CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 109-189

Continue

C. BARLAEI

ELEGIARUM

LIBER III.

Ad Varios, & varii argumenti.

[p. 110]


Clarissimo viro
ADOLPHO VORSTIO,
Medico & Botanico, jam jam Leida
    abiturus.

DUm fecunda novas tellus tibi parturit herbas,
    Et solitas fundit Palladis hortus opes;
Iamque tuas vernans poscit Facundia voces,
    Verbaque vel toto vere diserta magis:
(5) Nos aliò Fortuna vocat, Batavûmque Lycaeo
    Surripit, & charis invida nominibus.
Et veluti Pyladen charo subduxit Oresti,
    Longius à vultu me cupit ire tuo.
Imus, at hoc, Vorsti, tibi dicimus, ire coacti.
    (10) Exilio similis sors mea pene mihi est.
Dumque dolens suetis vates avellor Athenis,
    Ceu profugi speciem credor habere rei.
Non mihi jam placidis Rhenus pater obstrepet undis,
    Saevior ad fluctus murmurat Ya suos.
(15) Non virides circum dabitur spectare Napaeas,
    Quosque Pales campos, quos habet alma Ceres.
Non, quos Leida fovet, doctis permixtus Achivis,
    Palladiae potero gentis honore frui.
Pandet inexhaustam nummis Cyllenius urbem,
    (20) Et studiis dispar diva moneta meis.
Omnia vendentes inter, nunc inter ementes
    Omnia, nil habeo vendere, nil emere.
At tu, dum patriis animum virtutibus imples,
    Hippocratisque tui verba severa legis,
(25) Auguriis votisque juva mea vela secundis,
    Et sorti cupias non gravis esse meae.
Quamvis in geminas fatis dispescimur urbes,
    Et geminis distent Rhenus & Ya scholis;
Attamen unanimes societ concordia mentes.
    (30) Sic schola, sic sedes una duobus erit.


Responsio ad Elegiam Nobilissimi viri
D. GUILIELMI BARDESII,
Domini in Warmenhuysen, &c.

VEnit, & Amstelios subiit tua litera portus.
    Venit & hac nostrâ tacta benigna manu est.
Pierides, dixi, crescentem ornate poëtam,
    Atque hederae doctum cingite fronde caput.
(5) En, novus ingreditur Phoebi delubra sacerdos,
    Et mediis vatum gloria surgit agris.
Stemmata jam sordent, proavûmque ex ordine vultus,
    Et numerat versus, qui numerabat avos.
Ingenio sociantur opes, fortuna Minervae,
    (10) Et precium ex ipso sanguine Musa capit.
Quid mihi degeneres objectas, Belga, poëtas?
    Quaeque canunt, vatum nomina nulla putas?
Quid totum laceris habitari Helicona puellis,
    Aut turba quereris sordidiore coli?
(15) Abstulit hunc nobis Bardesi Musa tumultum.
    Nunc titulo vates splendidiore sumus.
Nos quoque jam villas, nos praedia, rura tenemus.
    Hic famulis, illic imperitamus equis.
Terrarum domini terras metimur & undas.
    (20) Pandimus augustis limina porticibus.
Lambunt aethereas vatis fastigia sedes,
    Ut Iove jam possit proximiore frui.
Dumque elegos scribit, pariter sua jugera scribit.
    Et patrio nitidum sidere condit epos.
(25) Desere pauperies Batavos invisa poëtas.
    Nobilitas versus ingeniosa facit.
Et gaudent elegis, soliti gaudere caballis,
    Frena quibus Persei splendida mordet equus.
Quique rotant celeres per rura, per oppida currus,
    (30) Per Tenedon curru liberiore ruunt.
Maxime Bardesi, dudum mihi culta poësis,
    Exemplo poterit plus placuisse tuo.
Nec tecum posthac elegas scripsisse pudebit,
    Quaeque tuae, laudis sors erit illa meae.
(35) Nobilibus compar gradiar. communia magnis
    Heroum geniis sacra Deosque colam.
Sic aliquis tandem Batavis populoque videbor,
    Cum dicent studiis me cöiisse tuis.
Cum lateri comes ire tuo per compita cernar,
    (40) Et pariter gressus & sociare manus.
Mox ubi per steriles ibo venator arenas,
    Et canibus dabimus jussa verenda tuis,
Qualis ero. Dominum me Thestylis esse putabit,
    Basiolumque meo dividet ore suum.
(45) Cum mihi suspensa pendebit arundine piscis,
    Gaudia piscanti piscis & unda dabunt.
Quà resonant avibus circum virgulta canoris,
    Irruet in casses praeda petita meos.
Nunc spolium mihi terra feret, nunc altior aether,
    (50) Nunc vitreae nobis dona feretis aquae.
Tota suo vati facilis natura patebit,
    Quam toties cecinit versibus ille suis.
At tu, cum Sponsa cupies & amoribus uri,
    Irruet in thalamos nostra Camoena tuos.
(55) Quique mihi donas coelum, terrasque lacusque
    Heroo referes carmina fulta pede.
Quae si non capiet Musarum nescia virgo;
    Quae capiet roseis basia fige genis.
Aut si basiolis quid gratius esse putabit,
    (60) Officii nolis immemor esse tui.


SUPER OBITU
Nobilissimi Iuvenis
ARNOLDI vander MYLE,
DOMINI IN ALBLAS,
Ad Nobilissimum virum
D. CORNEL. vander MYLE, Patrem.

Petit 49
MAxime vir, patriis clarum decus addite terris,
    Tot Batavos inter conspiciende Patres.
Cujus Apollineos illustrat Fama penates,
    Scriptaque non uno nomina vate tument:
(5) Pone modum lachrymis. nimium plorare recusat,
    Cui pietas lachrymas sufficit ipsa suas.
Fles natum genitor. non vult Sapientia flere,
    Cum, quae non patimur funera, fata probant.
Quem luges, mundi spatiis sublimior, annos
    (10) Calcat, & aeterna lege beatus agit.
Non moritur, quisquis vixit bene. vivere solus
    Desinit, ignavi cui periere dies.
Qui genuit, dolet exstinctum. sed dedolet ille,
    Mortalem qui se scit genuisse sibi.
(15) Hoc ipsum lachrymat, quod non lachrymatur ab illo,
    Funera qui nati credit acerba sui.
Si periit, nec jam terris ostenditur ultrà;
    Virtutum memorem jam juvat esse patrem.
Qui miserum sese esse putat, miser incipit esse,
    (20) Et dolor ex ipsa pabula morte capit.
Quem si nulla premit ratio; premit ille dolentem,
    Et propius tacito vulnere corda ferit.
In stabulis rapta matrem mugire juvencâ
    Cernimus. ad pastum laetior inde redit.
(25) Luget avis, quoties nido surrepta propago est.
    Attamen huic ipsi lux satis una malo est.
Quid querimur miseri? nequeunt ablata reponi.
    Despicit humanas ferrea Parca preces.
Et citius deerunt lachrymae, quam causa. dolendi
    (30) Materies nunquam justa deesse potest.
Plus homines inopina dolent. quodcunque futurum
    Novimus, hoc ipsum plangere velle nefas.
Imus, magne Virûm, quo dives Tullus & Ancus.
    Imus, & hac orbis vadit in orbe viâ.
(35) Nati lege sumus; qua desinat esse, quod esse
    Coepit, & exitio gaudeat omne suo.
Cui semel accubuit mensae, se subtrahit hospes;
    Et tolli gaudet, quas amat ipse, dapes.
Agricolae sectis tandem laetantur aristis,
    (40) Et sua mox avida munera falce metunt.
Nec periit tuus ille, Pater, Myliusque puerque.
    Quem tibi terra negat sordida, Numen habet.
Hunc dederat prius, hunc repetit. concessa parenti
    Poscit inoffenso pignora jure Deus.
(45) Debitor es. sobolem cum reddis, nomina solvis.
    Quique tuus fuerat, plus erat ille Dei.
Non repetit properè, sua qui, non nostra, reposcit.
    Non repetit propere, qui moritura rapit.
Sat vixit, cui vita proba est. cui pessima fluxit,
    (50) Ah, nimium mundo vixerit ille diu.
Vivimus errones cuncti. quid longius illum
    A patriis luges occubuisse focis?
Crassum Parthus habet, peregrinaque littora Magnum,
    Et peregre ad Trojam tot cecidere duces.
(55) Si puncto stat terra brevi, jam patria ubique est.
    Nec moriens potuit non obiisse domi.
Vixit, & ingenium claras diffudit in artes,
    Et scivit, poterant quae latuisse senes.
Per cunctos animosa gradus doctrina cucurrit,
    (60) Et stupuit gressus ocyus isse suos.
Securum nunc astra tenent. formidinis expers,
    Peccandi didicit dedidicisse modum.
Sub pedibus Circenque premit, foedamque Calypsum,
    Totque catenato crimina juncta choro.
(65) Adspicit hinc dantem patriae responsa parentem.
    Adspicit hinc faciles fratris ad arma manus.
Hîc atavos mediis rutilantes adspicit astris,
    Et fulgentis Avi suspicit ora nepos.
Lux aeterna beat juvenem. sors nescia sortis
    (70) Implet inexhaustis pectora laeta bonis.
Et si quod Vatum precium est, soletur & illud:
    Arnoldum Batavo non sine Vate mori.


Reverendo clarissimoque viro
IOHANNI WTENBOGARDO
Ecclesiastae quondam Hagiensi,
nunc exuli.

MAgne vir, & patriae quondam florentis ocelle,
    Mitior Auriaci quum foret aura ducis;
Tota cui faciles porrexit Curia dextras,
    Et favit studiis nobilis Haga suis.
(5) Cum lituos, mediique inter fera classica belli
    Panderet aethereos lingua diserta sonos;
Et procul expansis figens tentoria castris,
    Victoris cuperet Mars meminisse Dei:
Disce vices rerum, & placidae solatia menti
    (10) Suffice, neve tuis sis minor ipse malis.
Excute coelestes foecundi pectoris artes,
    Nec desint domino mitia verba suo.
Quae legit, atque avido servat studiosa colono,
    Saepius ipsa sibi mella ministrat apis:
(15) Nec quae plena suis fundunt carchesia donis,
    Muneribus cupiant rura carere suis.
Tu quoque, cui totum tonuit facundia Christum,
    Imbibe doctrinae tot documenta tuae.
Sacraque sollicitam recreent oracula mentem,
    (20) Et leve sit, Christo sic didicisse pati.
Num peregrè novus exul agis, qui debitus astris
    Exulis in terris non nisi nomen habes?
Cogitur ingentis rector secedere mundi,
    Quemque domi potuit pertimuisse, fuit.
(25) Exulat, & medio quaerit cunabula Nilo,
    Exitioque Deum subtrahit ipse Deus.
Assyrios exul sedit Iudaeus ad amnes,
    Et bibit insolitas advena tantus aquas.
Seu tibi Mosa pater, seu flexus pocla ministrat
    (30) Sequana, num tanti fecerit ista Cato?
Nec tibi nox gravior, nec lux minus aequa diei est,
    Seu Druidûm spires aëre, seu Batavûm.
Omne solum natale piis. nec semper iisdem
    Nubibus haeret avis, piscis inerrat aquis.
(35) Sors gravis exilii est, fateor. sed nescia culpae
    Quae fuit, illa tibi sors levis exilii est.
Non tua communes praecîdit dextera census,
    Publicaque infamis diruit aera manus.
Non tibi fallaci subrisit Iberia quaestu,
    (40) Aut sacer argenti suasit iniqua furor.
Non tibi Batavici quaesita potentia regni,
    Aut potuit Christus displicuisse minor.
Causa favet. solusque fugae praetexitur error.
    Si tamen hic culpam criminis error habet.
(45) Candida simplicitas nostro proscribitur orbe,
    Et sapuisse minus, creditur esse nefas.
Sobrietas invisa fuit, potuitque probari
    Ardua conscripto judice tuta fides.
At tu magne senex, secli contemptor & aevi,
    (50) Haec animo sapiens suggere dicta tuo;
Iam moriens adsuesce Deo. tibi Belgica tandem
    Sordeat, atque emptâ mobilis aula fide.
Sperne leves Procerum vultus, trabeasque, ducesque,
    Sperne paludatae mollia verba togae,
(55) Nec te falsiloquae moveant convitia turbae,
    Aut nimis in laudes lingua diserta tuas.
Sufficiat Christum populo monstrasse, nec ultra
    Haec mea vota tuis addere vota velis,
Te recti soletur amor, me solor eodem.
    (60) Convenit ille mihi, convenit ille tibi.


PETRO BRUGMAN,
CUM
I.U.D. publicè renunciaretur.

COntinuant nostrae Iuvenum praeconia Musae,
    Nec residem patitur Leida jacere chelyn.
Poscimur ad cunctos, Phoebo indignante, triumphos.
    Iamque petit versus ille vel ille meos.
(5) Calliopes sum verna meae, & liberrima quamvis,
    Attamen officio mens mihi serva suo est.
Sicelides Divae, si me fecisse poëtam
    Non pudet, hanc artem dedidicisse velim,
Autori gravis illa suo est. vilescimus ultrà,
    (10) Et facilis vates arguor esse nimis.
Saepè, per Elaeos meruit qui praemia campos,
    Liber ab Elaeo pulvere currit equus.
Herculis ad postem fixis Veianius armis
    Otiaque & longae tempora pacis amat.
(15) Non semper gravibus taurus desudat aratris,
    Et reficit fessas languida bruma manus.
Solve fatiscentem, rector Thymbraee, poëtam.
    Sacramus foribus barbita nostra tuis.
Reddo chelyn, reddo fidibus tibi plectra remissis,
    (20) Relliquias istas vatis & artis habe.
Dum, Brugmanne, tuo applaudam postremus honori,
    Amplius hoc Musas nolumus ore loqui.


Nobilissimo viro
FREDERICO GUNTHERO,
Daniae Regi à Secretis.

MAxime vir, quem Gallorum stupuere docentem
    Pulpita, & antiquo Cecropis ore loqui,
Quàm tibi diversis nunc currit moribus aevum,
    Quam placidis distant turbida sceptra scholis.
(5) Quàm tibi praelectus jam plus adamatur Achilles,
    Dum similes format mens generosa Duces.
Quàm sunt dissimiles* Regum Phoebique labores.
    Quàm titulis surgit celsius aula suis.
Nos tamen ad Cimbros imus, tenuisque professor
    (10) Arctoum sterili carmine limen adit.
Inter ebur, trabeas inter, proceresque Ducesque
    Ista leges curis inferiora tuis.
Nil moror. haec etiam regni majoris imago est,
    Ad mea Pegaseas jussa venire Deas.
(15) Scribere quae cupias totumque effingere Phoebum,
    Et numeros castris disposuisse suis.
Haec mea nobilitas, haec nostrae gloria Musae,
    Haec sortis species ambitiosa meae est.
Iam ride, vir summe, meus nugatur Apollo,
    (20) Ut Boreum lepido leniat ore Iovem.
Ut Batavûm discant salibus mansuescere Cimbri,
    Et mea non tristi carmina fronte legant.
Si tua tot passim vacat indulgentia doctis,
    Barlaeo liceat te quoque posse frui.


PULEX
duorum amantium sanguine saturatus.

