus foederis ausu,
    Effera, vindicta fervidus, arma parat.
Ingerere invitis decreta inmania Belgis,
    Granvello occultas subjiciente faces,
Stat Regi fixumque manet, populoque cruentis
    (510) Legibus obsequii scribere velle modum.
[p. 91]
Dejerat & totum Batavorum exscindere nomen,
    Sive foret ferri, seu foret ignis opus.
Non sic Hannon atrox, non arma aurata Jugurthae,
    Non Mithridateae Pontica sceptra manus,
(515) Non sic fraude Syphax, non sic tibi, Roma, verendus
    Hannibal, aut belli fulmine Pyrrhus erat;
Nec tantum Gallos sensit Tarpeïa rupes,
    Viribus expulsos, magne Camille, tuis;
Hesperiae quantum Rex inplacabilis orae,
    (520) Eumenidum inflammans aspera corda face,
Indomita et cunctos vincens feritate Tyrannos,
    Saeviit in Batavas Marte furente domos.
Quum pede calcavit rigido fas omne, Deosque,
    Quidquid et in terris jusque piumque jubet,
(525) Inmemor & fidei juratae vincula legum
    Rupit, sacrilega non temeranda manu.
Horrendumque vocans in jussa cruenta ministrum,
    Qui furiis aequas posset obire vices,
Tetrius inmani legit Busiride monstrum,
    (530) Qui Laestrygonio dirior Antiphata,
Barbarie Phalarin superaret, & arte Perillum,
    Nec rabie Armeniis cederet ipse feris.
Albano statuit Batavum praebere cruorem,
    Atque una populum plectere velle nece,
[p. 92]
(535) Quam neque juris amor, pietas nec mitiget ulla,
    Sed quae sanguinei sit rata voce fori.
Fidus Hero famulus damnatam it perdere gentem.
    Dat nullam noxae suppliciisque moram.
Quaeque ruit, trepida terras formidine conplens,
    (540) Saevitiae ponit dira tropaea suae.
Stipatam populi claudunt ergastula turbam,
    Et Procerum valida compede crura sonant.
Sisyphiis varians poenas cruciatibus auctas
    Vix numeros inplet carnificina suos.
(545) Non aliter Marius Romae grassatus, et audax
    Civili infecit sanguine Sylla manus.
Nobilitas cum plebe perit, dum colla securi
    Praebet, inextinctis membra vel usta rogis.
Eruta caesorum curvus vertebat arator
    (550) Corpora, vix terris semisepulta suis.
Oppidaque inmanes longa obsidione ruinas
    Passa, Saguntina vel cruciata fame,
Mox populatrici dantur vastanda catervae,
    Ipsaque in innocuo sanguine templa natant.
(555) Quaque domus steterant, et celsa palatia quondam,
    Falce Ceres latis scissa cadebat agris.
Accipitrum pavidae lacerantur ut ungue columbae,
    Carnivoro ut placidum fit pecus esca lupo;
[p. 93]
Sic teneros fetus, lactantis ab ubere raptos,
    (560) Incassum amplexos matre tegente, necant.
Non tremulus aetate senes, canisque verendos,
    Est pudor in Stygium praecipitasse lacum.
Cogitur et formae vel virginitatis honorem
    Sternere latroni casta puelle fero.
(565) Quo rigidos vocat ira Duces, spoliique cupido,
    Pinguia frugiferis messibus arva terunt.
Atque armenta boum, miseris subducta colonis,
    Ruris opes, Caci more rapacis, agunt.
Agricola exhausti maerens dispendia agelli,
    (570) Praedaque inhumani militi, errat inops.
Et quidquid longi dederat labor irritus anni,
    In cineres uno luget abire die.
Quoque casae ardentis possit restinguere flammas,
    Nil, nisi quas lacrimas fundit, egenus habet.
(575) Quae facies tunc, Belga tibi! quum sola salutis
    Spem fuga, ARAUSIACO jam praeëunte, daret?
Quum Patriae caros, facto velut agmine, fines
    Desereret Procerum vix reditura cohors:
Ut caput at vitam; Regi proscripta severo,
    (580) Auferrent, certae praeriperentque neci.
Tunc quoque magnanimum BERDERODUM Teutone terra
    Mutantem Batavos Amstela vidit agros;
[p. 94]
Eque suo portu, densa comitante caterva
    Nobilium, celeri pandere vela Noto;
(585) Indoluitque Virum discedere, quisquis amabat
    Thurea fictilibus dona negare Deis.
Vindicis inque sui Libertas funere flevit,
    Exsul in externa quum moreretur humo.
Ut solet excusso puppis fluitare magistro
    (590) Sollicita, et mediis aestuat acta vadis;
Sic Ducibus nudata suis res publica labi,
    Hostibus et spolium coeperat ire suis.
Desperare tamen Constantia sola vetabat,
    Propositi semper firma tenaxque boni:
(595) Quae Fati domitrix inmota, adversa lacessit,
    Cladibus et major surgere sueta suis.
Stabat pro Batavis Deus, incoeptisque favebat,
    Arma nec hunc contra movit inultus Iber.
Auriacum cupidis reducem conplectitur ulnis
    (600) Patria, ab auspiciis facta animosa novis.
Spes bona firmabat vires, innataque virtus,
    Servitii insolitas ferre perorsa vices:
Strage nec inmensa, crebris nec fracta ruinis,
    Sustinuit durae rumpere Sortis iter.
(605) Praevia Brilanae navalis adorea pugnae,
    Templaque jam vanis exonerata Deis,
[p. 95]
Oppidaque Heperias mox ejicientia turmas
    Exemplo sociis signa tulere suo.
Et populi in leges jurare negantis iniquas
    (610) Orsa, dabant votis auguriisque fidem.
Et bene successit: classes aciesque Tyranni
    Hausit inexpleto terra vel unda sinu.
Donec functa malis, longoque exercita bello,
    Triverit Attalicas Belgica Regis opes.
(615) Bis septem Hispanos passa & duo lustra furores
    Indomita fregit ferrea sceptra manu.
Et Batavi, quondam gens fastidita Philippo
    Sanguineam Domini pellere nata sitim;
In quos, ceu populum, ferro saevire, rebellem
    (620) Ausus, & ut famulo flagra parare gregi;
Arbitrii jam facta sui, metuenda tyrannis
    Natio, vel Regum terror amorve fuit.
Ipsa quoque insanos damavit Iberia nisus,
    Stultitiae agnoscens poenituisse suae.
(625) Et rabie satiata fera, confusa pudore,
    Libera Belgarum nomina, fassa fuit.
Ultor flagitii Deus at justissimus, irae
    Vindicis exhibuit pignora certa suae.
Nec prius inclementem animam detrusit ad Orcum,
    (630) Intolerabilibus quam cruciata malis,
[p. 96]
Et furiis agatata suis, tot conscia cladum,
    Manibus Heroum victima sacra foret.
Ut, cui non unus vivo suffecerat orbis,
    Lumina sarcophago pasceret aegra levi.
(635) Ut, cui tot hominum injusto dare millia leto
    Ludus erat, funus duceret ipse sibi.
Ut thalamum potuit caesa qui Conjuge, Nati
    Sanguine vel patrias conmaculare manus;
Qui Fratram lento potuit mactare veneno,
    (640) Et capere incesti gaudia foeda tori;
Vermibus exesus praecordia tabida, poenis
    Fecundo hos aleret viscere carnifices.
Exitus hic rigidis datur aequa lege Tyrannis,
    Et populum sceptro qui graviore premunt.
(645) Quisquis & ingenuos pedibus calcare protervis
    Sustineat Batavos, hac nece dignus eat!
Te premit infernae noctis nunc luridus horror,
    Saevitiae merces, dire Philippe, tuae.
Hic tibi sunt comites, ad barbara jussa ministri,
    (650) Albanique ferox claudit imago latus,
Granvellusque caput vulpino tegmine amictus,
    Sanguinei princeps Vagasiusque Fori.
Utque tibi in Batavis infesto Marte domandis
    Nil profecturi summa laboris erat;
[p. 97]
(655) Inmensi lapidis ruiturum Sisyphus orbem
    Lassus inexhaustum sic tibi tradit opus.
Granvello vacuas concedunt Belides urnas,
    Vargasio Tityus pabula mutat avis:
Ixionque rotas Albano praebet, Erinnys
    (660) Dum fera continuo verbere terga secat.
At tu salve, Heros, gentis praelustre Batavae
    Sidus, & antiquis gloria major Avis!
Qui Libertatis, BREDERODI, pignora nostrae
    Ausus es auspiciis adseruisse tuis!
(665) Sed nunc aeternum, felicibus additus, aevum
    Expers humanae conditioni agis.
Salve anima, Elysia jam dudum valle recepta,
    Laurus ubi augustum cingit odora latus!
Hic ubi nectareos haustus, mensisque Deorum
    (670) Ambrosias Hebe porrigit alma dapes.
Hic ubi nulla trucis terrent edicta Tyranni,
    Scitave Sanguinei non metuenda Fori.
Hic ubi Barbaries placidis non inperat oris,
    Lexve Philippeae, scripta cruore, manus.
(675) Sed procul injustis a Regibus otia liber
    Non interrupta certa quiete colis.
Sedibus his Virtus, & Mens bene conscia, numquam
    Cogitur exsilio vertere dolce solum.
[p. 98]
Magnanimi Heroës sed amoena vireta piorum,
    (680) Et bene de Belgis qui meruere, tenent.
Inter & hos olim notis tibi cernere vultus,
    Virtutique quae pectora fida, datur.
Nobile qïs ducit Gulielmus Arausius agmen,
    Saucia sacrilego vulnere corda gerens.
(685) Egmondo socius stat Monmorancius ingens,
    Pro Patria fato qui periere pari.
Carceris & tenebris Montignius horridus ora
    Hic quoque Bergensi jungitur usque suo:
Saga veneficiis quos sustulit inpia Iberis,
    (690) Dum Batavos linguae vindicis arte juvant.
Aequa Batenburgis Villersia Fratribus umbra
    Hic alacres nectunt fausta per arva manus:
Qui caput Albanae pro Libertate securi,
    Et sua canifici colla dedere truci.
(695) Atque alii hic choreas agitant, tua signa securi,
    Et fortunatos turba pererrat agros.
Nec vacat his veterum casus meminise malorum,
    Sed dant Lethaeis probra abolenda vadis.
Et sacrum Paeana canunt Paeana frequentant,
    (700) Vittaque purpueras inplicat alba comas.
His comes ubra tua est, quae Libertatis amorem
    Spirat adhuc vivis post tua fata notis.
[p. 99]
Elysiamque negat turbari posse quietem,
    Si non servitii pondera Belga ferat.
(705) Sed gentilitii nondum hic oblita decoris
    Pro Batavis Superos supplice voce rogat,
Ne populus, tanti cui Regia rumpere vincla
    Constitit, inmites liber adoret Heros.
Gaude sorte tua! &, si quis te gentis amatae
    (710) Sensus, & adsertae cura salutis agat;
Sit tibi gratus honos, memori quem pectore Belgae
    Manibus offerimus post duo secla tuis.
Et, licet e Patrio sculptum tibi marmore signum
    Amstelia poni dignius Urbe foret;
(715) Non tibi dedecori tamen haec sint dona, Thalia
    Quae mea nunc Patriae fert studiosa suae.
Se tibi Libertas, nostro quae praesidet orbi,
    Debet, &, antiquos dum colit aucta lares,
Muneris esse tui, BREDERODI magne, fatetur,
    (720) Quod juga jam stabili sub pede pressa terat;
Ingenua & famulis quod solverit ora lupatis,
    Crura nec Hesperia compede vinta gerat.
Fac Dea, (si Superûm Batavi mereamur amorem,
    Nec soboles priscos degeneremus Avos)
(725) Ut Patriae Patrum moderemine laeta potenti
    In placito maneas nunc quoque tuta solo!
[p. 100]
Aegide dumque sua te Pallas protegit, Urbis
    Amsteliae Procerum cura perennis eas!
Et quoties rigidi crudelia facta Philippi
    (730) Averso recolit pectore Belga pius;
Libertatis amans, saevaeque tyrannidis hostis
    Regia devoveat sceptra minasque pati!
NASSAVIUSQUE, Deis populo firmantibus omen,
    Impleat aetatis candida fata suae!
(735) Et, si fors Patriam (quod abominor) atra manerent
    Tempora, vel domini vis metuanda jugi;
De BREDERODEA consanguinitate animosum
    Calcar, ut a proavo Pyrrhus Achille, petat!
Et GULIELMEAE virtutis imagine captus
    (740) Ardeat Heroum fortia facta sequi!
Continue
[p. 101]

AD MANES VIOLATOS
JOANNIS WITTII,
LIBERTATIS BATAVAE
VINDICIS QUONDAM
AC VICTIMAE.

WITTIADUM cineres, & BARNEVELDIA busta,
    Busta per inpuras non temeranda manus!
Urnaque ab Heroum misera quae caede superstes,
    Vix tumulata suis sedibus ossa tegis!
(5) Accipite inferias, sacri libaminis instar,
    Quas pietas Vobis oficiosa dicat:
Grataque sit, seram non turbatura quietem,
    Dextera, quae Musae vindicis arma capit.
[p. 102]
Ecquid, honorati Manes, sentitis in umbris,
    (10) Curaque Vos dirae tangit inulta necis?
Ecquid in Elysiis nondum secura viretis
    Otia Vos, functis liberiora, manent?
Invida & vulgi nondum satiata veneno
    Cessat? in insontes semper acerba viros:
(15) Quaeque olim adspersit mentita Calumnia vivis,
    Nunc duplici adcumulat foenore Livor iners?
Partaque deteritur conducto fama libello,
    Nomina qui foeda labe gravanda notet?
Nomina, quae Batavis horrorem Annalibus addunt,
    (20) Et pia quîs Batvo sanguine vena calet.
Nec sat erat, Patriae vitam sacrare labanti,
    Aut jugulam obscoeno tradere carnifici:
Nobile par Fratrum pro Libertatis amore
    Mactare arbitrio prava jubentis Heri:
(25) Membrave plebejo dare diripienda furori,
    Corporaque in furcas dilanianda trahi?
Pro pudor! haec nostro servata infamia seclo?
    Dedecus hoc ferae posteritatis erat?
Ut foret, in bustis laceros qui rederet artus,
    (30) Sacrilegas tumulis injiceretque manus?
Reliquias tenues, & fragmina rara sepulcis
    Velleret, extinctis erueretque rogis?
[p. 103]
Non ita in Absyrti discerpta inmaniter ora
    Saeviit indignis Colchidos ira modis.
(35) Non sic Deiphobum truncarum corpore toto
    Excivit Stygio Thessala saga lacu.
Hectoris Iliacos circum licet effera muros
    Traxerit Aemoniis ter rota corpus equis;
Non ideo exanimem furiis vexavit Erinnys,
    (40) Sedibus aut cineres exuit atra suis.
Bistonii rabidae quamquam ad vada Maenades Hebri
    Orphea sanguinea diripuere manu;
Ossa tamen Musae, canibus ne praeda darentur,
    Condiderunt tutis inviolata locis.
(45) At cur WITTIADAE nocuit civilis Enyo,
    Pressit & integrum saeva procella Virum?
Cur leto occubuit, Fratri comes, ille nefando?
    Victima devotos ut cadit ante focos.
Cur senis innocui diro caput ense recisum
    (50) Longaevi merces terra laboris erat?
An patriam huc auro male delinitus Ibero
    Vendidit, an Gallo prodidit ille suam?
Linquite plebejae convitia foeda Suburae.
    Talia Thersites Aesimidaeque vomant.
(55) Ista tribunitius spargat menacia Calchas,
    Latret & ad populum dicta canina rudem:
[p. 104]
Ut similes forti poenas Palamedis acerbae
    WITTIADAS merita caede subisse ferant.
Choerilus esuriens famosi digna libelli
    (60) Praemia mendico turpiter ore petat.
Hoc decet! ut ferrum prior injecisse cruentum
    Dextera quae geminis Fratribus ausa fuit,
Annua pro scelere inmanis stipendia facti
    Monstroso Domini lauta favore tulit;
(65) Sic Volusi annalis, infulsaque scripta, probantur,
    Mercedemque capit charta pudenda suam:
Ut populo tragicae properent spectacula scenae,
    Et patriae infandis jam renovare vices:
Ut Proceres, servire rudes, rectique tenaces,
    (70) Tempora si turbis seditiosa favent,
Imtereant fato, quum res ita poscit, eodem,
    Nec minor in magnos saeviat ira Viros.
Sed gratare suae, felix pater Amstela, ripae,
    Portentis toties exonerate malis.
(75) Dextera ridiculo quae munere mactat alumnos,
    Plus, quam sperasti, consulit illa tibi.
Hac ope nempe tua sentina hauritur ab Urbe,
    Inficiat cives ne male foeda bonos.
WITTIADAE at vindex, pretio non emptus, honoris,
    (80) Adserit Herois gesta decusque sui.
[p. 105]
Pestiferos rictus Lerneae fortiter Hydrae,
    Tetraque Tartarei conprimit ora canis.
Nam quis vel veri, vel Libertaties amator,
    Historica nescit facta probata fide?
(85) Quod Batavas leges, decreta & avita tueri,
    Servare & populi jura sacrata sui;
Publica sustinuit praeferre & commoda privis,
    Vel bene pro Patria cum Patriaque mori;
Nec Domino fasces submittere velle potenti,
    (90) Nec Belgas nutu cuncta regentis agi.
Regibus invisus cur, Collatine, fuisti?
    Cur Latia pulsus sede Camillus erat?
Quod neque Tarquinii probrum, aut dictata Tribuni
    Pertulerint, fastus nec dominantis Heri.
(95) Roma fui juris felix, ac libera legum,
    Regia devovit jussa minasque sequi.
Tempore quo primum sceptra inperiosa Tyranni
    Mutavit placido Consule, salva fuit.
Caesare Libertas sed quum prostrata jaceret,
    (100) Augustae sensit monstra nefanda domus.
Sic justo patimur Belgae moderamine duci,
    Legitimo Belgae nomine si quis eat.
Libera gens Pharii servilea signa Canopi
    Ridet, & Isacae sitra pudenda Deae.
[p. 106]
(105) Nec didicit noster latrantem Rhenus Anubin
    Ferre, nec ad Nili contremuisse minas.
Nam quid letiferas quondam fregisse secures,
    Quid juvat Asturio colla levasse jugo?
Si mulier patienda foret, quae vincla Batavis
    (110) Necteret, Ausoniis ut Cleopatra viris.
Non dedimus Dominae faciles servire Sabaeos,
    Femineae adsuetos sceptra timere manus;
Aut quos edocuit pharetrata Semiramis olim
    Assyriae in leges ire libenter Herae:
(115) Sed Batavos, qui multa diu rexere, regendos
    Celsorum accepit cura suprema Patrum.
Non iterum Autriaco dotalis Belgica cessit,
    Conjugii pretium facta, Isabella, tui.
Lege sed adstrictam jurisque aequique Ministram
    (120) Praeficit summae Patria nostra rei.
Di facite, auspiciis Proceres felicibus usi
    Belgarum in populos commoda mille ferant!
Mens bona, & unanimes jungat Concordia sensus,
    Et societ nexu proximiore manus!
(125) Sanguine Libertas pretioso ut parta Parentum
    Ad sobolem serae posteriatis eat!
Tu miti, Dea blanda, diu nos respice vultu.
    Una tecum habitet Pax maneatque domo.
[p. 107]
Te Duce nam famulas ansi rupisse catenas,
    (130) Sprevimus Hispani vim furiasque jugi.
Te Duce, post vani ludibria turpia ritus,
    Candida sunt puris tura relata focis.
Praecipue Amsteliis Numen tu semper amicum
    Indomita stabilem figis in Urbe pedem.
(135) Te colimus, tibi, Diva, sacros libamus honores,
    Vindice te, tectos discutimusque dolos.
Auspice te, nulli mens est obnoxia vinclo,
    Cumque pia floret conjuge salva domus.
Sub placido Patriae Patrum moderamine civis
    (140) Nescia servitii tempora liber agit.
Hos, Dea, fac semper praesens tuteris, & Urbi
    Commoda de cornu divite larga refer.
Utque suae virides laurus conjungat olivae,
    Tuta sub hac Pallas aegide semper eat!
(145) Amstelii donec Capitoli inmobile saxum
    Sentiet addictos in sua jura Patres.
Brutus erit, Patriae leges qui vindicet aequas,
    Arceat & famuli pondera dura jugi.

