Mercator sapiens (1632) van Caspar Barlaeus (1584-1648)

Petit 38. Facsimile bij Gallica.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen,
Universiteit Leiden.

Continue

[fol. A1r, p. 1]

CASPARIS BARLAEI
MERCATOR SAPIENS,
SIVE
ORATIO
De conjungendis
Mercaturae & Philosophiae
studiis:

HABITA
In Inaugurationem Illustris Amstelodamensium Scholae,
V. ID. IAN. M D C XXXII.

[Vignet: Stadswapen van Amsterdam].

AMSTERDAMI,
Ex Typographia GUILIELMI BLAEU.
M D CXXXII.



[fol. A1v, p. 2]

Magnificis, Amplissimis, Prudentissimis
Doctissimisque V.V. ac D.D.
IANO GROTENHUYS,
Praetori,
IACOBO DE GRAEF,
THEODORO BAS,
ANTONIO OETGENS,
ANDREAE BICKER,
Augustissimae Amstelodamensium Reip. Coss.
Nec non ejusdem Reip.
SCABINIS, SENATORIBUS,
ac Ill. Scholae CURATORIBUS,
De re litteraria, Illustri Schola, ac me
praeclare meritis,
ORATIONEM
hanc Inauguralem,
Ex officio D. D. D.
CASPAR BARLAEUS.



[fol. A2r, p 3]

PRECATIO
AD
DEUM OPT. MAX.
praemissa Orationi.

OMnipotens, aeterne Deus, pater Domini nostri Iesu Christi, rogamus Te supplices, ut hunc diem, quo Illustris hujus Scholae natalem celebramus, S.P.Q.A. faustum, felicem ac salutarem esse velis. Stat coram Te supplex Respublica, & grande coeptum tuis auspiciis inchoat. Stat supplex Ecclesia, & cum sine te nihil possit, tanti operis incrementa à te solo poscit. Stat supplex civium ordo, & charissima sua pignora, clementiae tuae in terris deposita, in novo hoc Musarum sacrario ad virtutis & sapientiae aram gloriae tuae ac cultui devovet. Stat supplex Iuventus, & seminarii hujus futura seges studiorum suorum fructus nomini itidem tuo ac patriae saluti consecrat. Da, clementissime Deus, ut civitas haec pomeriis amplissima, civibus frequentissima, commerciorum fama celebris, amplioris famae precium ex doctrinae precio reportet. Fac eam res divinas scire, quae humanas amat impensius. Fac eam res humanas scire, quam post divinas humana quoque scire interest. Fac divina scire, ut divina imitetur. Fac humana scire, ut divina praeferat. Petat à Philosophia animi medicinam, quae à lucro corpori delitias quaerit. Petat à Philosophia curarum solatia, quae in mercimoniis invenit sollicitudinum plena omnia. Tum vere opulentam se credat, non cum fluxae felicitatis praesidia ostentabit, sed sapientiae ac eruditionis immobili peculio gloriabitur. Tu Deus per Sapientiam urbem hanc constituisti: tot diversarum gentium homines per eandem in vitae societatem convocasti, domiciliis, conjugiis ac linguae communione conjunxisti. Da, ut ejusdem Sapientiae beneficio arctius coëat Reip. hujus compages, cives sapiant magis, vivant sanctius, pecuniae, gloriae & voluptatum amorem recta ratione moderentur, ut quibus totus mundus possessio est, discant vel hoc unum, paucissimis egere Sapientem. Haec prima sit eorum Sapientia, ut Te cognoscant verum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Haec altera sit eorum Sapientia, ut cum opes peregrè, domi virtutes indagent, & unum hoc à se alienum putent, quicquid à virtute [fol. A2v, p. 4] alienum fuerit. Haec summa eorum sit Sapientia, ut operum tuorum in hoc Naturae theatro magnitudinem, varietatem, pulcritudinem contemplentur, & in iisdem bonitatis tuae, sapientiae, potentiae manifesta documenta suspiciant & venerentur. Amplissimos hujus Reip. rectores, Praetorem, Consules, Scabinos, Senatores, Curatores, intelligentiae & prudentiae Spiritu instrue, ut concreditam sibi navem inter tot fluctus & Symphlegadas, quibus res humanae jactantur, in publicae salutis portum dirigant. Pastoribus Ecclesiarum, quotquot in hac urbe Christi nomen ex verbi tui praescripto profitentur, gratiam tuam largire, ut quod suadent piè, persuadeant potenter; quod docent sanctè, credatur religiosè; quae monent salubriter, praestentur salutariter. Divulsa Ecclesiae tuae membra collige, ut quos distraxit opinionum diversitas, uniat potentior charitas. Civium animos amore mutuo colliga, & dissidiorum omnium causas longè ab hisce moenibus abesse jube. Da, ut Mercuriales hactenus, jam Sapientiae candidati audiant; parci, sed cum elegantia; pecuniae studiosi, sed sine detrimento melioris studii, hoc est, artium & virtutis. Scholae hujus primordiis benedic, ne doctrinae solum aut inanis scientiae, sed & probitatis magistra & mater audiat. Adauge dona tua in nobis, ut dum juventutem erudire muneris nostri est, eam feliciter erudiisse gratiae tuae imputemus. Adolescentium animos optimarum artium cupidine accende. Quibus pudor est nescire, discant tua opera. quibus pudor est peccare, in lege tua ambulent, & se pietate Tibi, obsequio parentibus, docilitate praeceptoribus probent; ne desint aliquando, qui Remp. hanc prudentibus consiliis fulciant, Ecclesiam facundis vocibus doceant, Scholas denique salubribus praeceptis regant. Audi, exaudi nos per & propter filium tuum Unigenitum Iesum Christum, qui tecum & Spiritu sancto vivit & regnat in aeternum verus Deus, Amen.



[fol. A3r, p. 5]

CASPARIS BARLAEI
ORATIO
In Illustris Amstelodamensium
Scholae Inaugurationem.

