Continue

[CH1639:001]
IN DANIELIS HEINSII AD LIBROS NOVI FOEDERIS NOTAS
Quam primum genitore Deo cruce, morte nefandâ,
    Placato patriâ Filius arce stetit,
Plurimus erepti volvens oracula Scriptor
    Testis et interpres gestiit esse Dei.
(5) Quaque fuit vernantis agri ditissima messis,
    Messorum plane prodiit aequa manus.
Omnis in hoc aevi pietas sudavit, et omnis
    Tot membranarum pondere Terra gemit.
Heinsiadae tamen, Heinsiadae, (nihil addimus ultra
    (10) Quo nihil effari est celsius Heinsiadae)
Neglectas placuit per tot vestigia spicas
    Exequi, et hanc summam messi adhibere manum.
Summa manus quasi prima fuit. jamque amphora factus
    Urceus, atque ingens pagina sera liber.
(15) Nempe quod aetates oculatas fugit et omnem
    Lyncea, ab Heinsiadae lumine lumen habet.
Ultimus infanti Quantum nesciverit orbi
    Indicium, senio praecipitante, facit.
Quantus qui, nocti factâ vi, vespere nigro
    (20) Redderet auroram, debuit esse liber!
Christe, Creatori Domino cognate Creator,
    Aeterno lux, Aeterne, coaeva Patri,
Manna merum, Panis coeli, qui pane stupendo
    Ora tot explesti pendula ab ore tuo,
(25) Ecce creatricis rursum mysteria dextrae
    Sentio et hic praesens numen adoro tuum,
Auribus hic oculisque novae miracula frugis
    Objicis, et magno rursum alimenta gregi.
Scilicet e tenui, duce te, succrevit aristâ
    (30) Pascere par mundi saecula sancta seges.
Te duce sarta siet: spretâ, multiplicis Hydrae
    Morsibus, invidiâ, te duce tecta siet;
Te duce qui rugiet, vanâ et sine dentibus irâ,
    Nesciat hoc ungues in Daniele Leo.
12. Ian.



[CH1639:002]
IN I. BEVEROVICII DE EXCELLENTIA SEXUS FOEMINEI LIBROS
Post vitae momenta, coactamque agmine multo
    Mobilis an fixi limitis historiam:
Post debellati rem gestam calculi, et omni
    Calculo honorati sensa diserta styli:
(5) Post Latio assertum Hippocratem, Medicamque potenter
    Elotam prisco flumine barbariem:
Post meritam Celsi laudem titulosque Batavi,
    Tinctaque Romano melle fel, ac aloën:
Celsius audaci graditur pede maximus urbis
    (10) Antiquae civis, rector et Archiater:
Cuius ut angusto nomen vix clauditur orbe
    Commissura metri non capit arcta mei.
Bella viris indicta movet, ductorque tremendo
    Agmine, quod faceret Penthaesilea, facit.
(15) Foemineas longe nostris excellere Lauros
    Totâ stipatus dictat Amazoniâ.
En Batavi, fera turba, mei, quibus expedit armis
    Fidere, quae miseros sumere scuta mares?
Riserunt Batavi; et cuidam de plebe Poetae
    (20) Succurrit socios sic animare viros:
O passi graviora, minas contemnite vani
    Fulminis; occumbet sub duce caussa suo.
Destruitur praecone procul, procul eruta sexus
    Gloria: pro nobis dimicat illa manus.
(25) Quod facit, infectum reddit, praeposterus artem
    Exserit et cassâ Beverovicus ope.
Intumeat quacumque sibi meritissima plaudat
    Foemina, sit quâ se conditione beet:
Cui victas dant cuncta manus, facundia nostra est,
    (30) Nostra perennandi gloria, nostra Venus.
Indicium, male susceptae clarissime caussae
    Proditor, exemplo, Beverovice, facis;
Exemplo, cui sera fidem ne forte negaret
    Posteritas, aeri par facis et chalybi.
(35) Illa stupens, operis magni cum lemmate parvo
    Aeternum formae compositura decus,
Illa favens caussae victrici, o mascule, dicet,
    Heroum vigor, o nil nisi flamma mares!
Quis contendat huic, calami muliebris opella,
    (40) Quantumvis doctâ garrulitate liber?
Quid mulier? quot se marium facundia solo
    Cum Beverovicii conferat eloquio,
Cui caput est operis, tot jam per saecula salvi,
    Per tot victuri saecula, costa viri?
3. Febr.



[CH1639:003]
AD TITYRUM VIDUAE MARITUM DE MOPSO VIRGINEM DUCENTE
Nubentis Mopsi de virginitate triumphus,
    Quae tibi tam res est certa, mihi dubia est.
Haud facile immergunt quorum virtutibus obstat
    Res angusta, nec ut, Tityre, tu patulae.
Feb.