PUlex parve, meo toties inimice cubili,
    Pulex terribili Rhinocerote minor;
Pulex Socraticis olim celeberrime chartis.
    Metiri saltus quae potuere tuos;
(5) Qui celeres matrum fallax subterfugis ungues,
    Iamque oculos, saevas jam fugis arte manus.
Nuper acuta meis fixisti rostra labellis,
    Et saturum nostro sanguine corpus erat.
Nuper acuta meae fixisti rostra puellae,
    (10) Innocuoque iterum sanguine pastus abis.
Bis latro, me miserum primò, mox laedis & illam.
    Ac gemini alternum vulnus amantis amas.
Corpore sic nostrum corpus miscetur in uno,
    Alteriusque aliquid sanguinis alter habet.
(15) Cogimur amplecti propius propiusque cöire,
    Concubituque in te proximiore frui.
Tangor & hic tango charae secreta Neaerae.
    Urimur hic, spatio sed breviore, duo.
Basia, complexus, lusus, captiva tenentur.
    (20) Quo fugiat nusquam fessus amator habet.
Tu leve prostibulum, tu dulce lupanar amantum es.
    Occultant Paphias membra pusilla faces.
Parvule tu pulex, aedes templumque Deorum es.
    Quo socia colitur matre tenellus Amor.
(25) Tu fieri amborum poteris ferale sepulchrum.
    Possumus hic ambo, te moriente, mori.
Tu niger es, nigrique refers palatia Ditis.
    Totaque fulgenti corpore gemma micas.
Cum bibis, alteriusque trahis de sanguine sanguen,
    (30) Vah, Anthropophagi, te sitiente, sumus.
Cum bibis, ulteriusque meo de sanguine sugis,
    Vah facinus, fio potus & esca mei.
Cum lascive salis, ego tunc & amica salimus.
    Miramurque duos nos saliisse pedes.
(35) Cum scelerate lates mammis, genibusque sinuque,
    Credimur his etiam nos latitare locis.
Parvule tu, parvis pedibus subnixe viator,
    Bajulus es gemini corporis, ipse levis.
Parvule, cum caperis capimur, terimurque miselli.
    (40) Quaeque tua est, eadem sors quoque nostra manet.
Quam vereor, vitrone mox claudamur in uno,
    Corpora quo cerni turgidiora solent.
Tunc ego, tunc fiam spectanti fabula mundo,
    Tunc poterit cerni mixta puella mihi.
(45) Qualis cum Venerem vinclis strinxisset ahenis
    Mulciber, illa Deûm fabula facta fuit.
Quisquis* es, hoc precor avertas à pulice caedem,
    Hoc pignus digitis dilacerare cave.
Qui faxis, geminos audax homicida trucidas.
    (50) Exime nos primum, mox homicida neca.
Si nolis, me latro neca. pars illa supersit
    Pulicis, in qua vel sola puella latet.
Sic aliquid nostri forsan restabit in illa,
    Et vitae potero reddier ipse meae.
(55) Omen habet casus. thalamo sociabimur uno,
    Claudere quos uno pulice fata volunt.
Parte aliqua juncti, totis jungemur amantes
    Corporibus. totos pars sua quaeque trahet.
Pronubus hic pulex nostro praeludit amori.
    (60) Hic juncti salva virginitate sumus.
Laxius expandam, cum lectus amabit, amorem,
    Qui nunc angusta pulicis aede latet.
Laetius expandam mea brachia, brachia quae jam
    Se vix exili sede movere queunt.
(65) Tunc erimus veri, non ficti in pulice, amantes.
    Basiaque expansus mascula quaeret amor.


In Hollandiae Australis,
à Doctissimo viro
IACOBO vander EYCK,
I.U. Doctore descriptae, partem
    aquis mersam.

QUi legis haec lector; Batavae dispendia terrae,
    Et proavûm moerens grandia damna legis:
Tot mersas pelago terras, populosque domosque,
    Et malè terrarum jugera tuta Deis.
(5) Viderat has clades, & prisci incommoda secli
    Eyckius, & patriae naufraga busta suae.
Nominaque ut sensit tenebris & fluctibus abdi,
    Et rerum memores vix superesse notas,
Surgite, ait, veteres, Faunorum praedia, villae,
    (10) Alteraque exstinctis vita resurgat agris.
Quos mersistis aquae, chartis signantur in istis,
    Praeteritosque legunt secula nostra dies.
Si quid in has juris Thetys habet improba terras,
    Imperium tantae diluet hora Deae;
(15) Temporaque amissas reddent venientia sedes,
    Quaeque natant, lucrum posteritatis erunt.
At liber hic tarde gradientes occupat annos,
    Et decus antiqui contrahit omne soli.
Non ultra Neptune noces. quodcunque relictum est,
    (20) Aut periit, vultu non pereunte damus.
Scribimus hic Mervae dominos, Mervaeque fluenta,
    Totque paludati jura superba Ducis;
Quosque capit fines, Roverî sub fascibus, Auster,
    Multaque Battaviae regna sepulta meae.
(25) Sic pelagi rabiem, sic Divûm eludimus iras,
    Et prosunt chartae, dum nocuistis aquae.


EPIGRAMMATA.
Nobilissimo Viro
D. CORNELIO vander MYLE,
EQUITI, &c.
Cum libelli mea fata & casus enarraret.

DUm mea ad Euganeas transmittis carmina sedes,
    Sola patrocinio carmina tuta tuo:
Invida vix natum damnat fortuna libellum,
    Et foliis virus credit inesse meis.
(5) Et jam pestiferâ Venetûm malè clauditur aulâ,
    Sordidaque Aonias umbra recondit opes.
Quid primum, Vir magne, querar? gens Martia bello,
    Non unâ nobis fit ratione nocens.
Dumque timet Superûm poenas, incusat eosdem,
    (10) Et stolida Musas suspicione gravat.
Quàm mea non facili se judice causa tuetur,
    Quàm sunt ingenio fata severa meo!
Impurus Batavo credor, Venetoque: priorque
    Indignè dominum vexat, at ille librum.


Nobilissimo Viro
D. CORNELIO vander MYLE,
Equiti, &c.

Petit 24b
MAgne vir, & Batavi celebris tutela Lycei,
    Quo duce Palladiae floruit artis honos:
Qui genus & proavos claris virtutibus anteis,
    Et laudem doctae nobilitatis habes:
(5) Accipe sed facili Parnassia munera vultu,
    Innocuumque tui protege vatis opus.
Si Venetûm spectasse patres regumque tiaras
    Laus fuit, & magnos visere Borbonios;
Iamque serenatâ Princeps tibi fronte Batavus
    (10) Annuit, & tantos pergis amare Deos:
Hoc precor: ut, voces inter Regumque Ducumque,
    Cum Musis etiam sit tibi cura loqui.


In nummos argenteos, Caesarum imagines
    exhibentes, nuper Voorburgi in ru-
    deribus repertos.

DUm rudis effossae scrutatur viscera Vestae
    Rusticus, & ditem versat anhelus humum,
Eruit antiquo celebrata numismata seclo,
    Nesciaque occultas dextera prodit opes.
(5) Adspicit ignotum priscis mortalibus orbem
    Infami squallens Martia Roma situ.
Invida Caesareos foedarunt tempora vultus,
    Et Latios caries rasit iniqua duces.
Sordent Phoebaeae, victricia signa, coronae,
    (10) Et fugiunt spatiis nomina trusa suis.
Non Princeps vultus ostendit Nerva serenos,
    Nec nativa senex ora Severus habet.
Cernitur exesâ Batavis gens Flavia lauro,
    Et patrio dispar Commodus ingenio:
(15) Helvius imperii dudum aspernatus honores,
    Polluit invisis tempora cana notis.
Explicat ipse suos etiam Trajanus honores,
    Atque alium post se non sinit esse parem.
Quos venerata fuit dominos urbs celsa Quirini,
    (20) Cernimus, & nostro sceptra inimica solo.
Repperit hos Batavus, quondam quos horruit, orbis,
    Victoresque stupet Belgica terra suos.
Hos metuens aliquis speluncis abdidit atris,
    Et secum voluit nomina tanta mori.
(25) Non patitur Fortuna nefas. quo claruit orbe
    Italus, hoc iterum cernier orbe cupit.
Debebit nummo precium, cui Caesar amatur.
    Quantula Romulidûm praemia ductor habet.


I. NEOPORTIO
in Galliam abeunti.

CUi gravitas perspecta domi est, moresque severi,
    Verbaque Belgarum digna supercilio;
Celtarum jam adsuesce sonis, facilique loquelae,
    Aptaque amatorum gestibus ora refer.
(5) Quàm distat Gallo Batavus! levis ille, celerque est:
    Hic sua sed pigrâ pondera librat humo:
Et numerat lentè voces, quas Sequana fundit,
    Quaeque rapit Ligeris nomina, Mosa trahit.
Ille suis fecunda petit carchesia mensis:
    (10) Huic super angusto garrula lingua mero est.
Ille miser vacuam multùm suspirat ad arcam:
    Hic salit, & quamvis sit levis aere, canit.
Ille sacer Bromio, sacer alter Amoribus ardet.
    Et geminos perdunt vina Venusque viros.
(15) Hunc furor, illum armat ratio. morosior ille est,
    Blandior hic mores perficit arte suos.
Nec leve discrimen faciunt braccaeque comaeque,
    Et caligae, & doctâ barba resecta manu.
Cunctorum Batavi mimi sumus; extera multum
    (20) Gens placet, & sordent, quae placuere domi.
Iamque redux patrios ignorat Belgica mores,
    Paucaque dedidicit quae mala, plura refert.


Ad
EVERARDUM VOSCUYL,
ex Theologo Medicum.

LAeta salutiferi docui praeconia Christi,
    Primaque res Superûm pendere cura fuit.
Crimina dissecui, populo peccante, Machaon;
    Et medicam sensit plebs malesana manum.
(5) Tunc animae curator eram; divinaque nostro
    Affulsit miseris civibus ore salus.
Languida nunc poscunt nostrae solatia dextrae
    Corpora, & humanam plurimus aeger opem.
Sic sanare mihi semper, propriumque mederi est,
    (10) Et, dum sors medicum non sinit esse, creor.
Altera scripta placent, atque altera pharmaca. coeli
    Arbiter ex tardis fecibus optat opes.
Quid rides Fortuna? juvat concedere fatis;
    Solamenque mali non leve, posse pati.


Ad Doctissimum Iuvenem
HENRICUM THIBAUTIUM,
I.U. Doctorem.

CUr rapidos, Natura, stupes Hyperionis ignes?
    Totque per aethereas sidera rapta domos?
Cur rapidum Tanain, rapidum miramur Araxem,
    Quasque ciet celeres grandius aequor aquas?
(5) Isthmia cur jactant veloces compita currus?
    Quoque ruant Hiero, Strepsiadesque gradu.
Cur celeres medio miramur frigore Finnos?
    Missaque Parthorum tela retorta manu?
Haec sua mirari miracula desinat orbis:
    (10) Quo spatio velox mens quoque currat, habet.
Adspice, per vastas rapitur Thibautius artes,
    Et celer ingenio fervidiore ruit.
Quem vix carceribus dimissum vidimus ipsis,
    Palladio adspersum pulvere meta capit.
(15) Tempora sedulitas, ipsos praevertit & annos,
    Satque habuit studiis annumerasse dies.
Non hunc currentem fallax remorata Calypso est,
    Sirenumque leves detinuere chori.
Nec sua Titanis porrexit pocula Circe,
    (20) Aut Paphos in curas traxit amica suas.
Fraudibus Hippomenes rapidam Schoeneida tardat,
    Ille suum rectis passibus urget iter.
Quoque prior virtus, properat jam gloria cursu,
    Caesareoque Themis cingit honore caput.
(25) Accipe praeclari specimen, Toxander, Ephebi,
    Quemque tibi format terra Batava virum.
Quae distincta fluit, juveni confunditur aetas,
    Quique puer sapuit, praevenit arte senem.


In Nisam, pro Nisa, elatam.

DUm fera Palladiam latè grassata per urbem
    Ipsa suis crescit mors furibunda malis,
Accipe posteritas lepidos in funere casus;
    Materiam risus sufficit ipse dolor.
(5) Mortua funesto recubabat Nisa feretro,
    Et pullis aderat pompa vocata togis.
Iam Nisae loculos fervens excusserat haeres;
    Servatasque alibi sollicitarat opes.
Quae facerent laetas Cerealia pocula mensas,
    (10) Clauserat in serum provida cura diem.
Iam Nisam tumulus, Nisam vespillo petebat,
    Poscebat pretium praefica moesta suum.
Cum pater extremùm visurus funera Nisae,
    Attonitus Nisam pernegat esse suam.
(15) Altera defertur, simili sed nomine, Nisa,
    Alteraque exequias turba secuta facit.
Ipsa thoro recubans, fallacis funeris offas,
    Et mortis gustat posthuma dona suae.
Ipsa bibit vivens, quas haeres emerat, undas;
    (20) Quemque suo tumulum scripserat aere, fugit.
Error habet gemitus, errant in funere sumptus,
    Falluntur tumulus, praefica, pompa, togae.
Creditus abscedit: fit, qui non creditus, haeres:
    Hic gaudet factus lautior, ille dolet.
(25) Sic tristem socco commutat Nisa cothurnum,
    Et tragicum laeto fine coronat opus.
Invida si vivos mors fallere novit amicos,
    Miraris vivis, Lector, abesse fidem?


IN PHYSICAM
GILBERTI IACCHAEI
ad imitationem istius Claudiani:
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera
    vitro, &c.

Petit C25
IUppiter ut parvo descriptum in cortice mundum
    Vidit, & immensas, quas habet orbis opes,
Ardua miratus docti molimina sensus,
    Dixit ad indigetes talia verba Deos:
(5) Huccine mortalis progressa scientia curae?
[Ed.-1624: Huccine mortalis progressa scientia mentis?]
    Iam meus, heus, vili venditur aere labor.
Naturam, causae genios, motumque locumque,
    Et semper fluxos temporis articulos;
Mistaque, & aërio nascentia spectra theatro,
    (10) In tabulas sapiens transtulit arte suas.
Aemula decertant foliis elementa sub iisdem,
    Alternantque suas morsque salusque vices.
Sanctius hic animal mentisque capacius altae
    Praesidet, & rerum sceptra capessit Homo.
(15) Infima cum superis coëunt aeterna caducis,
    Vastaque naturae corpora lector obit.
Iamque novi spectans Ratio compendia mundi
    Gaudet, & exiguo tempore cuncta capit.
Quid miror solos humeris qui fulsiit axes?
    (20) Qui coelum & terram fulsiit unus, adest.


IN
METAPHYSICAM
Clarissimi Viri
GILBERTI IACCHAEI.

Petit C21
QUi modo Naturae spatium dimissus in amplum,
    Hanc dederas spatio sed breviore capi,
Nunc super ingentis flammantia moenia mundi,
    Vastaque Naturae corpora raptus abis.
(5) Ignea vis animi major se attollit in annos,
    Nec desiderii stat satur ipsa sui.
Fastiditur humus, nec tantis sufficit ausis,
    Et novus in Superûm quaeritur arce labor.
Angelicos regina choros Sapientia pandit,
    (10) Et coeli tacitas diva recludit opes.
Pulchra Boni facies, & sponte adamabile Verum,
    Cunctaque quae crassa nomina mole carent,
Hic referunt obscura suos te vindice sensus;
    Vixque aliud, quod jam mens meditetur, habet.
(15) Unus adhuc toto restabat in orbe Creator,
    Et tua quod caperet pagina, Numen erat.
Scribitur ecce Deus, sed non nisi nomen & umbra;
    Discitur, at quid sit, nescia terra stupet.
Qualis ad illustrem coecutit noctua Phoebum,
    (20) Quemque videt clarum non capit aegra diem.
Omnia vestigas mortali pervia curae,
    Atque, aliqua saltem qua datur ire, ruis;
In tua dum Iacchaee redis primordia, quique
    Principium est, Sophiae sit quoque meta tuae.


Ad
CONSTANTINUM
HUGENIUM,
cum Itinerarii sui Italici copiam mihi
    fecisset.

QUas tu cunque vias pedibus, sum mente secutus,
    Et potui peregrè lector, & esse domi.
Vidimus externas nullo discrimine gentes;
    Nec mihi vel currus, vel fuit unda gravis.
(5) Non coram infido tremui latrone viator,
    Aut nocuit capiti roscida Luna meo.
Visa fuit mediis supensa periscelis astris,
    Illa Palatini fascia clara ducis.
Nec tamen aut gressus mansere pericula nostros,
    (10) Aut fessum timidi detinuere gradus.
Tecum Teutonicas etiam conscendimus Alpes,
    Alpinae nobis nec nocuere nives.
Et tetigi Allobrogas, nec noxia nomina Rhaetos,
    Nec fuit infestis Adria saevus aquis.
(15) Ora mihi videor Venetûm spectasse Senatus,
    Nec tamen absentes erubuere genae.
Haec ego dum lustro Batavis tranquillus in oris,
    Et tua securum pagina monstrat iter,
Exilii spatia ampla mei, Vir magne, tuique,
    (20) Et procul à patria dissita regna lego.
Vivimus extorres pariter, Superûmque remoti
    Sedibus, in terris gens peregrina sumus.
Restat iter magnum. Coelum properamus ad unum.
    Haec patria, haec totum possidet aula Deum.
(25) Illic perpetui current in secula menses,
    Nec breve fastorum dextera scribet opus.
Illic sub pedibus, tellus, mare, sidera, reges,
    Oppida, terra, duces, aula, Senator erunt.
Quique mihi narras levium spectacula rerum,
    (30) Adspicies vitae non pereuntis opes.
Ipse ego, dum sedes istas & limina verso,
    Alterius moneor jam meminisse viae.


In effigiem Caroli Quinti Caesaris à
CONSTANTINO HUGENIO
    metallo donatam.

QUalis laurigeras, victricia tempora, frontes
    Exhibuit populis urbs Tiberina suis,
Seu fusum fuit illud opus, seu malleus artis
    Autor adoratos pressit in aere Duces:
(5) Talis apud Batavos veteres Hugenius artes
    Reddit, & hoc seclo deteriore sapit.
Ingenium nuper torni rapuere, rotaeque,
    Et phialam doctae disposuere manus.
Ipsa suas stupuit formas mutabilis arbor,
    (10) Lignaque tum poterant plus placuisse sibi.
Iam coeptis animosa suis mens ista metallo
    Incubat, atque novis artibus aera domat.
Dextera Praxitelis, Polycleti industria, solers
    (15) Mentor in hoc uno nunc coïere viro.
Adspice coelato nostratem Caesara plumbo,
    Adspice, materiam nobile vincit opus.
Quos timuit vultus Germania, Gallus, & Afer,
    Quos timuit vultus Roma superba, vides.
Constantine, tibi Carolum debemus. at illum
    (20) Fingere tu solus cum ratione potes.
Scilicet ingentem qui Caesara nomine reddis,
    Hoc titulo proprios reddis in aere Deos.