Amplme D. PRAETOR, Magnifici spectatisque CONSULES & SCABINI, SENATORES gravmi, SYNDICI prudentmi, Curatores dignmi, Pastores Ecclesiarum vigilantmi, Doctores, Magistri & Scholarum Rectores doctmi, Cives, Mercatores humanmi, Iuvenes studiosmi, & quotquot frequentes ad hanc Panegyrin confluxistis:

Quoties urbem hanc vestram, jam quoque meam, intueor, & oculos per ejusdem decora omnia & ornamenta circumfero; pendeo animi, quid primum in ea, quid secundum, quid postremum mirari debeam. Hic me sacra Deo templa, tot afflictae paupertatis augusta receptacula, turres & minantes in coelum Phari: illic injecta fluminibus repagula & cataractae; alibi mercantium augustae porticus, tot ubique pontium fornices & laquearia spectantem tenent. Est, ubi mercium peregrè advectarum stupendam vim, ubi navium multitudinem ac robur, ubi portus capacissimos, ubi circumfusas urbi classium stationes attonitus adspectem. Amplitudinem ejus si oculis meti- [fol. A3v, p. 6] ri velim, avocat me aedificiorum splendor. cum in splendore haereo, interturbat civium frequentia. cum hanc attentius considero, in tanta multitudine, Rectorum prudentiam, legum reverentiam, subditorum obsequia, modestiam, & quod caput rei est, ordinem suspicio. Nec illud leve puto, in eam me civitatem translatum cerni, quae stagnis paludibusque undique innatat, ubi tantorum operum molem portant ligna, librant silvae, & florentissimum totius Europae emporium suffulciunt putrescentes pini. Ut prorsus in ejus magnitudine constituenda natura & labor, virtus & fortuna, tellus Oceanusque contendisse videantur. Quae quidem omnia, quanquam eximia, sumtuosa, admiranda sint, famamque opulentissimae urbis domi forisque differant: minora tamen putanda sunt isto Amplissimi Senatus Consulumque instituto, quo nova ac insolita huic loco ratione, à sapientiae & literarum studiis, earumque publica professione, novum Reipublicae suae decus hoc die affectare incipiunt. Utique placuit Viris gravissimis ac prudentissimis, ut quae Mercurii hactenus fuit sedes, ac Pluti domicilium, jam Palladis quoque ac Phoebi sacrarium audiat, opum splendorem doctrinae radiis illustret, divitiasque tum demum rectè aestimare discat, cum [fol. A4r, p. 7] earum usum è Philosophorum monumentis hauserit. Et profectò conveniens erat, urbem illam, quae opum fama orbem universum replet, tandem de immortalitatis praesidiis cogitare. conveniens erat, cives mercimoniis intentos filios in spem majorem educare, ut quas fluxas possident opes, optimarum artium scientia & nominis perennitate solentur, quarum illa vivis eripi nequit, haec ne mortuis quidem potest. Nec illustrius quicquam ac gloriosius, quam eos ipsos populos, quos emundi vendundique amor ex omni terrarum parte huc excire solet, ad literarum quoque mercatum proficisci, nec tabernas solum & mercium promtuaria, verum Musarum etiam penetralia frequentare, & aures à forensi strepitu fessas suavissimo earum alloquio recreare. Atque hujus quidem laudatissimae rei cum initium faciat praesens hic dies, ex prisco Scholarum more quaedam praefabor, & Minervam, illam Sapientiae Deam, inter arma ac Martis strepitus, inter libertatis nostrae discrimina, & reciprocos bellorum aestus huic aeternum consecrabo. Quamobrem istiusmodi mihi argumentum delegi, quod loci hujus ac civium genio, & opulentissimi Emporii studiis aptum esse putavi, piscatores illos imitatus, qui hamo appendere solent illicem ac [fol. A4v, p. 8] lenocinantem escam. Equidem ita semper statui, operosè illos ineptire, qui in foro Lapitharum pugnas recitant, in castris Dialecticum torquent enthymema, in sacris regnorum imperiorumque momenta exaggerant, in mensis super Hecubae aut Andromaches fato singultiunt, in Scholis iis exercitationibus fatigant adolescentulos, de quibus ad Senatum referri expediat: Ideoque praeter rem me facturum putavi, Si apud mercatores, apud lucri avidam gentem, inter pecuniarum tinnitus, in urbe quaestui dedita, de aliis rebus, quam de mercatura, lucro, opibusque disseruero: non ut eos mercari doceam, sed sapienter; non ut lucrandi artes praescribam, quas ingenue fateor me ignorare, sed ut optimas vobiscum probem; non ut opum studia damnem, sed rectae rationis sufflamine coërceam. Illud ostendam: Optimum esse Mercaturae cum Sapientiae ac litterarum studiis commercium, nec augendae rei curam mentis contemplationibus, nec has illi obesse, verum optimis rationibus inter se conspirare, mercandi & philosophandi facultatem, ut tanto mihi felicior sit futurus mercator, quanto philosophari poterit luculentius. Audivere de rebus suis disserentes Philosophos Athenae, legislatores Lacaedemon, censores Roma. Nec [fol. B1r, p. 9] grave erit, opinor, Amstelodamensium populo, si de mercatorum excellentia, virtutibus & officio disserentem audiat, minorum licet gentium, Peripateticum. Quod dum ago, A[uditores] O[rnatissimi], animum mihi ab hac ipsa, de qua loquar, pecuniarum curâ paulisper vacuum commodate.