[CH1639:004]
DE HISPANIS IN EXITU DUNKERCKAE CAESIS
Nempe quid hoc monstri est? dicas abeundo redîsse,
    Naufragium in portu tam cito fecit Iber.
27. Feb.



[CH1639:005]
Parve puer, magnis nisi praeponende poetis,
Componende tamen, tot qui virtutibus annos
Tam paucos excedis, et omnem praepete pennâ
Spem patris attoniti pulchris conatibus imples.



[CH1639:006]
MARINI
Die mael die soete mael
Die ’ck met haer’ gulden draed schaduw sie maken
Op mijn liefs schoone kaken,
In een bosken der Minne.
(5) Ah schout het, hertie sonder sinne,
Soo ghij der Roos of Lelie meent te naken.
Daer sit de Boef verborgen
Met nett en Boogh en schiet de ziel voll sorgen
Mart.



[CH1639:007]
IN ANDREAE RIVETI VINDICIAS MARIAE MATRIS DOMINI
Quâ torvus irâ saxeae sacer legis
De monte lator saxeas furens fregit
Manu tabellas numinis vitellini
Pungente probro; torvus, acer, insulsae,
(5) Injuriosae, effraenis, impiae, insanae
Commenta laudis, queis abacta vitandis,
Si sis superstes, gratiosa, cum Sponso,
Cum Prole divâ, inhospitalis Aegypti
Quaeras latebras, execratur offensae
(10) Divinitatis archimysta Rivetus.
Agnosce foedi foeta mater erroris,
Agnosce, Roma, veritatis oblatae
Munus, diserti candidum instar autoris.
Non dissidemus, si sapis: piam, sanctam,
(15) Castam, pudicam, virginem, Dei matrem,
Quid porro? felicissimam creaturam
Docti fatemur, credimusque persuasi
Mariam eandem. Crede quod iubet credi
Quem credis, idem matris et Pater et proles
(20) Deus redemptor. Quo furore candorem
Laudando laedis, quo modestiam palpo.
Adverte demens, et, monente Riveto,
Toties monente pertinacem et ingratam,
Tandem docere: stant sacerrimi sacro
(25) Finis modusque, veritas, via et vita
Quos ipsa sanxit: deficis vel excedis?
Tollis vel addis? omne jota blasphemum est.
30. Mart.



[CH1639:008]
IN VIRI CLARISSIMI DOC.TISSIMIQUE MARCI ZUERII BOXHORNII HISTORIAM BREDAE EXPUGNATAE
Hactenus edomitae muti miracula Bredae
    Scivimus, et captam vix capit ulla fides:
Hactenus attoniti, stupor, admiratio Belgae est;
    Quaeque palam vidit, paene tacendo negat.
(5) Boxhorni princeps ingrata silentia solvit
    Par operi, priscis aequiparanda, manus;
Quoque sat Auriaci pateat vaga laurea Martis,
    Victoris populi Martia verba movet:
Coeptaque terribili memorat confecta trimestri,
    (10) Qualibus Eugeniae spes brevis annus erat;
Hic ubi surgentis frustra spectator arenae
    Horruit ad primae moenia molis Iber.
En quid agis, Lector? scriptae moliris an actae
    Prodere, an utrivis congrua verba rei?
(15) Tolle manum. scriptae laus est non unius aevi;
    Totius acta labor posteritatis erit.
5. Apr.



[CH1639:009]
IN ALBO I. FREDERICI GRONOVII
Ain, Gronovi maxime? his angustiis
Iubes amoris arrha stipetur mei?
Peccas, diserte censor errorum, gravi
Errore peccas: non ferunt brevi freto
(5) Immensa claudi. non sit Oceano minor,
Quâ, quam, Gronovi chare, sis charus mihi,
Dicam papyro: nempe dicturus fere
Quot hoc libello paginae vacant libris
Egeam vacivis. Iudica quid sim potis,
(10) Ubi, confluente grandium turbâ virûm,
Quod nec satis natura fert, Album est nigrum.
5. Apr.



[CH1639:010]
GENESEN VAN DOOFHEID, TOT GOD
Mijn’ misdaed, van ’tgetal der ghene die dij haten,
    Was op, onwaerdigh, mij, van ’tsalighe getal
    Der hoorers van dyns woords heilsamighe geschall,
Was op, welwaerdigh, mij van dijn’ hand uytgelaten,
(5) En sloegh mij over ’thooft, en wilde ’t niet verlaten
    ’T en schonde mij mijn een, mijn eenigh Oor en all.
    Dijn’ goedertierenheid schoot tuschen ’tongevall,
En stilde met een sett de weeën die mij aten,
En heelde mij ’tgehoor. Wat hebb ick nu te seggen?
(10) Mijn ongeluck en heil bij Malchus lot te leggen?
    O neen, de wonde was verr min genezelijck,
    De straffe bet verdient, de Weldaed ongelyck:
Ick was, als Malchus was, de Malchus die het lede,
Maer, ick moordadighe, de Malchus die ’tmij dede.
grati animi M. 8. Apr.