MDCCLVII.
Continue
[p. 108]

CELSISSIMO ARAUSIONENSI
ET NASSAVIO PRINCIPI
GULIELMO V,
FOEDERATORUM BELGARUM
ETHNARCHAE INAUGURATO
D. VIII. MART. A°. MDCCLXVI.

Sublimes, Batavus quos jam tibi tradit, honores
    Adgredere, Auriacae spes, GULIELME, domus!
Cernis ut adsensu Procerum Te vota sequantur;
    Publicus ut populi te comitetur amor;
(5) Omniaque ut rutilent festivis atria flammis,
    Laetaque gratanti compita voce sonent.
Inter & hos plausus aulae penetralia celsae
    Musa, licet cultu simplice tecta, subit.
[p. 109]
Libera fors Batavi non adspernabere civis
    (10) Carmina, si Batavae pignora mentis habent.
Illa magis puro tibi pectore fausta precatur
    Omina, adulanti quam male serva sono.
Nec sua, sed Patriae, sed Principis unica spectat
    Commoda, quae nutu Numina dextra probent!
(15) Se tibi Palladii felix custodia sacri,
    Publica conmittit se tibi nostra Salus:
Se tibi Religio, Majorum adserta cruore,
    Credit, ut in nivea candida veste nitet:
Se tibi Libertas, Dea non temeranda Batavûm,
    (20) Atque olea placidum Pax redimita caput;
Et qui Pace suas Cyllenius explicat alas
    Laetior, & spicis turguet opima Ceres;
Se tibi Martis honos, terraque marique tuendus,
    Foederaque, & sancti jura verenda fori;
(25) Ingenuaeque Artes, & castae templa Minervae
    Commendant: curae pondera quanta tuae!
Quam gravis injicitur tenerisque onerosa lacertis
    Sarcina! sed sensim sit, bene gesta, levis.
Hos patrios venerare Deos, privosque Penates
    (30) Semper in interna providus aede cole.
Quam Mentor tuus ille viam, fidusque Misitheus
    Monstravit, tuto tramite semper eas.
[p. 110]
Utque tuum his terris felix adfulgeat astrum,
    Fac meritis populi rite voceris amor.
(35) Te numquam ambitio, & dominandi dira libido
    Augerat, aut rigidus pectora fastus agat.
Te cibem Patriaeque patrem gere, consule Belgis,
    Nec tibi subjectum cernere crede gregem.
Libera nam Batavûm gens est: moderamine justo
    (40) Ducitus, & flecti se Ratione cupit:
Nec placidis Legum scitis parere recusat:
    Sed Domini horrescit jussa superba pati.
Dulcius est Patriae civem Patremque vocari,
    Quam gerere austera sceptra tremenda manu.
(45) Tullus, Alexander, priscique ferocia secli
    Nomina sint, factis propudiosa suis.
Caesaris ante oculos semper versetur imago,
    Monstra vel Augusate non imitanda domus.
Certius & leges & avita tuebere jura,
    (50) Si prius exemplo sint animata tuo.
Principis arbitrium cunctos laudare necesse est,
    Si, quidquid populo suaserit, ipse subit.
Nec te decipiat vulgi mutabilis aura,
    Quae tantum constans in levitate sua est.
(55) Calchantum insidias, & vafrae callida linguae
    Retia, & artifices in tua damna dolos,
[p. 111]
Sirenum ut scopulos & carmina, cautus Ulyxes
    Effuge, & illius, si sapis, arte cave.
Quique tuo auspicio Patriae turbare quietem
    (60) Nititur, aut urbes seditione premit,
Curia ut obscuri foedata a sorde Tribuni
    Legitimo vacuum Consule ploret ebur:
Turpis adulator teretes seu mulceat aures:
    Sint procul: hos aulae limine pelle tuae,
(65) Ne Labyrintheis claudant te flexibus, unde
    Non nisi Daedalea fas remeare via.
Supremos Patriae Proceres Concordia tecum
    Conjunctos vinclo firma tenace liget.
Horum consiliis socians prudentibus orsa,
    (70) Incipe jam certo ponere calle pedes.
Usibus edoctum longis ubi firmior aetas
    Spectatum Patriae reddet amore Virum;
Salvus eris, si salva tuis Res publica curis
    Externo tutum servet ab hoste caput.
(75) Palladia nam major honos tibi crescet olivâ,
    Quam tibi si crebro Marte triumphus eat,
Eventura reor. justis felicia votis
    Phoebus ab Aonio culmine signa dedit.
Utque suas per te lauris Parnasides optant
    (80) Cultius in Batavo crescere posse solo;
[p. 112]
Sic tibi & aternae spondentes praemia frondis
    Ore canent verum liberiore decus.
Gloria Belgarum non interitura perennem
    Materiam famae conferet aequa tuae.
(85) Patriaque, auguriis nunc exhilarata secundis,
    Mox solidam dextrae nacta fidelis opem,
Tam bene formavit studio qui nobile cauto
    Depositum, manibus perpoliitque suis,
Brunsvici Batavis sanctum & venerablie fastis
    (90) Victuro inscribet nomen honore Ducis.
Principis exemplum diceris amabile cari,
    OPTIMUS & populi laude ferere boni.
Haec meritis dabitur titulorum summa tuorum,
    Quam Titus, & Nervae filius ante tulit:
(95) DELICIUM PATRIAE FUIT HIC, PROCERUMQUE VOLUPTAS,
    Publica vox gratae posteritatis erit.
Continue
[p. 113]

ILLUSTRISSIMO HEROI
PASCALO PAULO,
MAGNO LIBERTATIS
CORSICANAE DEFENSORI,
SACRUM!

Corsica, seu Grajo Cyrnus cupis ore vocari,
    Seu tibi Callistae nomine pulchra places;
Insula par Delo, si non cunabula Phoebo
    Fluctivaga in mediis illa dedisset aquis;
(5) Sec cumulum famae Martis sortita palaestris,
    Saepius & dominum ferre coacta jugum:
Corsica, Phocaeis olim possessa colonis,
    Et Tyrias belli fulmine passa manus:
Nunc Romanorum validis agitata catervis,
    (10) Nunc Gothici infelix scena furoris eras;
Aut Saracenorum miseris vastata ruinis,
    Francorumve armis sive petita dolis:
[p. 114]
Seu tibi tergemino cinctus diademate Praesul,
    Seu Genua, insidiis vafra, timenda foret;
(15) Vel formidatis premeret te Pisa carinis,
    Corsica, ab innumeris sollicitata procis.
Sed tamen intrepida renuens cervice catenas,
    Semper & inlaesae virginitatis amans,
Praeda peregrinis latronibus ire negabas,
    (20) Aspera ut indomitus frena recusat equus.
Nec tibi defuerunt Heroum e stirpe nepotes,
    Vindice Palladium qui tenuere manu.
Et potes indigetes divos jactare Colonnas,
    Et potes Ornanos tollere ad astra tuos.
(25) Gassorium exemplis Romae inmortalibus aequat
    Fama, nec inmersum nocte jacere sinit;
Gassorium, patriae postponere fortiter ausum
    Et thalamum, & thalami pignora cara sui.
Claraque Gasserii, Ceccaldique inclyta virtus,
    (30) Et Rivaroleae splendida facta domus.
Praeradiat PAULUS cunctos, ut sidera Phoebe,
    Et decore obscurat secula tota suo.
Nomina Magna sequi primis edoctus ab annis,
    Quîs Latium, vel quîs Graja superbit humus.
(35) Stemmatis antiqui splendens natalibus, inplet
    Factorum illustrem nobilitate domum.
[p. 115]
Excitat ut stimulis sobolem Genitoris imago,
    Sic veri ad templum pandit Honoris iter.
Heroëm a cunis exempla domestica formant,
    (40) Et Proavûm a meritis degenerasse vetant.
Pyrrhus, Achillea virtute animosus & audens,
    Nec genitore minor, nec Lycomede fuit.
Et pater Aeneas tenero praeluxit Iülo,
    Scipiadae calcar facta Parentis erant.
(45) Contigit hoc, HYACINTHE, tibi, cui gloria in artes
    PASCALIUM patrias erudiise fuit.
Natus ut acceptum tibi Libertatis amorem,
    Quoque salus Patriae more tuenda, refert;
Sic caput & magnis vitam objectare periclis
    (50) Exemplo didicit, te praeëunte, tuo;
Et duce te, doctae sacraria inire Minervae,
    Gradivo Aonias & sociare Deas.
Testis Parthenope, sedes dilecta Camenis,
    Exsilii quondam portus & ara tui:
(55) Linquere quum Corsos, Gallo dominante, coactum
    (Dum licuit, dextrae cura tegentis erant)
Exciperet blandis formosa Neapolis ulnis,
    Fortunae comitem Gasseriumque tuae.
Filius hic tecum, defecti aetate Parentis
    (60) Clauderet ut summo lumina functa die.
[p. 116]
Sed Patriae revocabat amor, laudisque cupido
    Indomita, excelsos sueta animare Viros.
Felicesque vovens HYACINTHUS ut inpleat annos,
    PASCALUS auspiciis ivit in arma suis.
(65) Sed licet heroos ausus, curasque viriles,
    Magnanimum & tacita voce probaret opus;
Solliciti Senis haeret amor, sobolique veretur
    Anxius: in dubio spesque timorque labat:
Coeptaque, successu forsan caritura, volutans
    (70) Amplexu natum deficiente tenet.
Atque ait: o nostrae solamen, PAULE, senectae,
    Spes Patriae, proles digna Parente tuo!
Vade, age, & oppressos Gallorum a milite Corsos
    Eripe servili, qua licet arte, jugo.
(75) Gassoriique vices, Genuensi fraude necati,
    Excipe, sed sati sis memor usque mei;
Junge tibi fidas dilecta e gente phalanges,
    Et socias Fratri, PASCALE, necte manus;
Quod possum, Patriae pro libertate tuaque
    (80) Suscipiam ad magnos vota salute Deos.
Vota sed eventus habitura timebat inanes,
    Flentis & in medio resitit ore sonus.
Et lacrimas inter singultibus intterruptas
    Dicere vix potuit, non rediture Vale?
[p. 117]
(85) Hoc erat, augurii quod mens praesaga sinistri,
    Linguaque grandaevi vaticinata Senis.
Hoc erat, obscura nitidum ferrugine vultum
    Illo cur tegeret Phoebus & ora die;
Et vox Pausilypi de collibus icta rediret,
    (90) Ominaque horrisono murmure laeva daret.
Pulchra sed ambitio, virtutis conscia, PAULE,
    Et Patriae inmensus te rapiebat amor.
Et populi poscentis opem te vota vocabant,
    Ne Liguri au Gallo Corsica praeda foret.
(95) Pressaque Libertas, jam Vindicis indiga, frontem
    Induit ipsa tuam casside & ense manum.
Hinc caussae bonitate tuae confisus & armis
    Spondebas faciles in tua gesta Deos.
Prima Deos habuere suos molimina, & hostes
    (100) Sponte lacessito pellere Marte datum est.
Se tibi Pax Corsis debebat reddita, factis
    Fortibus inplebas Solis utrumque latus.
Ardua mens illas se convertebat ad artes,
    Unica quîs civi concilianda salus;
(105) Sive peregrinis commercia quaerere terris,
    Jugera vel valido sollicitare bove;
Sive salutiferis conponere legibus urbes,
    Et populum Musis erudiisse trucem.
[p. 118]
Cecropiis ut jura Solon lenivit Athenis,
    (110) Quae dederat nimio dura rigore Dracon.
Ut Numa Romanorum firmavit legibus orbem,
    Justitia gentem perpoliitque rudem.
Quod Cretae Minos, & quod tibi, Sparta, Lycurgus,
    Hoc tibi, si nescis, Corsica, PAULUS erat.
(115) Hinc quoque dives opum gustabas munera Pacis,
    Crevit & auspiciis insula laeta Ducis.
Quaque olim indomitos emolliit arte Ruthenos
    Maxima regnantum gloria, primus honos;
PASCALUS hac Corsos, faciles dum rexit habenas,
    (120) Adsidua duxit sedulitate feros.
Per tria lustra fuit rerum haec mensura tuarum,
    Utilior populo, quam tibi, PAULE, tuo.
Nec te lassavit series numerosa laborum,
    Civibus ut posses consuluisse bonis.
(125) Obstitit inceptis belli furialis Enyo,
    Successu curae ne fruerere tuae:
Et conjurati Genuae Gallique furores
    Bis tibi militiae caussa fuere gravis.
Dextra tibi toties meritis decorata tropaeis,
    (130) Et cui tot poenas haec dedit hydra biceps,
Jam populatrices contundere, PASCALE, turmas,
    Illa minor quamquam viribus, ausa fuit.
[p. 119]
Jam Genua, injusto dominatu odiosa, diuque
    Exitium Corsis praemeditata tuis;
(135) Bellonae dudum pertaesa, ingentibus impar
    Stragibus, & caussae non bene fisa suae;
In spolii partem cupidos vocat inproba Gallos,
    Jusque datum sceleri mox sibi Celta rapit.
Perpetuis utinam constans Victoria palmis,
    (140) Praelusit castris ut satis aequa tuis,
Absolvisset opus! Sed proditione tuorum
    Corsica non potuit muneris esse tui.
Nuper enim adtonitas Batavûm percussit ut aures
    Fama gravis, cladis nuntia, PAULE, tuae;
(145) Publica communi Libertas vulnere plangit
    Saucia, & atrata pallida veste sedet.
Ut Numen populis hoc tutelare veretur,
    Sanguine cui Batavo vena animata calet;
Sic mea jam dudum tibi nectere Musa vovebat
    (150) Serta, triumphales inplicitura comas.
Icta repentino sed nunc a fulmine, laurum
    Projicit, & sorti congemit aegra tuae.
Egerimus tecum inmensi pia signa doloris,
    Et querimur rigidos in tua fata Deos;
(155) Temporis illius memores, quo classe virisque
    Saeviit in patriam Marte cruentus Iber.
[p. 120]
Et Belgae quondam dici meruere Rebelles,
    Indociles Regis sceptra subire feri.
Sed tamen indomita famulas virtute catenas
    (160) Fregimus, & furias, dire Philippe, tuas.
Atque utinam haec, ausis si detur adorea magnis,
    Par meritis laurus, PAULE, relata foret!
At licet inviso te jactes, Galle, triumpho,
    Regia jam Corsis nectere vincla parans;
(165) Vincla reluctanti male convenientia genti,
    Nam titulis obstant fasque piumque tuis;
Quid tibi cum Corsis? nisi si te jura sub armis,
    Ut Senones quondam, ferre, proterve, putes;
Nil agis: aeterno PAULUM decorabit honore
    (170) Fama, per insultus non violanda tuos.
Te diris odiisque premet gens cuncta pudendis,
    Libera sub gemino cardine si qua viget.
Nam Libertatem PAULI est virtute tueri,
    Perfidia & turmis vincere, Galle, tuum.
(175) Deficiens quamvis, animo non agmine major,
    Nunc spolium foedae proditionis eat;
Innumero potior tu tantum milite, Galle,
    Innumeri PAULUS militis instar erat.
Armis lenta licet tibi Corsica cedat iniquis,
    (180) Colla invita tuo dat superata jugo.
[p. 121]
Non tibi castaneas molles, neque dulcia poma
    Proferet e facili terra benigna sinu;*
Non tibi mella thymo, croceave educta rubenti,
    Condet odoratis fertilis ora favis.
(185) Sed quae de buxis & amaris edita taxis
    Stipant Cyrneae munera mellis apes.
Tinctaque de succis, quos dant Medeïdes herbae,
    Sanguineam sistent pocula tetra sitim.
Neve levis cineri incumbat sine pondere tellus,
    (190) Molliter aut tenuis contegat ossa lapis;
Corsica, praeruptis inmanis & aspera saxis,
    Dura tibi e silicum monte sepulcra dabit.
Et ne postgeniti sileant tua probra nepotes,
    Serave ne tollant hanc tibi secla notam;
(195) Dux quoties, numero paucas sternente cohortes,
    Fortibus haud gestis, victor ab hoste redit;
Venalesque animas corrumpens, oppida numis
    Emerit, infami proditione fruens;
Celtica de Corsis victoria parta feretur,
    (200) Aequaque virtuti, Galle, tropaea tuae.
Invidiam facti Mavors vix sustinet ipse,
    Dicitur & palmas erubuisse tuas.
Flagitium hic justis non est abolere triumphis,
    Aeternum in fastis Corsica crimen erit.
[p. 122]
(205) Dedecus hoc nullo tibi Sequana diluet aevo,
    Nec Rhodanus rapidis in mare volvet aquis.
At Vos, magnanimi quos signa revellere PAULI,
    Nec puduit fortem deseruisse Ducem;
Dum Patriae vindex, successu animosus ab ipso,
    (210) Arma pius caussa pro meliore gerit,
Exhibet & tutum se Libertatis asylum,
    Letiferum Gallis jam meditatus iter;
Turpiter officii inmemores, statione relicta,
    Tam bene susceptum distituistis opus.
(215) Regalique jugo famularia colla dedistis,
    Colla securigeram digna subire manum.
Quis furor est, spreta pro libertate catenas
    Induere, & domini jussa minasque pati?
Quis furor, ingenuae servam praeponere sortem,
    (220) Velle nec arbitrii vivere jure sui?
Quin potius pereant Reges, Regumque manipli,
    Quam rigidos liver civis adoret Heros!
Et pereant Aulae ludibria vana potentis,
    Quam gemat ob duras gens miseranda vices!
(225) Ite animae viles, cervicibus indite vincla,
    Gypsatosque liget Galla catasta pedes!
Belligeras acies, & linquite castra virorum,
    Oppidaque inbelli prodite sponte fuga!
[p. 123]
Semiviris Cybeles potius vos jungite Gallis,
    (230) Et Corybanteis agmina secta choris!
Classica non vos stare decet praetoria cornu,
    Cymbala sed Phrygiae tundite rauca Deae.
Plangatur vobis molli Berecyntius Attis
    Carmine, & a fletu Dindyma tacta sonent!
(235) Fulmina foedifragas sed deletura catervas
    Ultor siderea mittat ab arce Tonans.
Vel, quia nunc spolium Celtis ignobile facta est,
    Per vos transfugii dedecorata nota,
Vindicibus sidens vobiscum Corsica stagnis
    (240) Praeda tridentifero cedat optima Deo!
Quo feror? infestos melius convertat in hostes
    Jupiter augurii vota sinistra mali.
Libera quin potius, nulli subjecta tyranno,
    Et juris semper, Corsica, surge tui!
(245) Tempos erit, quando graviori strage repulsis
    Prodita nunc Gallis signa recepta feres.
Victorem victo succumbere laeta videbis,
    Splendidior damnis & recidiva tuis.
PAULUS inaccessis latitans jam montibus, ultor
    (250) Inferias sociis Manibus ense parat.
Deplorata salus non est tua, Corsica, clade
    Aucta lacessitas exseret ira manus.
[p. 124]
Arma recollectis si viribus induet, acer
    Hostibus incumbet, Marte favente, suis.
(255) Pestifera Gallis quum labe excanduit aestas,
    Et gravis infectos Sirius ussit agros:
Funera funeribus, si debellare jubentur,
    Aëre mortifero tunc cumulabit hiems;
Et seges uberior letalibus occidet arvis,
    (260) Quam Cereris messis falce resecta cadit.
Fertilis hinc pingues producet campus aristas,
    Sanguine quum Gallo luxuriarit humus.
Tu modo, qui seris Annalibus inclyta vives
    Gloria, grandiloquo digne Marone cani,
(265) Vive! malis nec cede tuis, sed pectore forti
    Exemplum Herois nobile, PAULE, refer.
Jamque parem factis animum gere, conscie laudis
    Exsere te, Fato celsior ipse tuo.
Hostibus haud domitum, sed proditione relictum
    (270) Te nunc Fortunam vincere posse decet.
Te Socii, quotquot constantia castra secuti,
    Sacrilego quamvis marte subacta, colunt.
Dumque ingesta dolent sibi Regia sceptra, fatentur
    Ista tuas potius sceptra merere manus.
(275) Perpetuus turpes sed perjurosque Sinones,
    Admonito PAULI nomine, terror aget.
[p. 125]
Libertatis amans Batavus, pugnaxque Britannus
    Exemplo exacuent fortia corda tuo.
PASCALE, ut injustis horror flagrumque tyrannis,
    (280) Vindicibus patriae lex eris una suae.
Et, si forte tibi renuat Bellona tiumphum,
    A memori laurum posteritate feres.
Nomina si veterum Stygiis revocentur ab umbris,
    Elysium & possint linquere, PAULE, nemus;
(285) Invictus Gallos pro libertate Camillus
    Tarpeja tecum pellere rupe velit.
Ejicere aut Reges, dirum aut mactare Tyrannum,
    Gauderent socia Brutus uterque manu.
Et Cato communi tecum nece mallet obire,
    (290) Quam dominos volvi Caesaris ante pedes.
Si Superûm patuere fores Heroïbus olim,
    Et licuit magnis Numen habere viris;
Martigenam coelo posuit si Roma Quirinum,
    Graeciave Alciden vexit in astra suum;
(295) Si fuerit Phorcus, Corsorum regna potitus,
    A Libyco quamquam victus Atlante, Deus;
Immortalis eris: nullo est delebilis aevo,
    Quaequmque ex meritis gloria parta venit.
Numen eris populis: nam Libertatis amorem
    (300) Postera sub PAULI nomine secla colent.
Continue
[p. 126]

IN EFFIGIEM
PASCALI PAULI,
SUPREMI CORSORUM
GUBERNATORIS.