    Vetus admodum res est mercari. sed & sapere. ut nesciam, an à Sapientia profectam esse mercaturam, an ab hac Sapientiam fluxisse, statuere debeam. Illud certum, mutuam semper operam haec studia praestitisse, cum sine mercium permutatione humanis necessitatibus consuli non posse sapientes crediderint, & per eandem rursus magnis incrementis ad prudentiam iri in confesso sit. Quippe erectius mercantibus ingenium est, & dum dolo circumveniri impensè cavent, sapientiam in consilium advocant. Acuit curas lucri spes, spem utilitas. utilitatem commendat indigentia, quae per varios usus exercitatissima artem fecit non uno modo rem faciendi. Hinc arbitror à veteribus emundis vendundisque mercimoniis praefici, non iracundum Martem, non lascivientem Venerem, non socordem Lunam, non ridiculum Vulcanum: sed ingeniosissimum Deorum Mercurium, illum sapientiae ac eloquentiae autorem. Nempe ut doceant, & sapientia & facundia [fol. B1v, p. 10] opus esse mercantibus; illâ, ut quaestum honestum à turpi discernere possint; hac, ut verborum lenocinio commendent eas merces, quas extrudere satagunt. Quam ob causam eidem Gallum affingunt, vigilantiae symbolum; ut doceant matutinum esse debere mercatorem & vigilem, in omnes occasiones intentum, ut rem faciat. Dudum est, quod in Sticho exclamaverit Plautus: Quàm benè re gesta salvus convertor domum, Neptuno grates habeo & tempestatibus, simul Mercurio, qui me in mercimoniis juvit, lucrisque quadruplicavit rem meam. Antiquitatem certè & primos mercaturae natales non aliunde rectius, quam ex literarum monumentis ac sapientum libris investiges. Docent illi, primis seculis, cum naturae opibus census omnes constarent, intrà pecora agrosque illam constitisse, primosque mercatores agricolas & pastores fuisse. Docent illi, decantatam illam in Scholis Philosophorum justitiae commutativae appellationem, à negotiatoribus profectam, ut jam ipsius Philosophiae moralis partem conficiat, haec ipsa, de qua loquor, facultas. Aristoteles in iis libris, quibus politicum format, de mercatoribus praecepta tradit; ut ostendat, ad sapientis etiam perfectionem facere, has artes nosse. Et divinus ille Plato, [fol. B2r, p. 11] ubi de constituendâ Republicâ laborat, mercatores in eam adscisci vult, non eos solum, qui res corporeas precio emunt & vendunt: sed & illos, qui animi cultum, scientias, artesque honesta mercede aliis divendunt. Quin & Platone antiquior Pythagoras, totum mercatum in tria hominum genera distinxit, quorum alii prodiissent ut venderent, alii ut emerent, quod utrumque genus dicebat sollicitum esse, ac proinde minus felix: alios non ob aliud venire in forum, quam ut spectatores agant, quos ille solos felices esse perhibebat, quod vacui curis gratuita voluptate fruerentur. Homerus, quo homine Graecorum nemo plura novit, nemo, quae ad usum faciunt, copiosius docuit, tantum mercaturae precium esse credidit, ut ipsam Palada sapientiae Deam, quasi alio habitu non posset, mercatoris induerit. Ubi enim Telemachum alloquitur & se Mentem fingit, suaviter ait Pallas, se maria sulcare, ut ferrum, quod navibus vehebat, aere Temesino permutaret. En mercantem Pallada. Quin & ipse Panomphaeus Iupiter, è cujus cerebro ortam fingunt Pallada, in celebri illa apud Lucianum vitarum auctione, universam Philosophorum turbam, vili satis pretio, distraxit. En mercatorem Iovem. Illud amplius constat, primam mercaturam, hu- [fol. B2v, p. 12] manitatem & sapientiam, una cum mercibus per universum orbem circumduxisse. Solon, qui Athenis leges condidit, & plerique Graecorum illo commercio suas res tulerunt ad exteros, ac vicissim fecere, ut exotica sui cives viderent. Plutarchus cum vitam sapientissimi hujus Solonis enarrat, eo, inquit, tempore mercatura gloriosa erat, cujus opera cum Barbaris consuetudo, cum Regibus amicitiae contrahebantur. Quare tanto Spartanos, sapientem alioquin populum, à vera Sapientia longius abfuisse arbitror, quanto iniquiores mercantibus lucra prohibuerunt. De Gallis scribit disertissimus Caesar, eos Mercurium maximè coluisse, utpote artium omnium inventorem, viarum atque itinerum ducem, quem ad quaestum pecuniae, mercaturasque vim maximam habere arbitrabantur. Et quam familiare fuerit Romanis, sapientissimo alioquin populo, pecunias locare, aes alienum contrahere, versuris faciendis luculenti patrimonii naufragium facere, docet erudita illa Satyrâ Flaccus, in qua sub persona Mercurialis Damasippi illos sui seculi taxat negotiatores, qui postquam, ad medium Ianum, rem fregissent, & magni instar Biantis Priene sua nudi egrederentur, sero ad philosophiam se conferebant. Ex quibus colligo, summos doctri- [fol. B3r, p. 13] nae ac Sapientiae proceres, uti aliarum omnium artium, ita & mercaturae ac Philosophiae commune vinculum agnovisse, & de his ipsis, quas tractamus rebus, serio verba fecisse.
    Sed propius libet mercantium virtutes expendere, & depromtis è Philosophiâ gravibus praeceptis ostendere, quam & illorum vitiis mederi possit Sapientia. Ac primum illud mercatorem attendere monet Sapiens, ne nimium appetat. Id enim egit rerum natura, ut ad benè vivendum non magno apparatu opus esset. Qui immodicas opes sectantur, immodicis saepè excidunt, & dum omnem felicitatis suae spem pelago ac ventis credunt, avaritiam paupertate ac ignominia mulctant. atque ita dum alios sua luxuria, alios ambitio praecipitat, hos inconsulta ac Prudentiae monitis destituta lucri cupiditas. Nihil refert, quantum in aerariis jaceat, si non quaesita, sed quaerenda semper computamus. Non enim qui plus habet, sed qui minus cupit, dives est. nec pauper, qui minus habet, sed qui nimis cupit. Infinitum est, quod petit, qui plus petit, quam quod deest. Cleanthes philosophus rogatus, qui dives evadere posset, cordatè respondit, si cupiditatum fuerit inops. Alia atque alia desiderantibus, desunt haec ipsa, & inter magna vota inopes sunt, qui [fol. B3v, p. 14] dum Orientem pariter ac Occidentem animo devorant, eam beatitudinem sibi fingunt, quam assequuntur nunquam. Philosophus animum hominis divitem appellat, non loculos. qui quantumvis pleni sint, dummodo pecuniae cupiditate laboret animus, pauper es. Divitiae ex copia aesstimari solent, at copiam non aliunde rectius, quam ex rerum satietate colligas, quam quoniam non assequitur, qui plura appetit, nunquam omninò futurus est dives. Fingite alicui ex magno auri acervo vivendum sumtuosè, tectis laqueatis, veste superba, famulis decem, supellectile ad invidiam exquisita; alteri illa contemnenti ad sumtum sufficere sestertia centum: uter dives censendus? ille qui vanae cupiditatis mancipium semper eget? an alter, qui contracto cupidine abundanti similior est? Nec enim censum aestimatione, sed victu ac cultu aestimandum sapientes prodiderunt. Nec plura possidet, qui pluribus ad se suosque tuendum eget, quam qui paucissimis. Mecum sentit mascula & severa Stoicorum schola, qui quotquot coelo & terra frui datum, divites pronunciabant, nec quicquam tam angusti & parvi esse animi, quam eas res minus amare non posse, ad quas hominum vulgus inflammatum aviditate rapitur. At Peripatetici, familiares nostri, qui- [fol. B4r, p. 15] bus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, uti pecunias aliaque vitae hujus praesidia minimè fastidiunt, ita eorum omnium amorem mediocritate definiunt. nec immerito disputant; utrum expediat aliquem plurium esse bonorum dominum, quam custos esse possit.