[CH1639:011]
Createur, mon recours au fort de tant d’angoisses
Dont depuis le Berceau j’ay ce coeur agité,
Qui ne frappes jamais, qu’encor tu ne paroisses
Plus soudain mille fois adoucy qu’ irrité;
(5) Où est le souvenir de ton amour immense,
Ce tresor infini, que ta bonté dispense
Dessus nous criminels, nous, humains inhumains;
Fais tu force aux efforts de ta pitié plus tendre,
T’armes tu contre toy, pour mieux reduire en cendre,
(10) Quoy que defiguré, l’ouvrage de tes mains?

Ceste bouë en crachat, cest’ insolente poudre,
Ce superbe neant, qui t’ose encor nommer,
Est-ce le digne object des eslans de ta foudre?
Suis-je de qui la mort te fasse renommer?
(15) Quand ton sage pouvoir fit sortir la nature
D’où elle n’estoit pas; quand, vestu de figure,
Ce Rien devint ce Tout qui n’a soustien que toy;
Ce fut un digne effort du bras de ta puissance:
Mais le sera-ce aussi quand tu perdras l’essence
(20) D’un Atome pourry, d’un miserable, Moy?

Tu m’a mis possesseur dedans la vaste plaine,
Dans l’Université de tes puissantes mains
Heritier du travail de ta saincte sepmaine
Du grand, du merveilleux partage des humains.



[CH1639:012]
IN TUMULUM BERNHARDI SAXONIS WEIMARIAE DUCIS
Quisquis ad hos cineres adstas incautior, horre
    Hospes, et exuvias Herculis esse puta.
Pertulit heic Saxo, Patriae invictissimus ultor,
    Sacra triumphato condier ossa solo.
(5) Quid faceret? fatis Alciden cedere, caussam
    Parca, nefas, lethum sentiit (?) esse suam.
Interimendus erat, quo non pereunte perîssent
    Austria, et innumerae quas parit Hydra neces.
18. 7b. (Sept.) Cruijspolder.



[CH1639:013]
(CONTRA SECUNDAS NUPTIAS)
Secunda vota plurimus mihi Rhetor
Suadet; vir et puella, nupti et innupti.
Cedam furori mille syllogismorum.
Quando? inquiunt. Mox atque desierint stulto
(5) Placere Libri, Liberi atque Libertas.
22. Sept. Cruijspolder.



[CH1639:014]
AD AMICOS
Debentur studiis quae non rapit otia Princeps:
    Non vacat uxorem ducere, si liceat.
Proli dura noverca meae sit, et altera proles:
    Si vacat uxorem ducere, non liceat.
(5) Nullâ vendiderim pro conjuge libertatem:
    Si licet uxorem ducere, non libeat.
Iam de coniugio missum facitote, et agamus
    Quod vacet et libeat, quod vacet et liceat.
22. Sept. Cruijspolder.



[CH1639:015]
(ALIUD)
Ducere me uxorem vultis. Vetulam anne juvencam?
    Si vetulam, nolo; si juvenem, nequeo.
Cur juvenem nequeo: ne forte puerpera plenam
    Oppleat agnatâ prole noverca domum.
(5) Cur vetulam nolo? Glacies nec larva locari
    Apta, nec est thalamo grata ruina meo.
22. Sept. Ibid.



[CH1639:016]
E CASTRIS REDUX
Haga, meum decus, Haga, Ducum lectissima sedes,
    Haga, voluptatis tota medulla meae;
En iterum sudore vagae, solennis, amarae,
    Asperae, inexhaustae tempora militiae
(5) Humidus, ad postem fixis inglorius armis
    Advolo in amplexus, patria virgo, tuos.
Accipe, et acceptum, nisi dedignaris, alumnum
    Aspice non torvo blanda supercilio.
Auriaci sint de populis murisque triumphi,
    (10) Ceperit invictâ castra virosque manu:
Plus Duce victor ero, modo te, pulcherrima, Civi
    Qui solâ capitur te, patiare capi.
In castris. Cruijspolder. 28. 7b. (Sept.).