Sorte sua major, sic vivida PASCALUS ora,
    Sic habitum artifici PAULUS in aere gerit.
Spirat in heroo Virtus sibi conscia vultu,
    Et Libertatis, Corsica, cura tuae.
(5) Horret ad intuitum tabulae confusa tyrannis,
    Quam pudet a tanto ferre tropaea Viro.
Exemplum hoc populis ostende, Batavia, nostris,
    Quod stupeat Patriae quodque imitetur Amor.

MDCCLXIX.
Continue
[p. 127]

PETRI BURMANNI
SECUNDI

POËMATUM

LIBER SECUNDUS.

________________________________

AD MANES
PETRI LOTICHII
SECUNDI.

LOTICHII Manes, Phoebei candida cycni
    Umbra, per Elysium ludere sueta nemus;
Hic ubi te sacro Peneïa tegmine obumbrat
    Laurus, & Idaliae myrtus amica Deae;
(5) Qua tua te pascit succis dulcissima lotos,
    Ruta vel intonsas cingit odora comas;
Qua violis tellus passim vestita rosisque
    Florida perpetui gaudia veris habet;
[p. 128]
Qua Pandionia resonant ab aëdone silvae,
    (10) Et Zephyrus vento temperat arva levi;
Qua citharae vocesque canunt, manesque piorum
    Aonios celebrant ad tua plectra choros.
Si nemus aeternum fortunatosque recessus
    Linquere, & humano sistere calle pedem;
(15) Mortalesque licet post fata revisere coetus,
    Huc ades, & gressus ad tua sacra refer.
Fas mihi sit castae celebrata volumina Musae,
    Ditiaque ingenii tot monumenta tui;
Carminaque antiqui genium referentia secli,
    (20) Qua datur, ante tuas ponere, PETRE, pedes.
Cernis, ut ornatu jam splendidiore nitescant,
    Si modo quis nostra splendor ab arte venit;
Nec vaga, vel lacera divulsa a corpore oberrent
    Membra, sed in partes sint revocata suas.
(25) Non tua Calliope foedata squalida veste,
    Sorde nec ad dominum dedecarata redit;
Sed nitida, & naevos maculasque exsuta priores,
    Utque decet, pura conspicienda stola.
Jamque mea sic comta manu, sic arte polita,
    (30) Tendit in amplexus en recidiva tuos.
Seque videns hac dote nova formaque probari,
    Me simul agnoscit non meruisse nihil.
[p. 129]
Et tibi commendat Batavum studiosa poëtam,
    Dum partes pro me conciliantis agit.
(35) Quodque suum sit nacta decus, se sponte fatetur
    Acceptum curae, PETRE, referre meae.
Pro quibus officiis, si fas, mea Musa precatur,
    Ut tuus incendat pectora nostra calor.
Utque meae veniat non invida fama Camenae,
    (40) A Genio spiret rite animata tuo.
Dic, age, quo licuit carmen tenuare sub antro,
    Quo pede Phocaïci culmen adire jugi?
Quae nea Castalii sacras tibi fluminis undas
    Tradidit, & puris ora rigavit aquis?
(45) Si bene quid de te merui; cultissima si quid
    Debeat & studiis forte Thalia meis;
Tu mihi Pimplaeo latices de fonte perennes
    Suffice, vena paupere Musa fluat.
Et quoties citharam libeat tractare sonoram,
    (50) Tacta tuo toties pectine dulce canat!
Sic tua te luco teneat formosa beato
    Claudia, nec sensus ludat imago tuos!
Sic uta Callirhoë niveas tibi porrigat uInas,
    Dum choreis junctum fert tunicata pedem!
(55) Mutua sic Panaris semper tibi gaudia praestet,
    Osculaque ambrosio Phyllidis ore feras!
[p. 130]
Felices! quibus Elysas tecum ire per aras,
    Et licet aeternum sic habitare nemus!
Felices! quarum lateri sic proxima adhaeret
    (60) Nunc quoque Nasoni juncta Corinna suo:
Pulchra quibus Nemesis, culto comitata Tibullo,
    Adsidet, & docti Lesbia vatis amor:
Cynthia quis teneris blandum subridet ocellis,
    Dum stupet ad numeros, terse SECUNDE, tuas.
(65) Nempe apud has docti veteres Heroïdas aevi
    Tu quoque jam nitido carmine nomen habes.
Teque tuosque canunt inter sua gaudia versus;
    Adtonitae citharam depereuntque tuam.
Fallor, an ad purae conspecta volumina Musae,
    (70) Certatim ut manibus subripuere tuis;
Quaeque sui censent se carmina nota Poëtae,
    Et tereti solitos conbibere aure modos?
His etenim aequalis crevit tibi gloria, & omnis
    Aonius similem te probat arte chorus.
(75) Nec negat hoc Naso, blandique Propertius oris;
    Teque parem cultu, PETRE, Tibullus amat.
Ipse quoque Andinus formosam Amaryllida pastor
    Hic calamis cantat laeta per arva tuis.
Nec pudet hos citharae Germana ad plectra canorae,
    (80) Te duce, Romanam sollicitare chelyn.
[p. 131]
Et tua conjungunt Latiis modulamina chordis,
    Quis fortunati personat ora soli.
Nec tantum antiquis comitem te Vatibus addis,
    Multa sed hic secli te colit umbra tui.
Hic tibi sunt socii, qui Martia signa secuti
    De gemina tecum Pallade serta gerunt.
Pannonius, patrium Musas qui duxit ad Istrum,
    Ausonia & steriles messe beavit agros.
Cui par Hungaricum Sommeria suada rigorem
    Dulcisonae mollit laude probata lyrae.
Temperat emeritum blanda testudine Martern
    Huttenus, celebri stemmate notus Eques.
Discipulo plaudit divina Melanchthonis umbra,
    Aoniique faves dux, Joachime, chori;
Et tibi laurigeri qui primus ad ardua Pindi
    Culmina monstravit, PETRE, Micyllus iter.
Adderis hic citharae felix, Eobane, Sabino.
    Carminis & Latii dote, Melisse, potens.
Militiae comites adsunt Zobellus, & Altus,
    Hagius & vitae conputat acta tuae.
Quos juvat exhaustos Martis meminisse labores,
    Castraque Pieriis non inhonora viris.
Hic agit Ausonias Pontano juncta choreas
    Gloria Parthenopes Actia Musa suae. [p. 132]
Hippolyten celebrat hic Castilionus, & infert
    Dorica Romanis sacra Marullus agris.
Hic latus Etruscae claudunt tibi cetera gentis
    Lumina, olivifero germine cincta caput.
Hos tua, dum niveo percurrit pollice chordas,
    Calliope adtonitos ad nova plectra tenet.
Jamque inmortalcs tecum modulantur olores
    Carmina, at humano non imitanda sono.
Felicesque animas inter jam laetior errans
    Ostendis sociis haec monumenta tuis.
Forsitan adsurgens vatum tibi turba piorum
    Laudat in Elysiis & mea dona choris.
Tuque meae spondens non omina laeva Camenae
    Nescio quid grato murmure dulce sonas.
Haec rata sint, & quae tibi numina dextra fuerunt,
    Fac veniant votis saepe benigna meis.
Sic tibi nectareos latices, epulasque Deorum
    Tradat inexhausta pulchra Juventa manu!
Sic ver perpetuum tibi culta vireta perennent,
    Mulcet ubi Idalias mitior aura rosis!
Utque novo aeternis exsultas munere in hortis,
    Excipis, & plausus aure probante meos;
Sed mihi, Castalii nemoris secreta petenti,
ab Elysia valle, SECUNDE, fave.
MDCCLIV.

Continue
[p. 133]

IN
JACOBI PHILIPPI D’ORVILLII
SICULA.

Rudera Parthenopes, & busta Aetnaeidos orae,
    Templaque Triacrio sermisepulta solo;
Quaeque Peloriades, Lilybaeaque, perque Pachynon
    Sparsa dies foedo pressit iniqua situ;
(5) Tristes reliquiae! steterant ubi maxima quondam
    Oppida, in aetherias scandere jussa domos:
Tot statuae, tot signa Deûm referentia formas,
    Obductos tenebris quos seges alta tegit:
Artificumque manus testantia marmora doctas,
    (10) Regiaque Eleum tecta imitata Jovem:
Clara tot Heroum, sacris ornata tropaeis;
    Atria, magnorum tot monumenta virum:
Imaque demersae terrarum in viscera moles,
    Et sculpta Argivis saxea frusta notis:
[p. 134]
(15) Et picturatis suffulta theatra columnis,
    Tauromenitano conspicienda jugo:
Tuque olim validae gymnastica lucta palaestrae,
    Quadrupedumque levi meta terenda pede:
Pluraque quae Verris dextram perpessa rapacem,
    (20) Vel Saracenorum diruta Marte fero:
Surgite de vastis jam nunc recidiva sepulcris,
    Et capita ambustis pressa levate rogis!
Temporis annosi positis squaloribus, ora
    Exserite in superas splendidiora plagas!
(25) Jamque nova fulgens in luce, renascere tellus
    Trinacri, ruderibus celsio ips tuis!
Non inhonora manus, detersis sordibus aevi,
    Restituit privum, quod fuit ante, decus,
Et loca Cimeriis dudum obscurata tenebris
    (30) Redderet ut tandem lumine clara suo,
Tolleret & vani deliria ludicra vulgi;
    Palladiae inmensas addidit artis opes.
Si quaeras, quo tanta tibi nunc gloria crescat
    Vindice, & intonsis integra constet avis;
(35) Quisve tuis hospes quondam successerit oris,
    Qui nunc, indigenas quae latere, docet;
Qui tot ab interitu servatas vindicat urbes,
    Et tot numinibus templa reposta suis;
[p. 135]
Tot vero revocata situ tibi flumina reddit,
    (40) Et majestatis tot documenta tuae;
Nec terrae miracla premi, nec lucida gentis
    Sidera tartaria condita nocte sinit:
Ecquid Belgarum memores revocatur ad aures,
    Notaque Sicaniis fama perennat agris?
(45) Ecquid ab admonitu praeclari nominis haeret
    Nunc quoque D’ORVILII pectore imago mei?
Cui sua Graja Venus mysteria credidit, & quem
    Cortinae vatem legit Apollo suae.
Forte nec exciderit, patrio procul orbe remotus
    (50) Viserit ut regni rara beata tui:
Carmina ut, Argolicis aptaverit Itala chordis,
    Junxerit aut Latiis Dorica plectra choris;
Cumque sacros vellet nemorum penetrare recessus,
    In sua palantes duxerit antra Deas:
(55) Ut, Siculas docta dum mulcet arundine Nymphas,
    Simichidae agnorint personuisse modos:
Daphnidis infaustos seu deploraret amores,
    Seu Stygios magno diceret ore toros:
Ut decora antiqui lustrarit ditia secli,
    (60) Frugiferae peragrans arva dicata Deae.
Nec dubia errorum vestigia, nulla laboris
    Taedia, & incertae eaeca pericla viae;
[p. 136]
Nec rigidae cautes, exesave saxa Pachyni,
    Mobilis haud fatis vel Camarina palus;
(65) Arduus aut Acragas, Erycisque cacumina celsi,
    Terruerint navum, quo properabat, iter;
Nec freta, nec Syrtes, infestave flumina torto
    Vortice praecipitis vix adeunda Gelae;
Nec quas Scylla minax, aut quas Zanclaea Charybdis
    (70) Ex imo barathri gurgite sorbet aquas.
Sed neque fumosis quae nocte dieque cavernis
    Aestuat, & piceo turbine saxa rotat,
Opposuit coepto crepitantes Aetna favillas,
    Naturae horrendum quin superaret opus;
(75) Igneus aut torrens, patula quem fauce Vesevi
    Egerit exundans sulfure vallus apex;
Insulave Aeolidum Lipare, pinguissima quondam,
    Fervida Cyclopum Mulciberique domus:
Qua duplici eructat Vulcania vertice flammas,
    (80) Et gemino Didyme surgit in astra jugo.
Nimirum tantos pensant redimuntque labores
    Praemia, sedulitas quae studiosa refert.
Gloria, thesauris pretiosior omnibus, una
    Adcumulat meritum non peritura decus:
(85) Cultoresque suos fragilis non munere Sortis
    Ditat, at aeternis intemeranda bonis.
[p. 137]
Testor, tot gazas, peregrinis eruta terris
    Tot spolia, erroris pignora rara sui:
Quae mens ad Batavos, Musarum tractus amore,
    (90) D’ORVILIUS Siculo detulit ante solo.
Sive viro portum, pandens secunda Panormos
    Divite de gremio deproperaret opes;
Aut quae Stesichori jactant cunabula Thermae,
    Et famam cithara grande sonante ferunt:
(95) Montibus Heraeis ubi labitur Himera duplex,
    Dulcibus aut falsis nobile flumen aquis.
Seu pelago incumbens Messana Peloridos orae
    Trans juga monstraret nubibus aequa situm:
Aut Acragantinae latissima viseret urbis
    (100) Moenia, quae Poeno milite versa jacent;
Amphitryoniadae delubraque, diruta belli
    Strage, & Olympiaco templa dicata Jovi;
Quaeque, fero Hannibali nimium concussa, Selinus
    Luget adhuc cladis tristia damna suae.
(105) Seu, pius Aeneas ubi patrem flevit ademtum
    Incultis Drepani deveheretur agris:
In quibus Alciden caestuque lacessere, & olim
    Ausus erat contra stare superbus Eryx.
Sive sagittiferae sacraria casta Dianae
    (110) Cerneret, & Veneris fana, Segesta, tuae;
[p. 138]
Tyndarin aut gemina Ledae de prole vocatam,
    Quaeque jacet Bromio Naxos amata Deo.
Sive Leontinos cuperet percurrere campos,
    Quîs decus & nomen fertilis Hybla dedit;
(115) Sive Syracosiae mirari rudera terrae,
    Metirique oculis oppida vasta suis:
Quae, licet ingenio quondam defensa sagaci,
    Tutaque sollertis dexteritate Senis;
Marcelli superata tamen victricibus armis,
    (120) Tandem Romano succubuere, jugo.
Quot non deliciis animum hic saturavit honestum!
    Praebuit ut gratas quaelibet ora dapes!
Fercula quae, docto tantum gustanda palato,
    Uvida Cecropio nectare labra probent.
(125) Quot veterum invisis monumenta erepta latebris
    Adseruit, curis perpolienda suis!
Conditaque eversis quot rara Numismata glebis
    Detulit, & Calabro marmora vecta freto!
Tauromenitani vel saxa athletica ludi
    (130) In tabulas vigiii duxit ab arte manus.
Tantae molis erat Siculas reparare ruinas,
    Inque nova veterem quaerere Trinacriam!
Tanti erat arcanas naturae expendere leges.
    Et Polyphemaei murmura rauca jugi!
[p. 139]
(135) Cum Catana, Encelado nimium vicina tonanti,
    Fratribus & quondam nobilitata Piis;
Per tot inaccessos pendenti pumice clivos,
    Per nemora, humano vix subeunda pede,
Per scopulos, tenebris & fumi nube tremendos,
    (140) Saxaque per gelidae frigore adusta nivis,
Montis ad Aetnaei, flagrantia sulfure & igne,
    Panderet audacem culmina celsa viam:
Cujus ab ardenti tria promontoria rupe,
    Et Sicula adspectu rura stupente patent.
(145) Horrida sed visu mentem percussit imago,
    Rudera tot, terrae semisepulta sinu,
Et tot Sicanii celebratas nominis urbes,
    Vel vaga quas tantum fama fuisse refert:
De quibus heu veteris superant vix signa decoris,
    (150) Aut avulsa suis fragmina trunca locis.
Et querimur stulti mortalia funere solvi
    Corpora, & in cineres ire caduca leves!
Cum tot in aërias olim surgentia sedes
    Oppida, ab annorum pondere vista, cadant:
(155) Spartaque, & Inachiae bubus dent prata Mycenae,
    Trojaque in Argolico vix manifesta rogo:
Et nunc Cecropiae nil sint, nisi nomen, Athenae,
    Et jaceat Regum nobile Memphis opus.
[p. 140]
Ardua Pyramidum cum nec fastigia certi
    (160) Interitus misera, conditione vacent:
Tot solida Heroum simulacra Deûmque fatiscant:
    Templa tot, e Pario marmore structa, ruant:
Tot Mausoleis priscos evertat honores,
    Eripiatque suum flamma vel unda decus.
(165) Ingenio sed nulla dies, nec secla nocebunt,
    Solaque doctrinae gloria morte caret.
Non his tempus edax, non his longaeva vetustas.
    Sera nec exitii damna ruina dabit.
Tota licet pereat, subitaque voragine mersa
    (170) In barathrum Oceani Sicelis ora cadat;
Et licet, Inarimes ut vasta mole Typhoeus
    Conditur, Aetnaeis sidat onusta globis;
D’ORVILII tamen aeterno celebrata labore,
    Et sibi jam cultu reddita paene novo,
(175) Stabit, & in toto semper memorabitur orbe,
    Dum favor ingenuis artibus ullus erit.
At vos Trinacriae docti regionis alumni,
    Quorum Phoebeus corda perurit amor;
Ponite D’ORVILIO statuam, (sic namque meretur,)
    (180) Et Batavus Siculis conspiciatur agris.
Discite Sicanio vivos de marmore vultus,
    Posteritas gratum quod veneretur opus.
[p. 141]
Adsurgent prope stagna Dei jurata Palici,
    Spicatumque Ceres efferet alma caput.
(185) Nec jam Persephonen, inplens ululatibus orbem,
    Quaeret, ab Ogygio Maenas ut icta Deo.
Non iterum anguinos frenabit moesta jugales.
    Laetius accensas exseret Henna faces.
Comtior e vitreo tollet se fonte Symaethus,
    (190) Et Cyanae puras junget Anapus aquas.
Flava Arethusa virum Pisaea ornabit oliva,
    Et memor Alphei florea dona feret.
Serta Selinusiae nectent genialia Nymphae,
    Et socias ducent ad sua festa Deas,
(195) Atque apio crines vel palmae fronde revinctos
    Velabunt, alacres instituentque choros.
Ipsa Venus, celsas Erycis quae possidet arces,
    Sedibus hunc addet laeta coletque suis.
Stesichorum juxta statuet, comitemque locabit
    (200) Simichidae, myrtis inplicitura comas.
Adnuet &, Batavo vatum grege cinctus, Apollo,
    Et Clarium grato pollice tanget ebur.