Ad Ornatiss. & Matheseos peritissi-
    mum Iuvenem,
D. IOANNEM HEURNIUM,
I.U.D.

HEurnius aethereos studio dum permeat orbes,
    Totque Deos gestit noscere, totque Deas;
Iamque hic Erigonen, hic clarum Cephea spectat,
    Quasque micans numerat Cassiopeja faces,
(5) Et medio pulchram Andromedam miratur Olympo,
    Proximaque Arctois Gnosia serta locis,
Pleïadum jubar, & radiantes nocte capillos,
    Sideraque in celebres officiosa nurus:
Totus in Astraea defigens virgine vultus,
    (10) Substitit ad Dominae praemia tanta suae.
Teque sequar Grajae gentis decus, inquit: & illos,
    Quos colis, affectat mens studiosa lares.
Ibimus, &, Decios illac, Paulosque secutus,
    Hos etiam gressus per tua regna feram.
(15) Quà pater Alciatus, justi dictator, & aequi:
    Marsilioque suum gloria stravit iter.
Quaque paludati referens decreta Senatus,
    Curtius applausu posteritatis ovat.
Dixerat, & spacium Iuris dimissus in amplum,
    (20) Caesareas leges, magnaque verba capit.
Nec minus aeternis gradientes legibus ignes,
    Caelicolûmque domos lustrat, & ora Deûm.
Dumque per immensos Themidos diffunditur hortos,
    Alter in Uraniae poscitur arte labor.
(25) Sic geminae placuere Deae. nunc colligit unus
    Praemia doctrinae non peritura suae.
Quique laboranti patriae suffragia reddet,
    Tandem etiam, caelo judice, sidus erit.


In Appendicem ORTELII &
    ATLANTIS editam à
GUILIELMO BLAEUIO.

[Titel in Poemata-1630, p. 166:
In Appendicem ATLANTIS
editam à
GUILIELMO CAESIO,
Astrologo & Geographo
peritissimo.]

AStra Deosque suis quondam cervicibus Atlas
    Fulsiit, & tantum vertice gessit onus.
Herculeae juvere manus, jamque iste duobus
    Nixa fuit coeli machina semideis.
(5) Ex illo tremuere humeri, cervixque duorum,
    Roboraque heroas destituere suos.
Tertius accurrit portando Blaeuius orbi,
    Et gemina librat maxima regna manu.
Quod Mauri potuere leves, quod sedula Grajûm
    (10) Pectora, non Batavus, non sibi Belga negat.
At Batavo jam crevit onus. pars altera mundi,
    Addita terrarum portio magna fuit.
Addidit Occasus Pariam, Chilenque, Peruque,
    Trusaque in immensos aequora tota sinus,
(15) Guianaeque domos, dorsisque immanibus Andes,
    Victaque jam nostrâ littora vasta manu.
Sustinuit mundum rector Maurusius unum,
    Hic mundos audet sustinuisse duos.


Egregio ac Docto Iuveni
D. NICOLAO BOGARDO,
Cum I.U. Doctor, circa Caniculae
    exortum, crearetur.

MAgne minorque Canis, quorum jam lucida surgunt
    Sidera, & arentes flamma perurit agros;
Torrida dum vestris precium fervoribus aestas
    Accipit, & vultus induit illa novos:
(5) Cernite Battavicâ juvenem de gente renasci,
    Splendidaque in patrios nomina ferre lares.
Hunc etiam suus ardor habet, doctamque per urbem
    Nobilior laudum ventilat aura facem.
Uritur Astraeae soboles, nec dissidet astris,
    (10) Dissimilesque sibi non sinit esse Deos.
Respondet natura scholae, mens fervida coelo,
    Alter & alterius flagrat in igne calor.
At postquam ingenio magni cessere labores,
    Actaque per Themidos templa juventa fuit:
(15) Praemia restabant, & claris debita factis
    Pilea, & augustae syrmata longa togae.
Quae tibi dum laetis confert, Bogarde, triumphis
    Patria, & hos plausus, non sine vate, probat:
Suspice, quos ardens Procyon tibi temperat, ignes,
    (20) Et, quos jam cecini, plus venerare Canes.
Nos decus in terris aliquod mussamus; at illi
    Latratu titulos per sua regna ferent.


Amplissimo doctissimoque Viro
D. IACOBO vander STRATEN,
fervente mercatu Valckenburgico.

STat sonipes, laxisque ferox spectatur in agris,
    Multaque virtutis dat documenta suae.
Curritur, & quamvis nullo fera buccina cantu
    Praecinat, audacis terga premuntur equi.
(5) Ille jubas, aliusque annos examinat emtor,
    Collaque & argutum cum brevitate caput.
Est cui lenta placent alto vestigia gressu,
    Quaeque tegit totos pendula cauda pedes.
Diversa ratione placent. merx ipsa caballus
    (10) Hinnit, & hinnitu se probat ipsa suo.
Fervent in stabulis operae, per compita fervent,
    Fitque forum pridem vomere scissus ager.
Imus & immixti densis, Stratene, catervis,
    Grande tuae passim cernimus artis opus,
(15) Quadrupedum rabiem, nec duris sueta lupatis
    Ora, nec in gyros currere docta suos.
Cernimus, at rerum ignari, tantique laboris,
    Ignari quâ sint frena regenda manu.
Tu propera, gnarusque forum spectator oberra;
    (20) Et medios inter sis mihi doctor equos.
Tu mores geniumque doce, quid turpe, quid aptum,
    Quam bene venalis vel male currat equus.
Quem deceant maculae, cervix erecta, minaxque,
    Quem pes, quam feritas, quem sua crura probent.
(25) Quae benè si discam, potero mox Castor haberi,
    Si malè, Bellerophon pulverulentus ero.


In Psalmos Epico Carmine redditos
    à Doctissimo Viro
IEREMIA HOLTZLINGIO,
exule.

IEssaei numeros, & sacri carmina vatis,
    Et quondam profugi flebile Regis opus:
Otia sceptrorum, facilesque in vota tiaras,
    Aptavit fidibus Scotia docta suis,
(5) Et cecinit seris victura poëmata seclis,
    Qualia majestas postulet ipsa Dei.
Submisere suos Alpina cacumina cantus,
    Et voluit praestans se quoque Beza legi.
Barbita quin etiam Lesboa tetenderat Auson,
    (10) Flaminio dulces tunc iterante modos.
Ultima ne tantis desit Germania curis,
    Fatidicum, Holtzlingo vate, resumit opus.
Et sancto cum Rege dolet, queriturque, gemitque,
    Et sortis repetit tristia fata suae,
(15) Regnorumque vices, raptumque è crinibus aurum,
    Verbaque sollicitum quae pia fudit ebur.
Exulis autoris liber est. ne spernite Belgae,
    Materies domino convenit illa suo.
Iam quoque proscriptis cedunt diademata sceptris,
    (20) Et vates, profugo Principe, moesta canit.


IN NUPTIAS
Nobilissimi viri,
D. ADRIANI MYLII,
Domini in Bleskens-grave, &c.
Et Nobilissimae
AGATHAE RAEPHORSTIAE.

Petit C25
BElligerae cessate acies, cessate cohortes
    Barbarica crudas tingere caede manus.
Poscit Amor belli veniam. non moribus istis,
    Non opus ingenio, Mars furibunde, tuo.
(5) En, Dux vester amat, placidique satelles amoris
    Sub Paphiâ nullo militat aere Deâ.
Ducitur, armatas solitus ductare phalangas,
    Et Veneris supplex poscit amator opem.
Imperiosa duci dux est. dominumque Dione
    (10) In sua, neglecto Principe, castra vocat.
Hîc ubi basiolis cedunt inbellibus enses,
    Terribilesque domant murmura blanda tubas.
Pugnat ubi pellax oculus, sunt fulmina risus,
    Tela joci, lusus praelia, signa fides;
(15) Campus ubi laudum thorus est, victoria victi,
    Et nutus speciem belligerantis habent.
Hac meus insolita Mylius desudat arenâ,
    Hic alias partes conjugis acer agit.
Non hîc ad saevae Mavortia moenia Sylvae,
    (20) Aut portas pugnat, Mosa superbe, tuas.
Non latus Auriaci jam claudit, & illa fatigat
    Oppida, quae magno succubuere Duci,
Non illi bellator equus, non spicula cordi,
    Quaeque tegat clausum cassis ahena caput.
(25) Hasta jacet, marcetque ferox rubigine ferrum,
    Nec gladios acuit, qui solet antè, furor.
Diluit hos ipsos Raephorstia sola furores,
    Et Martem facili mitigat arte suum.
Una cataphractos virguncula laetior artus
    (30) Exuit, & dicit, sic placuisse ducem.
Qualis cum domita rediit Tyrinthius Hydrâ,
    Ivit in amplexus, Deïanira, tuos.
Tunc arcus periere, truces periere sagittae,
    Pigraque sub primo limine clava stetit.
(35) Talis, devictae post fata miserrima Trojae,
    Demophoon pulchram Phyllida victor amat.
Quam dispar, generose Myli, sors versat amantem,
    Quam distant studiis miles amorque suis.
Nassovio parere labor; labor alter, amori.
    (40) Hic jubet; & fieri quod volet, ille jubet.
Ille focos patriamque tibi commendat & urbes,
    Hic causam timidae virginitatis agit.
Ille suos ciet aere viros, ciet ille procando,
    Ille minax cuneis imperat, ille salax.
(45) Ille suos armatus obit, obit alter inermis.
    Nec timet has ipsas, quas timet ille, faces.
Cum vigiles gaudet Fredericus ducere noctes,
    Horret ad audaces Cynthia moesta manus.
Cum tibi praescribit vigiles Cytheraeia noctes,
    (50) Ridet ad audaces Cynthia laeta manus.
Mane ubi purpureo Palantias exit amictu,
    Belliger obsessas verberat ille domos.
At tibi formosos cum Phosphorus advehit ignes,
    Otia tranquillus pronuba lectus habet.
(55) Saepius Odrysiae rubuerunt sanguine dextrae,
    At Veneris nunquam sanguinolenta fuit.
Nil huic cum gladiis vel iniqui cuspide ferri,
    Tela quatit facili non violenta manu.
[Editie-1634, met twee extra verzen:
    Ille quatit forti tela cruenta manu.
Brachia saepè petit sopitaque membra Cupido,
    (60) Sed fugit imbellis Martia membra sopor.]
Quos tibi componit genialis cura capillos,
    Threicii turbat saevior aura Dei.
Quae geris in thalamis jam serica pulcher amator,
[Editie-1634: Quae geris in thalamis holoserica factus amator,]
    Sunt nimium castris haec speciosa tuis.
(65) Hîc tibi fulgentem succingit baltheus ensem,
    Horridaque excelso vertice crista riget,
Hic tibi magnanimum circundant vilia corpus
    Tergora & impavida pectora pelle tegis.
[Editie-1634, variant met twee extra verzen:
Efferus exultat media inter funera Mavors.
    (70) Perdere nescit amor. gignere vult hominem.]
Secula venturis Bellona nepotibus aufert,
    Unus amor curam posteritatis habet.
Hoc precio bellator amas. non busta petuntur,
    Sed recubans lecto digna puella tuo,
(75) Sed faciles in amore oculi, risusque salesque,
    Atque aliquid, tacitus quod veneratur amor.
His studiis Myliae repara dispendia gentis,
    Et veteres soboles noscere discat avos,
Mirarique senem, quo Praeside Curia quondam
    (80) Publica pro rostris verba locuta fuit;
Mirarique senem, quo nuper vindice felix
    Floruit in mediis terra Batava malis;
Mirarique patrem, qui nunc Patriaeque suisque,
[Editie-1634: Mirarique senem, qui nunc Patriaeque suisque,]
    Qui mihi, qui Musis, Nassovioque vacat.
(85) Illa renascentes pelago sibi surgere terras,
    Et priscae videat nobilitatis opes,
Submersosque Deos, eversaque templa procellis,
    Et super infuso rura sepulta mari.
Illa per ingenuas animum circumferat artes,
    (90) Et discat, voluit quae didicisse pater.
Cum tibi facundi voces mea cura Lycaei
    Panderet, & Grajae dogmata multa Scholae,
Nunc mores hominum, nunc actos nubibus ignes,
    Quaeque capit laxo machina vasta sinu,
(95) Et dubiae rationis opus; quae regula verum,
    Quae notet argutos ingeniosa dolos.
Haec tua progenies cum noverit omnia, dicam:
    Ille studet pulchrè filius, ille sapit.
Hic reget egregiis patrium virtutibus orbem,
    (100) Et populis reddet jura severa suis,
Aut formidato frameas opponet Ibero,
    Et tumidi spernet jussa superba Tagi.
Sic tua venturi relegent exempla nepotes,
    Quaeque domus series, haec probitatis erit.
(105) Descendent Mylio Mylii, quos ipse probabit
    Livor , & in Batavûm commoda nata fides.
Interea totis Agatham complectere votis,
    Et dic: illa mei summa laboris erit.
Illa Neaera mea est. aliam non poscat Achilles,
    (110) Hanc sibi Priamides postulet Andromachen.
Haec prudens Tanaquil, haec est formosa Lacaena,
    Haec erit amoto conjuge Penelope.
Haec mihi per galeam libabit basia, tunc cum
    Fessus ab hostili strage redibo domum.
(115) Haec thoraca gravem digitis dissolvet & arma,
    Et gladios condet, barbara tela, meos.
Et dicet: mihi quem salvum jam redditis hostes,
    Salvus in imbelles involet ille sinus.
Quique alibi pugnavit, amet securus amantem,
    (120) Et spolia in labris quaerat amica meis.
[Editie-1634, twee extra verzen:
Sive tuis. nam quae mea sunt, sunt illa mariti,
    Quaeque labella sibi vendicat, haec mea sunt.]
Sic discerne Myli lituos, & amator amores.
    Non est hostis idem vulnus, amoris idem.
(125) Non acies, non palma eadem. diversa putantur
    Praemia militiae, praemia conjugii.
Hoc unum simile est. amat intervalla Cupido,
    Nec benè Mars semper, nec benè pugnat amor.
Et Bellona suos amat & Cytherea receptus,
    (130) Ista novos animos sumit, & illa novos.
Quid jocor? expectant Sponsam pilenta rotaeque,
    Totus & à vestro currus amore calet.
Rura calent, ipsae circum torrentur arenae,
    Et ruit in Veneres cerva lepusque suas.
(135) Qua graderis veherisque, chorus subsultat amantum,
    Ille rapit Dryopen ocyus, ille Chloën,
Mopsus Cymothoën, Galateam diligit Aegon.
    Flamma verecundae conjugis urit agros.
Afflat equos domini furor, &, fervente magistro,
    (140) Acrius ad visam Cyllarus ardet equam.


In obitum Clarissimi Viri
PETRI CHRISTIANI BOR,
Historiarum belli Belgici scriptoris.

Petit 57
SCripserat in cunctas dispersa volumina terras
    Borrius. exanguis scripserat ista senex.
Bella, Duces, calamoque trucem titubante Philippum
    Scripserat, & tanti semina prima mali:
(5) Vexatamque fidem flammis, despecta Potentum
    Foedera, quasque tumens respuit Aula preces;
Et conculcatas Albano Praeside leges,
    Et quae vana sibi regna parabat Iber;
Scripserat Auriacos & abacti Principis arma,
    (10) Et Patriae sensim colla levantis onus;
Oppida victa manu, manantes sanguine campos,
    Et quas justa sibi subdidit ira faces:
Restabant placidae mitissima tempora pacis,
    Quaeque breves Martem detinuere morae.
(15) Dum scribit, dum bella procul proscribit & enses,
    Dum pacata fluit pagina multa viro:
Dum properat, speratque malis fixisse quietem:
    Et Patriae laetos commemorasse dies:
Labitur è manibus calamus. jam jamque fatiscens
    (20) Tranquillae nequiit scribere pacis opus.
Nempe vetant Superi. nec, quae concessa senectae
    Pax fuit, hanc chartis impetrat ille suis.
Sic decuit, fluxae meditantem tempora pacis,
    Aeterna fessum velle quiete frui.


IN NUPTIAS
Amplissimi viri,
D. IACOBI BICKERI,
Praestantissimaeque Virginis
CHRISTINAE de GRAEF.