    Illud praeterea mercatorem nostrum didicisse gaudet Philosophus, quod cum opibus abundet, mores suos iisdem non tradat, nec cum Craesos vicerit, Numa esse desinat. Caducum hoc omne & mobile esse ducit, quod possidet, nec tam virtutis atque ingenii, quam fortunae ac temporum esse munera. Noverat hoc quoque Lacon iste, qui cuidam Lampen Aeginetam efferenti, ac felicem praedicanti, quod praedives videretur, nihil se morari, inquit, felicitatem è funibus pendentem. Sapientia divitiis pro ratione, non pro libidine uti monet. Sapientia minores animos gerere vult, quotquot fortunae praejudicio majores habentur. Nec enim vitiorum adminicula esse debent pecuniae, aut in Creatoris sui dedecus, sed gloriam; neque in proximi perniciem, sed commoda ac salutem conferri. Sapientia opulentos non fastidit, sed exosculatur unicè. Illos nempe, qui locupletes sunt sine ullius injuria, magnifici sine luxu, liberales sine ostentatione, graves sine morositate, religiosi [fol. B4v, p. 16] sine superstitione. Erectae & bonae mentis mercator, (inter quales hic loquor, inter quales hic vivo) sicut vitiosas merces à probis, ita virtutes a vitiis distinguit, & quot domi numerat talenta, totidem virtutum officia sibi praescribit. Cum nummos suos attentius intuetur, fingit uni insculptam pietatem, alteri candorem, alteri fidem, alteri prudentiam, alteri liberalitatem, & in ipsis malorum irritamentis imagines honesti concipit. Ut cum totos pecumiarum acervos seponit, totum quoque virtutum chorum seposuisse videatur. Quo ergo copiosius aurum possidet, eò minus peccat: quò fulgidius aurum possidet, eò humilior esse amat: quanto lucratur saepius, tanto in munifici Dei laudes reflectitur crebrius; quanto lucratur rarius, tanto providentiae divinae causas suspicit religiosius. Quod si rationes turbaverit scriba, foro cesserit debitor, aut preciosam mercium saburram sorpserit mare, facile à Philosophia solatium petet, qui praeter virtutem reliqua minus aestimare didicerit: qui vitae subsidia modo his, modo illis liberaliore manu applicari, & iisdem pene, quibus mare, aestibus adfluere & refluere attentius perpendet. Quamobrem, qui, rebus nonnihil accisis, animum prorsus despondent, Deos nescio quos increpant, jam in coelum, jam in [fol. C1r, p. 17] mare convitia jaculantur, sapientes non sunt. A Philosophis quippe accipient: Nihil viro bono praestandum, praeter culpam: Divitem sat esse, qui, cum vel omnia desint, sibi non deest: nec desperandum illi, qui rerum omnium egenus omnia bona in spe habet: Orbem singularium esse, & per vices possideri, hunc bonorum ejus parte excuti, ut reponatur alteri. Nec dubium est, quin major sit futura materies animum firmandi in paupertate, quam divitiis, cum in hac summa vis virtutis sit, non inclinari, nec deprimi. Quare divitias non minus absentes, quam praesentes parvi faciet, quia nec advenientes eas sentiet immoderatius, nec recedentes. Terras omnes suas putabit, etiam cum nullas habebit, & quas habet, tanquam quae aliorum esse possunt, non respuet, sed amabit segnius. Paradoxa vobis loqui videor. Nec diffiteor. Verum haec Aristippi, haec Socratis sapientia fuit. Ita Zeno, Cleanthes, Crates, Chrysippus, Epictetus sentire, ita loqui amavere. Etiam hoc in mercantibus laudabile & praedicandum quàm maxime, quod ingenti lucro aucti secum & cum Paupertate dividant, & ex aurea messe spicilegium aliquod egentibus indulgeant. Habet, non dicam Fortuna, sed benignior Deus, suas rationes, & inter alias hanc quoque, ut quibus [fol. C1v, p. 18] favit liberalius, alios pari liberalitate sublevent. Non decedit danti, quicquid accedit homini, & cum hominem esse commune sit diviti & pauperi, humanum quoque est, huic nihil deesse, sine quo homo esse non potest. Dedit Deus, ut quod dedit, per eos reciperet, quibus minus dedit. Dedit, ut exemplo suo ad piam magnificentiam invitaret, qui sine exemplis boni esse nequeunt. Dedit, ut qui gratis dare nesciunt, praemium expectent ab eo, qui solus sine spe praemii dare potest.
    Iam verò in Emptione & Venditione quanti est, nihil utile putare, quod non simul honestum sit, nec privatis commodis postponere recti conscientiam, quantum est, etiam si fraus occultior sit, non fallere velle, vel sui damno in contractibus sincerum ac veracem esse. Ac de his summa relligione in Officiorum libris disputat Cicero, ac admirabilem virtutis speciem ob oculos ponens, ab omni fuco alienas esse vult negotiationes, rigideque urget illas veteris aevi sanctissimas formulas: Inter bonos benè agier oportet: Omnia ex aequo & bono metienda; & fide bona. Quin eos conscientiae casus excutit, homo à veri Dei cognitione alienissimus, quos nos flocci-pendimus, & in contrahendo propius honestatis momenta expendit, [fol. C2r, p. 19] quàm qui illustri Christianorum titulo gloriamur. Nihil illi, nihil Panaetio ac Antipatro, priscis Philosophis, utile visum, quod non simul honestum esset, nihil honestum, quod non etiam utile. quae quanquam philosophantium cogitatione distrahi possint, in vita tamen communi perniciosissimè divelluntur. Si enim ad virtutem, aut virtutis actionem nati sumus, omnino sequitur, illud ipsum, quod honestum est, summum bonum esse, & cum summi boni ratio nullum in se bonum desiderari patiatur, etiam utile in se includat necesse est. Accedit, quod, cum utilitas res secundum naturam sit, vitium omne naturae hominis & rectae rationi adversum; nec inhonestum cum utili, neque honestum cum inutili stare queant.