[p. 142]

ILLUSTRI AC NOBILISSIMO COMITI
UNICONI GULIELMO WASSENARIO,
WASSENARIAE, ZUITVICI, TWICKELAE
DYNASTAE, ETC. ETC. ETC.
PRO DONATIS VlRORUM ERUDITORUM
IMAGINIBUS
EUCHARISTICON.

Heroum tabulae, doctaeque perennia famae
    Nomina, Apollinei sidera clara poli.
Gallica seu genuit vos terra, vel Ausonis ora,
    Protulit aut culto Belgica nostra sinu.
(5) Linquite Zuitvicos, Domino mittente, penates,
    Santhorstique lares condecorate mei.
Vos mihi munifici Comitis generosa voluntas
    Largitur, Musis officiosa meis.
Nomine nam venerer licet acceptissima vestro.
    (10) Et placeant propriis conspicienda bonis;
Quae pretiosa tarnen facit auctor munera, semper
    Grata magis gemina dote venire solent.
[p. 143]
Illustres animae, seclique exempla prioris
    Rara, sub hospitium laeta venite novum
(15) Salvete, Indigetes Divi, quos nostra salutat
    Jam tutelares Bibliotheca Deos.
Vos ego Musei ponam laquearibus altis,
    Atque inter libros, Pieridasque meas.
Vos ego, vos aliis socios Heroibus addam,
    (20) Quos Pindi admiror numina certa mei.
Ut juvat insignes vultus, atque ora tueri,
    Aemula Parrhasia quae dedit arte manus!
Ut vos, SCALIGERI, Divûm coelestis origo,
    Adspicio, adtonitum SALMASIUSQUE tenet!
(25) Utque Casauboni defixum advertit imago!
    LIPSIUS ut vultus adlicit usque meos!
VULCANÎque caput quam me venerabile ducit,
    Cumque GOTHOFREDIS, magne THUANE, rapis!
Quam placet in dextrâ teneri formosa SECUNDI
    (30) Julia, amatoris basia ut ore legat!
Rursus ut Ausoniae capiunt me lumina gentis,
    Et decora Etrusci non moritura soli!
Aemula Tulliacae felix facundia linguae
    Effigiem inflammat, docte MURETE, tuam.
(35) Cui comes eloquio, cultique MANUTIUS oris:
    Et Critici princeps, POLITIANE, chori.
[p. 144]
ARRETINE, tuos cingit Daphneïa crines
    Laurus, & intonsas, magne PETRARCHA, comas.
Doctorum meritas sollers conscribere laudes,
    (40) Nave JOVI, hos inter conspiciendus ades.
Libertatis amans, flagrumque inmite tyranni,
    Spernis adhuc famulum, MACHIAVELLE, jugum.
Atque alii, quorum titulos & nomina sanctis
    Mnemosynae tabulis Fama secunda dedit.
(45) Vivite, jam nostra genialiter aede locati,
    Ingeniumque acuat gloria parta meum.
Inter & o vestri monumenta aeterna laboris
    Adsitis studiis numina dextra meis.
Et quoties aliquid meditabor Apolline dignum,
    (50) Auxiliaturas vos mihi ferte manus.
Et facite, ut memori ac grato mihi pectore semper
    Nobilis egregii muneris auctor eat.
Nec* dedignetur donis non aequa reponi
    Carmina, sed mentis pignora certa bonae.
(55) Postmodo WASNARIAE decora inmortalia gentis,
    Magnaque pro Patriae facta salute canam:
Quae cithara ut quondam felix graviore celebrem,
    Sufficite o Musis otia laeta meis!



[p. 145]

DEDICATIO POËMATUM

PETRI BURMANNI,

EDITORUM A°. MDCCXLV.

AMPLISSIMO ET EXIMIO VIRO

GERARDO ARNOLDO HASSELAER,

CIVITATIS AMSTELAEDAMENSIS TUNC
JUDICI, AC SENATORI, DEIN CON-
SULI, ETC. ETC.

Si vacet, Amstelii laus rara, GERARDE, Senatus,
    Et patriae columen grande decusque tuae,
Nec pigeat, positis parvo tibi tempore curis,
    Inspicere haec cultus pignora certa mei;
(5) Pignora sinceram domini testantia mentem,
    Quae tibi fert Musae dextera nota meae;
Excipe non tetrica tristique exilia fronte
    Munera, sed genio conveniente tuo.
[p. 146]
Nec timet admitti vultu, pro more, sereno,
    (10) Laetaque ad inlustres ire Thalia lares.
Nam, licet haud dubitet per se tibi grata placere,
    Liminibus sistit se, Duce freta, tuis:
Quo faciles aditus ad te referante, patebunt
    Atria, Pierii semper aperta viris;
(15) Dum comitata venit Phoebeae munere chartae,
    Et Patruae secum fert monumenta lyrae.
Auribus ista tuis non fastidita sonabunt
    Barbita, morosa nec removenda manu.
Non equidem obscuri media de plebe poëtae
    (20) Carmina judicium sunt subitura tuum.
Sed, pretium ingeniis soleas cum ponere justum,
    Arbiter & doctos aequus amare viros;
Huic celebres inter non dedignabere vates
    Quaesitum meritis adtribuisse locum.
(25) Fallor an è nostra tibi gente videbitur olim
    Carminis haud minimum dote tulisse decus.
Non etenim externis sola haec inscripta tropaeis
    Palma, sed & Batavis ista relata comis.
Nam dederit magnos tellus licet Itala vates,
    (30) Et Latia exhibeat Phocidos instar humus:
Sit, rerum dominae nunc urbis, Roma, cadaver,
    Parthenope & claris dives; alumna viris,
[p. 147]
Tibris Apollineis sit Castalis unda poëtis,
    Arnus & Aoniae par memoretur aquae:
(35) Sit licet Hesperia Naugerius inclytus ora,
    Molsaque, & Etrusci laus Iovianus agri:
Flaminius Bembo nil cedat, & efferat ingens
    Inter Amaltheos Actia Musa caput.
Non tamen ingeniis felicibus una superbit
    (40) Ausonia, aut Clarii fertilitate chori.
Lotichium jactet Germania, jactet & Hessum:
    Miretur numeros, culte Sabine, tuos:
Puraque Bersmanni placeat vel vena Micylli:
    Nam nihil his majus Teutonis ora tulit.
(45) Et titulos memoret nunc prisci effeta decoris
    Gallia, quae doctos degeneravit avos.
Gallia nos crasso sugillet in aëre natos,
    Praemia vel terrae vindicet illa suae,
Sequana fertilior credatur Hyantide lympha,
    (50) Pegaseo potior flumine lentus Arar.
Hac quoque parte caput dudum exseruere poëtae
    Progeniti ad ripas, Rhene Batave, tuas.
Nec minus haec patriae debetur adorea nostrae,
    Laurus & Hollando provenit ista solo.
(55) Gratiaden Batavum Gallo conferre. Thuano
    Quis neget, meritis fraudet utrumque suis?
[p. 148]
Sanmarthana domus censetur laudibus illis:
    Nos quoque Dousiacos fas celebrare lares.
Basia cantentur Bonefonî culta, Secundi
    (60) Ista propinavit Musei Batava prius.
Trigaque Balzacio societ Puteana Petitum,
    Commirio jungat Menagiumque suo:
Heinsiadas solos opponimus, & tua, Baudi,
    Carmina, Hymettei nectare plena savi:
(65) Et quae Pelignum referens dulcedine cycnum
    Francia par venae dote Camena fluit:
Et qui Callimacho par est Broukhusius Umbro,
    Amstelii quondam sidera bina soli.
Nec puto, collata bene carminis arte, negabit
    (70) His quoque Burmannum jungere Livor iners.
Quidquid erit, meritis si detrahet aemula veris
    Invidia, insignes sueta ferire viros;
Judicibus justis Patrui placitura putabo
    Carmina, judicio quum placuere tuo;
(75) Nec titulis vatum celsura, GERARDE, priorum,
    Digna patrocinio si tibi visa tuo.
Si te Burmanno juvit crevisse Magistro;
    Et dare Palladiis, hoc duce, thura socis,
Dum Senis a docti pendebas sedulus ore;
    (80) Non tibi dedecori Musa futura Viri est.
[p. 149]
Utque inhonora tibi non haec ventura Camena,
    Nomine splendorem sic feret illa tuo.
Haec te secessu villae comitata beatae
    Otia in Heemstedio dulcia ducat agro.
(85) Atque animum curis, patriae quas commoda poscunt
    Publica, defessum mulceat ista chelys:
Aut quum diversos Naurae inquirere casus,
    Et lustrare oculis, qua patet, orbis opes;
Vel libuit caussas rerum indagare latentes,
    (90) Seu varias mundi mente notare vices;
Aut circumfuso cur pepdeat aëre tellus;
    Ut peragant leges noxque diesque suas;
Igniferum audaces ad coelum aut tollere vultus,
    Semotique oculis scandere in astra poli.
(95) Inpleat ut curium Sol, Luna recolligat orbes;
    Ut rutilas spargant sidera nocte faces;
Sive Ariadneae, signum spectare Coronae,
    Aut ubi Junonis lactens orbis eat;
Andromedanve, Helicenve, aut Virginis ora tueri;
    (100) Parrhasis ut gelido fulgeat Ursa polo;
Navita ut evitet scopulosi saxa profundi,
    Et certa cursum pyxide cautus agat.
Erectum his animum studiis nam pascis honestis,
    Et tantas magno pectore condis opes.
[p. 150]
(105) Quod si deliciis mentem his saturaveris altam,
    Pieris alternas poscit agatque vices.
Nam tibi Pegasidum levis est haud cura Sororum,
    Artis Apollincae nee tibi sordet honos.
Et saepe hospitio doctas studiosa Camenas
    (110) Excipit, & celso sub lare dextra fovet.
Seu te detineant veterum sublimia vatum
    Carmina, seu secli plectra diserta novi.
Hos inter Burmanna locum sibi Musa precatur,
    Quam tibi devota mente, GERARDE, dico.
(115) Utque meos lusus non despicis aure benigna,
    Obsequii pignus carmina nostra probent.
Sic studiis favor ille meis tuus adsit, & ipse
    Dicar amicitiae pars quotacumque tuae!
Sic domui superesse tuae. tibi detur & urbis
    (120) Amsteliae curam. dextra perita gerat!
Commoda sic Patriae seltx tueare, diuque
    Inter honoratos conspiciare viros!
Debita sic meritis crescat tibi gloria raris!
    Purpura sic humeros cori decoretque tuos!



[p. 151]

DEDICATIO CLAUDIANI.

VIRO AMPLISSIMO, HONORATISSIMO,

JOANNI HUDDE DEDEL,

URBIS HAGANAE CONSULI, ETC.

Reliquias Latiae monumentaque fera Camenae,
    Vatis at Ausonium grande sonantis epos,
Accipe sepositis, quas poscunt publica, curis,
    Commoda, DEDELIAE splendida fama domus:
(5) Hagani communis amor populique Patrumque,
    Et carum Phoebo Pierisinque caput.
Nec dubita egregios inter numerare poëtas,
    Divite quos condit Bibliotheca sinu.
[p. 152]
Hoc Duce Castalios non aversare recessus
§(10) Per toties tritas laetus adire vias:
Et lustrare sacro vestitos gramine campos,
§Laurus ubi ambrosio conplet odore nemus;
Aonidumque choris numeros praeĎunte, modosque,
§Mecum conjunctas inplicusse manus.
(15) Si mihi spectato fiducia nisa favore
§Surgit, ab adplausu facta animosa tuo;
Utque soles, nostrae non despicis otia curae,
§Oppositas non est Musa habitura fores;
At, Pelusiaco reserataque limina vati,
§(20) Meque aditus faciles conciliante dabis:
Obsequii ingenuum neque dedignatus honorem
§Nomina concedes hac tua parte legi:
Munere & admisso, digna te frente probabis
§Pignora amicitiae quantulacumque meae.
(25) Non etenim obscurum vili de plebe poĎtam
§Ducit ad inlustres dextera nostra lares:
Sed cui Caesareas adrexit Honorius aures:
§Quo Stilichon voluit plectra movente cani:
Cujus Apollinea velavit fronde secures
§(30) Mallius, & sacrum scandit honorus ebur:
Aurea quem fato si dexteriore tulissent
§Secla, Maronea nobilitata tuba;
[p. 153]
[p. 154]
[p. 155]
[p. 156]
[p. 157]
[p. 158]
[p. 159]
[p. 160]
[p. 161]
[p. 162]
[p. 163]
[p. 164]
[p. 165]
[p. 166]
[p. 167]
[p. 168]
[p. 169]
[p. 170]
[p. 171]
[p. 172]
[p. 173]
[p. 174]
[p. 175]
[p. 176]
[p. 177]
[p. 178]
[p. 179]
[p. 180]
[p. 181]
[p. 182]
[p. 183]
[p. 184]
[p. 185]
[p. 186]
[p. 187]
[p. 188]
[p. 189]

AD

AMPLISSIMUM ET EGREGIUM VIRUM

BARTHOLOMAEUM DE MOOR
IMMERZEEL,

ALTERUM URBIS GOUDAE CONSULATUM
FELICITER AUSPICANTEM

IPSIS NONIS JANUAR. MDCCLXVII.

GOUDA fave! sellas repetit tuus ille curules
    MORIUS, ille suae publicus urbis amor:
Quem sibi de teneris Virtus Probitasque dicarunt,
    Et manibus Musae perpoliere suis:
(5) Libertatis amor cui nobile pectus adurit:
    Cui gravius leto est hanc violare nefas:
Sed populi cui norma salus, legumque potestas,
    Et Patriae & civi saepe probata fides:
[p. 190]
Non trabeâ vulgi quem mobilis induit aura,
    (10) Nec Sors ex humili tollit ad alta loco:
Non mendicati fasces, emtaeve secures,
    Et non ambitum, supliiciis instar, ebur;
Sed meritis oblatus honos, Cusule lucem
    Fulgoremque, aliis quem dare suevit habet.
(15) Hae tibi sunt privae, MORI cultissime, dotes,
    Et rarum, Invidia paene fatente, decus.
Talis erat Latiis nomen memorabile fastis
    Mallius, Aonidum gloria, lausque togae.
Te quamvis proprio splendore involvere posses,
    (20) Atque inter Musas tecum habitare tuas;
Et procul a curis ad dulcia murmura Rheni
    Otia in* exculto rure beata sequi:
Est tamen, est aliquid, quas purpura donat, habenas
    Urbis, inoffenso calle, tenere suae;
(25) Integrum & Patriae rectorem audire salutis,
    Civibus & vigilem consuluisse bonis.
Est aliquid dignos virtute resumere honores,
    Mercedem & meritis, hoste fremente, parem.
Ut solet obtusum radiantis imagine Phoebi
    (30) Lumen in obscura claudere talpa domo;
Consule te sic Livor iners praecordia rumpit,
    Obliquumque refert in sua lustra pedem;
[p. 191]
Et quamquam meminit fortunam habuisse nocendi,
    Nunc nihil ex voto posse nocere dolet.
(35) Cui gentilitii praelustria signa decoris
    Defendit clypeo Pallas amica suo,
Et lauri aeternae foliis Parnasides ornant;
    Quamlibet injustas despicit ille manus.
Effer, GOUDA, caput! redimitus arundine frontem
    (40) Isala gratantes exserit amne comas.
Jam rutilas incende faces, jam pompa paretur
    Annua, sollemni conspicienda choro.
Dum tuus incedit, Procerum comitante caterva,
    MORIUS, a fausta compita voce sonent.
(45) Laetitiaeque dator fundat sua dona Lyaeus,
    Dum celebrat festas Curia tota dapes.
Et tibi laudetur mens provida Principis alti,
    Tam bene quae rebus prospicit aequa tuis.
Semper & a simili decorentur Consule fasces,
    (50) Si Patriae & Populi commoda cara, vove.



[p. 192]

HONORI ET MERITIS

VIRI EXIMII

ABRAHAMI CALKOEN,
CORTENHOEVII TOPARCHAE,

SUMMI AMSTELANDIAE PRAETORIS,
ET AGGERUM PRAEFECTI ETC. ETC.

Erige de vitreo laetos, pater Amstela, vultus
    Gurgite, nec nitidas inplicet ulva comas.
Festivos agitare choros, lususque procaces
    Tecum Naïadum turba decora parant.
(5) Pristinus en terris rediit tibi splendor agrisque,
    Quos vagus irriguae flumine lambis aquae.
Quaque suburbanis Cerelia jugera vicis
    Fecunda Amstelii sub ditione tenent;
[p. 193]
Undique gratantum blando CALKOENIUS ore
    (10) Et placida adplausus excipit aure datos.
Gaudia testantes cernit juvenesque senesque.
    Praetori adsurgunt femina virque suo.
Et choreas manibus pubes pastoria junctis
    Ducit, ïo felix, clamat &, annus erit.
(15) Vimineisque ferunt calathis nova serta Napaeae,
    Sparsaque odorato flore renidet humus.
Collaque Vertumni nectens Pomona lacertis
    Fronde ligat festum versicolore caput.
Alma Pales, pecorumque Deus Silvanus agrestum
    (20) Liba, verl e niveo munera lacte capit.
Laetior arva colit, dum versat aratra, colonus,
    Et vario durum carmine mulcet opus.
Tityrus & cupido stringens Amaryllida nexu
    Insolita calamos inflat ab arte leves.
(25) Exhauritque agili dum Thestylis ubera palmâ,
    Pascit saltantes Alphesibaeus oves.
His animum studiis inplens CALKOENIUS altum
    Agnoscit populi candida vota sui:
Gaudiaque illa capit, quae puro vera parantur
    (30) Pectore, si meritis conscia turba refert.
Utque ab honorata deducit origine gentem,
    Sic, proprium spartae quod decus addat, habet.
[p. 194]
A tenero ad doctas formatus Palladis artes,
    Dilectum Phoebeo Pierisinue caput;
(35) Novit & Atraeae quam non violanda severae,
    Quam sint legiferi jura sacrata fori;
Innocuos deceat qua majestate tueri,
    Et, vafra oppressos fraude, juvare bonos.
Quam male securo liceat dormire latroni,
    (40) Qui rabido cultos agmine turbat agros;
Quam vigil audaces CALKOENIA cura tumultus,
    Et promta insanum dissipet arte gregem;
Ilia messorum, quantumlibet aspera, nuper
    Edomita exemplo perdidicere suo.
(45) Amstela, tam navo quid non a Praeside speres!
    Qui dedit auspicii fortia signa boni.

MDCCLXVI.

Continue
[p. 195]

AD

JUDICES THOLOSANOS,

SENIS INNOCUI

JOANNIS CALASI

CARNIFICES.