PRocedit cum Marte Venus. servamur utroque.
    Haec thalamos Batavis asserit, ille solum.
Dum Princeps Dux castra movet, Bickere, procaris,
    Ordirisque novum laetus amator opus.
(5) Hactenus Eois duxisti tempora curis,
    Et fuit officiis India tuta tuis.
Defensique lares Phoebi messesque Sabaeae,
    Quaeque Moluccarum fundit opimus ager.
Publica curasti. jam, quae non publica, curas.
    (10) Et privata tibi Sponsa Venusque placet.
Extera curasti & peregrinis nota sub oris.
    Nunc Sponso conjux quaeritur apta domi.
Qui victam vidit Sol, te moderante, Malaccam,
    Iam videt Arctoo te recubare thoro.
(15) Blandaque Christinae defigere basia labris,
    Basia vel summis invidiosa Diis.
Quae ratis Amstelias pelagi per caerula merces
    Vexit, amatorum jam tibi monstrat iter,
Et terras alias aperit, Cyprumque Paphumque,
    (20) Quaeque pharetratus possidet arva puer.
Non hîc thura Arabum, gemmasque aut cinnama spera,
    Sed tenerae gratas posteritatis opes.
Seu puer Ascanius primis tibi ludet in annis,
    Oscula seu matri parva Creusa dabit.
(25) His opibus mox dives eris. sunt illa cubilis
    Praemia, & hoc voto credimur esse viri.
Patritios veneror thalamos. hinc Filia magni
    Consulis, hinc frater Consulis alter amat.
Eximiique thoro fasces sociantur in uno,
    (30) Laudataeque diu nunc cöiere domus.
Non solùm vestra est haec copula. jungimur unà,
    Spemque suae cives utilitatis habent.
Nubere, privatum est. sed cùm nupsere regentum
    Pignora, praesidium publica causa capit.


IN NUPTIAS
Amplissimi viri,
D. IOHANNIS
HEEMSKERKII,
I.U. Doctoris, Poëtae eximii & Scabini,
& lectissimae Virginis,
ALETHAE BEUNINGIAE.

IAm Venus, Heemskerki, celebrem respexit amantem,
    Deque suo tandem vate triumphat Amor.
Vinceris Arcadiae scriptor, thalamique professor
    Discis & in dominae proficis ore tuae.
(5) Quae monstrasti aliis, nunc sunt tibi norma procandi.
    Doctor amatorum regula facta sui est.
Quos risus sibi finxit, amat. quae basia chartis
    Pinxit, ab insigni virgine vera capit.
Quam mutat Citherea viros. laudata poëtis
    (10) Libertas toties, displicuisse potest.
Me sequeris, vir docte. faces accendimus ambo.
    Et gessi, quae jam tu geris arma, prior.
Expetit optatis stringi Doctrina catenis.
    Et miser est sapiens, quem puer odit Amor.
(15) Si Tibi Nasonis placuit, si blanda Catulli
    Pagina, si potuit Lesbia grata loqui;
Si Fido Pastore tuae fax subdita flammae est;
    Si Petrarcha suis jussit amare modis;
Iulia si Batavi docuit te verba Secundi;
    (20) Si docuit modulos Rossa Britanna suos;
Omnibus his plus est Beuningia, Cypride virgo,
    Unica tot vatum syrmate plus Aletha est.
Cujus in amplexu Venus omnis & omnis inerrat
    Gratia, nec pulchra dote Minerva gravis.
(25) Praelusere thoro tituli, tedaeque tribunal,
    Et Themis in laudes officiosa tuas.
Iudicis haec partes, partes dedit illa procantis,
    Et permixta togae nomina Sponsus habes.
Sic das jura reis, sic das responsa maritae,
    (30) Nec simili cunctis conditione places.
Vivere vult aliis, quisquis bonus audit. amando
    Prosumus. & patriae commoda nupta juvat.
Quàm cuperem, Sponsum quàm tu benè semper amabis,
    Tam te peccantes semper amare reos.


Ad Praestantissimum Doctissimumque
    Iuvenem,
D. IOH. ab HELLEMONT,
Cum I.U.D. publicè renunciaretur.

SIc Schola Arausiaco praeludit nostra Lyceo,
    Formandisque vacant Rhenus & Ya viris.
Primitias tibi, Leida, damus. Tu praemia messi
    Sufficis, & toto das Helicone frui.
(5) Amsteliae pressis subsidunt sedibus artes;
    At tua sublimis culmina Pallas habet.
Hîc praetexta sapit. Tibi plenos imbuit annos,
    Et sua persuadet jura forumque Themis.
It gradibus Doctrina suis. succeditur illi.
    (10) Ingenioque puer, fit ratione senex.
Talis in antiquas missus Romanus Athenas,
    Creditur in Graiis plus sapuisse Scholis.
Quem Iuvenem Sophiae monitis praestruximus; illum,
    Leida, facis titulo splendidiore coli.
(15) Caesareum munis, praestans Helmonde, tribunal.
    Ausoniosque aptas ad tua rostra Duces.
Sic tibi, sic magnae Batavûm bis nasceris Urbi;
    Dum prodesse bonis vis, nocuisse malis.
Ipsa tui testis jam nunc Astrea laboris,
    (20) Imponit capiti pilea digna tuo,
Et cupit haec cunctis augusta in luce videri,
    Quae poterunt patriis perplacuisse focis.
Est sua Majestas studiis, lux, pompa, triumphus.
    Doctoresque vehunt Fama rotaeque suos.
(25) Consul ades, doctique vides, Bickere, nepotis
    Praemia, & hoc natum grande sorore decus.
Cum Tibi nutabit fessis cervicibus aether,
    Fas erit, hunc humeros substituisse novos.
Et veluti mediis volucris Phoebaea favillis
    (30) Surgit, & ex ipso pulvere vita redit;
Post cineres Fax illa tuos clarescet, & ipsis,
    Verticibus laudum, celsior ibit avis.
Exemplis serpit probitas, cognataque virtus
    Haeredes etiam gestit habere suos.


Ad Amplissimum, praestantissimum
    doctissimumque Virum
D. CORNELIUM GRAEF,
    cum secundis nuptiis uxorem duceret
    castissimam lectissimamque
    Virginem
CATHARINAM HOOFT.

OPtime, quique tuis, Gravi, mea tempora lenis
    Vocibus, & jam nunc candidiora facis;
Quam levis est fluxa de virginitate triumphus.
    Quam leve non tactas bis tetigisse genas.
(5) Quam res parva suae vectigal solvere Sponsae,
    Femineaque virum simplicitate frui.
Hoc Corydon cum Rege potest. hanc calluit artem,
    Qui rudis indoctas pavit Alexis oves.
Multorum est, pressisse thorum. sunt obvia cunctis
    (10) Oscula. nec multum ponderis Hymen habet.
Ludit in audaci facilis natura cubili,
    Quodque facit, nulla cum ratione facit.
At thalami leges, & castae nosse maritae
    Munia, quidque viro debeat illa suo:
(15) Et momenta domus & perspexisse labores,
    Hîc Rhodus, hîc saltus creditur esse tuus.
Cuncta vides, Vir docte. vides permixta serenis
    Tristia, nec Zephyris jugiter ire ratem:
Non semper ridere Deos, aut dura minari,
    (20) Sed nitidos aliqua nube rigere dies.
Scis, ut frena manu gestet stimulosque Cupido,
    Nunc Veneris laxet, nunc remoretur opus.
Scis, quàm blanda novae placeat facundia Sponsae,
    Quàm non austeri verba Catonis amet.
(25) Nec dominam servamque petis. partiris habenas,
    Sic tamen, ut titulo splendidiore regas.
Cum laudanda facit, dices majora videri.
    At mala securus dissimulabit amor.
Scis, quae cura piae sobolis, qua flectier arte
    (30) Debeat Ascanii vis animosa tui.
Scis, lecto nuptisque suum constare decorum,
    Praesentemque thori partibus esse Deum.
Est thalamis sua relligio, sunt sacra precesque.
    Et Paphias adstat sanctior aura faces.
(35) Adspice. subridet tali Catharina marito,
    Et tacito secum, quae loquor, ore probat.
Quam benè se tenero prudentia junxit amori,
    Ut quae gignet amor pignora, cura regat.


IN NUPTIAS
Doctissimi Viri
D. IOHANNIS COLINII,
I.U.D.
Et Lectissimae Virginis,
IDAE ANTONIAE.

CHare mihi semper, placidae nunc charior Idae,
    Scande maritalem, docte Coline, thorum.
Nec tua Caesareae remorentur tempora voces,
    Verbaque consultis imperiosa suis.
(5) Instituit te Sponsa virum, Digestaque format
    Altera, quae Veneris comprobet ipse puer.
Illa tibi mandata dabit, legesque cubili
    Sat faciles conjunx figet & accipiet.
Pandectae sordent veteres. nova jura resurgunt,
    (10) Qualia in Idaliis dat Citheraea jugis.
Codice jam misso, Paphias ducenda per artes,
    Mitius in Batavis explicat Ida forum.
Sunt regnis sua jura, rei, tutela, tribunal.
    Omnia quae thalamis cernis inesse tuis.
(15) Sponsa rea est. Sponsae tu tutor amabilis. ipsa
    Conjugii gratum forma tribunal habet.
Tu judex simul & gemini patronus amoris,
    Pro te, pro socia virgine verba facis.
Ambo victores, ambo te praeside victi,
    (20) Sic vinci cupitis, vincere sic cupitis.
Lis brevis est, totam dirimunt cum basia litem,
    Et causam coram conjuge sponsus agit.
Optimae causidici sors est, ubi sponsa clientis
    Nomine causidicum nuncupat ipsa virum.
(25) Cum precium dictae non sunt sestertia causae,
    Sed precium lecti tota marita datur.
Cum Caesar praetorque silent, & Baldus & Azo,
    Solaque fit dubii regala juris Amor.
Nil haec rostra timent, aut si timuisse putantur,
    (30) Hoc unum, gaudent quod voluisse, timent.
At vos, qui geminos laeti aspectatis amantes,
    Haec mecum thalamis ingeminate novis.
Ida, Themis sociant dextras, & federa jungunt:
    Haec laudata fori vocibus, illa thori.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri,
PEL. à GROOTENHUYSEN,
Et Lectissimae Virginis,
ELISABETHAE DUNIAE.

QUem pridem patriis juvenem nutrivit in undis
    Amstela, quem nostrae mox docuere Scholae;
Quem Themis immensos Iuris deduxit in hortos,
    Et valuit Latii Caesaris ore loqui:
(5) Iam nobis das, Haga, virum. sic serpere virtus
    Gaudet & ex magno nata parente trahi.
Non satis est vixisse sibi. sic vivimus orbi.
    Quisquis obit partes conjugis, ille sapit.
Coelibe nil vitâ pejus. nec terra nec aether,
    (10) Nec pia posteritas, quod tibi debet, habet.
Conjugis officium praestas? jam sperat Olympus.
    Quem beet, & civem Patria laeta novum;
Curia, qui lites dirimat; qui castra sequatur,
    Mars pater. & causam posteritatis agis.
(15) Vinceris exemplis, Pelegromî, grandibus. & jam,
    Ecce, tuus, socio Principe, gliscit amor.
Non sequeris pugnando Ducem, sectaris amando.
    Obsequiique gravem non cupis esse modum.
Dunia si poterit formâ placuisse maritae,
    (20) Non poteris formâ displicuisse viri.
Quin decus Astraeae thalamis fulgebit in ipsis,
    Splendidiorque Patris nomine Sponsus eris.
Inter rostra capis Sponsam. at ferventior optet,
    Te Sponsi partes expediisse, cliens.
(25) Causa thori potior. fas expectare clientem.
    Hoc quoque, jus nuptae reddere, juris opus.
Tolle faces, Praetor, Paphias. jam pone secures.
    Ambulet Amsteliâ liber in urbe reus.
Dum Venus amplexu gaudet, dum vita paratur
    (30) Basiolis, homines non cupit illa mori.


IN NUPTIAS
Amplissimi Clarissimique Viri,
CORNELII BOYI,
Advocati, & Poëtae,
Et Praestantissimae Virginis,
ANNAE de BLOCKLANDT.

SAt rostris Themidique datum. Nil litibus ultrà
    Est opus, aut querulo, Boye diserte, foro.
Nil nisi mite decet Sponsos. Praescribat Adonis,
    Quae placeant nuptae mollia jussa tuae.
(5) Caesareae sileant voces. procul ite severi,
    Nomina per terras imperiosa, Duces.
Non agitur jam causa rei, non scena clienti
    Panditur, aut dubium disputat Aula nefas.
Certè alium virgo te Dordracena salutat,
    (10) Quae Paphiae tecum foedera pacis amat.
Lex amor est, lex cura thori, lex cura nepotum.
    His titulis surgunt altera jura tibi.
Curia consulto Paphos est, Astraea Dione,
    Pro praetore Venus, Caesare laetus Hymen.
(15) Mutat verba fori Blocklandia, mutat honores;
    Et tantae columen te cupit esse domus.
Haec tibi dum nubit, Phoebo nupsisse videtur,
    Et Themidis pariter virginitate frui.
Nubite vos aliae, vulgari sorte, puellae;
    (20) Sit satis hoc, homini se sociasse viro.
Quae Phoebi Themidisque haeret complexibus Anna,
    Una Deo conjux jungitur, una Deae.


IN NUPTIAS
Praestantissimi Viri,
D. IOHANNIS vander POL,
I.U.L.
Et laudatissimae Virginis,
ELISABETHAE VOCKESTAERT.

POllio, doctorum titulis involveris, & te
    Altius eximii gloria tollit Avi.
Cujus adorandum loquitur facundia Christum,
    Et decus assertae relligionis habet.
(5) Pollio, nobilium titulis involveris, & te
    Kerckhovius clarum nobilitate facit.
Cujus Arausiaca virtus sese explicat Aulâ,
    Et Batavos pergit demeruisse Duces.
Haec aliena putas. viridi nunc pulcher in aevo,
    (10) Luminibus fulges, Sponse beate, tuis.
Et propriis laetam thalamis inducis Elisam,
    Et decus à tanta virginitate capis.
Dum Sol in Iaculis, tuus est in Virgine Titan.
    Scilicet hoc hominum sidere gaudet amor.
(15) Stat Venus, & nuptis geniales porrigit ignes,
    Et sponsum propius vellet adesse sibi.
Luna jubet faciles vobis procedere menses,
    Et mutet flammis Endymiona tuis.
Iuno favet, vobisque volet Lucina vocari,
    (20) Et sobolis castos implet amore sinus.
Ipsa Themis, Iurisque tui germana sacerdos,
    Hunc tibi ab aethereo conficit axe diem.
Dumque suo legum lances suspendit alumno,
    Intus Acidalias vibrat amica faces.
(25) Optime, tot superos inter jam Sponsus haberis,
    Et tuus ipsa Deûm limina tangit amor.
Coelicolûm sunt festa, quibus tibi ducitur uxor.
    Nomina virtutum numina quaeque reor.
Relligio, doctrina, fides, candorque pudorque,
    (30) Haec sunt conjugii sidera clara tui,
Dîque Deaeque omnes. quos inter ludere vates
    Carminibusque adsum dicere laeta meis.
Distinguunt nos, Sponse, Scholae. distinguimur ambo
    Fluminibus, geminos Amstela Rhenus habent.
(35) Sed Sponso tibi gratari, bene velle, precari,
    Unius officium credimus esse Scholae.


IN NUPTIAS
Clarissimi Viri,
IOH. FRED. GRONOVII,
I.U.D. Historiarum & Eloquentiae in
    Illustri Daventriensium gymna-
    sio Professoris.

NOn tibi jam celebris lustrantur pulpita Romae,
    Aut legitur scriptis Bibliotheca suis.
Impiger occultas non jam scrutaris in artes.
    Aut dubii petitur lectio rara loci.
(5) Non veterum cippos spectas & saxa viator.
    Quaeque oculos fugiat littera coeca tuos.
In sponsa labor & notis natura labellis
    Sudat & hîc novitas officiosa placet.
Casta, decens, facilis, res est rarissima, conjunx.
    (10) Et sua femineus gaudia cippus habet.
Gronovi, tabula est ingentis femina mundi.
    Ingenio terras, sidera mente gerit.
Iupiter est & Luna suo mutabilis ortu,
    Nunc aliquid Veneris, nunc Phaëtontis habet.
(15) Saturnum non laeta refert, laetissima Phoebum.
    Mercurio similis lingua diserta Deo est.
Tellurem fecunda refert. nunc ignea flammis
    Aestuat & socio conjuge fervet amans.
Aequora sunt iraeque breves & murmura. cùm vult,
    (20) Blanditias nobis tota serena facit.
Lactea flumen habet. gemini sunt ubera montes,
    Cùm sobolem genitrix parturit, hortus erit.
Sic, cùm sponsa Tibi, totus simul obtigit orbis.
    Haeret in amplexu machina tanta tuo.
(25) Cum sponsus, mundi Dominus rectorque crearis,
    Et nova, sed socia conjuge, sceptra capis.
Docte Vir, hac fruere. & mundum dum perspicis illum,
    Nunquam lecta aliis, optima multa leges.