    Et profectò nulla exitialior opinio in vitam hominum irrepsit, quam quae honestum ab utili distraxit. Unde enim malae fidei contractus, falsi testes, illicita fenora, versurae, aeruscandi artes, monetae arrosiones, nisi quod dum mercamur, emolumenta in mercibus intuemur, at quod in iis improbum, quod injustum, quod fallax, non videmus. Ille in Philosophia nostra multum se profecisse sciat mercator, qui si vel homines injuriam celare possit, aut proposita immunitate injustus, facinorosus, veterator, malitiosus esse, [fol. C2v, p. 20] nullius tamen compendii spe à virtute recedit. Sed libet ex veterum sententia rigidius mercari. Iudicat idem Cicero, injuste improbeque illum facturum, qui, ut pluris vendat, quicquam eorum, quae ipse noverit, emtorem celabit. Marci Catonis sententia fuit: Qui in venundando vitium scisset, & non pronunciasset, emtori damnum praestare oportere. Volunt ergo, ut exemplo rem illustremus, aedes vitiosas, male materiatas, ruinosas, vel pestis contagio afflatas, ignorantibus haec ipsa locari aut vendi non debere. Loquar clarius: Si è Galliis vir bonus in hanc urbem magnum frumenti numerum advexerit, idque in summa annonae caritate, si idem sciat plures mercatores è Galliis solvisse navibus frumento onustis, quaerunt Sapientes, dicturusne id sit civibus Amstelodamensibus, an silentio suum quam plurimo venditurus! Negabit dicturum Diogenes Babylonius, magnus alioquin & gravis Stoicus, cum qui silet suum vendat, sine insidiis agat, nulli injuriam faciat, quia jure civili illud dicere non constringitur. Affirmabit contra Cicero, cum Antipatro philosopho acutissimo, celandum hoc non esse, cum ea lege natus sis, ne publicae saluti officias, & ut homo de hominibus, civis de concivi bene merearis. Quod si illos improbat Cicero, [fol. C3r, p. 21] qui reticent dicenda, quid sentire eundem aestimatis de iis, qui in vendendo orationis adhibent vanitatem? Equidem, cum hominis, ad summi Dei imaginem conditi, majestatem nihil magis deceat, quam veracitas, nec simulabit, nec dissimulabit vir bonus quicquam, vel ut emat melius, vel ut vendat. Ethnici hominis oraculum est: Non licitatorem venditor, nec qui contrà licitatur, emtor apponet: uterque si ad eloquendum venerit, non plus, quam semel, eloquetur. Intelligitis, opinor, non vobis solum, sed etiam priscis Quiritibus placuisse sinceritatem, simplicitatem, candorem; displicuisse astus & fraudes. Et quanquam constet, haec ipsa vulgo minus turpia haberi; ideoque nec legibus, nec jure civili prohiberi; tamen mecum creditis, naturae lege sancitum esse, nihil insidiosè, nihil simulatè, nihil fallaciter agendum. Quàm vero illa sunt apud Ciceronem subtiliter & ad admirationem honesta, cum negat, sapienti fas esse, in naufragio homini tabulam eripere, cui semel adhaesit: cum adulterinos nummos, quos imprudens accepit, negat sapientem, cum id rescierit, soluturum, pro bonis: cum ei, qui aurum vendit, putans esse orichalcum, indicare vult virum bonum, aurum illud esse, ne denario emat, quod sit mille denariûm: cum promissa servan- [fol. C3v, p. 22] da esse negat, quae non sunt iis utilia, quibus promisimus. Breviter, cum omnium mercantium & in vita civili honestè versantium, unam hanc vult esse regulam, ut aut illud, quod utile videtur, inhonestum non sit: aut si inhonestum est, ne videatur esse utile. Erasmus Roterodamus, immortale Bataviae nostrae decus, ad hanc Ciceronis hominis Ethnici in contractibus sanctimoniam, usque adeo stupet, ut parùm absit, quin inter coelites & beatorum animas Ciceronem locet. In Praefatione siquidem in Tusculanas quaestiones, in haec verba prorumpit: Quid aliis accidat, nescio. me legentem sic afficere solet M. Tullius, praesertim ubi de benè vivendo disserit, ut dubitare non possim, quin illud pectus, unde ista prodierunt, aliqua divinitas occuparit. Atque hoc quidem meum judicium mihi magis blanditur, quoties animo reputo, quàm immensa sit, quàmque inaestimabilis aeterni numinis benignitas, quam quidam ex ingenio suo nimis in angustum contrahere conantur. Ubi nunc sit anima Ciceronis (verba Erasmi sunt) fortasse non est humani judicii pronunciare. Me certè (Erasmi verba loquor, non mea) non admodum, adversum habituri sunt in ferendis calculis, qui sperant illum apud Superos beatam vitam agere. Haec Erasmus. Non ego. Verum [fol. C4r, p. 23] relicto Cicerone, & qui Ciceronem penè apotheosi donavit, Erasmo, pergam Sapientiae monitis mercatorem componere. Ab hac audiet: Non esse temere spondendum, cum noxa praesto sit: fidendum esse, sed videndum cui: non omnia emenda esse, ne necesse sit mox cum Castore omnia vendere: cavendas esse fenerationes in perniciem publicae societatis comparatas. Monet eadem, cauti uti simus in nominibus & syngraphis faciendis. Quamvis enim in tabulis addas mille cautiones, & juris laqueos, quibus debitor constrictus teneatur, omnia tamen eludet versutissimus Damasippus. Fiet aper, modo avis, modo saxum, &, cum volet, arbor, & in jus vocatus alienis maxillis ridebit. Et cujus quaeso est disputare? Utrum magnatibus & nobilibus sit permissum mercari; Philosophi. utrum liceat ex pecuniis usuram petere’ Philosophi. utrum fas sit carius quicquam vendere, quam emisti; Philosophi. Quis de tota mercatura praecepta tradit, quis sordidam ab opulenta, tenuem à copiosa distinguit? quis depromtis ex jure naturali, gentium, civili praeceptis eam universam ordinat? Politicus est. At hunc universae Philosophiae