[CH1639:017]
TOE-MAET OP HET LOF DER VROUWEN VAN DR. BEVERWIJCK
Geleerde Beverwijck, ick hebb u noch te leeren.
Vergeeft mijn achter-klapp: Ick moet uw’ Boeck vermeeren,
En klappen achter aen dat bij u, of ick miss,
Niet willens onversint en onbeschreven is.
(5) Carmenta kost geen duijtsch, ’t en is haer niet te wijten;
Uijtheemsche letteren en konden ons niet bijten:
Maer ’tbroeckeloos geslacht, haer afkomst, hier te land
Heeft onse wortelen van ’tspreken eerst geplant.
Lett op het grootst gerucht: de Haenen moghen kraeijen;
(10) De Hoenders kakelen: de beste papegaeijen
Zijn wijfjens. Wilt ghij meer? de konst heet Moeder-tael,
Niet Vader-tael: Noch meer? het swaerst van altemael
Stelt mijn vermoeden vast: het schrijven van de Wetten
Is mannen-werck van ouds: maer siet de loose sletten,
(15) Hoe hebben sij haer leed gewroken by gevall;
’T komt op een’ Letter aen, Wyf en wijs, Man en mal.
B. ad Zomam 2. Octob.



[CH1639:018]
AD BEVEROVICIUM CUM EPIGRAMMATE BELGICO, CAP. 3. LIB. 2. DE EXCELL. SEXUS FOEMINEI ADSCRIBENDO
Hoc tibi mantissae, Musarum digne sacerdos,
    De medio natum gurgite Nostra dicat;
Pulverulenta dicat, qualis sudavit et alsit,
    Qualis ab aestivo fusca labore redit.
(5) Stridorem, si rauca strepit, didicisse rudentes
    Inter, et aurigas inter, et arma puta.
Si titubat male composito pede, talis aquae vis
    Dum caneret, venti, dum veheretur, erat.
Denique si lapsa est, lapsa est labentibus undis,
    (10) Et fluvii faciem rapta ruentis habet.
Quod magis ignoscas, peccat properando: quid, inquis,
    Quo festinandi tuta colore ruit?
Te Beverovici, cultamque sororibus octo,
    Battaviae Cirrham sensit adesse domum:
(15) Hos animo votisque diu; velisque petitos
    Exilii metam credidit esse lares.
Pro venia rerum ratio est: vicina quieti
    Ocyus in terram praecipitata ruunt.
Excipe praecipitem, si non gravis hospes amico est;
    (20) Exceptam Pindi de grege scribe tui.
Sin piget exceptae, proscriptam fronte severâ
    Restat honorato plectere servitio.
A pedibus, dic, Schurmannae manibusque stupendis,
    Si placet ancillae non leve munus, eris.
(25) Illa quid? excedet levibus velocior Euris,
    Nec sinet ingratas rumpere fata moras.
Nempe nec exilio possit magis ulla beato,
    Nec postliminio nobiliore frui.
I bona, quo sortis tua te vocat aura secundae,
    (30) Invidiae, tantum non sine dente meae.
B. ad Zomam. 5. Octob.



[CH1639:019]
IN BARLAEI EPIGRAMMA DE TESSALA EQUITANTE. AD IPSAM
En quid agis? dici vates sibi poscit in aurem,
    An possis equitem, Tessala, ferre virum.
Si, non fassa, negas, vano conamine primum
    Non vanâ spolias fertilitate thorum.
(5) Si non, fassa, negas, cave ne videare malignis,
    O bona, fallaci non sat avara proco.
Tutius ergo taces. At si te quaestio torquet,
    Accipe, qua paucis expediare dabo.
Nec fassae murmur, nec in aurem verba negantis
    (10) Exigo: in amplexus irrue muta meos;
Experiere Equitem, qui num quoque, Tessala, vir sit
    Mox poteris mutae dicere muta tibi.
In paroxysmo febris tertianae. Hag. 19. Octo.



[CH1639:020]
IN DIEM NATALEM FILII SECUNDOGENITI PRINCIPIS MEI.
MDCXXXIX

Nasceris Andreae fatali luce, Batavûm
    Mille Puer votis, mille petite Patris.
Accipimus Pater et Batavi praesagia; totum
    Scilicet [Grieks-]andreían[-Grieks] te fore fata notant.
5. Decemb.



[CH1639:021]
INSCRIPTIO VILLAE
Quid faciat laetas segetes nec scire laboro,
    Nec vacat; hic satis est si scio quid faciant.
10. Dec.
Inscriptio vitaulii, villae titel M.D.



[CH1639:022]
(OPRECHT BEDROGH)
Ieroen de Loghenaer
Seght hij lieght, en ’t is waer.
Sie hoe Ieroen bedrieght,
Hij seght waer en hij lieght.
20. Dec.


Continue