IN OBITUM
Generosissimi Herois
MARCHIONIS de GESURES,
ictu lapidis, in obsidione THEONVIL-
    LANA infeliciter exstincti.

QUalis in Aeacidem quondam mors invida Pyrrhum
    Saeviit, & letho saxa dedere Ducem,
Cum debellatam rueret moriturus in urbem,
    Sterneret & tantum sors inopina caput:
(5) Talis in obsessas dum virtus Gallica portas
    Fulminat, & trepida bella Theone gerit,
Victorem Fortuna rapit. non succubat hosti
    Geurius. infelix verberat ora lapis.
Quod nequiit Bellona, facit casusve Deusve.
    (10) Fracta silex magno perniciosa Duci est.
Iam Mavors rationis eges. florente juventa
    Grande decus belli surripis ipse tibi.
Ante annos Fabiumque necas, Deciumque trucidas.
    Et coeptum famae sistis iniquus iter.
(15) Luge Atrebas, Fontarabiae lugete peremtum,
    Nuper ubi Getici cruduit ara Dei,
Vulneraque illustri bis sex in corpore fixit.
    Vulnera, Romanus qualia miles amet.
Non fregere Ducem carcer, non vincula Gandae.
    (20) Libera mens, ipso in carcere, Regis erat.
Succubuere Duces Ducibus. gravis Hector Achilli,
    Hic Paridi. Paridi, Pyrrhe, cruentus eras.
Turno Troïus Aeneas. tua gloria Geuri est:
    Nullius in terris succubuisse manu.


IN NUPTIAS
Clarissimi Viri
D. MATTHAEI VOSSII,
Historiographi, & Bibliothecarii.

QUàm tibi se Fortuna probat. quàm justior aetas
    Nuncupat ingenio nomina digna tuo.
Crescis & in nostri laudes attolleris aevi,
    Et varius docto vertice ludit honor.
(5) Iam tibi Palladiae creduntur scrinia turbae,
    Tutaque stat curis Bibliotheca tuis.
Mox Batavûm annales & priscis eruta seclis,
    Totque Ducum, dubio judice, fata notas;
Et Procerum mandata facis. qui gesta suorum,
    (10) Et Proavos cupiunt, te memorante, legi.
Et regum Comitumque dies & libera scribi
    Imperia, & validas in sua bella manus.
Historici partes imples, calamumque disertus
    Per veterum tabulas & monumenta rapis.
(15) Nec pateris coeca mersum caligine verum,
    Publicaque infami facta jacere situ.
Hos titulos Doctrina dedit. nunc munus amantis,
    Et placidi partes, Sponsus amoris obis.
Alteraque indulget peramica vocabula Cypris.
    (20) Qualia Sponse tibi Protesilae dedit,
Andromachesque viro, & Thetidis gavisa marito,
    Vel tibi Laërta, vel Menelae tibi.
Historiam jam nupta facit. virguncula mollis
    En, locuples, Vossi, Bibliotheca tibi est.
(25) Vultus ubi, facilesque oculi, risusque jocique,
    Basia & amplexus pagina grandis erunt.
Quaelibet officium tibi pars praescribet amandi.
    In sola vastum fronte volumen habes.
Hîc antiqua leges: quàm sint sine lite maritae,
    (30) Cum cupidos aperit Vespera prima thoros.
Quàm sit blanda morae impatiens & temporis uxor,
    Nec velit ex Ithaca longius ire virum.
Quàm cupiant pulchra matres de prole vocari,
    Et nata de se posteritate frui.
(35) Hîc nova multa leges: seriemque & grata nepotum
    Nomina, basiolis lucra petita novis.
Ut se casta, decens, verâ virtute Iohanna
    Explicet, & Frisio ventilet igne tuum.
Nec sexu, nec stirpe, suae nec degener urbi,
    (40) In celebres Soceri digna venire lares.
Haec, Vossi, tua sunt. haec volve volumina pernox.
    Sponsa tibi Flaccus, Sponsa Catullus erit,
Et facilis Naso & lepido sermone Tibullus,
    Cumque voles dulci carmine Callimachus.
(45) Felix, cui facit annales amplexibus uxor.
    Felix, cui tota est Bibliotheca thorus.


IN ANATOMIAM
Clarissimi Viri
ADRIANI SPIGELII,
Patavini Professoris.

HOrrida mortalis spectacula cernite scenae,
    Frustaque, queis miserè dilaceratur Homo.
Vita Salusque istis habitant in partibus, & qua
    Vita hominum, sese mors quoque parte locat.
(5) Adspice, qui temet nescis, ferale cadaver,
    Nexaque centenis ossibus ossa stupe.
Illa tuae sunt fulcra domus, tabulata trabesque.
    Haec sunt ingenii stamina dura tui.
Exuviae tantaeque rigent velamina molis.
    (10) Et quae cuncta tegit molliter ossa, cutis.
Carnea compages sequitur, motusque magister
    Musculus & facili pondera lege movet.
Currunt innumeris venarum flumina rivis,
    Et membris praebent pabula laeta suis.
(15) Viscera visceribus famulantur & ordine pulchro
    Officium varia quodlibet arte facit.
Summa tenet Ratio, tunicis secura cerebri,
    Et quia sideribus proxima, sola sapit.
Palpitat aeterno Cor implacabile motu,
    (20) Et media prudens se regione locat.
Est, quae bile tumet statio, quae nutrit amores,
    Est, ubi ren salsas ejaculatur aquas.
Fecundos matrona sinus ostendit. & illa
    Humani generis capsula prima patet.
(25) Quae reges Priamosque habuit, Brutosque Ducesque,
    Et quos fullo suos dixerit esse lares.
Singula miramur. stomachi jecorisque labores.
    Et distincta suis viscera mille locis.
Haec supplex Natura vide, fabrumque potentem
    (30) Suspice & artifices hic venerare manus.
Pingite pictores tabulas, & pascite vestris,
    Deliciis domini, lumina imaginibus.
Hae mundum sanant tabulae. diversa Creator,
    (Vera loquor, gentes) Spigeliusque facit.
(35) Totum hominem Deus hos ipsos compegit in artus,
    Totum hominem nostro destruit ille bono,
Et tantum dissolvit opus. ne spernite, quavis
    In tabula cerni se cupit ipse Deus.
Has ubi scaeva, dolens, laevis conspexit ocellis,
    (40) Credidit Impietas, se Ratione regi.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri,
D. IOHAN. ab HELMONT,
I.U.D.
Et eximiae Virginis
MARGARETAE RAEPHORST.

IAm ridet pharetratus Amor. devicta puella est.
    Non arcus Puero, non periere faces.
Vince arces, Frederice pater, castella domosque.
    Victoris Sponsi gloria major erit.
(5) Invitos hostes subigis. Raephorstia spontè
    Vincitur, & gaudet sic minor esse viro.
Ingentem nuper complevimus ignibus Urbem,
    Gaudiaque innumeris incaluere focis.
Nunc thalamis, Helmonde, tuis satis una duorum est
    (10) Flammula, nec facibus pluribus ardet Hymen.
Flandria surreptas queritur sibi flebilis arces.
    Margaris exultat se tibi Sponsa dari.
Margaris Amsteliae sidus geniale juventae,
    Et patriae primus Virginitatis honor.
(15) Adspice, ut ignotas Veneris suspiret in artes,
    Ut timeat casta simplicitate pudor.
Ut gravis innocuos morum reverentia vultus
    Ornet, & illecebris forma decora suis.
Talis magnanimi quondam fuit Hectoris uxor
    (20) Andromache, Phrygios jam subitura thoros.
Talis erat clari conjux illustris Ulyssis,
    Talis erat Latio Porcia nupta Duci.
Sint fuerintque Duces illae. meus aequat amantes
    Amstela Cecropidûm Romulidûmque nurus.
(25) Omnia concurrunt, virtus, fortuna, venustas.
    Capsula multijugi Margaris ista boni est.
Haec est forma Pudicitiae, candoris imago.
    Emicat hoc ipso nubilis ore fides.
Maxime, qui tantae meruisti, Sponse, maritae
    (30) Oscula, legales dic procul ire Deos,
Iuridicosque patres, & vestrae arcana Minervae,
    Murmuraque ingrati litigiosa fori.
Haec aliena suis credit Citheraea puellis.
    Longè aliud poscit pronuba virgo forum.
(35) Caesar ubi nullas leges, sed dictat amorum
    Mater, & admotae basia fronte capit.
Quisque suae est actor causae, non judice litis
    Hic opus, aut dictis, Triboniane, tuis.
Omnis in amplexu vis est & gratia juris.
    (40) Et titulos faciunt basia mille novos.
Pandectas alias legis, insuetasque Novellas,
    Et Digesta tuus mollia versat amor.
Verbaque amatorum repetit tibi. qualia quondam
    Hypsiphyle charo scripsit Iasonidae.
(45) Penelopae princeps Ithacus, Briseis Achilli,
    Aut Grajo nubens Laodamia viro.
Gallia te pulchras nuper deduxit in urbes,
    Perque Britannorum regna viator eras.
Lustrabas non visa foris. nunc extera sordent
    (50) Omnia. quae possit sola placere, domi est.
Illa comes lateri, cupidis te adspectat ocellis.
    Et toto cupiat te generosa frui.
Nunc niveos in te mores, nunc suspicit ipsam
    Pallada. nunc, veluti Cypris Adonin, habet.
(55) Iam Themidi nupsisse putat. jam forma procantem
    Afficit, & pulchri membra Phaonis amat.
Tot fulges, speciose, bonis, tot cernis honesti
    Nomina, & à proavis stemma decusque capis.
Vos titulos laudesque ambo confundite, donec
    (60) Posteritas illas sentiat esse suas.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri,
D. HENRICI IONCQUERS,
Et Praestantissimae Virginis
MARIAE de GEER.

DUm tibi promissus bellacem puppibus Arcton
    Instruit, & Sueoni porrigit arma, Socer,
Balthicaque adversis depugnant aequora transtris,
    Et minus a Batavo milite Cimber ovat:
(5) Te Veneris, Ioncquaere, puer, te mitior afflat
    Aura & in amplexus trudit inermis Amor.
Nec te pugnantem tua Geeria, poscit amantem,
    Et Paridem propius gaudet adesse suum.
Bella gerant alii. nobis jam, Sponse, Cupido
    (10) Ventilet Idalias, te praeeunte, faces.
Nil furias Regumque minas irasque moramur,
    Et bellatrices fulmineasque rates.
Suavius ingenium Sponsis. si fulmina nuptis
    Poscimus, haud atrox oscula fulmen habent.
(15) Arrident tibi vernantes in amoribus anni,
    Et peragit partes Gratia quaeque suas.
Cypris tota tua est. oculi, vox militat illi.
    Et foculus primo flagrat ab igne tuus.
Ipsa Iuventa suis ardet generosa favillis,
    (20) Non opus hic flabris, Aeole saeve, tuis.
Tenditur in nervos arcus jaculisque pharetra
    Turget & officium sponte puella facit.
Conspirant cunctae Veneres. sua quaelibet arma
    Sufficit, in nullas insidiosa neces.
(25) Haec placidos donat mores, haec pabula amori
    Porrigit, & doctis risibus illa fovet.
Illa verecundum suadet pingitque pudorem.
    Haec nimios thalamo mandat abesse metus.
Quaeque docet, quae vos ambos nescire negamus.
    (30) Et tamen haec jam vos sit simulare satis.
Albis in insignes alibi consentit amores,
    Et totam vobis se volet esse Paphon.
Longius in Sueonum terras celeberrima vadunt
    Basia & absenti perplacuere Patri,
(35) Qui dum se sceptri curis & jussibus usque
    Occupat, hos optat laetius ire dies.
Et genero Sponsam facilem, me Vate, precatur.
    Quaeque loquor tacita gaudia mente probat.
Optime, non Italûm terras nec Gallica lustra
    (40) Regna, nec in longas, Sponse, vagare plagas.
In Maria totum tua sors jam possidet Orbem.
    Quae spectasti alibi, sunt tibi cuncta domi.
Sponsa tibi coelum est. quod fas tibi volvere semper.
    Sponsa tibi centrum, cum volet, Orbis erit.
(45) Lumina sunt stellae, queis te perstringet amantem.
    Luna, Venus tibi si quaeritur, illa tua est.
Terrarum sinus in gremio est. montesque mamillae,
    Et fontes facient lactea membra suos.
Hoc caelo, his terris habita. foecunda nepotum
    (50) Pullulet hoc ipso sidere posteritas.
Et me, qui viduus vagor & sic jactor, in Orbe
    Persimili tecum vivere velle, puta.


Ad Nobilissimum
ADRIANUM PLOOSIUM,
cum filiam ipsi peperisset uxor.

SI te magne patrem, Ploosi, natura fefellit,
    Et spes elusit filia nata tuas,
Non tamen illa tuum fallet sors laeva poëtam.
    Possum etiam cunis Virginis apta loqui.
(5) Femina masque mihi nullo discrimine habetor.
    Convenit hic Musis, nec minus illa, meis.
Filiola est. gaude genitor, fortè illa Catonis,
    Forsitan haec Laelî nobilis uxor erit.
Filiola est. ride genitor. pulcherrima res est,
    (10) In thalamis illam basia posse pati.
Filiola est. laetare pater. nubente puella,
    Mox profuga fies virginitate socer.
Tu quoque jam pridem victuris aucta gemellis
    Ploosia, femineae nomina gentis ama.
(15) Non illam tumidis mergent irata procellis
    Aequora, nec saevi militis ense cadet.
Matris cura suae charis adolescet in ulnis
    Tutior, ad jussus officiosa tuos.
Turba salutantum foribus praeludet in ipsis.
    (20) Teque volent centum demeruisse proci.
Illa tuo incedet lateri comes. illa labores,
    Et placido curas diluet ore tuas.
Torva viris frons est. in blandis laeta puellis
    Frons nitet, & forma nos meliore juvant.
(25) Hanc cum conspiciet Veneri maturus amator,
    Illa meis, dicet, moribus apta Venus.
His oculis patriae radiat virtutis imago.
    Omnis in hac fulget virgine matris honos.
Temperat innocuos generosa modestia mores,
    (30) Et facili mixtus simplicitate pudor.
Talis, summe virûm, voveo tibi filia crescat.
    Sic, studeat patri, sic placuisse Deo.
At cum filiolum, Ploosi, genuisse vacabit,
    Scribam filiolo mascula verba tuo.
(35) Lusimus ob natam plectro leviore puellam.
    Gigne marem. gravius moliar autor epos.


Ad Illustrissimum
D. IOH. OXENSTERNIUM,
cum Legati munere apud Batavos &
    Anglos fungeretur.

OXsternî, mediis venit tua missa Britannis
    Litera, amicitiae nuntia fida tuae.
Venit, & ut tetigi, ac cera labente reclusi,
    Illa novi dixi pignus amoris erit.
(5) Hic radiat clemens Gothicae virtutis imago,
    Ingeniique fidem pagina docta facit.
Ter legi, & quoties legi, defixa tabellis
    Oscula, ne dubita, terque quaterque dedi.
Sic ubi Mecaenas Flacco respondit amicè,
    (10) Multa Venusini gaudia vatis erant.
Scriberet ingenti quoties Augusta Maroni
    Dextra, Maronaeae plus sonuere tubae.
Tu me, tu tepidas jam pridem ad carmina Musas,
    Alloquio recreas, vir generose, tuo.
(15) Iamque aliquis videor, quem tu dignaris amare,
    Et melior, tanto judice, fama mihi est.
At mea qui facili perlustras otia vultu,
    Et malè quae nobis nata fuere, legis,
Excusa scriptum fato perjore [= pejore] libellum,
    (20) Cum fluerent studiis tempora dura meis.
Iam princeps me Belga colit. nunc inclyta magni
    Axelii soboles carmina nostra legit.
His ducibus feriam sublimi sidera vates
    Vertice, & ulterius fortè poëta ferar.
(25) Sceptriferos cecini reges, diademata, fasces,
    Et Carolo potui non aliena loqui.
Ivimus in laudes nobis morientis Iësu,
    Materiesque fuit carminis ipse Deus.
Gustavi tumulos & grandem flevimus umbram.
    (30) Et lauris crevi, dux Frederice, tuis.
His tetricas fessi studiis discussimus horas,
    Hae nobis artes, hae placuere scholae.
Bella gerant alii, nos Martis scribimus iras
    Tutius, & Phoebi dulce probamus opus.
(35) Belligeras pernox exercet cura coronas.
    Oppida nunc rapiunt, nunc sibi rapta dolent.
Oppida nulla capit vates, nulla oppida perdit.
    Securus Musas invocat ille suas.
Cumque vocat veniunt, illoque loquente loquuntur,
    (40) Cumque cupit magna relligione tacent.
Sic mihi vita fluit sic currunt suaviter anni,
    Et videor fato liberiore frui.
Calliope regina mihi est, sunt carmina census,
    Regna joci, calamus sceptra, corona favor,
(45) Et modicae famae precium. si laurea desit;
    Sufficiant fronti quercea serta meae.
Tempus erit, cum te thalamis & virgine pulchra
    Et Paphiis vinclis illaqueabit amor.
Tunc tibi Barlaeae trans aequora vasta Camoenae
    (50) Federa conjugii prosperiora canent.
Tunc tibi blanda loquar, spatiisque immanibus absens,
    Arcessam Clarias in tua vota Deas.
Tum memorem mittam sinceri pectoris arrham,
    O tibi si veniat laetior ista dies.
(55) Interea Legate redi, missisque Britannis
    Ad Sueones remea, cum favet aura, tuos.
Illic si pigeat Batavi meminisse poëtae,
    Non tamen hic potero dememinisse tui.


