George Buchanan, 1506 - 1582

Continue
Buchanan is voor de Nederlandse letterkunde interessant omdat verschillende van zijn Latijnse werken in het Nederlands zijn nagevolgd of vertaald: de tragedie Jephthes sive votum (1544) door Vondel (Jeptha, 1659) en Baptistes sive calumnia (1577) door Jeremias de Decker (Baptistes of Dooper, 1652). Verder is er invloed van zijn dialoog over koningen en onderdanen (vertaald door Ellert de Veer in 1610), De sphaera en de Franciscanus (vertaald door Jan van Hout, alleen de voorrede is overgeleverd). Ook zijn kleinere gedichten zijn vaak vertaald en nagevolgd. Een epigram is vertaald door Arnold Hoogvliet (Mengeldichten, p. 518).
Zijn Latijnse werk is ook in Nederland verschillende malen uitgegeven. Hieronder een gedicht naar de Leidse uitgave van 1628.


Poemata 1628.



[p. 179]

GEORGII BUCHANANI

HYMNUS MATUTINUS

AD CHRISTUM.

PRoles parentis optimi,
Et par parenti maximo,
De luce vera vera lux,
Verusque de Deo Deus:
(5) En nox recessit, jam nitet
Aurora luce praevia,
Coelum, solumque purpurans,
Et clausa tenebris detegens.
Sed fuscat ignorantiae
(10) Caligo nostra pectora,
Et nubilis erroribas
Mens paene cedit obruta.
    Exsurge sol purissime,
Diemque da mundo suum
(15) Nostramque noctem illuminans
Erroris umbram discute.
    Dissolve frigus horridum;
Arvumque nostri pectoris,
Calore lampadis tuae,
(20) Humore purga noxio :
Ut irrigetur coelitus
Roris beati nectare,
Et centuplo cura foenore
Coeleste semen proferat.

(Vertaald door Jermias de Decker.)
Continue
[p. 199]

Jephthes sive votum.

[p. 235]
STORGE, NUNTIUS.
Heu misera, an omnis spes salutis occidit?
Effare. NUNT. Res ut inter adversas quidem
Non pessime agitur. STO. quid accidit boni,
Ea blandientis sortis est crudelitas:
Venena dulci melle tetra tempcrat.
Quapropter ede quicquid occultas mali.
Usus dolendi longaque experientia
lnduxit animo callum: ut amplius mihi
Nocere posset, nil reliquit sors sibi.
Parata certa est sed misera securitas.
NUN. Ut gesta res est ergo paucis accipe:
Quum staret aras ante tristes victima
Jam destinata virgo, purpureum decus
Per alba fudit ora virgineus pudor,
Coetus viriles intuerier insolens:
Ut si quis Indum purpura violet ebur,
Rosasve niveis misceat cum liliis.
Sed se per ora cum pudore fuderat
Perspicua certae juncta vis fiduciae,
Interque flentes sola fletibus carens,
Vultu remisso constitit firma, ac sui
Secura fati. quas tenebat lacrymas
Propinqua morti virgo, populus non tenet.
Alium parentIs beneficium recens movet,
Et servitutis patriae exemptum jugum,
Et solitudo familiae clarissimae.
Alius acerbam sortis ingemuit vicem,
Longoque luctu breve redemtum gaudium,
Raroque stabilem rebus in laetis fidem.
Florem juventae deflet ille, et siderum
Similes ocellis, aemulamque auro comam,
Supraque sexum pectoris constantiam.
Et forte solito gratiorem afflaverat
Natura honorem, ceu supremo munere
Dignata funus nobilis viraginis.
Ut jam ruentis aequor in Tartessium
Phoebi recedens esse gratior solet
Splendor, rosaeque verc supremo halitus
Colorque cupidus detinet oculos magis:
Sic virgo fati stans supremo in limine,
Parata morti, nec recusans molliter,
Turpive torpens exitus formidine,
[p. 136]
Commorat omnes, versaque in se lumina
Vulgi stupentis traxerat miraculo,
Et triste cunctis attulit silentium.
ST. Narrare porro perge facinoris modum,
Neu parce matris auribus: nihil potes
Afferre triste, ut tristiora non sibi
Proponat animus: cuncta jam praecepta sunt.
NUN. Animi virilis tum, puella lumina
Ad clara tollens astra, concipit preces
Ex ore casto, voce non fracta malis:
Aeterne rerum genitor, atque homlnum parens,
Tandem propitius gentis errori tuae
Ignosce, et istam victimam lenis cape.
Quod si furoris exigis piaculum,
Quaecunque nostra contumax superbia
Supplicia meruit, te parentem deserens,
Utinam luatur hoc cruore: saepius
Utinam liceret sanguinm profundere, et.
Hic si parentum et civium sita est salus,
In me furoris impetum ac irae tuae
Per mille mortes saepius deflectere.
At tu sacerdos quid metuis? (etenim metu
Gelido tremebat) ades, & hanc luce exime
Animam morantem solve corporis orbicem:
Populum, parentem, meque voto libera.
Ut hacc loquuta est, ille jam dudum parens
Visus cruentus, saevireque tigride,
Oculos amictu lacrymis mattens tegit,
Seseque damnans votaque temeraria
Fletu sacerdos obrutus vix solvere
Animae meatus potuit, ct moesto diu
Taciturna turba torpuit silentio.
Ut vocis autem pervilique patuit iter,
Non ilIe gemitus, esse nec qualis solet
Fremitus doloris, atque lamentatio,
Sed concionis gratulantis murmure
Confusa turba, teque praedicantium,
Adversa sortis inter asprae vulnera,
Et blandientis laeta dona, foeminam
Unam beatam maxime & miserrimam.
Nam plaga quamvis alte ad ossa sederit,
Magni doloris, magnum habes solatium.
STO. Solamen ipso Iuctuosius malo,
Quod leniendo exasperat malum vetus,
Luctusque acerbi memorlain semper novans,
Reducta cogit vulnera recrudescere.
Quo fortiore nata tulit animo necem,
Hoc angit animum tristior meum dolor.

                                FINIS.