principem & architectona vocat Aristoteles. Quis mercantibus non minus, quam jurisconsultis, sua principia largitur, [fol. C4v, p. 24] Honestè esse vivendum, alterum non laedendum, suum cuique tribuendum: Ethicus est. Quis docet, in commutationibus vel rerum cum rebus, vel rerum cum pecuniis, vel pecuniae cum pecuniis rei familiaris habendam esse rationem? quis familias exhaurire, nomina facere, rem fidemque consumere vetat? Oeconomicus est. Aristoteles, quo viro nemo philosophatus est sanius, Prudentiae civilis administras comitesque facit, Experientiam, Memoriam, Solertiam, Ingenium, Sententiam & Consilium. At hae ipsissimae sunt mercaturae partes & officia. Experientia quando & quatenus & ubi mercandum docet. Memoria debiti creditique rationes in numerato habet. Ingenium de rebus mercibusque rectè judicat. Solertia ea media excogitat lucrandi, quae à versutia, & pravis artibus absunt. Consilium mercaturam universam moderatur & regit. Sententia prudentiorum facta & judicia in commutandis mercibus respicere monet, ne, dum soli sapere nobis videmur, fortunae naufragium debeamus. Audivistis ergo, quam se cum morali Philosopho maritet mercatura. Paucula ex Speculativa Philosophia petamus, ne hanc quoque se fastidire dicat operosus negotiator.
    Proprium mercantium est, commutare se- [fol. D1r, p. 25] des, & facili mobilitate per omnes terrarum plagas diffundere insatiabilem animum: ire, quo fertilis alicujus orae, & in majus laudatae fama evocat. Nihil tam immansuetum hospitio, horridum situ, coeli natura intemperatum, quod non aliqua lucri spe patria abducat. At horum omnium locorum situs, vias, maris vada, promontoria, portus, quatenus cavendi, quatenus subeundi, nosse oportet. Quae quidem omnia ex Geographia nostra peti possunt. Qui verò singularum regionum sint proventus, commoda, messes, ex physicorum quoque monumentis & rerum naturalium scriptoribus habemus. Docent hi Indiam ebur, Sabaeos thura, Persas sericum, Moluccanos aromata, aurum argentumque Americanos, Chalybes ferrum, aes Suecos, stannum Britannos sufficere. Cumque expediat, ea ipsa, quae emit aut precio aestimat, nosse ementem, de rerum naturis, metallis, arboribus, plantis, aromatibus, animalibus, piscibus, avibus disserentes audiat Physicos, Aristotelem, Theophrastum, Oppianum, Dioscoridem, Plinium & polyhistora Solinum. Quaesita per mare Scythicum in Orientem via unde, nisi ex his ipsis scriptoribus non subobscure colligitur! Unus Plinii locus tantae rei auspicium, licet inauspicatum hactenus, fecit, tanto facinori ansam dedit. Unde [fol. D1v, p. 26] didicimus Africam, etiam versus Austrum, superato Bonae spei promontorio circumnavigari posse, & hinc in Arabiam, Aegyptum, Persas iri, nisi ex eodem Plinio & Strabone! Quid Columbo, Vespucioque, primis Americae detectoribus, fiduciam fecit, ut relicto veteri orbe, novo exemplo, proras Occidenti obverterent? Aristotelis, Platonis, & fortè etiam Senecae loca in causa fuere. Praeterea, ab Astrologis discet mercator, quae anni tempestivitates quibus locis adeundis, aut cavendis conveniant: ex coelo non dierum solummodo incrementa & decrementa, sed & horarum in mari momenta deprehendet: ex Cynosyrâ, quàm Septentrioni, quàm oppositae plagae vicinior: ubi & quantum deflectat ab Arcto acus magnetica, & quibus regulis naturae error corrigi possit. Et cum absque ventis, mari, aestu navigare negatum illi sit, utile fuerit, proprios regionum singularum ac partium maris ventos novisse. ut: Notum Adriatici maris arbitrum esse, Boream Germanici, Gallici Circium, Calabriae littorum Iapyga, Atabulum Apuliae, Athenarum Sciron paulùm ab Argeste deflexum. de quibus in Meteorologicis disputat Aristoteles. utile fuerit novisse, quae maria & quando procellosa, quae scopulis infesta, quae magis, quae minus, quae citius, quae tar- [fol. D2r, p. 27] dius, quae nunquam aestuent, quam periculosa praetervectio promontorii australis Africae, quà m ex portu Sinarum in Iaponiam difficilis trajectus, quam infestae navigantibus maris Balthici fauces, quantus in sinu Mexicano à continente aquarum refluxus. Illud quoque apud Philosophos reperire est, Oceanum perpetuo motu in occasum ferri, ideoque citius hinc Novum orbem adiri, quam illinc Veterem repeti. Est & ille motus in Scholis nostris decantatus, quo à Septentrione in Austrum mare movetur, qui in mari mediterraneo cernitur, ubi Maeotis per Bosphorum Cimmerium in Pontum Euxinum fluit, Euxinus per Bosphorum Thracium in Propontidem, Propontis per Hellespontum in Aegaeum. Ut nihil dicam, de motu peculiari, qui in mari Adriatico ad oram Dalmatiae, Istriae, Illyridis, usque ad ultimos Venetorum recessus deprehenditur, ubi flexus in Meridiem maris impetus versus Flaminiam, postea nonnihil ad Orientem se torquet; planè ut in orbem, ex littorum, uti opinio est, appulsu, circumagi videatur. At ille maris fluxus & refluxus quotidianus, uti inter naturae miracula est, ita solum philosophum disserentem patitur. Amplius, non ignorare quempiam vestrûm opinor, quam ex usu siet vago mercatori, variis linguis loqui pos- [fol. D2v, p. 28] se, & ad singularum gentium mores, vitaeque instituta se componere. Ergò si Graecos adire volet, Cecropis ore ipsi loquendum: si Venetos, Hetruscos, Ligures, Hispanos, Gallos, Latinas voces addidicisse conducet. Si Arabas, Persas, Syros, Medos, Indos, totumque ferè Orientem lustrare animus erit, Arabum quam maximè sermonem sciri interest. Quae omnia ex Scholis & ipsis Latinorum, Graecorum, Arabum libris addisci in confesso est. Nec vivere profectò apud exteros potest mercator, nisi qui gentium se ritibus, moribusque accommodare noverit. Quamobrem consulendi erunt scriptores clarissimi, qui in Aegypto à fabis abstinendum esse doceant: in Arabia cum bacillo ambulandum, in Persia non accumbendum, nisi unctis: in Germania hospitum officiis adblandiendum: Graecos rerum novarum esse avidissimos: Hispanos graves & inquieto ingenio: Italos injuriarum tenaces: Gallos civiles blandosque: Anglos Ioviales: Poenos perfidos: infideles Allobroges. quae peregrinum mercatorem nescire, & pudori saepe fuerit & dispendio.