Ad
ADRIANUM TOLL,
MEDICUM.

QUisquis in humano defigis corpore vultum
    Sospes, ab humano corpore disce mori.
Vivimus, & vita miseri torquemur ab ipsa.
    Et dolor haud una nos ratione necat.
(5) Iam caput afflictum est, jam tinnit iniquior auris,
    Nunc oculos grando, nunc premit uva gulam.
Hic gemit, hic presso gravius sub pectore tussit,
    Ille putrescentes bajulat aeger aquas.
Huic titubans lingua est. illi vestigia nutant.
    (10) Hic riget, hic sitiens aestuat, ille tremit.
Nunc natura foris, nunc intus fracta laborat.
    Et domino adversa est pars sua quaeque suo.
Corpus iners trahimus centum cruciabile morbis,
    Membraque diversus singula tortor habet.
(15) Adspexti miseros, Tolli studiose, sagaxque
    Opposuit tantis se tua cura malis.
Tu fera morborum sapiens examina pellis,
    Et vita nobis das meliore frui.
Tu poenae nos parte levas. tu tempora mortis
    (20) Fatalesque tua protrahis arte dies.
Nempe, cupis certis decurrere legibus aevum.
    Et nos, neglecta condicione, mori.
Sic sapis, & magnis sanas rationibus aegrum,
    Et medici suades jussa probare sui.
(25) Hinc veterum libros attritaque verba repurgas,
    Consiliisque juvas secula pigra tuis.
Ecquid opus Cöum mediis excire procellis,
    Pergameoque senem sollicitare solo?
Ecquid opus Batavos Epidauro arcessere numen?
    (30) Ista tuus per te numina Rhenus habet.


Ad
MARTINUM TOL,
IURISCONSULTUM.

SIccine selectos, gratissima munera, flores
    Mittis & in bulbis numina clausa suis?
Qualia ab Eois transmisit barbarus oris,
    Et Phrygio primùm nata fuere solo.
(5) Qualia per rigidam distincta coloribus Hellen
    Hellespontiacis luxuriantur agris.
Allobrogas tetigi, preciosaque verba Coronas,
    Quique Gigantea flos gravitate tumet.
Aut titulis Sol magne, tuis radiisque superbit
    (10) Aemulus, & tantis vult comes ire Diis.
Singula dum lustro propriis distincta figuris,
    Sollicitae Gemmas mox tetigere manus.
Et dixi, non has dives mihi donat Hydaspes,
    Sed Tollî bonitas officiosa mei.
(15) Quae cum saepè mihi profundet gemmula gemmas,
    Barbara non emptas nostra stupebit opes.
Per te dives ero, Pelopasque Midamque lacessam.
    Et strepet ad flores lingua diserta tuos.
Inde loquor: qui mente capis coelumque Deosque,
    (20) Sideraque ingenio liberiore notas,
Qui numeros dubiique tenes tot dogmata quanti,
    Et Themidos juxta jura severa legis,
Iam Superos Divosque tuis scrutaris in hortis,
    Atque oculis coram numina picta vides.
(25) Quotque mihi donas, non uno nomine, Tulpas,
    Tot per te missos credar habere Deos.


In Historiae Belgicae
PETRI BOR,
TOMUM IV.

QUid longum vexata, furens quid Belgica possit,
    Quantum pro patriis audeat illa focis:
Sustineat quam dura pati mens conscia recti,
    Albano stupuit sub duce saevus Iber.
(5) Mitius ingenium regalibus addidit armis
    Italus, & docta profuit arte magis.
Cessimus Hesperiae, nostrisque erepta triumphis
    Oppida Cantabrica succubuere manu.
Et mox percusso Libertas Principe moerens
    (10) Indoluit populi fata suprema sui;
Cum nova de patriis proles generosa favillis
    Surgit, & Auriaci funeris ultor adest:
Mauritiumque sequi nostrae coepere cohortes,
    Istaque collapsum dextra capessit opus.
(15) Gaudet Breda capi, devictas reddidit urbes
    Isala, stant Frisio castra subacta solo.
Alta triumphanti paret Groninga Leoni,
    Caesareaeque vetus concidit urbis honos.
Bructerus & Salii nostrae sunt nomina partis,
    (20) Et Batavûm laxis finibus arma ruunt.
Iamque prior victis redit in praecordia virtus,
    Austriacasque ferox despicit illa manus.
Haec Venerande tuos Borri, vis scire nepotes,
    Bellaque tam claro plurima teste legi.
(25) It ducibus tua dextra comes. Tu praelia reddis.
    Pingis & in chartis Pergama nostra tuis.
Quàm cupererem sociis tua currere secula seclis
    Nassovii, & junctis gressibus ire duos.
Ut victrix quem nulla Ducem Bellona fatigat,
    (30) Tu quoque non cesses, maxime scriba, loqui.


In praelium Flandricum ab eodem
PETRO BOR
descriptum, Tomo V.

Petit 30

FLandria, fatalem Morinûm reminiscere cladem,
    Sparsaque per campos busta cruenta tuos.
Cum pater Auriacus, cum toto littore turmas
    Cantaber, adversis opposuere globis.
(5) Cum levis augusto belli Fortuna theatro
    Visa fuit gemino summa fuisse Duci.
Hinc tumulos inter, (nos Belgae vidimus) inde
    Aequoreos inter castra stetere Deos.
Non patuit pelago fuga. Vastis sistimur undis,
    (10) Et Batavos jussae destituere rates.
Cogimur in pugnam. & sic desperasse saluti est.
    Quamque negat Tethys, monstrat arena viam.
Oceano dum miles abit, sibi vindicat agros.
    Et satis est, terra belligerante frui.
(15) Certavere acies, densisque haesere maniplis,
    Et pedes immissis obstitit acer equis.
Signa meant remeantque, premunt eademque premuntur,
    Et partes obeunt ordo furorque suas.
Linquimus à tergo solem ventosque ferentes.
    (20) Obruitur nimio Flander Iberque die.
Vincimus, & tantis Mavors successibus haerens,
    Colligit Auriaco sparsa trophaea suo.
Ante pedes vexilla jacent, aquilaeque ducesque,
    Totaque dant victas castra subacta manus.
(25) Stat sonipes, Alberte, tuus. salvoque magistro,
    Se victi pignus Principis esse dolet.
Iamque aliquis terras dum vomere scindit, in istis
    Ossa notat proavûm semisepulta locis.
Haec memorat nostri bellatrix pagina Borri,
    (30) Haec memorat senio deficiente senex.
Redde dies, primamque refer Medea juventam.
    Expedit, hoc veri vindice, bella geri.


Ad Senatorem
R. HONERDUM,
cum Epigrammatis suis in Nummos Belgicos
    patrocinium nostrum posceret.

NE pete Barlaei, vates clarissime, plausum.
    Ne pete de nostro lumine, Phoebe, facem.
Quae tu summa putas, quae nubibus aemula censes,
    Sunt humili nobis carmina nata loco.
(5) Ludimus haec inter medias, Honerde, paludes,
    Hîc ubi pro Clariis stagna bibuntur aquis.
Tu potius propior Superis, nunc praelia regum,
    Nunc canis Auriaco parta trophaea Duci.
Aut Tartessiaci convellis jura tyranni,
    (10) Et patriae memoras spemque metumque tuae.
Tu canis aeternis inscripta poëmata nummis,
    Quae mea sunt, charta mox pereunte legis.
Non ego Tyndaridûm sum sidus amabile fratrum,
    Tyndaridûm potius sum malefida soror.
(15) Si sequeris, Syrtes inter peritura voraces
    Damnabit cursus naufraga Musa meos.
Tun’ Boream metuis? si carmina Zoilus afflat
    Optima; tu flatus, Aeole, sperne leves.
Qui totam recreas vatum concentibus aulam,
    (20) Vere novo spiras dulcius & Zephyro.
Sit tua, patroni, & Barlaei causa, clientis.
    Sic potero à populo simplice fortè legi.
Si mihi sufficiet faciem sumsisse patroni,
    Non ero. non satis est officiosa loqui.
(25) Vera loquar. post te Batavos Honerde, relinquis,
    Et tua quid vates carmina grande sonant.
Si regeras, haec me nimis officiosa loquutum,
    Inveniam, nummo vera loquente, fidem.


Ad
DOMINICUM
ABRAHAMI FEENSTRA,
cum I.U.D. renunciaretur.

QUalis ab accenso volucris Titania busto
    Eoum nitido suspicit ore jubar,
Et patriis surgit vultu meliore favillis,
    Et vegetum ex ipso pulvere robur habet:
(5) Talis in hoc, Frisii, genitor redivivus alumno
    Fulget, & ex ipso funere lucra capit.
Excipit exstinctum soboles erecta parentem,
    Excipit atratos lux speciosa dies.
Si cineres, si busta, gemens si praefica sordet,
    (10) Nunc comes ingentis gloria laetitiae est.
Iam gemitus compescit honos, titulique dolorem
    Et Themis, in laudes officiosa novas.
Tu, qui jura reis & magna edicta loqueris,
    Hoc age, ne dicant te tua jura reum.
(15) Illas sperne manus, quae dant, ut plura reportent.
    Nec causae, doctor, sit tibi cura malae.
Ne dominis studeas fari responsa duobus,
    Nec limen pulsent actor & inde reus.
Dic justum, seu sceptra velint spretique ligones.
    (20) Paupertas zelo stet quoque tuta tuo.
Iura etiam miseris majestas scripsit, & unum
    Divitibus pandit pauperibusque forum.
Sic sanctae poteris Themidi placuisse, Feënstra.
    Et studium juris, relligionis erit.
(25) Sic coram magno cum dices Iudice causam,
    Te Pietas ultrà non sinet esse reum.


In
ATLANTEM NOVUM
GUILIELMI BLAEU.

CLauditur angustis terrarum machina chartis,
    Et faciem mundi parva papyrus habet.
Contrahit immensos hominum solertia fines,
    Quaeque patent spatiis grandibus, arcta notat.
(5) Incubat in Vestam Nereus, in Najada Faunus,
    Areaque adversos continet una Deos.
Sol oritur, tabulisque iterum demergitur istis,
    Et Zephuros laeva respicit Ursa suos.
Discordes coiere plagae. non praelia gentes,
    (10) Aut posita Mavors casside bella gerit.
Dissideant quamvis populi, no dissidet insons
    Pagina, nec diro sanguine charta madet.
Ambulat hic profugo placidus latrone viator,
    Et sicco tumidas tramite calcat aquas.
(15) Dumque domi est, Rhodopen & celsas transilit Alpes,
    Et procul ingenio liberiore ruit.
Cuncta videt, scriptumque vigil dum permeat orbem,
    Hinc hominum curas suspicit, inde Dei.
Aequora portari manibus miratur & urbes,
    (20) Et mundum digito totaque regna geri.
Atque ait: illa Deus fecit, manus aemula sculpsit,
    Mens stupet, extrudit venditor, emptor habet.
Non solum nunc terra Ducum est, pervenit ad omnes,
    Tot precio terras jam quoque pauper emit.


Propemticon ad
IOACHIMUM
WICHEFORTIUM,
cum Hamburgum peteret.

AEole parce meo, nec sis crudelis amico,
    Per vada, per fluctus, Aeole, sterne viam.
Parcite praecipites, (sunt vatum vota,) quadrigae,
    Nec dilecta mihi laedite membra rotae.
(5) Quem vehitis, meus est. praesens hîc delitet absens.
    Irruet in geminum sors nocitura caput.
Sin minus ista movent, moveat te blandula conjux.
    Improba res, teneras laedere velle nurus.
Parcite Boschardo. Boreae si flabra nocetis,
    (10) Quid meruit nullo tacta Maria viro?
At tua cum, Smitthi, venient ad tecta sorores,
    Oscula cum dederis plurima, plura dabis.
Sin renuas, in te stringam mea carmina vates,
    Et malè te dicam parcere basiolis:
(15) Si renuas, quaecunque minus tu basia figes,
    Post reditum, salvis omnibus, ipse dabo.


Ad Legatos Federatorum Ordinum, compo-
    nendis bellis inter Poloniae & Sueciae
    reges missos.

PArcite Nereides, nostro dum littore solvunt,
    Quas placidae pingit pacis oliva, rates.
Neve procellosos in carbasa trudite fluctus,
    Ne violet sacros dira procella viros.
(5) Legatos, Neptune, vehis, dilectaque Belgî
    Corcula, tot patriae lumina clara meae.
Ne celebres exstingue faces. si murmurat unda,
    In Morinos potius murmuret unda tuos.
Quos vectas, si jura capis, laesisse profanum est.
    (10) Lex etiam summos obligat ista Deos.
Cum Latiae veherent Epidauri numina puppes,
    Composuisse suas dicitur aequor aquas.
Has quoque, cum blandae promittant commoda pacis,
    Fac, Neptune, Notis mollibus ire rates.


Ad Illustrissimum Virum
ROCHUM HONERDUM
Senatorem, Legatum.

MAgna minorque ferae, dubiis sperata carinis
    Sidera, & ambiguo lumina fida mari,
Pandite fulgentes meliori lampade flammas,
    Et media clarum reddite nocte diem.
(5) Depositum praelustre damus. jam noster Apollo
    Navigat & toto cingitur Oceano.
Et terras urbesque videt cessisse suorum,
    Littoraque ex oculis longius ire suis.
Si Thamarae vos fata movent, hoc vindice vivunt,
    (10) Et precium tanti criminis Ammon habet.
Si tabulas frangi Superûm vidistis ab alto
    Aethere, qua tabulas reddidit autor, adest.
Dum suus antennis labor est, dum mugit Orion,
    Et petulans summos verberat unda foros,
(15) Scribit , & Aoniis permiscet fluctibus undas,
    Et Zephyros vates tensaque vela canit.
Quae mare, quae moveant immania corpora causae,
    Quis ratibus timidas sollicitarit aquas,
Cur regat attentam virtus magnetica puppem,
    (20) Cur ruat adversis pontus & aura plagis.
Dum scribit, dum vela elegis spirantibus implet,
    Currit inoffensa laeta carina viâ.
Et properat gaudetque suis successibus, & se
    Castaliis credit leniter ire vadis.
(25) Nulla ratim sentina premit, nec nautea sordet.
    Cur? fontes aperit Pegasus ipse suos.
Carmina prora facit. jam dictant carmina puppes,
    Iam galeam scandunt carmina, rostra legunt.
Versiculos tabulata sciunt, in funibus haerent,
    (30) In tremula varium pyxide carmen habes.
Ludunt in transtris numeri. capit anchora vatem.
    Ipse etiam tersum navita carmen olet.


Illustri Viro
ANDREAE BICHAERO,
Legato ad Vistulam.

VIstula, si nostras Cererem transmittis in oras,
    Si Batavûm toties fert tibi lucra fames,
Si tecum Eoas mutat meus Amstela merces
    Et piper à nobis & pia thura refers,
(5) Excipe pacato venerandum flumine pignus,
    Et vitreas coram consule sterne Deas.
Dic, mea praeclarus tendit per regna Senator.
    Dic: illo Themidis pectore sacra latent.
Dic: magnam placidis moderari legibus urbem,
    (10) Dic: studiis illum pandere templa piis.
Ingeniis monstrare viam, decernere Musis
    Otia, nec Batavi spernere vatis epos.
Non alio magnus poterat sub judice causam
    Sarmata, non alio dicere teste Gothus.
(15) In quo candor, amor patriae coïere fidesque,
    Consilium prudens, sollicitusque timor,
In quo sacra trucem obiurgat concordia Martem,
    Non poterunt reges non coiisse duo.


Illustri Viro
IOACHIMO ANDREAE
Legato.

SArmata, qui laxis habitas fortissime campis,
    Et nunc Moschorum caede recente cales,
Et vos, qui magno Sueones sub Principe nuper
    Alpinas clypeis penè bibistis aquas:
(5) Huic Cyneae mansueta precor date tempora fandi,
    Et tanti memores pendite verba viri.
Si pacis decreta placent, pro pace loquetur.
    Et gladios rastris obruet, arma togis.
Sin rigidi placet illa ferox Mavortis arena,
    (10) Scribet in hoc ipso pulvere: bella cave.
Bella cave, quicunque cupis tibi tuta manere,
    Regna diu, & sceptris consuluisse tuis.
Vos reges sapite, & dubiis ne credite fatis.
    Ancipites jactus alea Martis amat.
(15) Certius imperii majestas pace tenetur,
    Libertas armis quae venit, arma timet.
Haec Frisii consulta dabunt. advertite, Regum
    Qui volet alterutri cedere, victor erit.