Vos Erebi pestes, Stygiique ministra Tyranni
    Turba, Acheronteis edita monstra vadis!
Qualia nec generat latebrosis Daunia silvis,
    Nec rabido tellus foeta leone Jubae:
(5) Qualia in Armeniis non rupibus ubere tigris,
    Truxve per Arctoas non alit ursa nives.
Niliaco soboles Busiride saevior, & qui
    Humano indomitos viscere pavit equos!
[p. 196]
Concilium infandum, detestandumque tribunal!
    (10) Pollutum innocuo sanguine, turpe forum!
Aeacus infernae quod judex devovet aulae,
    Horret & Eumenidum quod furibunda cohors.
Foeda Tholosani, populisque invisa, Senatûs
    Opprobria, aeternis dedecorata notis,
(15) Flumina quas numquam sinuosi tota Garumnae,
    Nec Rhodani rapida deleat amnis aqua;
Vel si Tectosagos imitata piamine dextra
    In patrios aurum mergeret omne lacus.
Ecquid adhuc oculos ad Solem tollitis altum,
    (20) Icta nec a radiis lumina vestra cadunt?
Ecquid tellurem pedibus calcare nefandis
    Pergitis, & stabili, qua lubet, ire via?
Nec tremitis, terrae ne vos compage soluta
    Tartarus in coecum devoret ore chaos?
(25) Aut capita in scelerata repens ruat arduus aether?
    Vel Jovis Ultoris fulmina justa petant?
Ecquid adhuc placidae secura per otia noctis
    Inriguo Morpheus corpora rore fovet?
An membra adsiduo potius concussa pavore
    (30) Ponitis in duris inrequieta toris?
Dum lacera, & multa saniet foedata CALASI
    Exanimis somnos excutit umbra leves.
[p. 197]
Umbra Senis sancti, canis veneranda capillis,
    Lurida sed, tabo squalidaque ora gerens:
(35) Supplicio indigno fractis vix ossibus haerens,
    Pro pudor! infami dilaniata rotâ:
Vulneraque ostentans, vestro quae plurima probro
    Intulit inmerita carnificina nece.
Sed negat orbatam, Catilinae more nefandi,
    (40) Sanguine se prolis conscelerasse domum.
Ad latus innocui stat Filius ipse Parentis,
    Criminis inmunem qui probat esse Senem.
Porrigit hic Vobis en pocula plena cruoris,
    Sanguineam valeant quae saturare sitim.
(45) Testaturque Deos, & vestrae conscia fraudis
    Numina, sacrilego quae violata foro.
Per Superos, quorum si vos reverentia tangit,
    Et per legiferae jura sacrata Deae;
Per mare, per terras, per, qui videt omnia, Solem,
    Et per Taenarii tristia regna specus;
Per, si qua est umquam positis tellure sub ima,
    (50) Quae jubeat dictis credere, habenda fides;
Per male mactati cineres Genitoris adustos,
    Quos freta, vel celeres diripuere Noti;
Jurat honoratum non in sua viscera Patrem,
    Pro scelus! Aeaeas exseruisse manus.
[p. 198]
(55) Quod vita integrum, diversaque sacra colentem,
    Nec solitum fictis sternere membra Deis,
Judicio informi, diraeque tyrannidis astu,
    Perdere sub falsa proditione Senem,
Nec puduit scenae mentitam obtendere caussam,
    (60) Vindictam Natus, quo decet, ore petit.
Quis licuit vobis insontem extinguere poenis,
    Vertat in auctores has Libitina, vovet.
Spondet & Ultorem, qui dedecus eluat, & qui
    Sulfure Aquitanas lustret & igne domos.
(65) Illa namque die, qua judice tortus iniquo
Illa namque die, qua, judice tortus iniquo,
    Carceris inpuro debilitata situ,
Et serie annorum titubantia menbra CALASUS
    (70) Inposuit rigidae dilaceranda cruci;
Concita spectaculo confinia montibus altis
    Culmina Pyrenes intremuisse ferunt;
Terrificumque cava pendentes rupe Gehennas
    Murmur ab adtonito sponte dedisse jugo.
(75) Non sic Deïphobum trucatum vulnere multo
    Misit ad infernos dira lacaena lacus.
Non ita Dardanios foedavit sanguine muros
    Tractus Achilleis flebilis Hector equis.
Nec sic Absyrti discerptos Phasias artus
    (80) Caede cruentatis effera sparsit agris.
Pro Superi! tantumne nefas, rabiemque pudendam,
    Vix Laestrygonio facta probanda gregi,
Quae fugiat Steropes, inmansuetusque Pyracmon,
    Ipsa vel Antiphatae regia dira tremat,
(85) Religio tantum potuit suasisse furoris,
    Religio facinus tam perperisse ferox!
Ut probus ille Senex, sub atrocis imagine culpae,
    Sacrilegis caderet victima caesa focis!
Talis in Euboica Grajorum insania quondam:
    (90) Aulide, Ulyxeis exstimulata dolis,
Fraude pia Triviae foedavit turpiter aras,
    Sanguine conspersas, Iphigenia, tuo.
Ah miseri! quorum servili pondere pressa
    Libertas domino sub pede trita jacet!
(95) Ter quater infelix! ferri cui terror et ignis
    Flectit inhumano colla recurva jugo!
Qui famulam ingenio circumfert corpore mentem,
    Cogitur et rigidi jura subire fori,
Cujus ad arbitrium, ritus venerata nefandos,
    (100) Dexra dat invitis non sua tura focis.
Ingestosque Deos animo licet abnuat, horret
    Carnificum audaces in sua fata minas.
Sed caput et vitam, vel Sortis dona benignae,
    Quidquid et in terris dulce piumque fuit,
(105) Objicere inpavido vultu qui sustinet, ut sit
    Liber, et e puro pectore sacra colat;
Hunc manet heroae virtutis adorea merces,
    Huic patet in superas semita certa domos.
Hac Belgae ratione feri dictata Tyranni
    (110) Sprevimus; hoc proavûm robore fractus Iber:
Bruta Quirinali nec fulmina vertice missa
    Terruerunt populum vincula ferre rudem:
Scita Tridentini neque sanguine scripta senatus
    Mentibus incussit Pontificalis apex.
(115) Serva cruentatis qui vult vincire catenis
    Pectora, et ad nutum ducere vulgus iners;
Subjectosque adigit vanas procumbere ad aras,
    Et dare fictilibus munera jussa Deis,
Imperet Hyrcanis, vel inhospita litora Ponti,
    (120) Et Scythiae gentas sub ditione trahat.
Non animum Batavus ferrata compede necti,
    Aut patitur freno libera colla premi;
Pignoraque haec caro transmittere sacra nepoti,
    Vivat ut in memori posteritate, vovet.
(125) Non fora, non fuso manantia sanguine passim
    Templa, nec esuries aequa, Sagunte, tuae,
Nec laquei, nec ligna rotae, nec stricta securis,
    Albani aut feritas prodigiosa Ducis,
Indociles servire, jugo submittere Belgas,
    (130) Subdere et imperio non valuere caput.
Audiat hoc, quisquis civi nova retia nostro
    Tendere, vel Batavis regia sceptra parat.
Atque utinam aeternum Patriae dos ista superstes
    Perpetuet privum non violata decus!
(135) Sed macula occisi pro religione CALASI
    Exsulet e fastis saeva Tholosa, tuis.
Ut Phalaris Siculis fuit exsecratus in oris,
    Ut Periandreae vis odiosa manus,
Fama tuis semper diris devota rigoris,
    (140) Nomen et horrori, qua patet orbis, erit.
Foedaque si serae sit posteritatis in ore
    Curia; clamabit, sanguinolenta fuit.
Judicis, et dicet, bonitas erat illa togati,
    In placidas pecudes quae solet esse lupis.
(145) Justitiamque omnes inmiti e corde fugarant,
    Perque nefas tetrum contemerata Themis.
At Vos pro scelere inmani, et crudelibus ausis,
    Digna suo quondam tempore poena manet.
Pasta Meduseae mens conscia felle colubrae
    (150) Flagitii memores sentiet usque vices;
Et furiis vexata suis, formidine pectus
    Adsidua stimulis punget ab ipsa novis.
In se transfundet miseri tormenta CALASI,
    Et peragent partes noxa furorque suas.
(155) Ora quoque insano gemitu, tristique ululatu,
    Inplebunt vacuas nocte dieque domos.
Et quicumque pedum strepitus penetrabit ad aures,
    Vindictae augurium terga prementis erit.
Et ferro et laqueis animas tentabitis, alto
    (160) Vel saltu in Stygios praecipitare lacus.
Sed frustra: innumeros vitam extendetis in annos,
    Ne sit inexhaustis meta modusve malis.
Fata retardabunt aerumnis ponere finem:
    Optatae veniet serior hora neci.
(165) At quum pallida Mors effoetos solverit artus,
    Et Lachesis lentas ruperit atra colos;
Damnatae tenebras quum jam perrumpere noctis
    Tempus, et ulvosae stagna paludis, erit:
Atque ubi Tartarea Porthmeus Vos subvehet unda,
    (170) Cocytus tumidas gurgite volvet aquas.
Cymbaque in adversae steterit quum margine ripae,
    Noxiaque ad Ditis venerit umbra domos;
Inruet invisos manes, et dente minaci
    Adpetet horrendas janitor ante fores:
(175) Latratusque ciens, scaevum stridente catena,
    Injiciet validos ore vel ungue metus.
Exitiale dabunt Furiarum sibila murmur,
    Ex Orco accensas concutientque faces.
Persephone ultrices Vobis meditabitur iras,
    (180) Nec satis ad plagas tortor et uncus erunt.
Letiferae visu formae, portenta ferarum,
    Obscura cingent undique valle latus.
Hydrarumque greges aderunt, Scyllaeque bimembres,
    Et patula flammas fauce Chimaera vomens,
(185) Centaurique truces, et Gorgones, Harpyiaeque,
    Quae mox supplicii nuntia signa dabunt.
Hae famulae rapient vos ad Minoïda sellam.
    Justius in Stygia fede tribunal erit.
Hic cum Fratre suo posita si sederit urna
    (190) Aeacus, in poenas promtus et aequus erit.
Mollia non Vobis, sed convenientia factis,
    Jura dabit, rigidas exhibitura vices.
Hic etenim inferni nulla est clementia Regis,
    Hic Rhadamanteae scita severa domus;
(195) Et grave supplicium vindex Rhamnusia poscit,
    Si quis ab injusto Judice caesus erit.
More Perilleo sic Vos cruciatibus illis,
    Quîs libuit miseros ante necare reos,
Quos insons annisque gravis senioque CALASUS
    (200) Debuit ex vestri lege subire fori;
Numina torqueri laceros Erebea jubebunt;
    Quaelibet in poenas ingeniosa suas.
Oraque percutiet taedis furialibus usta,
    Incoquet et tostas igne Megaera genas.
(205) Tisiphone anguinis scindet latus omne flagellis,
    Alecto et laqueis guttura clausa premet.
Corpora tum ferro contusa Ixionus orbi
    Injicient, celeri diripienda rotâ.
Sed tibi, sancte Senex, sedes habitare piorum,
    (210) Elysio et placida colle quiete frui,
Et purgare datur liquidis jam vulnera lymphis,
    Fractaque Lethaeis membra novare vadis.
Supplicii pretium toleratorumque dolorum
    Hic tibi pro senio pulchra juventa redit.
(215) Hic abigit luctus numquam satiata voluptas:
    Palma tibi huc domita de feritate manet.
Nam solamen habes: duram tua Patria sortem
    Et Rex sanguineum damnat et horret opus.
Ossa tua et gemitu et lacrimis defensa tuorum,
    (220) Vindicat extinctum publica cura rogum.
Haec tibi sit meriti merces extrema triumphi,
    Haec cineri spiret grata medela tuo.
Caussa perorata est: tutamen nobile quaevis
    Suscipit adflictae lingua manusque domus.
(225) Umbra tua accedit felix Heroibus illis,
    Seu fuerit priscis, seu sociata novis;
Quos male damnatos, et iniquo judice laesos,
    Ante diem saevae Fata dedere neci;
Quorum Naupliades, ficto sub crimine pressus,
    (230) Secretis laetum vallibus agmen agit.
Hic alii, ob purae qui Religionis amorem
    Carnificum tetra disperiere manu,
Te comitem excipiunt alacres, animamque beatis
    Innocuam gaudent inseruisse choris;
(235) Inque nemus ducunt, quod nulla invadit Erinnys,
    Nec Mors atrata condita nube caput.
Hic ubi non saevi metuenda est Judicis ira,
    Tincta nec insonti terra cruore madet.
Ite pii Manes, melioris gaudia vitae
    (240) In fortunatis ducite vera locis.

Continue
[p. 216]
Ipsi desidia & turpi marcere veterno,
    Digna nec aeterna promere laude solent.
Quin igitur Momi nigro suffusa veneno
    Lingua nihil scriptis est nocitura tuis.
Nam Maecenatum faveat si gratia, quorum
    In prima titulos pagina fronte gerit;
Invidia obscuris caput occultante tenebris,
    Post tua, crede mihi, fata superstes ero.
Tunc quoque, Teutonici tibi quod tribuere Poëtae,
    Nomine te dignum quisque fuisse feret.
INDICUS in cunctis celebrabere PINIUS oris,
    Et gens in titulos omnis itura tuos.
Jamque vale: & si quid possint mea vota, precesque,
    Di tibi dent Pylii vivere secla senis.
Aut Saltem haec praelo videas data scripta superstes,
    Nec tenebris lateat pars quoque magna mei;
Nee quae plura valens oculis, vel lumine captus,
    (Pro dolor!) in lucem, mittere certus eras.
Sic moerens Europa sibi te flebit ademtum,
    Et cineri lacrimas toti datura tuo.

MDCCXLI.



[p. 217]
[p. 352]

D. M.

NOBILISSIMI JUVENIS

GERARDI HOOFT, JUNIORIS,

URBI AMSTELAEDAMENSI A SECRETIS,
DEFUNCTI D.  XVIII. DECEMBR. MDCCLXVIII. AN. AET. XIX.

Quo jacet ante diem, Parca properante, peremtus
    HOOFTIADES, Patriae fama futura suae:
Illo Castalides lacrimas fudisse sepulcro,
    Et gemitus visae non tenuisse graves:
(5) Sed luctu adtonitae, sparsisque per ora capillis,
    Inferias, lauri dona hederasque, ferunt.
Delius ipse, Lini ceu quondam in funere, moeret,
    Adstat & inversa cum face tristis Amor.
Euphrosyne cari cineres conponit alumni.
    (10) Depositi custos adsidet alma Venus.
Julia, festivo nuper cantata libello,
    Vatis amatoris carmine nacta decus,
[p. 353]
Pro thalamo juvenis tumulum dum conspicit, horret,
    Clamat & inmites in sua fata Deos.
(15) Pro myrto invisam confert ad busta cupressum,
    Proque rosa aut violis taxea serta gerit:
Lamentis replet coelum, queruloque ululatu,
    HOOFTIADEN vellet perque Acheronta sequi.
At Pater obriguit, veluti Sipyleïa mater,
    (20) Natorum denso funere facta silex.
Hujus inexhaustum depingere rite dolorem
    Posse Timanthea se negat arte manus:
Sed faciem pullo obducit velamine, ad aram
    Ut stetit Atrides, Iphianassa, tuam.



[p. 354]
Continue
[p. 357]

PETRI BURMANNI
SECUNDI
POËMATUM
LIBER QUARTUS.
_______________

IN SECULARIA
ILLUSTRIS AMSTELAEDAMENSIUM
ATHENAEI SACRA,
CELEBRATA D. VIII. JANUAR. MDCCXXXII.

Fausta dies, totoque semel sollemnis in aevo,
    Nata salutifero sidere, fausta dies,
Festivis celebranda sonis, celebranda faventum
    Plausibus, Eoo cardine laeta venis:
[p. 358]
(5) Amsteliis optata diu, quae prisca Lycei
    Dum decora extollis, gaudia quanta refers!
Ausispiciis nos alma bonis, avibusque secundis
    Ad sacra, sed nulli forte iteranda, vocas.
Phoebe pater, quo tuta domus stat Praeside, votis,
    (10) Quae tibi quisque parat solvere rite, fave.
Vos quoque, Pierides, quae verba precantia vates
    Concipimus, facili reddite grata sono.
Adnue Parnasi de vertice, ut ante, Poësis,
    Blandaque cultores respice, Diva, tuos.
(15) Surgite de glaucis & plaudite, Naïdes, undis,
    Yaque, caeruleo flumine surge, pater.
Bacche, racemiseris frontem redimite corymbis,
    Laetus ad haec agili fer pede festa gradum.
Cornua sic adsis plenis circumdatus uvis,
    (20) Dulcia ut e Chio palmite dona fluant.
Nam quid flore tui pudeat fervere Falerni?
    Quid vetet annoso eonmaduiffe mero?
Quam bene! Musarum quod sobria sacra rependit
    D’ORVILLE, lauta mensa referta dape,
(25) Dum socios, largo curas solvente Lyaeo,
    Exhilarat blandi frons genialis Heri!
Tuque etiam, Batavas inter sublimius urbes
    Sueta super nubes tollere & astra caput,
[p. 359]
[...]


[p. 433]

LUSTRO DECIMO

SODALITII SATURNALIS

INSIGNIUM XIV VIRORUM,

QUORUM PLERIQUE INTER MAGISTRATUS AMSTELAED.
EMINENT, SPLENDIDISSIMIS EPULIS CELEBRATO,
ET EGREGIO NUMISMATE DECORATO,

AMSTELAED. D. XX. FEBR. MDCCLXVIII.

Felices epulas! & opimae splendida mensae
    Fercula, quae dulci rore, Lyaëe, rigas!
His renovant, post lustra decem, sollemnia festa
    Nobilia insignis membra sodalitii.
(5) Membra sodalii, sincero foedere nexa,
    His sacra, quae Patribus culta fuere, colunt:
Sacra, quibus nullis Concordia fracta querelis
    Praesidet, & puro corde probata Fides.
Hae frontes animant hilares: hae gaudia reddunt
    (10) Vera, per innocuos intemerata jocos.
[p. 434]
Hoc sale magnificae conditur gratia mensae,
    Cui Charites adsunt, Laetitiaeque dator.
Ipse mihi videor lectis adcumbere Divûm,
    Coelicolûm ambrosias & celebrare dapes:
(15) Oceano quales diffusus ab hospite vultum
    Cum Superûm peragit Jupiter ipse choro.
Bacche Pater, curis qui pectora solvis amaris,
    Jungere cui socias gaudet Apollo manus;
Si tua non tetrici ferimur tutela Poëtae,
    (20) Hunc tibi festiva dedico fronte scyphum.
Hunc ego, ceu mensis positam genialibus aram,
    Quaeque tui, Nyseu, fulminis igne calet;
Hunc digitis tango, dum verba precantia fundens
    Pro Convivarum vota salute fero:
(25) Ut decora Amsteliae maneant praelustria terrae,
    Et Batavum inradient sidera certa polum:
Tuta quibus Patriae Libertas publica, numquam
    Naufragii tabulas ploret inulta sui!
Majugenae auspiciis de divite Copia cornu
    (30) Fundat in augustas commoda mille domos!
Spectata Proavûm digni virtute Nepotes
    Hunc quoque secla colant post iterata diem!



[p. 435]

ANNIVERSARIUM

JOANNIS OLDENBARNEVELDII

PATRIAE PATRIS,

PRO BATAVA LIBERTATE MACTATI

D. XIII. MAJI MDCXIX.

EX VONDELIO ADUMBRATUM.