    Sed satis ostendisse mihi videor, quanta philosophantium & mercantium sit cognatio & societas, quamque ingens literarum & humaniorum artium in facienda mercatura momentum, [fol. D3r, p. 29] cui tantum splendoris, dignitatis, ac precii ab illis ipsis artibus accedit, quantum aeterna caducis, animi bona terrestribus purgamentis potiora habentur. Restat, ut iis respondeam, qui, ut laudatissima coepta sugillent, clamitant: Nihil Mercurio cum Pallade commune esse: strepitus istos forenses aversari Musas, fugere turbulentam urbem, & secessus suos amare ac soliloquia: hic de augendo solum peculio cogitari, nec patientes aures animi culturae commodari. Quasi verò doctorum sermonibus magnas urbes illigari nefas sit, aut ludicros solummodo in iis sermones audiri oporteat, aut rerum colloquia leviorum. Quibus in-praesentiarum hoc respondebo, perperam illos philosophari, qui doctrinae studia arceri volunt ab Emporiis, ob hoc, quod negotiorum plena sint, cum non ob aliam causam iis locus hic esse debeat, quam ut aures à mercantium strepitu fessae parumper requiescant, & immoderatior pecuniarum cura praeclarissimarum rerum meditatione castigetur. Quid, quod rectius in negotiis omnibus versari possit, qui erudito Musarum otio rectè uti noverit. Quin, & hoc contendo, cum ad opes eximias atque illustres accesserit litterarum lumen, tum illud divinum quid ac singulare existere. Sed pleni sunt omnes libri, plena exem- [fol. D3v, p. 30] plorum vetustas, quibus ita statuisse illis temporibus sapientissimos viros constat; opulentissimas quasque urbes scholis, doctoribus, bibliothecis, aliisque sapientiae instrumentis carere non posse. Athenae, Achaiae metropolis, non mercantum solummodo concursu copioso, sed & eruditissimis hominibus, liberalissimisque studiis affluens fuit. Tarentum, Rhegium, Neapolis, plane non opum solummodo, sed & Graecarum artium, ac disciplinarum promtuaria fuere. Capua, Antiochia, non tam civium frequentia, classium robore, mercimoniisque inclaruere, quam iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet. Massiliam quoque Narbonensis Galliae maritimam urbem, linguarum artiumque studiis olim viguisse ex Strabone & Tacito constat. Quin illa terrarum gentiumque dea Roma, annon simul & de expugnando orbe & barbarie cogitare potuit? simul & exercitum ordinare, & dicendi leges scribere? simul & Dictatorem castris praeficere, & Oratores pro rostris loquentes audire? ut male profecto mihi rationes subducere videantur, qui ob diversarum nationum frequentationes, disciplinarum ornamenta & omnem elegantem doctrinam à civitatibus arceri cupiunt. Quod si praesentia magis movent, Venetos spectate, in quorum am- [fol. D4r, p. 31] plissima urbe, publicae facundiae non mercatorum tumultus, non Adriatici maris fluctus, non ipse Leonis (quem insignibus ostentant) rugitus obstrepit. Lutetia Parisiorum, hominum multitudine fervet, tumultuatur, sordet. Nec tamen alienum putavit Carolus Magnus, & post hunc multis seculis Franciscus I. ingeniorum gloria regalis solii majestatem irradiari: aut indecorum fore, si vendentium ementiumque litibus eruditae Sorbonensium lites permiscerentur. In Ubiis Colonia, in Pannoniis Vienna, in Boiohaemo Praga, in Vandalis Rostochium, ad Viadrum Francofurtum, ad Vistulam Gedanum, in Vasconibus Burdegala famae celebritatem à negotiationibus pariter, & honestissimo scholarum otio consecutae sunt. Quod si ad antiquorum tempora recurrere libeat, inter mercatores Solon fuit, gravis Atheniensium legislator, inter mercatores Thales fuit, idem è Sapientum numero, & Socrates, ille oraculo Apollinis sapientissimus. Quin & Plato (teste Plutarcho in vita Solonis) inter divinas animi meditationes, olei venditone in Aegypto quaestum fecit. quorum autoritate tutus mercator, parum aestimare habebit, quae in negotiatores acrius scripsere Gregorius, Chrysostomus, Augustinus & Cassiodorus.
[fol. D4v, p. 32]
    Quae cum ita sint, beatam hanc Amstelodamensium Rempub. puto, in qua jam mercatoribus philosophari, & philosophis mercari concessum. Postquam enim summis prudentissimisque rectoribus studium fuit, ornamenta omnia dignitatis & praesidia stabilitatis amplissimae urbi quaerere, pomoeria diducere, turres attollere, portus fodere, classibus disjunctissimas terras adire; adhaec Orienti primum, mox & Occidenti armis instare, & sub invictissimis Nassoviae gentis Principibus, unà cum sociis urbibus, potentissimum hostem patriis finibus propulsare: tandem ad has quoque curas devoluti sunt, ut veram stabilemque gloriam huic loco à litterarum perennitate, ab ingeniorum cultura, & sapientiae praemiis vindicarent. ut quae civitas orbis penè Universi est receptaculum, jam quoque eruditionis audiat; quae totius penè Europae commune est aerarium, prudentiae thesauros recludat: quae mercium omnigenarum est custos, disciplinarum ac ingenuarum etiam artium sit promptuarium. Habuit jampridem multa, quae mirati fuerunt advenae. at nunc quod laudent. Obstupuerunt Germani, Britanni, Scoti, Cimbri, aedificiorum splendorem, navium in longum exporrectas stationes, spatiosam, potentem urbem; omnibus rebus, quas vel natura suppe- [fol. E1r, p. 33] ditat, vel elaboravit ars affluentem. at nunc eandem praeceptis institutisque Philosophiae & literarum stabilitam sentient ipsi. Et erunt inter eos, qui posterius hoc prioribus praeferent, cum illa fortunae deberi videantur, at hoc omne consilii sit: illa annorum ac longioris aevi spolium sint, hujus verò fructus istiusmodi, qui per omnium seculorum memoriam vigebunt, quos posteritas venerabitur, quos ipsa aeternitas semper intuebitur.