Ad Illustrem Virum
R. HONERDUM,
Legatum.

CUm pelago terraque tuas jam divide curas,
    Docte senex, pelago dum meditaris iter.
Aequora te credant, quamvis minus apta, poëtam.
    Consiliis sapiat Sarmatis ora tuis.
(5) Hic ludas, ubi Naiades cum Phorcide ludunt.
    Et Siren lepidos audiat aequa sonos.
Hic sapias, ubi regali sapit aula paratu,
    Et niveum fulgens purpura scandit ebur.
Quà graderis, tanti duplex persona Batavi est,
    (10) Seu vatis partes, seu sapientis obit.


Ad P. HOOFDIUM,
Satrapam Muydensem.

IAm me Rhenus habet, jam me deserta Creusa
    Detinet, & vultu fascinat una suo.
Illa mihi mensam sternit, non empta reponit
    Fercula & innocuas officiosa dapes.
(5) Dat lapathum, Samiaeque fabas opprobria mensae,
    Et coctum lentè laeta ministrat olus.
Prandeo lactucas, quas parco adspersit aceto,
    Et quibus illecebras pinguis oliva facit.
Odimus hic madidas animantum sanguine carnes,
    (10) Nec teneras saevi dilaceramus oves.
Non petit insontis jugulum trux sica columbae,
    Aut gallina meae victima cruda gulae est.
Pythagorae norma solis hic vivitur herbis,
    Nec mea barbarico mensa cruore madet.
(15) Hic ego versiculis horas distringo, meaeque
    Hospitis optato parcius ore fruor.
Tessela cum vestros intrabit magna penates,
    Tessela cum vestrum sollicitabit ebur,
Tessela cum docti referet tibi carmina Tassi,
    (20) Tessela cum dicet, quid sit amare, Tibi,
Tessela cùm virides nectet de fronde coronas
    Atque artes cupiet promere docta suas:
Accurram, viduaeque manus amplectar amicè,
    Basiolumque tibi Tessela blanda, dabo.
(25) Basiolum, quod Iuno mihi, quod Cypris & ipse
    In coelis magnus Iupiter invideat.


In masculos versus
ANNAE MARIAE
SCHUURMAN,
quibus Trajectinae urbi novum Academiae
    decus gratulatur.

Petit C28
PArturiunt jam bella scholas, lituosque tubasque
    Inter, Apollineas fabricat Aula domos.
Nascitur, & mediis Sapientia gliscit in armis.
    Nec Iove, sed Getico patre renascor, ait.
(5) It Ducibus doctrina comes, cum milite Phoebus
    Ambulat, & Clarias vindicat hasta Deas.
Ipsa novos juxta gradiens Bellona magistros,
    Mitigat ingenii vim rabiemque sui,
Et cuperet pugnare minus. nisi templa focosque
    (10) Acer & indomitus sollicitaret Iber.
[Het volgende distichon uit de editie-1636:
Quin calamos discit gladiis praeferre, Camoenas
    Caedibus, & rigidis otia tuta minis.]
Exorsa est jam mitra loqui. ruit aemula laudum,
    Et valida pubes ambitione calet.
(15) Migrant in terras Superi, pietasque Themisque,
    Ingentemque sonant pulpita sacra Deum.
Nec cessat Medicina loqui. formantur in artes
    Pectora & effigiem cuncta scientis habent.
Nos fecit natura rudes. cultura, laborque
    (20) Expolit. haec hominem cura secunda facit.
Bis gigni debet Sapiens. bis reddier orbi.
    Nec nisi cum poterit se genuisse, sapit.
Quod stamus Batavi, Phoebo debemus & armis,
    Hanc geminam supplex Belgica poscit opem.
(25) Auriacus quod servet, habet; quod servet, Apollo.
    Hic animos nobis asserit, ille lares.
Trajectine, tuis coeptis intervenit Anna.
    Annuit augurio nobilis Anna suo.
Iam redit & virgo. redeunt miracula terris.
    (30) Pone videt vates ire puella suos.
Desinimus nos esse viri. fit virgo, quod olim
    Nos fuimus. vatum nomina virgo rapit.
Iupiter hanc dona sexu meliore puellam.
    Vel dic, attonitis omnibus, esse Deam.
(35) Pallada dic. non quae tremebundam concutit hastam,
    Sed quae nascentem concutit ore Scholam.


In praedium Amplissimi humanissi-
    mique Viri
LAURENTII BAECKII.

PRaedia felicis, Batavo sub sidere, Baecki,
    Praedia carminibus nunc celebranda meis,
Ruricolae salvete lares, salvete penates,
    Queis superûm cunctas gratia donat opes:
(5) Hic locus, hic divûm domus est. haec regna Napaeae,
    Haec sociâ petulans Phyllide Faunus amat.
Hic Corydon, hic apta viro Galatea procatur,
    Et grave fastidit virginitatis onus.
Alma Ceres circum tumidis se tollit aristis,
    (10) Triptolemus totis luxuriatur agris.
Ipsa Pales herbas pecori, lac sufficit agnis,
    Atque aries tanti dux gregis agmen agit.
Turgida fecundis Pomona virescit in hortis,
    Et niveum verno pingit honore caput.
(15) Flora nitet, foliisque suos inscribit amores,
    At Venus in propriis haeret amica rosis.
Quas dum moesta videt, veteres reminiscitur ignes,
    Exitioque dolet pulcher Adoni tuo.
Lenes aequoreis descendunt collibus undae
    (20) Et streperis torrens labitur inter aquis.
Torrens Näiadum labor & nutricula somni,
    Quo cupiat cerni nuda Diana sibi.
Nec procul Arctois Tethys admurmurat undis,
    Nereaque amplexu basiolisque fovet.
(25) Fundit Tya lacus & priscam verberat urbem,
    Quae vetus à Bavarûm nomine nomen habet.
Haec inter, venerande senex, dum numina vivis,
    Et senio donas otia tuta tuo,
Dum spectare tuos concedis Vatibus hortos,
    (30) Et tuus Aoniis rivulus exit aquis,
Vive diu, nec enim fatis concedere fas est,
    Cujus habent cunctos rura beata Deos.


Ad Senatorem
R. HONERDUM.

CUjus Hyperboreum nuper facundia Martem,
    Et reges potuit composuisse duos:
Ad Batavos Honerde, redis, & Apolline plenus
    Sub Batavo placidum sidere condis epos.
(5) Plus me vate cales. nobis nunc omnia languent,
    Cum viduo jaceam sarcina pigra thoro.
Barbara cum satis cessit, cessere Camaenae,
    Pieriaeque simul disperiere faces.
Friget amor. frigent veteres sub pectore flammae,
    (10) Stringitur insolito mens thalamusque gelu.
Haec vatis fortuna tui est. cum conjuge surgit.
    Imperat ingenio conjugis aura meo.
Ite Senatores, Barlaeo quaerite sponsam.
    Sic poterit vobis, sic caluisse sibi.


In tumulum Nobilissimi Viri
GULIELMI de BEVEREN,
Consulis Dordrechtani, Toparchae Stre-
    velshouchii, Quaestoris Australis Hollan-
    diae, mortui XV. Kal. Sext. 1631.

COnditur hoc tumulo probitas, Prudentia busto,
    Et cineri pietas ingemit ipsa suo.
Quae toties patriae juvit facundia causam,
    Hîc silet, & Beverî plus volet ore loqui.
(5) Stant urnae juxta proavûm: quin marmore in isto
    Haeredem priscae nobilitatis habes.
Quam, si stemma neget, poterat virtute mereri.
    Non solum titulos invenit illa, facit.
Nunc Quaestura viro, nunc dives traditur Auster.
    (10) Nunc fasces offert urbs veneranda suos.
Lustra decem attonito dictat consulta Senatu,
    Vitaque Battaviae, non fuit acta sibi.
Legatis responsa refert. per castra, per enses,
    Auriaco vadit belligerante comes.
(15) Iam pia civiles placidè mens temperat aestus,
    Publica mox monitis mollibus aera juvat.
Iam petit à sociis Marti stipendia terris,
    Nassovioque parat robur & arma Duci.
Tempora sic belli, sic flexit tempora pacis,
    (20) Et modo plus lauri, plus placuere togae.
Ipse fatiscentes Batavus cum cerneret annos,
    Flevit, & haec tumulo posthuma verba dedit:
Quam leve collapsis patriae decedere rebus!
    Hic voluit patria non nisi stante mori.


In Barbari flores, quem Tulipam vocant,
    variam fortunam.

STultitiae gens sacra sumus. vilescimus omnes,
    Dum precium vanae credimus esse rei.
Nil magnum jam Persa dabis, nihil accola Gangis.
    Sordet in Eoo gemma reperta mari.
(5) Heliadum crustas grandi suspendimus auro,
    Visaque quantivis conchea bacca fuit.
Sardius in digitis micuit, preciosaque regum
    Vicit honoratos purpura chrysolithos.
Nunc herbae florisque decus praegrande putamus,
    (10) Et citius nobis interitura placent.
Barbara res omni Batavis preciosior auro est.
    Barbara res cunctas una lacessit opes.
Barbara res monadum siliqua leviore valorem
    Ponderat, atque atomos aestimat aere suas.
(15) Linea, segmentum, maculae, color, area, thyrsus
    Invidiam titulis nominibusue creant.
Non ignota loquor. census brevis adspicit in se
    Hortulus, & Pelopum more talenta locat.
Invenit in foliis miros facundia sensus,
    (20) Et loquitur florum verba superba pater,
Scipiadasque Duces & tanta vocabula jactat.
    Et venit in partes discolor Otto novas.
Quin numerat, qua luce cadat, qua creverit; & quot
    Fecunda trudat pignora matre solum.
(25) Dediscit textrina suas, quas noverat, artes.
    Caussidicus non vult floris amore loqui.
Cum fabro lapicida vacat. delirat arator,
    Et mediis fullo segnis oberrat agris.
Nauta ratem damnat. pereunt tot munia civi.
    (30) Dum furor hos omnes unus & error habet.
Scilicet in vili crescunt sestertia testâ,
    Et multum ignavis, ditibus esse licet.
Quae dum cuncta videt fallax Rhamnusis in hortos,
    Exspuit, & dominos perdidit una suos.
(35) Et flori precium & cunctos decussit honores,
    Depositumque Deûm nobile, vile fuit.
Mutantur cum flore togae, textrina, labores,
    Et resides lassat sordida lana manus.
Tum ridens ait; ô cives, flos vota fefellit,
    (40) Non alia est fluxi scena futura boni.
Excidit è precio flos barbarus. excidit auro,
    Qui stolida dives condicione fuit.


Ad Amplissimum Virum
IOACHIMUM
WICHEFORTIUM,
laetitiae datorem.

NUnc alios, Ioachime, capit tuus Amstela fasces,
    Nunc alio nobis Consule rostra patent.
Cessant terribiles, vacuo Praetore, secures,
    Nec trepidos poscunt jura severa reos.
(5) Adspice, Pieriae claudunt delubra sorores.
    Nec sua jam fessus verba professor amat.
Delassata graves damnat Sapientia voces,
    Et mea, Wicforti, pulpita muta silent.
Quid faciam? jam mensa tibi, jam sternitur, ecce,
    (10) Inter Apollineos sobria mensa viros.
Tu mea, tu facili recrea convivia vultu,
    Tu cupias coetus Tullius esse mei.
Laxet inoffensam locuples facundia linguam,
    Et lentum docto murmure falle diem.
(15) Sic noster diceris amor. sic gratior hospes
    Pellicies Clarias in mea vota deas.
Laetitiae vinique dator, tua dona pitissa.
    Muneribusque velis laetior esse tuis.
Dant superi, gaudentque datis. quae vina Lyaeus
    (20) Et dedit & primus repperit, ipse bibit.
Quid mihi tu totum spumantia pocula Rhenum
    Sufficis & Bromio turgida vasa Deo?
Blanda placet vindicta. tuis mergêris in undis,
    Inque tuum flectam munera missa caput.
(25) At mox, cum socia discedes conjuge, dicam:
    Maxime vir, carò stat tibi noster amor.


IN NUPTIAS
ANTONII MATTHAEI
IURISCONSULTI,
Et Lectissimae Virginis,
ANNAE PONTANAE.

EN, gelidas inter fervet Citherea procellas,
    Nec Veneris Flevi temperat unda faces.
Et licet invisis rigeat sub Piscibus aether,
    In medio gliscit Cypria flamma gelu.
(5) Ipse sacer Themidis custos effeminat annum,
    Et toto quamvis frigore cinctus amat.
Sic exlex grassatur Amor. non tempora brumae,
    Non rabidi tardant pronuba coepta canes.
Omnia tempestiva putat. glaciemque nivesque
    (10) Officiis credit non aliena suis.
Scilicet exacuunt Paphias contraria flammas,
    Et calor opposito fortius hoste calet.
Dumque foris frigescit amans, plus aestuat intus,
    Et magis in laeva parte mamilla salit.
(15) Ite laboratae tetrico sub Consule leges,
    Ite procul streperi verba severa fori.
Praesul vester amat. dicit jam jura Cupido,
    Et Venus à docta fronte tributa petit.
Curia fit thalamus, praeses festiva Dione,
    (20) Materies litis basia, sponsa rea est.
Actoris partes sponsus capit. exigit Annam,
    Et titulo dicit conjugis esse suam.
Non hic sollicitus differt responsa Senator,
    Aut lento repunt improba jura gradu.
(25) Praevertit Citherea moras. quam postulat, actor
    Occupat, & coelo judice victor habet.
Quam benè Palladii jam nubit filia patris,
    Quam benè Palladio jungitur illa viro.
Spes erit, ut, docti sociant dum federa, causas
    (30) Progenies nolit dissimulare suas.


In Artem Nauticam
ELIAE HERCKMANS.

Petit C08
QUos terras habitare Dii voluere, solumque,
    Et sicca Numen vivere jussit humo,
Terribiles habitamus aquas; audaxque propago
    Iapeti medio degimus Oceano.
(5) Exprobrare Iovi libet, atque illudere fatis,
    Et formidatae quaerere mortis iter.
Fluctus habet terrae dominos, adspergimur undis,
    Nostraque (prô) fragili pondera lintre natant.
Inter monstra, feras, & diri pignora Nerei,
    (10) Et tot vasta truci corpora nata mari,
Tot scopulos Syrtesque inter, dum saevit Orion,
    Et Notus adverso turbine bella gerit,
Iactatur securus homo, & formidinis expers
    Sideribus cingi se videt & pelago.
(15) Trabs domus est, unda hospitium, ferus accola Triton,
    Flabra viam monstrant puppibus, astra regunt.
Sic procul à patria longinquis sistimur Indis,
    Et populi nobis & nova regna patent.
Hic pugnare juvat, totisque occurrere castris,
    (20) Hic modicis bellax Mars furit in tabulis.
Hic Bellona tonat, mergitque & mergitur una,
    Et fragiles sorbet flamma inopina rates.
Adspice tantarum coram spectacula rerum,
    Natalesque tuos, nauta severe, lege.
(25) Dum grandes scriptor populis narrare labores
    Incipit & puppis fata stupenda tuae,
Dic mecum: quanta est humanae industria mentis?
    Quis labor & mediis vis animosa malis?
Per fluctus inventa via est. hoc restat, ut ipsos
    (30) Tandem aliquis pennâ tentet adire Deos.


In Librum
IOH. BEVEROVICII
de Termino vitae.

Petit C07

NAscimur & morimur, longos peccamus in annos,
    Et tamen hos annos Parca severa secat.
Succedit miserae tandem sua Vespera vita,
    Et fugiunt aevo deficiente dies.
(5) Bulla sumus, levis umbra sumus, ludusque Deorum,
    Quaeque fluit, tacitis clepsydra fluxit aquis.
Materiam lethi bibimus. cum vescimur, ecce,
    Pabula quae vitae, dant alimenta neci.
Ipso mors sub dente crepat. quaque ambulat orbis
    (10) Incola, se circum busta rogosque videt.
Cuncta ruunt, gaudentque suis nascentia fatis,
    Et circo redeunt vitaque morsque suo.
Haec inter magnas agitat discordia mentes,
    Et totas lassat fabula docta Scholas.
(15) Hic sua fatali suspendit stamina filo,
    Inque suas partes numen & astra vocat,
Nec moritur sine lege Deûm. metuentior alter
    Contrahit has ipsas amplificatque moras.
Huic fati modus arbitrium est. moriturque caditque
    (20) Cum libet & vitam condicione tenet.
Insignes animae, tantam decîdere litem
    Queis vacat, & doctae pandere mentis opus:
Vivite & extremae calamum donate senectae.
    Nec grave sit vobis talia saepe loqui.
(25) Vivite concordes & ab ipsa discite morte,
    Optatae toties pacis inire viam.
Desinat adversas sectari Ecclesia voces,
    Atque animos Christo jungat amica fides.
Seu fatum seu culpa diem determinet, aequum est
    (30) Haec quoque nobiscum jurgia posse mori.