Annua funestae renovat spectacula scenae
    In Batavûm Fastis scripta cruore dies:
Qua, velut orba parens, vel desolata marito
    Maeret, & aerumnis incubat aegra suis.
(5) Vindice sic viduata sedens Hollandica Virgo
    Ad cineres Patriae luxit & ossa Patris.
Jam sacer ediderat decreta invisa Senatus,
    Fulmina in adversos mittere saeva parans:
Certus inauditos animo damnare feroci,
    (10) Jurgiaque arbitrio tollere sancta truci:
In Proceres rectos strueret quid turpe tribunal
    Conscius, haud sociam ferre negavit opem.
[p. 436]
Flagitiumque Dei callens praetexere caussa,
    Dum mimum adsertae Religionis agit.
(15) Dogmata praescripsit, sed Principis ense probanda,
    Sanguine ut insontis pasceret ora Senis.
Electo Auriacas qui Judice tractus ad aras
    Lustralis Patriae victima jussa mori.
Ad vultum instantis non horruit ille Tyranni,
    (20) Sed posito constans fata timore tulit.
Securusque sui, titubantia membra bacillo
    Fulsit, ut infandae mortis adiret iter.
Intemerata Viri, neque turpi obnoxia culpae,
    Nudato patuit pectore pura fides.
(25) Corque pari motum pulsu, (nam conscia recti
    Mens erat) adtoniti nec micuere sinus.
Jamque genu flexo procumbit, & invocat ore
    Virtutis testem deficiente Deum:
Collaque Mauritiae praebens annosa securi,
    (30) Purpureo impavidus rore cruentat humum.
Ah Patria! ah quantis tua cymba agitata procellis
    In brevia & syrtes haeret adacta vadis!
Pro pudor! ipse necem spectaret ut efferus Auctor,
    Exacta ante oculos carnificina fuit.
[p. 437]
(35) Horruit illustri Germania percita casu:
    Europa hoc casu territa contremuit:
Europa hunc sensit, luctuque inpalluit, ictum,
    Abscissum diro dum cadit ense caput.
Hoc caput, hoc sanctum caput, & venerabile canis,
    (40) Gloria Nassaviae quo fuit aucta domus;
Hoc caput, Asturii terror flagrumque Tyranni,
    Exuit Hesperio colla Batava jugo.
Ast anima, aetherias ubi libera venit in auras,
    Corporea coelum mole soluta petit.
(45) Utque necis dirae furias, letique theatrum,
    Sanguine se cives & maculare videt,
Corporis exuvias in praedam cedimus, inquit:
    Hoc agite! in supera sede quiete fruor.
Mi sat erit, Belgis stabili si Pace batis
    (50) Publica res nostrae praemia mortis habet.
Dixerat, aeternumque pia prece Numen adorans,
    Pro Patriae supplex vota salute facit.
At nos, invitis oculis qui Vindice nullo
    Cogimur horrendum ferre patique nefas,
(55) Cum capite hoc querimur Libertatemqe perisse,
    Cumque anima Hollando jura fugata foro.



Originele tekst van Vondel:
Jaergetyde van wylen Heer Joan van
Oldenbarneveld, Vader des Vaderlands.




[p. 438]

IN BACULUM
EJUSDEM PATRIAE PATRIS.
EX VONDELIO.

Sis felix, nulla exesus putredine secli,
    BARNEVELDIACAE fide bacile manus!
Grandaevi columenque Viri, fulcrumque senectae,
    Augebas geminos tertius ipse pedes:
(5) Quum titubans aevo, vel rerum pondere pressus,
    Tutamen Patriae deficientis erat:
Quumque gradus Nestor Batavus raptabat in altos,
    Aulaque & adsiduam Curia sensit opem.
Mole quis annorum curvatus corpore, semper
    (10) Ivit tam certo tramite rectus iter?
Tu tremulos artus, gressu nutante, levabas,
    Perpetuus, domino vel moriente, comes:
Quum Senecae exemplo damnatus voce Neronis,
    Et male conducti Judicis ore reus,
(15) Scanderet horrendum, sed constans mente, theatrum,
    Et caderet Batavis victima vota focis:
Sanguineamque sitim mallet sedare Tyranni,
    Calcantis domino juraque fasque pede.
Et gladio praebere caput, quia bella vetabat,
    (20) Quam Patriae turpis proditor esse suae.
Tu necis inmeritae testis, quam secla loquentur,
    Nunc quoque das Musae vimque animumque meae.



Originele tekst van Vondel:
Het stockske van Oldenbarnevelt (1657).



[p. 439]

IN IMAGINES
DUORUM FRATRUM ILLUSTIUM
JOANNIS ET CORNELII WITTIORUM.

Horret ad intuitum geminorum Belgica Mater
    WITTIADUM, quis tam dira noverca fuit;
Et veniam culpae (Domini fuit ista potentis)
    A non degeneri posterirate petit.


IN STATUAS MARMOREAS
FRATRUM CELEBRIUM
CONSULUM AMSTELAEDAMENSIUM,
ANDREAE ET CORNELII BICKERORUM.

Heroum statuas, ductosque e marmore vultus,
    Amstelia quisquis hospes in urbe vides,
BICKEROS referunt: meritis par nobile Fratrum,
    Nomina Arausiaco cerne odiosa Duci:
(5) Quem patriis ausi depellere moeinbus hostem
    Civibus intrepido pectore murue erant.
Maluerant altum trabeae depomere honeorem,
    Quam male sub leges ire prementis Heri.



[p. 440]
HERI
Continue

ORATIO IN OBITUM J.P. D’ORVILLE

Visa diu magnos felix jactare Poëtas
    Amstelia Aoniis urbs decurata viris,
Quaeque peregrinis opponere gentibus ausa es
    Nomina, non sero deperitura die;
kte - UBL 428 A 8

Continue

BREDERODE:
OF
HET TWEEDE EEUWGETYDE
DER
NEDERLANDSCHE VRYHEID,
VERSCHENEN DEN VYFDEN VAN APRIL MDCCLXVI,
IN DE DOORLUCHTIGE SCHOOLE TE AMSTERDAM
DEN 20sten OCTOBER DESZELFDEN JAARS
MET EEN FEESTZANG GEVIERD
DOOR DEN WELËDELEN HOOGGELEERDEN HEERE
MR. PIETER BURMAN;
NAAR DESZELFS LATYN GEVOLGD DOOR
ANTONI HARTSEN.

[Vignet: munt met wapen van Brederode door N. v.d. Meer].

Te AMSTERDAM,
By de Wed: ANTONI WALDORP, Boekverkoopster, op ’t Rokkin.
MDCCLXVII.

KBH 762 D 22 : 3.
Wanneer ik onlangs, in het groen ter neêr gelegen,
    Daar my op ’t stille land de zachte rust belonkt;
Daar Santhorst my een wyk verstrekt, en allerwegen
    Tooneelen vormt, wier schoon den zanglust steeds ontvonkt;
(5) Daar ’t oude Slot den Rhyn rondöm zich heen ziet vlieten,
    Die, bogtig in zyn’ loop, de welige akkers kuscht;
Myn zinnen ’t streelend zoet der sluimring deed genieten,
    Door ’t lief geruisch allengs als in den slaap gesust;
Scheen ’t dat de Stroomgod my iet ongewoons deed hooren
    (10) Of een van zyn Najaên, terwyl ten zelfden stond
Een zacht gekraak, als dat van lauwerblaên myne ooren,
    En fluks een hemelgeur de lucht vervulde in ’t rond.
’k Zag toen een fiere Nimf, met heldren glans omtoogen:
    Zy wenkte my en kwam tot by myn legersteê.
(15) ’k Wierd door geen’ ydlen droom, of harssenschim, bedrogen:
    Ik ken haar al te wel: zy was Calliope.
Haar vriendlyk wezen deed myne aandacht straks herleeven,
    Terwyl dees reden vloeide uit haar’ gewyden mond:
,, De gouden’ Vryheid, die Godin van Batoos Neeven,
    (20) ,, In wier verheffing gy altoos uw blydschap vond,
,, Gebood my deezen togt naar u, die in dees streeken,
    ,, ’t Gewoel der Stad ontwykt. Ik kom, haar ten geval,
,, Om door hernieuwde hulp uw’ dichtlust aan te kweeken,
    ,, Terwyl zyzelve uw’ zang ter stoff’ verstrekken zal.
(25) ,, Wat zag ze Oranjes Telg begroet met eerbewyzen,
    ,, Wanneer de gulden’ zon aan ’s hemels heldren trans
,, Den agtsten dag der maand, naar Mars genoemd, deed ryzen!
    ,, Hoe schitterde die nacht! Wat huis was zonder glans!
,, Hoe ging dat vreugdbewys, ’t werk, niemand opgedrongen,
    (30) ,, Uit heilverwachting sproot, van bly gejuich verzeld!
,, Toen immers hebt gyzelf een feestgezang gezongen,
    ,, En, als de mond des Volks, den Lande Heil voorspeld.
,, Doch ’t smart de Vryheid, door wier gunst toen is gebleken
    ,, Hoe ’s Prinsen heil zich paart met dat van ’t algemeen,
(35) ,, Dat zy, wat achtloosheid, geen’ fakkel aan zag steeken,
    ,, Wanneer de vyfde dag der Grasmaand ons verscheen.
,, Die dag, die, jaar op jaar, ’s Volks eerbied op moest wekken,
    ,, Maar na twee eeuwen nog een plegtig feest ontbeert,
,, Zy, heilryk Nederland! geprent, met gouden’ trekken,
    (40) ,, In uw gedenkboek, by de dagen, die gy eert.
,, Die dag, toen zy, bezorgd voor haare lievelingen,
    ,, Der Braaven moed ontvonkte en hen in ’t harnas joeg;
,, Op de algemeene elende en wreede folteringen
    ,, Wel laat, maar evenwel meêdogende oogen sloeg;
(45) ,, En, ziende ’t Volk vermast van ’t prangend juk te draagen,
    ,, Haar zetel vestte by d’oprechte Batavier;
,, (Wat zwygt, wat aarzelt gy?) die heugchlykste aller dagen
    ,, Eischt, Burman, voor het minst, den feestklank uwer lier.
,, Dat dan uw voorgang naar den Pindus andren noode.
    (50) ,, Zo juiche al ’t Land met u! zo blyv’, door uw gedicht,
By ’t laate Nageslacht de groote BREDERODE
    ,, Altoos geëerd, en thans elk burger u verpligt!
,, De Vryheid wil dat gy de nyvere Amstelaaren
    ,, Met hunnen wierook naar haar tempelchoor geleid.
(55) ,, Zy schenkt u ’t Priesterämpt by haar gewyde altaaren,
    ,, Daar ze andren kwynen ziet door logge vadzigheid.
,, Gy loopt geen dorpels af noch zoekt de gunst der hoven:
    ,, Gy, die naar hooger staat noch wankle schatten haakt,
,, Waaräan men ’t wuft gemeen ziet eere en trouw verlooven:
    (60) ,, Gy, die door reine drift voor de eedle Vryheid blaakt;
,, Gy, door haar’ invloed-zelv’ tot dichtlust aangedreven,
    ,, Gy zingt, ontvonkt door ’t vuur der Vaderlandsche min.
,, Gy moet den cither slaan: hier baat geen tegenstreeven.
    ,, Dit is het hoog bevel der Vyrheid, ’s Lands Godin.’’
(65) Hier zweeg zy, raakte met haar lier myn borst en handen,
    En vloog naar Pindus top. ’k Ontwaakte, zo het scheen.
’k Rees op. Haare aanspraak deed myn hart van yver branden,
    En straks herriep voor my ’t geheugen all’ haar reên.
Terstond kwam my de staat des Vaderlands voor oogen,
    (70) En hoe ’t in Neêrland voor twee eeuwen was gesteld.
Ik zag all’ de yslykheên, de elende en ’t onvermogen,
    Waarmeê die wreede tyd onze ouders hield bekneld.
kte -
Continue
Petrus Burmannus Secundus: Carminum appendix. Leiden,
Cornelis van Hoogeveen, 1779.
Gebruikte exx.: UBL 575 d 11: 2 en 1116 A 17;
UBGent books.google



[fol. π1r]

PETRI BURMANNI

SECUNDI

CARMINUM

APPENDIX.

[Vignet: vier putti]

LUGDUNI BATAVORUM,
APUD CORN. VAN HOOGEVEEN, JUNIOREM.

MDCCLXXIX.



[fol. π1v: blanco]
[p. 1]

PETRI BURMANNI

SECUNDI

CARMINUM

APPENDIX.
______________

VERI HEROIS

WOLRADI WOLTHEMALII

APOTHEOSIS.

Credite mortales, fastum quîs spirat inanem
    Pectus, & ampullis mens male feta tumet:
Fortia qui Proavûm, titulis inscripta superbis,
    Facta, sed a vestra non imitanda manu,
(5) Et claros jactatis Avos, Lamiasque propinquos:
    (Sed meriti haec vobis summaque dosque levis.)
Qui populum & civem collo spectare recurvo
    Suescitis, ut stolidi nomina serva gregis;
[p. 2]
Et velut abjectam cerdonum temnere faecem,
    (10) Mancipia in vestrum nata ministerium.
Credite, non gazae, non Lydius aurifer amnis,
    Non gemma, aut rubro concha petita mari,
Non genus, aut sceptrum Regale, aut fella curulis,
    Illustrem faciunt, sed benefacta, virum.
(15) Qui putat humanum, communi Matre creatum,
    Ess suum, terrae filius ipse, genus:
Qui populum censet natos, patremque, nepotes,
    Et consanguineae pignora priva domus;
Usque suam, illius tutatur sponte salutem,
    (20) Quaque potest, validam tendit amore manum:
Hic magnos Heroum animos virtutibus aequat,
    Et caput ex humili tollit in aura solo.
Praebeat exemplum nostro WOLTHMALIUS aevo,
    Quod legat adtonitus quod stupeatque nepos:
(25) Quod tumido prensus voveat sibi navita ponto:
    Quod Batavûm in fastis Fama celebret anus.
Iliacis patrem Aeneas portasse ruinis
    Fertur, & elapsos igne tulisse Deos.
Et Catanae Aetnea ductos fornace parentes
    (30) Conmemorant Fratres eripuisse Pios.
[p. 3]
His vitam servasse, quibus vitalia debes
    Lumina, Naturae lex pietasque jubent.
Eurydicen Orpheus infernis traxerit oris,
    Taenarii rumpens ostia surda Dei.
(35) Phylaciden pietate sua precibusque reductum
    Abstulerit Stygia Laodamia domo.
Fulmine percussum Capanea secuta sit uxor
    Iphias, ardentes ausa subire rogos.
Memnoniae flammis dederint ambusta puellae
    (40) Corda, Virûm accensis interitura toris.
His Veneris fidae, quae lurida litora Lethes
    Trajicit, indomitum foedera calcar erant.
Sed solo humani generis stimulatus amore
    Illius aerumnas qui facit ipse suas;
(45) Quosque videt Fati pressos gravitate maligni,
    Subsidii, ignotos quamlibet, arte levat:
Quem nulla ambitio, neque nominis incitat ardor,
    Vana nee ad facinus gloria grande movet;
Sanguinis aut vinclo, lucrive cupidine ductus
    (50) Alterius damno crescere avarus hiat:
Sed memor officii, nullo revocante periclo,
    Sponte salutiferam fert miseratus opem:
[p. 4]
Hic superat veteris fortissima nomina secli,
    Graecia vel quotquot Martia Roma tulit.
(55) Talis erat Nerei terror WOLTHMALIA virtus,
    Herculeae virtus laudibus aequa manus.
Talem vesanis agitatum fluctibus aequor
    Sensit, turbatis obstupuitque vadis.
Naufraga quum, ventis laniata fretique furore,
    (60) Membra videretur solvere hiulca ratis;
Actaque per foedas, Borea bacchante, procellas
    Undarum rabidis obrueretur aquis:
Vectorumque cohors jam conclamata, supremas
    Tolleret in coelum mox moritura manus.
(65) Hippotade horrisono pontum quatiente tumultu
    Fatalem tremeret quum sibi quisque diem:
Et planctu, gemituque gravi, magnoque ululatu,
    Et prece, quae moveat saxa ferasque truces,
Questibus & totum resonaret inanibus aether,
    (70) Quos vix contigui litoris ora capit.
Vidit, & indoluit casum WOLTHMALIUS atrum,
    Auxiliumque, animo magna minante, parat.
Dumque homimun turbam dictis incendit inertem,
    Ut miseris promtam, se Duce, ferret opem;
[p. 5]
(75) Totque animas, pelago praedas, letalibus undis
    Ne, tabulis lacera nave, perire sinat:
Dum socios frustra, securo in litore stantes,
    Admonet, & pavidas increpat usque moras:
Prendit equum, humanae tactum pietatis amore,
    (80) Cujus inaccessas ungula findat aquas:
Qui mediis secum caput objectare periclis
    Audeat Oceani victor, ut ipse sui.
Paret hero sonipes, tergoque, ut Ariona delphin,
    Per vada conmoti vexit & alta maris.
(85) Qua tumidis insultat aquis, glomeratque superbos,
    Accelerans gressu non titubante, pedes;
Naufragio ereptos redimit, dominumque reducit,
    Et cauda haerentes fert geminatque viros:
Bis septem invito nautas WOLTHMALIUS Orco
    (90) Extorquet, patriis restituitque focis:
Quotque homines reddit terrae, retrahitque profundo,
    Quot spolia e Thetidis portat ademta sinu;
Quercea tot capiti servatis sorta meretur
    Civibus, heu vitae prodigus ipse suae!
(95) Nam fati nimium secura, animosa tropaeis
    Corda gerens, dubium rursus iturus iter;
[p. 6]

Ut reliquos Erebo, successu audacior ipso,
    Raptet, & a domita morte triumphus eat;
Et senio gravis, & septeno lassa natatu,
    (100) Nec defecta, animi membra vigore novans,
Scandit equum, repetitque viam fatalibus ausis,
    (Humanae his stimulus cura salutis erat.)
Dumque pium navis Tiphyn jam redderet illis,
    Quos sibi praereptos maluit ipse sequi;
(105) Et jussum interitu par eximit, adsilit alter,
    Dilatae inpatiens ferre pericla morae,
Cornipedemque, tenax freni, sic gurgite pressit,
    Aëre ne posset liberiore frui.
Hinc opifer torta raptus vertigine fluctus,
    (110) Et submersus, equo praecipitante, perit.
Sic equitans terrae patulum flammantis hiatum
    Curtius, infernos insiluitque specus:
Devotumque caput, medios moriturus in hostes
    Admisso Decius proruit acer equo.
(115) Tanti erat his pensare animas, populique salutem,
    Morte lacessita si redimenda foret.
Sed quid ago? haud periit saevis WOLTHMALIUS undis,
    Nec data carnivoris piscibus esca natat.
[p. 7]
Non volucres stabunt super ossa ejecta marinae,
    (120) Nudave discerpet viscera vultur edax:
Non tumulum nautae congesto ex aggere ponent,
    Lumine qui cursum monstret, ut alta Pharos.
Quidquid enim mortale fuit, Nympha abstulit illi
    Leucothëe, aequoreis inseruitque Deis.
(125) Heroëm curru exceptum Neptunus adoptat,
    Et lateris dextri donat habere locum.
Tergeminaque novum maris ornat cuspide Numen,
    Qua pelagi infestum temperat ipse salum.
Quadrupedemgue Viri, redimitum frondibus algae,
    (130) Caeruleis socium jungere gaudet equis.
Ut, qui naufragiis luctatur in aequore vasto,
Horret & irati sidere in ima maris,
WOLTHMALUM inplorans, Libitinae praeda negetur,
    Et BONA SPES portum praebeat aequa suum.



[p. 8]

SALUTIFERA VARIOLARUM

INSITIO,

CELEBERRIMO

GUALTHERO A DOEVEREN,

MEDICINAE IN ACADMIA LUGD. BATAVA

PROFESSORI,

DICATA.