    Quare, ut unde exorsa est, eò se convertat oratio mea, vos alloquar, Reip. hujus rectores Amplissimi. Date manum & praesidium nascenti Scholae, quae vobis natales suos hodie consecrat. Defendite, imò producite, non tam eos, quos egregiis praemiis huc evocastis, quàm optimas artes, sine quibus parum ornata, parum instructa, respublica aut fuit unquam, aut erit. Martem vestra ope armatum vidimus, sensit Hispanus, navibus, auro, terris, etiam ubi terras esse non credidimus, exutus. Iam Minervam, illam eruditionis, humanitatis, sapientiae Deam, intra portas vestras ac moenia recipite, non ut bella gerat, sed ut de veterum eam bellis disserentem audiatis: non ut regna urbesque evertat, sed quibus consiliis surgant cadantque, doceat: non ut res Romanorum ac Graecorum ipsa gerat, sed [fol. E1v, p. 34] loquatur: non ut mercari cives vestros, sed sapere doceat. ut quae loca adeunt, quibus ventis navigant, quod coelum mutant, quos populos peregrè frequentant, quas merces emunt, qua fide, quo candore res augeri debeant, propius ab eâ discant. Regum, Imperatorum, Principum laudatissimorum vestigiis insistitis. Bibliothecam, hoc est, tot eruditarum mentium commenta & lucubrationes, tot Sapientiae, & veritatis doctores civibus vestris donastis. Iam insuper illos, qui vestris auspiciis, quod in iis libris solidum, erectum & frugiferum est, viva voce in animos diffundent. Gratias ergo vobis Reipublicae hujus, Ecclesiae, civium & modestissimae Iuventutis nomine ago, qui, si bona sua norint, ratum habebunt, quod dixi: si non norunt, discent propediem, quantum sit cum doctrinâ virtutem imbibisse.
    Vos verò viri nobilissimi, spectatissimi, doctissimique, sive cives, sive advenae estis, animis, linguis Illustri huic gymnasio favete. Erit hic, ubi perfuncti negotiis, animum componetis, ubi afflicti solatium petetis: ubi inopinato lucro aucti mentem temperabitis ab insolenti laetitia: ubi audaciae in exponendis mercibus occursabit prudens timor; timorem moderabitur fiducia, fiduciam scientia, scientiam recti conscientia. Si pa- [fol. E2r, p. 35] tres estis, volupe mihi erit de liberis vestris benè mereri: si non estis, de vobis ipsis. Etenim in hoc nati sumus, in hoc educati, ad hoc vocati, ut ea, quae didicimus, non nostra sint, sed & aliorum. Tum demum vos profecisse scitote, cum litteras, & earum professores aestimare didiceritis. Hactenus fines possessionum propagare studuistis, in latifundiis totos lacus absorbuistis, trans Oceanum villicos misistis. nullibi non fluminum ripas aedificia vestra, villae, praedia praetexunt. Iam discite majorem & spatiosiorem esse Sapientiam, quae divina omnia & humana, praeterita & futura, coelum, terras, maria complectitur. Preciosarum rerum pompam in domibus vestris explicatis. at pretiosior Sapientiae ac literarum supellex, in qua auro, argento, gemmisque omnibus plus fulgent virtutis & honesti praecepta, in qua hoc ad precium facit, quod per fortunam non obvenit; quod sibi illam quisque debet, nec pravis artibus paratur. Cum mercium, quae in hanc urbem advehuntur, molem, varietatemque conspicitis, naturae exiles particulae in conspectum veniunt. cum Philosophia occurret, simillimum toti naturae spectaculum videbitis. Magnum vos aliquid praestitisse putatis, cum Gallias, Germaniam, Hispaniam, Africam, Indiam annis aliquot obivistis, & quidem [fol. E2v, p. 36] itinere laboriosissimo, & tot periculis circumsepto. Philosophi animus haec omnia coram videt, coram lustrat, omnia velocius, quam Sol ipse, obit, & obit quoties vult, discriminum omnium securus. Sed libet quaerere ex vobis, ut vel invitis confessionem extorqueam, Annon Philosophiam expeteretis, si beneficiaria, si lucrosa, si utilis esset? affirmabitis opinor. At qui beneficiaria non sit, quae rerum omnium uberem scientiam suppeditat? qui lucrosa non sit, quae menti lumen, voluntati sanctitatem, affectibus ordinem ac quietem largitur? Has opes cum possideat Sapiens, non minus opulentus est, quam vos, non minus splendidus, quam vos, non minus beatus, quàm vos. Et profectò si callidi rerum aestimatores, fundos, agros magno aestimant, quia his pignoribus minus noceri posse credunt, quanti putabitis aestimandam eruditionem, quae nec incendio eripitur, nec naufragio absorbetur, & inter ipsas regnorum concussiones ac motus inconcussa manet.
    Vos denique Adolescentes & Iuvenes, quotquot adestis, parentum vestrorum solatium & amor, Reip. hujus spes, erudita propago, eum quoque ad hanc rem animum conferte, qui egregiis exercitationibus erudiri, & bonae mentis succo imbui cupiat. Tum magni eritis & sa- [fol. E3r, p. 37] pientes, cum placere vobis coeperint Sapientiae prisci ac primi inventores, Plato & Aristoteles. quorum severa lectione non solum intellectum à foedo ignorantiae situ vindicabitis, verum etiam de hostibus vestris, ira, voluptate, libidine, audacia, ambitione, prodigalitate triumphabitis, idque eò gloriosius, quo plus est, sibi, quàm aliis imperasse. Ne vitam credite illam, quam ex aere trahitis, sed quam ex studiis; nec splendidum putate auro vel argento circumfulgere, sed doctrinae luce. dum alii pecunias numerant & ad stateram expendunt, vos Sapientum verba & voces: dum alii aes, piper, linum, ponderant, vos philosophiae momenta. dum alii peregrinantur, fluctibus jactantur, aut latronum saevitiam experiuntur, vos domi intellectum per illustrium scriptorum monumenta securi circunferte, & dum Morinorum spolia repetunt audaces Neptuni filii, vos doctorum hominum commentationes, quas posteritatis esse voluerunt, in usus vestros, Dei inprimis gloriam, Patriae ac Ecclesiae salutem convertite.

DIXI.
[fol. E3v, p. 38]
Slotvignet: Indefessus agendo.



[fol. E4r-E4v, p. 39-40: blanco]


Continue