IN OBITUM
DIONYSII VOSSII,
ad Patrem.

Petit 82

IAm tibi Scaligeri donant solatia patres,
    Docta quibus soboles occidit ante diem.
Iam sua praelustres objectant funera Douzae,
    Et praematura pignora rapta manu.
(5) Magnorum sors illa virûm est, clarissime Vossi,
    Et lachrymas jungunt nomina tanta suas.
Sat vixit, misero quem virtus eximit aevo,
    Nec memor ingenii fama latere sinit.
Coeperat huic ingens Latium debere juventae,
    (10) Et Taciti rerum maxima more loqui.
Graecia solertes tali sub vindice voces,
    Priscaque dictabat verba disertus Arabs.
Una Palaestinos versans industria patres,
    Nunc tibi Iudaeum, nunc dabat illa Syrum.
(15) Chaldaeusque senex isto sapuisset alumno,
    Maimonidesque suum mox stupuisset opus.
Confudit linguas Lachesis, quaeque omnibus aeque,
    Et poterat fari dissona, muta silet.
Quid juvenem fletu decoras? qui redditus astris
    (20) Iam propior Iunî suspicit ora nepos,
Et jam sub pedibus quicquid mortale beatus
    Calcat & hoc ipsum, te lachrymare, vetat.
Si talem genuisse juvat, concede Tonanti.
    Et magno pignus nobile crede Deo.
(25) Praesecuit spes ille tuas. sed spondet, eodem
    Patre tibi rursum crescere posse novas.

[Tekst van de plano-editie:

Clarissimo Viro
D. GERARDO VOSSIO,
Historiarum & Politices Professori celeberrimo,
Collegae conjunctissimo;
cum funus praestantissimi Iuvenis
DIONYSII VOSSII,
Filii sui charissimi, efferret.

IAm tibi Scaligeri praebent solatia patres;
    Docta quibus soboles occidit ante diem.
Iam sua praelustres objectant funera Douzae,
    Et tot fatali pignora rapta manu.
(5) Magnorum sors illa virûm est, clarissime Vossi,
    Et lachrymas jungunt nomina tanta suas.
Sat vixit, misero quem virtus eximit aevo,
    Nec memor ingenii fama latere sinit.
Coeperat huic ingens Latium debere Iuventae,
    (10) Et Taciti quiddam grandius ore loqui.
Graecia solertes tali sub vindice voces,
    Priscaque dictabat verba disertus Arabs.
Una sacrosanctos versans industria mystas,
    Nunc tibi Iudaeum, nunc dabat illa Syrum.
(15) Chaldaeusque senex isto sapuisset alumno,
    Et proprium Maimon mox stupuisset opus.
Confudit linguas Lachesis. quaeque omnibus aeque,
    Et poterat fari dissona, muta silet.
Quid juvenem fletu decoras? qui redditus astris
    (20) Iam propior Iunî suspicit ora nepos.
Et gradientis Avi se majestate tuetur,
    Errantemque inter sidera ponè premit.
Illic sub pedibus quicquid mortale beatus
    Calcat. & hoc ipsum, Te lacrymare, vetat.
(25) Si talem genuisse juvat, concede Tonanti.
    Et magno pignus nobile crede Deo.
Praesecuit spes ille tuas. sed spondet, eodem
    Patre tibi rursum crescere posse novas.
                CASPAR BARLAEUS]


Ad
I. WILLICHIUM,
Equitum Palatinum & poëtam
    Cimbrorum.

WIllichi, medios inter qui carmina Cimbros
    Scribis, & Arctoae frigora saeva plagae:
Insere te vatem populis rigidoque sub axe
    Palladiae pergas gentis honore frui.
(5) Si tibi regali bellatrix purpura vultu
    Annuit, & precio nobilitatis ovas;
Iura Palatinae si dantur splendida terrae,
    Et mores Equitum regula prisca docet:
Majus erit vatis precium. plus esse poëtam,
    (10) Thymbraeoque patri perplacuisse, reor.
Illa tibi possunt regum donare coronae.
    Haec sunt magnorum munera sola Deûm.
Vatibus occultum gliscit sub pectore numen,
    Et sua coelesti semina stirpe trahunt.
(15) Sunt nobis Phoebus genitor, Musaeque sorores.
    Castaliis vates ora rigamus aquis.
Vina bibant reges. nobis Permessidos unda,
    Et toto lapsus fons Helicone fluit.
Emineant sceptris reges. haec gloria nostra est,
    (20) A nobis regum sceptra Deosque cani.


IN NUPTIAS
PETRI BOR,
Reip. Ultrajectinae à secretis.

DIc mihi, cur sociam, Borri, de rure maritam
    Poscis, & in mediis basia quaeris agris?
Nec, quae turrigeras graditur matrona per urbes,
    In thalamis patitur gaudia prima tuis?
(5) An, quia desertas habitarunt numina silvas,
    Credis in his ipsis sedibus esse Deas?
An, quia rura colit pulchra cum Phyllide Thyrsis,
    Hic quoque formosam Phyllida Thyrsis amas?
An strepitus aviumque inter modulamina censes
    (10) Vestra magis tuto murmura posse tegi?
An tibi lascivus formam monstrabit amandi
    Passer & ad leges te volet ire suas?
An, ubi permiscent hederae sua brachia, disces
    Brachia in amplexus illaqueare tuos?
(15) Fortè vides illic cupidas errare capellas,
    Aut aries tanti dux gregis agmen agit.
Aut sua dum nectunt insontes rostra columbae,
    Exemplum raptae virginitatis habes.
Iudice me, vir summe, sapis. per rura, per agros,
    (20) Frondes inter amet, quisquis amare volet.
Seria scribe domi & pleno discussa Senatu
    In tabulas alibi publica verba refer.
Illic nota fides patribus, prudentia, virtus,
    Et partes obeat dextera docta suas.
(25) Ruri sterne thorum, ruri tibi debeat Anna,
    Omnia sunt illic lusibus apta magis.
Hic hic terra ferax & tot nutricula frugum
    Conjugibus mira fertilitate praeit.
Ambulet in clausa Consul vel Episcopus urbe.
    (30) Liberior patulo sub Iove sponsus eris.


IN NUPTIAS
DANIELIS ARMINII
MEDICI.

Petit 50

LEgerat Arminius medicae secreta Minervae,
    Et res Hippocrati sex placuisse suo.
Has inter Venus alma fuit. Tu blandula, dixit,
    Tu mihi naturae filia prima places.
(5) Abdita discutiant modici contagia motus,
    Et sua sit fessis partibus apta quies.
Aura fuget morbos, alimentaque seligat aeger,
    Et potu cupiat conveniente frui.
Insanas hebetet somni clementia febres.
    (10) Et sit quae gignat, quae levet ira malum.
Una mihi poterit Sponso Citheraea mederi.
    Una mihi medio restat in igne salus.
Vulneribus sanor, saevique Cupidinis arcu:
    Nec, nisi sic laesus convaluisse queam.
(15) Ut flammis Salamandra, meis in amoribus uror
    Integer, & quanquam fractus amore, levor.
Cum mihi virginitas, cum flos arescet amanti,
    Ordiar excussa virginitate virum.
Cuncta placent, tedae, thalami, cum matre Cupido,
    (20) Basiaque è teneris saepe petita genis.
Dixerat haec Sponsus. cum cincta potentibus herbis
    Affatur medicum sic Medicina suum:
Longum vive tuis, Iuvenum doctissime, fatis,
    Et Mariae studeas saepe placere tuae.
(25) Sed Veneri, diffide, precor. quae lenta, probatur.
    At brevis est, nimium quae violenta fuit.
Interdum spectator eris, non actor amoris.
    Haec sunt doctrinae dogmata prima tuae.
Si longi poscunt placidissima pharmaca morbi,
    (30) Hic quoque rem poteris restituisse morâ.
Fabula fit populo medicus, cum factus amator
    Ipse suae jam mox postulat artis opus. [Ed. 1634 opem]


In secundas Nuptias Amplissimi Viri,
CORNELII GRAEF.

OPtime, quique tuis, Gravi, mea tempora lenis
    Vocibus, & jam nunc candidiora facis;
Quam levis est fluxa de virginitate triumphus,
    Quam leve non tactas bis tetigisse genas.
(5) Quàm res parva suae vectigal solvere sponsae.
    Femineaque virum simplicitate frui.
Hoc Corydon cum Rege potest. hanc calluit artem,
    Qui rudis indoctas pavit Alexis oves.
Multorum est pressisse thorum. sunt obvia cunctis
    (10) Oscula. nec multum ponderis Hymen habet.
Ludit in audaci facilis natura cubili,
    Quodque facit, nulla cum ratione facit.
At thalami leges & castae nosse maritae
    Munia, quidque viro debeat illa suo:
(15) Et momenta domus & perspexisse labores,
    Hic Rhodus, hic saltus creditur esse tuus.
Cuncta vides, vir docte. vides permixta serenis
    Tristia, nec Zephyris jugiter ire ratem:
Non semper ridere Deos aut dura minari,
    (20) Sed nitidos aliqua nube rigere dies.
Scis, ut frena manu gestet stimulosque Cupido,
    Nunc Veneris laxet, nunc remoretur opus.
Scis, quam blanda novae placeat facundia Sponsae,
    Quam non austeri verba Catonis amet.
(25) Nec dominam servamque petis. partiris habenas.
    Sic tamen, ut titulo splendidiore regas.
Cum laudanda facit, dices majora videri.
    At mala securus dissimulabit amor.
Scis, quae cura piae sobolis. qua flectier arte
    (30) Debeat Ascanii vis animosa tui.
Scis lecto nuptisque suum constare decorum.
    Praesentemque thori partibus esse Deum.
Est thalamis sua relligio. sunt sacra precesque
    Et Paphias adstat sanctior aura faces.
(35) Adspice, subridet tali Catharina marito.
    Et tacito secum quae loquor, ore probat:
Quam benè se tenero prudentia junxit amori,
    Ut quae gignet amor pignora, cura regat.


SOCIETAS
INDIAE OCCIDENTALIS
CHRISTOPHORO
ARTISOSKIO,
militiae in Brasilia Praefecto, ob res felici-
    ter gestas gratias agit.

PUgnasti, Dux magne, domi, & te milite sensit
    Sarmata Rex istas praevaluisse manus.
Te duce succrevit nostro fiducia Marti,
    Et potuit per te vincier hostis Iber.
(5) Pro Batavûm imperio, pro libertate stetisti.
    Quaeque mihi, melior credita causa tibi est.
Haec Europa tibi loquitur. nunc latius exit
    Nuncia militiae fama corusca tuae.
Per mundos vexilla rapis. per sidera victor
    (10) Arma quatis totis dissita sideribus.
Expandis cum Sole decus. quibus occidit ille,
    Altius Artisoski gloria surgit aquis.
Per te aliis terris, aliis habitamus in undis,
    Atque alio patriam cernimus orbe dari.
(15) Auspiciis patuere tuis portusque sinusque,
    Et dominos arces deseruere suos.
Per te succubuere duces, castella, domusque,
    Et veterem famulans despicit ora Tagum.
Te ductore rudis populus, te praeside recti
    (20) Barbaries coepit displicuisse sibi.
Littora, rura procul, fluvios amnesque tenemus,
    Qua spatium sibimet fecit iniqua fames.
Iam Tartessiaco per te deciditur auro.
    Et tua regales cura flagellat opes.
(25) Addita sunt nobis, perierunt lucra Philippo.
    Non ultra Hispanis dulcibus esse licet.
Sacchara sunt juris Batavûm. non hostibus illa
    Verna parat. Belgis colligit illa meis.
Hinc tua in Occiduis scribuntur nomina lignis,
    (30) Et peregrina tuum canna susurrat iter.
Trans mare, trans fluctus extrema vivis arena.
    Si possent, cuperent te quoque saxa loqui.
Se victos gaudent populi. metuendus amaris.
    Quaeque prius timuit Barbarus arma, probat.
(35) Sic superasse pium est. sic regnavisse decorum.
    Cum pietas illum, qui regit, ipsa regit.
Ast ego tantorum moderatrix summa laborum,
    Ante tuos pono fulgida dona pedes.
Virtutis monumenta tuae. circumdaris auro
    (40) Condecoratque suum Curia nostra Ducem.
Sis felix. Regique tuo dum redderis, arma
    Fac placeant illi, quae placuere mihi.


In Historiam Geldricam, à Cla-
    rissimo viro
D. IOH. ISACIO PONTANO,
descriptam.

Petit C04
EN, vetus intorto rursum se crine Sicamber
    Explicat, & Latiâ caede cruentus ovat.
Ausoniasque aquilas & formidata Quiritum,
    Signa legens chartis erigit illa suis.
(5) Pugnant ad Vahalim populi, Rhenusque bicornis
    Asserit antiqui jura verenda soli.
Si cadit, Augusti dextra cadit. inclyta gaudet
    Geldria Romano succubuisse Duci.
Et mundi Domino fasces submittit & arma.
    (10) Nec nisi devicto vincier orbe cupit.
Qui Cimbros scripsit calamus, regesque Trionum,
    Iam terrae scribit sceptra Ducesque suae.
Et vultus regni varios mutataque narrat
    Nomina & autores Gelduba prisca tuos.
(15) Scilicet haud uno celebris sub Principe tellus
    Paruit. illa Ducis, Caesaris illa fuit.
Imperio differt populus. Tu, maxime scriptor,
    Praelia, fortunas, tempora, gesta notas.
Vincitur, & toties victrix inclaruit armis
    (20) Geldria, sed Geldro defuit, illa legi.
Cum Mavorte decus famae partiris. & urbes
    Expugnasse Ducum est, scribere posse Tuum.

[Editie-1639:

In Historiam Geldricam,
à clarissimo viro
D. IOHANNE ISACIO PONTANO
Regis Daniae & illustriss. Geldriae Ordinum
historiographo descriptam.

EN, vetus intorto rursum se crine Sicamber
    Exhibet, & Latiâ caede cruentus ovat.
Ausoniasque aquilas & formidata Quiritum,
    Signa legens, chartis erigit illa novis.
(5) Pugnant ad Vahalim populi, Rhenusque bicornis
    Asserit intrepidi jura verenda soli.
Si cadit, AUGUSTI dextrâ cadit. inclyta gaudet
    Geldria Romano succubuisse Patri.
Et mundi Domino fasces submittit & arma,
    (10) Nec nisi devicto vincier orbe cupit.
Qui Cimbros scripsit calamus, Regesque Trionum,
    Nunc terrae scribit sceptra Ducesque suae.
Et vultus Regni varios mutataque narrat
    Nomina & autores Gelduba prisca tuos.
(15) Scilicet haud uno celebris sub Principe tellus
    Paruit. illa Ducis, Caesaris illa fuit.
Imperio differt populus. Tu, maxime scriptor,
    Praelia, fortunas, tempora, gesta notas.
Vincitur, & toties victrix inclaruit armis
    (20) Geldria. sed Geldro defuit, illa legi.
Cum Mavorte decus famae partiris. & urbes
    Expugnasse, Ducum est; scribere posse, Tuum.]


Ad Illustrem nobilemque Virum
IOHANNEM SCOTUM
Tarvasium, Cancellariae Scoticae directo-
    rem, cum Poëtas Scotos edi curaret.

SCote, Caledonii sidus venerabile regni,
    Celsior, hoc dici, quod minus esse putas,
Os Caroli, Borei locuples facundia sceptri,
    Quo tria vel possent regna loquente loqui:
(5) Quam tua nunc nostris illuxit gloria terris,
    Quam volupe est Batavo te quoque teste legi.
Ecce, renascentes coëunt, ceu federe, Musae,
    Et vario pulchrum carmine surgit opus.
Quod loquitur, natale solum est. tua Scotia Cirrha est.
    (10) Exulat hoc omnis vox peregrina libro.
Per te Parrhasiis Helicon conscenditur oris,
    Aoniique faces ordinis Ursa quatit.
Tu Phoebi delubra moves. tu pectora vatum
    Concutis, & motu fervidiore rapis.
(15) Permessis se lympha tuis abscondit arenis.
    Barbara nec veterem Graecia Delon habet.
Transfers, Scote, Deos. transfers loca, numina, montes.
    Te propè jam Tenedon quaerit Apollo suam.
Ac veluti Dictynna vagis praelusitat astris,
    (20) Ducis Apollineum Phosphorus ipse chorum.
Quam gaudent se regna regi. cum Regis & uni
    Credita Pegasidum causa laborque viro est.

Continue