Quis stupor obtusos vel quae vecordia Belgas,
    Quis populum infausto sidere torpor agit?
Quae mala mens, lento nimium sopita veterno,
    Errorisque tenax obsita corda premit?
(5) Aut resides animos, tardoque simillima vulgo
    Pectora, in exitium desidiosa, tenet?
Ut sanae rationes iners, studioque sinistrum
    Praeferat arbitrium deteriora sequi:
[p. 9]
Damnatoque diu fallaces tramite gressus
    (10) Ponere, vel certae mortis adire viam.
Quis furor, adversis dare turgida lintea ventis,
    Indomitoque ratem praecipitare mari?
Quae fera durities, inmoto cernere vultu
    Ante diem inferno corpora mersa lacu?
(15) Totque repentino quassas ceu fulminis ictu
    Letifera infestas peste videre domos?
Tot viduet gentes cum trux Libitina, tot urbes,
    Totque viros rapiat lurida, totque nurus;
Tot juvenes, formae tot raras dote puellas,
    (20) Ditis ut in thalamos Persephonesque cadant;
Aut Patri eripiat natum, natove Parentem,
    Alter ut alterius funere moestus eat.
Aut placitam uxorem, aut casti tot pignora lecti,
    In tumulos, Orco nil miserante, trahat.
(25) Jam gemit inposito sub pondere cymba Charontis,
    Nee requiem umbriferae navita lintris habet.
Ipsi tot exuvias Tellus invita repostas,
    Fauce licet paceat semper hiante, capit.
Horrorem incutiunt tot deformata veneno
    (30) Corpora, tam foedi tabe perusta mali.
[p. 10]
Quaque luem exhalant cumulata cadavera tetram,
    In Styga contages obvia quaeque rapit.
Qua ruit, inmissis Mors, parcere nescia, loris,
    Fertur, ab Ogygio Maenas ut icta Deo.
(35) Et quascumque petit, latas bacchatur in oras,
    Et face. contactas vastat acerba domos.
Ut quos florentes aetate adspexit Eous,
    Quîs rosa purpureas tinxerat ante genas,
Dissimiles formae vultus, depastaque membra
    (40) Funerea busti Vesper in aede locet,
Claudite, mortales, nimis heu patefacta sepulcri
    Ostia, qui tanta strage oneratis humum?
Non sunt priva domus tantum dispendia vestrae,
    Iste dolor secum publica damna trahit.
(45) Fecundo thalami quot gignitis ubere natos,
    Tot Patria ex omni gente tributa petit.
Quaecumque a meritis sit conspicienda propago,
    In sua deposcit commoda, remque suam.
In Patriam peccasse nefas. quid aduritis agros,
    (50) Ne Batavo surgat messis opima solo?
Illa salutiferam jubet inseruisse medelam,
Et tandem feras poenituise moras.
[p. 11]
Utque diu exemplo Byzantia turba praeivit,
    Auxilia & Rheno Bosporis unda tulit,
(55) Exprobrat haec Belgis, Othomana a gente doceri,
    Quae simul ars miseris vulnus opemque ferat.
Sic quondam Haemonia Pelidae saucius hasta
    Telephus hac ipsa cuspide sanus erat.
Albionum sollers populus, praescripta secutus
    (60) Mox tenuit curae prosperioris iter.
Effeti & paleas arvi projecit inanes,
    Arcadico linquens pabula sueta gregi.
Hinc debellata prope morte insultat Averno,
    Et dudum ex Erebo mille tropaea refert.
(65) Cumque salutares Anglorum adsciverit ausus,
    Hac Medicos tuta conscius ire via,
Gloria Leidani numquam interitura Lycei,
    Boerhavius, secli prodigiumque sui;
Nos dubitamus adhuc communi occurrere cladi?
    (70) Rapta vel e medio praeda Acheronte pudet?
An, quia ventosus non cognita jactat Agyrtes,
    Seque novum inflato venditat ore Sophum,
Et plebi inludens, ampullas spargit inertes,
    Dum fruitur populi credulitate sui,
[p. 12]
(75) Nulla ideo humanae reperit saluberrima genti
        Succedens, proavis quae latuere, nepos?
Artis Apollineae via nondum recta pateret,
    Ni melior Coo semita aperta Seni;
Nulla nec herbarum detecta potentia, nec quae
    (80) Natura abscondit divite feta sinu;
Haec nisi venturo monstrasset Plinius aevo,
    Aut Theophrasteae sedulitatis opus:
Quot, tenebris addicta prius, medicamina? quae nunc
    Certa, manu in lucem vindice ducta, manent.
(85) Pervius Oceanus nondum mortalibus esset,
    Navita magnetis si caruisset ope:
Et sine Vespucio, latebras rumpente Columbo,
    Abdita pars mundi non referata foret.
Sed tamen egregiis semper comes aemulus ausis
    (90) Obstitit antiqui moris ineptus amor.
Et potius chorda resupinus oberrat eadem
    Suetus in obtrita serpere lentus humo.
Invidiamque juvant vesanae murmura plebis,
    Cui maledicendi commodat arma furor.
(95) Munere non alio constant ingentia facta,
    Hoc pretio magnis Fama petenda viris.
[p. 13]
Ingratamque sui mercedem retulit aevi,
    Quisquis inadsueta sustinet ire via.
Post obitum meritis sed numquam adversa rependit
    (100) Praemia sincerus posteritatis honor.
Quo feror? Invidiae domitor, DOVERENE, triumpha:
    Et Bona propositum Mens comitetur iter.
I pede selici! successu animosior ipso
    Perge Tibi humanum demeruisse genus.
(105) Quotque animas furvae Ditis submoveris aulae
    Limine, virtutis sint monumenta tuae.
Ipse salutiferae Phoebus Te praeficit arti,
    Prosperaque adplausu signa Hygïea dedit.
Adspirans votis praecessit Arausius aequis
    (110) Exemplo Batavos extimulare suo:
Et nutu auspiciis Tibi confidente benigno
    Conmisit carae germina spesque domus.
Nec levis hinc Tibi crevit honos: jamque agmine denso
    Paeoniam inplorant femina virque manum.
(115) Quernea servati cives Tibi serta pararunt,
    Quîs decorent postes grata caterva tuos.
Mi liceat laurum, Pindi de vertice lectam,
    Adjicere, & sacra cingere fronde comas.
[p. 14]
At Vos, quîs Patriae moderamina credita nostrae,
    (120) Publica quîs Populi prospicienda salus;
Ista patrocinio firmate reperta potenti,
    Spectatamque favor dexter adoptet opem.
Civibus Hospitii tutum statuatur Asylum,
    Quîs Fortuna suas scaeva negavit opes.
(125) Communique bono (si sas est justa precari)
    Ponatur tenui Portus & Ara gregi.
Regibus adgesti jactantur caedis acervi,
    Palmaque ab innumera strage relata venit;
Hic sibi servato toties de cive tropaea
    (130) Figit in Hollando nobiliora solo.



ELEGIA

AUCTORIS E MORBO CONVALESCENTIS

AD EUMDEM MEDICUM

GUALTHERUM A DOEVEREN.

Quod vivam, & morbi depulsa nube triumphem,
    Artis Apollineae, fax, DOVERENE, tuum est.
Quod redeant lapsae paullatim in pristina vires,
    Quod gressu incedam non titubante, tuum est.
(5) Inpiger & lecti quod desidis otia linquam,
    Jamque fruar coelo liberiore, tuum est.
Nec dolor excrucians mihi viscera pungat acutus,
    Nausea nec vexet ructibus ora, tuum est.
Haereat aut sitiens in adusto lingua palato,
    (10) Membrave concutiat febris anhela, tuum est.
[p. 16]
Haec curae debere tuae se sponte fatetur
    Musa, nec ingratis officiosa modis.
Sed queror hoc unum, (veniam concede querenti,)
    Atque utinam arbitrio stet mea caussâ tuo!
(15) Aspera sunt nimium dictamina, formula victûs
    Quis me tam stricto limite dura tenet.
Carnea namque cibis abigis mihi fercula, tamquam
    Sanguinea corpus sit temerare dape;
Mollitisque jubes herbis vel frugibus uti,
    (20) Aut niveo tantum lacte piare Palem.
Non mea conveniunt fatuis praecordia mensis.
    Niteris hoc Samium reddere more Sophum.
Pocula quin etiam modici libare Lyaei,
    Sit licet hic vatum cura Deusque, vetas.
(25) Ista bipenniferi scripsere edicta Lycurgi,
    Quum vitem exscidit, Bacche jocose, tuam.
Carmina jejuno quae turba famelica cantat
    Gutture, & eructat potor inertis aquae,
Proveniunt numquam vel Apolline condita dextro,
    (30) Vel Charitum pura quae probet aure chorus.
Murmure & horrisonum stomachus parat ipse tumultum,
    Arma tuis jussis seditiosa movens:
[p. 17]
Frena rebellanti non moriger abjicit ore,
    Et negat inposito succubuisse jugo.
(35) Ut populus liber frangit Regalia sceptra,
    Semper & in leges ire recusat Heri,
Sic rigidis nimium scitis cohibere poëtas
    Difficile est: quamvis imperet ipsa Salus.

      è Santhorstiano
        d. VIII. Junii


    MDCCLXXVI.




[p. 18]
ALASTORIS
METAMORPHOSIS.
I
lie tot eximios mentis", dostisque probatos,
    Cerbereo folitus rodere dente viros,
Invifum fuperis caput, exitiabile terris
    Portentum, facra crimina veste tegens.
Vertumnus, Proteusque, ex amîci nomine falíb
    Hoítis Arauíîacae perniciesque doraus.’
Vafritiae exemplum, fi&ae virtutis imago,
    Dcdecus & fecli noxa pudenda fui.
Saucius Herculeae nuper de stipite clavae,
    Iétibus & certis ilia rupta dolens,
Pestis Echidueae coníiriótos sensit hiatus,
    Oraque Lernaeo lurida felle stupent.
Dum fremit, & rabida tentat convicia voce,
Quaqiie poteíl, prefla fauce venena jacit;

Fertur in Aetnaeam mox diriguùTe cavernam,
    Murmure Trinacrios & fuperaffe Ipecus.
Gutture & ignivomo flammantia flumina rucbns,
    Obvia quaeque fuo trasta fruore rapit.
Sic quondam Encelado vastus praeeunte Typhoeus,
    Aufus ab aetheria fede movere Deos;
Cumque Gigantea coelum oppugnare caterva,
    Phlegraeisque Jovi bella parare jugis;
Cum Japeto, Caeoque fero, diroque Mimante >.
    Vindicis adtacii fulminis igne, ruunt:
Et, licet Inarimes jaceant fub mole reposti,
    Sulfir adhuc, fumos, saxaque adusta vomunt.



[p. 20]

PARODIAE SPECIMEN
EX
EPISTOLA HYPERMNESTRAE OVIDIANA
Vs. 3 & seqq.
AD
HUGONEM GROTIUM
RELATAE.

Captus in hac teneor, claustrisque coërcitus, Arce:
    Est mihi supplicii caussa, fuisse pium.
Lingua quod haud timuit patriae defendere leges,
    Nec Domino famulam se dare, plector ego.
(5) Sum reus: & summi me raptum e sede Senatus
    (Haec pietas meruit praemia) carcer habet.
Esse reum praestat: quam sic servire Tyranno.
    Non piget inmunes vincula ferre manus.
Carnifici licet hoc jugulum quoque tradat, eodem
    (10) Ut, Patriae cecidit quo Pater, ense cadam;
Non tamen, ut dicam morienti, poenitet, ore,
    Audiet, aut vitam supplice voce rogem.
Poeniteat sceleris Dominum, Dominique Ministros.
    His solet evinctus facta pudenda sequi.



[p. 21]

EPITAPHIUM

GULIELMI KOPSII.

Consiliis & amore hominum tutela, fidelis
    Conjugis exemplum, veraque norma Patris:
Dilectus Phoebo, Musisque faventibus usus,
    Palladis alternans Majugenaeque vices:
Candoris specimen, factis sua dicta rependens,
    Nec fracta victus mente in atroce malo:
Longinquis agitans commercia ditia terris,
    Civibus & patriae dos columenque suae:
Talis erat, quem nunc omnes lacrimamur ademtum,
    KOPSIUS, Harlemiae publicis urbis amor.



[p. 22]

INSCRIPTUM ALBO

PRINCIPIS RUSSIACI

DE YOUSSOUPOFF.

I Felix! quo ducit iter: feu Puppe Britannos
    Visere, vel Latías tendis adiré domos;
Seu Te Liligeri tellus Mavorcia Regis
    Adlicit, Hefperii vel plaga lata foli;
Musarum te caítus amor comitetur euntem,
    Aegide te facra diva Minerva tegat!
ígnea vis animi, generofum pestus adurens,
    Te vigor ingenii magna minantis agunt.
Queis ílimulis motus peregrinis doótus in oris
    Innumeras folida mente videbis opes.
In Patria excipies, reducem quum fistet Apollo,
    Hofpitio doétas nobiliore Deas.
Exemploque Tuo, populi laus magna Rutheni
Ingenuae in cunéeos Palladis ibit amor.



[p. 23]

DE

COLUMBO,
ALTERIUS COITUM INPEDIENTE.

Invide » concúbitos quid turbas gaudia noflri^
    Quid prohibes dulci conpare poíTe frui?
Tu facis, utcupidi nexu íolvantur.amantes,
    Tu facis heu medium rumpar ut inter opus.
Nam tua quod nobis injuria perdit iniqua,
    Quod perit è generis fonte, columba perit.
Sic foeíura gregis íi fpe frustrata carebit
    Prole, columbarum natio totaruet.
Nec Cytherea suas, materno; jüngere curru-
Quas puer Idalius possit, habebit aves.



[p. 24]

IN PUELLAS NEAPOLITANAS

Parthenopes Nymphae, qufs tanta eft gratia formae,
Dulichium ut raperent in fua vota virum;
Se recreant pictis Vefevo ardente tabellis.
Torret an has Vesvf non minor igne calor?
[p. 25]

NICOLAI ASSCHENBERGII

ALBO INSCRIPTUM.

ASSCHENBERGIACIS quisquis sua nomina char tis
    Scribere, amicitiae vel dare íigna cupit;
Huic fincera fides, candorque, & amabile morum
    Ne&ar, inoíFenfam ducat agatque manum:
Huic Musae faveant, huic carmina distet Apollo,
    Huic Patriae constans verba ministret amor.
Sed procul his tabulis malefana Calumnia vultum
    Vertat, & invifum condat in antra caput.
Sint procul hinc, taeda quís pestus adurit Erinnys,
    Poculaque e Stygiis pprrigit hausta vadis.
Namque bonos, facrá velut aegide, ut ille tuetur,
Sic Acherontei conprimit ora Canis.



[p. 26]
ALBO AMICORVM’
    J V V E 2ST I S O P TIM 1
W.?.? A R N A R D I
INSCRIPTVM.
Ń5orte tua felix fi laêtaê coînmoda vitaè <.. i
    Carpere,??? Vulgi paíïïbus ire voves;
Virtuti comites femper conjungere Musas,
    Otiaque exculto rure beata fequi;
Et Patriae civis non degener, utilis Vrbi,
    Si cupis humanum demeruiffe genus;
Patris ad exemplum te nobilis excitet ardor,
Nam stimulo tangi non propiore potes.



[p. 27]
D. X 1-?. M A J I CI3I3āCL xxv ri,
    SACRIS CHRISTIANIS INITIATO.
Q.. -’. ’-.".....
uatuor infignes Govdanae fafcibus Vrbis,
Et meritis famae nomina nota > Patres;
Mentorea hoc dederunt caelatum munus ab arte,
Sufcepti ut pueri non leve pignus eat.
Praeturae trabeaeque argentea vafa loquuntur
Indelibatae foedus amicitiae. v; D 2 IN

\Jui Latii veteris claros virtute Metellos,
    Et Fabios aequat, maxima Roma, tuos;
Amstelios inter Temminckivs inclyta Patres
    Gloria, Apellea fie gerit ora manu.
Ya pater, venerare Virum; quam cernis, imago
    Haec meritis magni Confulis inílar habet.



[p. 29]

SUSANNAE REGINAE TITSINGH

VARIOLARVM MORBO

ANTE DIEM VIVÍS EREPTAE,

PROSOPOPOEÏA

AD
PATREM MOESTISSIMUM

GULIELMUM TITSINGH.

Desine, care Pater, lacrimis sine fine refusis,
    Et gemitu manes sollicitare meos:
Desine inexhaustis Fata incusare querelis,
    Stamina vel vitae scissa dolere brevis:
Et desiderio raptae tabescere Natae,
    Singultu atratam concutiente domum.
Siste mos luctus, lamentaque conprime Matris,
    Corda nee obtutu plangere perge mali.
Nee cineri fer dona meo, neque lilia busto
    Sparge, nec a fletu serta rigata tuo:
[p. 30]
Nec [p. 31]
Noscere & alternos Solis Lunaeque recursus,
    Utque suas peragant sidera cuncta vices:
Utque Syracosiae constet sibi machina sphaerae,
    Sive Euclideae regula certa manus.
Nec tamen hinc vano turgebant pectora fastu,
    Despicerem ut sexum facta superba meum;
Virginis aut doctae nomen mihi Fama pararet,
    Res invisa mihi, res adiosa viris;
Sacra sed haec colui, Naturae concita ductu,
    Contenta ad privos orgia ferre Lares.
His ego deliciis minimum satiare solebam,
    Ne mihi vita levi tramite abiret iners.
Obstitit inceptis docilis Mors atra juventae1,’
    Et mea confumfit vifeera tetra lues; ’.; - :
Tetra lues, dulci viduans quae prole Parentes
    Tot-desolatas vaítat acerba domos.
Inmatura quidem, Genitor, te, care, reliqui,
    Ut cadit? verno flore refecta ’feges i
Sed forti gratare" meae, neque gandia turba,
Quae tuá? aetheria fede SUSANNA capit.
Hic mihi cunctarum manifesta scientia rerum,
    Quarum homini tenuis cernitur umbra, patet:
[p. 32]
Hic Sophia, obscura quae vobis obsita nube,
    Jam mihi se claro pandit aperta sinu:
Hic docet eloquium, quo Majestatis honore, a:...’.}
    Voce??? inculta fas fit adire Deum..’)
Sponte sua hunc celebrant JeíTaeo condita pleélxo.
    Carmina, mortali non imitanda fono. /.--’..-’\
Humanis erepta malis, fubduclra periclis,...:’;"/
    Secula laetitiae’plena perennis ago:
Hic vita aerumnis nullisque exercita curis, ’ r.Z
    Nec rerum inílabiles ferre coaéla vices:
Et numquam arbitrio malefanae obnoxia Sortis * i’:.{
    Aut fcaevo Boreae turbine fúetá rapi.
O statio! o frastae folidum navale carinae!
    O non abrupto tuta tenore quies! j..--.
Hic choreis Tecum coelestibus addita, quondam
Excipiam in fupera Teque Tuosque domó.



[p. 33]

GENETHLIACON.

[p. 34]
[p. 35]



[p. 36]

EPICEDIUM

IN FUNERE

VIRI AMPLISSIMI

JOANNEIS HUDDE DEDEL.

EXIMII CONSULIS HAGANI.

O quam funesti letalis nuncia casus
    Percussit sensus adtonuitque meos
Litera!
[p. 37]
Quem mihi vix puero stimulos ad Apollinis artes
    Carminibus memini saepe dedisse suis:
Exemploque gravi monílrafle, ad limen Honoris
    Qua non fallad tramite tendat iter-
???? ego, care Senex, obitu infelice peremtum
    Obfcuram patiar lentus inire domum?
Ut mea, honoratum procul heu venerata feretrum,
    Tendat ad arfuros muta Thalia rogos?
Nam, licet annofae numerares tempora vkae,
    Et Tibi per longos stamina duela dies;
Te vegetum, & viridi florentem, Hvddene, feneéta
    Praecipiti raptum funere quisque dolet.
Dumque tuae invifi conduntur fede fepulcri
    Exuviae, populi Te comitatur amor.
Omnis enim queritur communem civis ademtura,
    Nomine quo vivum Te coluere, Patrem.
Et viduata viro, carisque parentibus orbi,:
    Et quicumque tuam follicitabat opem,;
In certamen eunt fletus, vel peétora palmis
Concutiunt, fciflos dilacerantque finus.
Et sua fublato fufpirans Confule damna
Rore pió ciñeres infigat Haga tuos. -í:i Vicini Dryade? némoris tabescere vjibe,:::.::: J
Et cava mu&ofuni condere in antra-. caput,
Deliciaeque tuae quondam, Oílhomana viret*- y.’.l
Squalida contraóHs" diriguere cotoi&.’i n;
Quaeque tibi toties trabeam fellamque jcurulenr...:
Crediderat, fascès dum lieutfique dédit
Jngemit ad timulum, nçc fido pallida vultu
Deflet inexhauítis Curia Te lacrimis.
Praeside Te fpoliata fedet, curamque fidelem 1
Quaerit, at auxilium moeret abefíe
Consortesque operum veri dant pignora luéfcus,
    Adfurgens meritis conícius ordo tuis.
Et Patrem foboles, & Avum Proavumque nepoteäi
    Membraque Dedeliae;fient ’numerofa domus.
Aanides atro obducunt velamine frontem,
    Fautoremque fui plangit Apollo chori.
Officium trifles peragimt ferale Poëtae,
    Plestra tuae toties gens venerara lyrae.
Naenia lugubris letum miferabile plorat,
    Adtonitamque chelyn mors violenta movet.
Non Tu dignus eras tam crudae turbine fortis
Ante diem abrupta fata future colu;,;:...-..


Instar & ^ippplyti. bijugis excuflus & aevo
    A consternatis ut rapereris equis:- - /.. ".;
Aut vclup Eurydamas frastos atrociter artus.T
Senfit, Achuleis Priaraidefve rôtis.. ’ /
Sed mage Pegafeo ferri fuper aethera dorfo,
Triptolemi aut Cürrü! fidera ad alta ^vehi,
Haec fati fors dira tui lamente reíbŃrvít
Publica, & in qUeruIos concitat ora modos.
Te moriente, eadem cundtis concordia flendí,
Densaque ut. ex uno lumine gutta cadit.
Publica fi justo pateat jacbrra dolori,
Fas mihi fit planclus confociare meos.
Tu requiem: vitae placidam, tu dulcia ruris
Gaudia, quae ítudiis commodat aptus ager:
Quosque; dat optatos Santhorstia villa receíEtó,
Convistu toties exhilarata tuo: ’",. -.’
Et Jargita meis nuper gratiffima Musis
    Otia, perturbas funere rupta tuo.
Tecum, vitales quum duceret Hoppivs auras,
Quo patria erestum fustulit alta caput:
Et. Meïrmannvs amor Phoebi, fautorque’Soíóf??,
Membra fodalitii nuper honora- forent:
[p. 40]
Quot non jucundas genialiter egimus horas,
    Aestivasque dedit mutua mensa dapes.
Tunc ego rure meo, tantis vicinus amicis,
    Visus eram in media vivere Thessalia.
Et colere Herculei laetissima Tiburis arva,
    Cinctaque Bajanis praedia litoribus:-
Aut juga Pausilypi, vel Parthenopaea vireta, -
    Quae Mergillines inclyta deliciis.
Nunc desolatus, doctisque sodalibus orbus,
    Maenalia videor degere in Arcadia.
Et rigidae Libyës per inhospita tesqua vagari,
    Aut Garamanteis finibus exsul agi.
Museove latens, nemoris vel conditus umbra,
    Flere tot amissas cogor amicitias.
Atticaque arboreis quoties in frondibus ales
    Ismarium querulae voce dolebit Ityn,
Te lyra nostra, tuis Parcarum crimine ademtum,
    Flebilibus toties congemet icta sonis.
Interea, conjuncta animis felicibus umbra,
    Ingrederis vitae dum melioris iter:
Quum male luxatos, HUDDENE, refeceris artus,
Fractaque Lethaeo laveris ossa vado;
[p. 41] Sedi



ix ad ruricolas reducem, Barnarde, penates
    Santhorsti excepit me geiiialis ager,
Quum memorem ñib’iere ammum tot figna favoris,
    Et non fucatae pignora amicitiae;
Dum calices inter Lenaeo rore madentes,
    Atque inter menfae fercula lauta tuae,
Natalisque tui revocantia pocula feilum,
    Explicita licuit ducere fronte diem,
Et Genio facrata tuo bona dicere verba,
Verba, fuos numquam non habitura Deos:
Qui
.Lev ä î m;:?. oí???? v-??.?? 43*
Qui Tibi nafcenti jmTeruht stamina Parcas
Volvere purpurea çontinuata Colu...;;:’.’.
Mox:p\#rum plaeidis Fortuna excepit in ulnis,
Amplaque de cornü divite dona tülitc-:~[" Ut tibi felici femper decurfa tenore
Vita, nee adverfa Sorte agitata, foretSed fimul his donis longe:majora çaducis’
    Munera non parea contribuere manu. -...’:!:’.i
Nam Bona Mens animum justique aequique tenaccm,
    Et Probitas. frçudisiàefeiacoiîda dédit:{ ^
Et docuït ré     Figere,’ nee dubio calle referre pedem.! L’’.
Peétus & ingenuas Tritonia finxit ad artes,
    Et cul tu Aonides erudiere fuo.
Dotibus his longo fpectatum » tempore amicum
    Te mihi conjunxit non dubitata fides.
Natali vetat illa’ tud’torpescere Musam,.
Nec patitur mutani conticuiflè lyram. Candida fed votis conjungeje,4vota Tuorum,
Quae Deus adfenfu conprobet asta, jubet.
Vita diu felix, (nam fie, Barnarde, mereris,}
    Exhilaret curfu perpete laeta domum!
-??? F2 Et

Et nullis concufià malis, fed libera cutis i <
    Nube nee aerumnae follicitata, fluat!;>:r v.’.-.-’//
Et praèclara tori jconfors, tua?? P S I A » fbfptp
    Tranfigat aetatis fata benigna suae!? i: ;:;. \
Indolis egregiae fpecimen fie Filius annos
    Inpleat, & generis laùs fit honora?!.: -l
Ingenium excultas pergatque polire per artes,;:.
Et Batavi íludeat nofeere fata fiolii?
BARNARDAEque domus feriem producat in aevumf
    Si faveat precibus pronuba Diva pus.;.;.
Sic fausta, Natalis, avi (Dî vota fecundent!^
Barnardo redeas profpera faepe meo!c:


CARMINA
I N
OBITUM
PETRI BVRMANNI
S E? V N D I.


H
ic ubi fponte sua jam furgit Delphica laurus,
    Qualis & Andino nafcitur in tumulo,
Pegafidum Bvrmannvs amor, Phocbique facerdos,
    Quem coluit moriens, vernis in ofla jacet.
Subreptum fient Graja Venus,.Pithoque Latina:
    Dum tabulas frangit Belgica Mnemofyne.
Consternata gemit, tremebundaque vix tènet hastam
    Asturiae Domitrix, fparfa cruore pio.
Rumperc, livor iners: manes comitata fepultos
Gloria, BVRMANNo quae venit, acqua venit.
?’?.1 JANVS GROTIVS.
48 CARMINA I.N OBITVM’\ IN?? II? tSf M
P E TRI? VRM AlSTNT
.S E? V N- D- I
LITTERATORVM AC POËTARVM
    P RI N CI PI S.
S- «; ~ ???’’? i lacrymis quidquam ciñeres placantur & mnbrae,
    Si lacrymae interdum muneris instar habent;
Hic mihi, quando aliud nil moesto fata dederunt,,-
    Quod manes poffit, Petre, decere tuos,
Hie mihi, vicinis Nereus ubi murmurat undis,
Dum matutino fole rubefeit ager, ": I
Fletibus indulgere lubet, fletusque coörtos
    Manibus inferias mittere, Petre, tüisņ
Tu mecum, miferanda, pios, Elegeïa, planctus
Ede, tibi veri cauíTa doloris adest..1 r J
Occidit, occidit?? tui Bvrmannvs amores,
    Ule, tua a teneris unica cura, fuit.
Quaeque vel Hyrcanas potuhTet ducere tygres
Barbitos, & filicum vincere duritiem,
., Non

Non Parcas potuit, non pallida fle&ere Leti
Numina,; non Stygii verteré jura fori, Barbitos Aufonii donum memorabile Phoebi,
Phoebeisque pares apta referre modos. Cernis ut adtonitus frondofa cacumina Pindus
Motet, inau^itis fît fragor unde fonis..... Exuat ut viridem laurus Daphnaea coronara,
Ar eat ut volucris fons pede factus equi. Omnia funt facris luctu deformia in oris,
    Ipfaque feralis numina fqualor habet;::; r.y- í
Flent Charites, {fletiGraja Venus, Pithoque Latina,
    Flet Paphios Paphia cum genetrice puer.
Et Critice, ihfigni jam nunc viduata patrono,
    Secula Cimmériae noctis adefle dolet.
Pierides, nivea laetas de fronte corollas > (o /
Vellentes, taxi tempora fronde tegunt. ^.’/1 Quaeque loca & voce & cithara modo dulce fonabant,
Nunc miferis iterant nil nifi triste modis.. ’ Petrvm convalles iterant, antra avia Petrvm,!
Petrvm iterat nemoris quae quatit aura comas.
Sed quibus aut verbis, qua carmims arte Ululatus,
Aut furias memorera, pulcher Apollo, tuas?!. G Non



5ï:? AIM I N A IN D’WHT V Mi cf Sed nunc ípes tecum claufas dolet eflfe fepulcro, Clamat &, heu! Vati- qui medeatur ubi est?


Interea, Eyíiis placide fpatiare viretis,
Celíior humanis umbra beata malisv -l:’j t.’.:.*[ Illic funt, famâ quos vexit ad aethera virtus,
Pestoraque in patriae: commoda nata.Tuae.?’ Illic funt Batavae praelustria nomina gentisy:: j:’J-.
    Nomina.carminibus non peritura tuis. tïiv.?; //J
Dumque tuis aptant ’mérita ornamenta capillas,;
    Gestit in amplexus quisque volare tuos. i c:.i:
At fortunatis Livor malus èxfulat.oris,: ’inz nv’/
    Saepius inmérito’ fuetus obefle tibi.:’.’.
Quaqué jacet. Stygii fedes fcelerata barathri
Subplicia infando crimine digna luit. -::.
J. H. Hoevfst.

?&?£???&?&?£?&?&?&?&?£?&?(??&?&?(? IN OBITVM
PETRI BVRMANNI
    SECVNDI.
T
I n Batavis latiam quisquis venerare Minervam,
    Liberaque, ut mufis corda benigna geris;
Non potes amiffo non fufpirare Secvndo,
    Mors non ostenfa quem modo falce rapit.
Civis obit, studiique fui vir nomine rarus;
    Belga, videns populum quod fateare tuum.
Talis adhuc Tacitus, talis Juvenalis Aquinas,
    Cum fub Trajano Principe mundus, erant.
Roma brevi posthac, graviores pafla catenas,
    Non funiles regni vidit in orbe fui.
Sed col?re extremos, & amare haud destitit unquam,
    Vel fervata virûm quod modo fcripta docent.
Res Batavûm Taciti qui libertate docebat,
Digna Quiritum oculis carmina quique dedit;
-’.:: G 3 Lei.


54..’CARMINA. IN?? I ]T V M
    Leida tuas quamquam non extitit inter Abollas,.
    Civis & ut fcriptor nobile nomen erat,
Et quoque nomen erit, titulo quod utroque colendum,
    Libertas, Musae fuipicientque novem%
. Libertas Batavis & cultae ut numina Muíae
    Non femel a Batavo prorfus abite íblo!.
    Hoc precor, hoc optet, quisquis tua busta Secvnde!
    Muíaium & Patriae civis amator adit.


M A N I? V S
? V-,R. M A NN I A N I S
Jj lebile Burmanni Bustum, cineresque facratos
    Qui tegis aeterni Vatis, & oíTa, Lapis!.-
Pro lauro viridi> pro puniceoqué amaranto,
    Et molli viola, purpureisque rofis,
Accipe Melpomenes lacrimas, velut imbre, cadentes;
    Accipe & hune titulum, quem tibi raoesta dicat.
    r V "..’... ". [ ’. *.
,,-Quodque Elegis Nafo, - blandoque Propertius ore,
r „ Carminibus cultis quodque TibUllus erat;
„ Qui jacet Me, Phoebo Musisque dolentibus, illud
Unus divina Petrvs in arte fuit.
J - ANT. De R?? Y.
5ç>.CARMINA IN OBITVM EPIC E DION
IN...
CELEB ERRIUVU VIRVM
PETRVM BVRMANNVM
SECVNDVM
DEFVNCTVM xxiv. JVNII. Mdcclxxviii.
^ņV^bjice, quae crines decorat, Peneïda laurum,
    Sertaque jam cingant taxea, Phoebe, comas.
Flete, piae Musae; laceris lugete capillis:
    Virgineos repleat plurima gutta finus.
Orbis honor do&i, nomen memorabile ^Belgis,
    Romula quem totum finxerat ipfa Charis,
Cujus ad eloquium toties pater Ya stupebat,
    Gloria, BVRMANNvs, vestra decusque, jacet..
Hei mihi! quam íiibito ípem fata inopina recidunt,
    Votaque dant levibus diripienda notis?
Otia decurfae vix nactus grata palaestrae
Ducebas placidos, Petrk beate, dies.
Vix rude donatus, villaeque íîlentia captans,
Piërifin laetus tempora cunsta dabas.
Eccel Ecce! voluptates, pacem & ruptura petitam,
Injicit immites trux Libitina manus. Tuque, operans Phoebo, media inter gaudia raptus,
    Occidis, Aonii longa querela chori.
Qualis, fulmineo tetigit quem Jupiter igni,
    Immobilis, fenfu deficiente, ítupet.
Sáxea ceu cautcs corpusque animusque rigescunt,
    Et color in gelido pallidus ore fedet.
Talis ego horrebam focia cum conjuge, dirae
    Nuntia quum cladis litera leéla fuit.
Terque quaterque udo lustravi lumine chartam,’
    Vixque oculis habui, corde gemente, fidem.
Gaude, Parca, tuo, gaude violenta triumpho,
    Et rape cum tanto mimera mille viro.
Nil tamen egisti, mors invida: corpore strato,
    Aufoniae vivent suada leporque lyrae:
Quamque Medufaea vindcx tegit aegidc Pallas 3
Gloria, Parnaíi.mole cadente, cadeu
PETRVS DAVSY.


6o CARMINA IN OBITUM
Antiquae sapientiae.
    Quos tangit, lacrimis ad tumulum litant.
Cutis liber inanibus,
Vi&uro toties carmine jam fibi Laudatum ingreditur nemus,
Felix ipfe. nimis. Plauiibus excipic Vatem Lotichivs, novara
    Qui laudem Aönifin confuluit fuis.
Umber Callimachus, feram.
    Expertus Lachefin nunc iterum licet,
Cycnis Elyíiis lubens
    Ostentat medicam fie quoque dexteram
Quae fe reílituit fibi,
    Scriptis inmoriens ante diem fuis»
Labris oscula millier
    Agnati geminat, Patruus & chelyn
Bvrmannvs. ferit auream,
Tanto discipulo rite fuperbiens.
Cujus primitiis modo
    Et Musae adnuerunt & Gharitum chorus,
? magni foboles viri!...
Castos doóte modos hoc duce & aufpice,?? per facra precabimtlr
Semper Thespiadum; vel, tibi fan&ius
Si quid, per cineres Patris,
Antiquum ut generis perpetues deçus,
PETRVS Van BRAAM
Quem modo tollebant explota quotquqt acerra
    Pieriis gaudeS]t. muriera ferre focis:
Quem Juvenes coluere ducem, coluere patronum,
    Artis Apollineae. quos animaret amor:
Amstela quem toties viereis íuípeníus ab undis
    Laiidibus in coelum ut naviger Ya tulit:
Quem desiderium Patrui leniíTe diferti
    Pulfanfum Latiam vox erat una chelyn:
Ilium praecipiti plorant jam funere merfum,
Musarumque dolent illo obeunte vices.
Et


4.6 CARMINA INI T V M
Ah! quoties ílimulis me competiebat amrcis
Ex Aganippeo fonte levare fitim; ".? "’...
Infinnos quoties greífus mihi rexit, & alas ’.?.’
    Addidit, & vilem fpernere juffit humum!
Privatis majora tarnen funt publica damna,
    Prifcorum fubeunt quae monimentä virûm.
Quae fubeunt Latiae, Bvrmanni cura,???????,
Quas fibi íperata restituiifet ope.
Nunc ea ipes periit tenuesque receflît m auras,
    Cumque au&ore fuo publica vota jacent.
Sed defiderium quamvis jam grande reliquit
    Ule fui, famae dote fuperítes aget. :/ ’;. - 1
Fama Bvrmannvs majori a funere vivet,
    Quam ferus poterit nunquam abolere dies.
Vivet Bvrmannvs, totoque legetur in orbe,
    Qua fuus Aonifm contribuatur honos.
Tov.francis Ce, cave, iama ilia domeílica ne mox
    In Patre fijbfistat deficiatve tuo. r
Tu", íümto ex illis exemplo Heroïbus, aequas /
A docta laudes posteritate refer.

                                                D. J. VANDER TRAPPEN.



[p. 65]

IN


FUNERE ACERBISSIMO

PATRIS HONORATISSIMI

PETRI BURMANNI

SECUNDI.

Ergo erat in fatis defunctum flere Parentem,
    Sortis & heu! tanta de gravitate queri?
Tene, meis oculis & vita carior ipsa,
    Tempus ad hoc Musae duxque comesque meae;
(5) Tene, Pater, moestis raptum lugere querelis
    Cogor, & his lactrymis busta rigare tua?

[p. 66]
At tu singultus inter, lamentaque dira,
    Quum summa instaret funeris hora tui,
Oscula jungebas, suprema sed oscula, Nato,
    Adstringens collo brachia fida meo;
Atque ita: Quid ploras? hac omnes lege tenemur.
    Patris ab exemplo, mi Petre, disce mori.
Dixisti, & pietas me lumina claudere jussit:
    Nec mora, carnivoris vermibus esca jaces.
Quo ruis, exclamo, Pater optime? siccine PETRUM,
    Non rediture, tuum deseris ante diem?
Unica tu nostrae tutela decusque j’uventae
    Siccine in aeternum, magne Magister, abis?
Quod mihi praefidium tençris jam reílat in onnis?
    Nullus enkn-, qui me nunc tueatur, erit.
Quo duce nunc Phoebi lustrare facraria; cujus
    Auspiciis potero tutus, ut ante, rcgi?
Qui mihi nunc lymphae put«mJuBi Aganippidos haustum,
    Castalios latices qui dare pofík, ubi est?
O quoties mea non, Te sospite, vota fuerunt,
    (Sed nimium fallax & breve vita bonum est)
Ut possem manibusque tuis & mente fagaci
Forman, ore tuo mellea dicta bibens,

Et tecum in studiis confumere raolliter aeviim,
    Docbque Musarum Te duce caílra fequi,
Et fie venturae solamen dulce fenecbe
    Essem, & spes vitae deliciumque tuae;
Utque foret procul illa dies, quum justa fepulto
    Reddere, & exfequias cogerer ire Tibi!
Haec mihi fingebam demons, fed fata dederunt
    Vota procellofis diripienda nods.
Una dies misero mihi fustulit omnia Tecum!
    O nimis infelix, o nimis atra dies!
Di fuperi! cur non busto nos claufit in uno,
    Offibus & mea non mifcuit ofla tuis!
Umbriferis nemoroíà comis Santhorstia villa
    Villa fenestuti grata latebra tuae^
Quae tibi docb prius placid tot gaudia ruris
    Praebuic, & Musis apta theatra tuis;’
Carmina. quae todes cantontis Apolline dextro
    Audivit números obstupuitque tuos;
Orba fuo cultore dolet, fortemque malignam
Plorat, & aerumnis incubât aegra fuis.
]yioerec ager, moerent fylvae,??? mstica cantus
Effundit grato tibia, ut ante, fono.
[p. 68]
Squalet nostra domus, veloque obnupta capillos
    Amissum queritur Mater amata virum.
Et nos, qui cupimus Matris lenire dolorem,
    Rumpimur in lacrymas, dum gemit illa, pias.
Sed me prae reliquis desertum, me spoliatum
    Linquis! & heu, vitae spes mea fracta jacet.
Nam duce destituor tanto, tantoque Magistro,
    Clauditur & studiis portus & ara meis.
At quo me meus ardor agit? mihi grande Parentis
    Exemplum posthac nobile calcar erit.
Phoebe fave, & nostro fac ut sim nomine dignus,
    Ne possim a Proävis degenerare meis;
Gentis & ut nostrae liceat producere laudes,
    Nomen & a docta posteritate feram!

                    F.P. BURMANNUS. J. U. Stud.


****