Dit is een onderdeel van OvidiusHeroides1580.html. Klik hier voor het hele document.

at in secundo Elegiarum, sic scribens ad Marcum:
Et quod Penelopes verbis reddatur Ulyssi,
        Scribimus, & lachrymas Phylli relicta tuas.
    Quod Paris, & Macareus, & quod male gratus Iason,
        Hyppolytique parens, Hippolytusque legant.
    Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem,
    Dictat, & Aoniae Lesbis amica lyrae, &c.
    Reliqua studiosis illic legenda relinquimus: satis est admonuisse. Hero accepta Leandri epistola respondet, id agens, ut se ardenter redamare significet, & ad mutuos amplexus amatorem advocet. Desidiam verò interdum accusat, ut ostendat, quàm syncero & continuo amore semper amet. Aliquando in mare invehitur. Nonnunquam timet ne ob aliam fuerit distitua. Verùm statim amores suspicionem in amantium consuetudinem, qui omnia timent, transferendo, coniecturam imminuit. Demùm suadet, ut non nisi tranquillo freto se committat.


HERO LEANDRO.

QUam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
    Ut possim missam rebus habere, veni!
Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
    Da veniam fassae; non patienter amo.
(5) Urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar:
    Fortius ingenium suspicor esse viris.
Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis;
    Deficiam, parvi temporis adde moram.
Vos modo venando, modo rus geniale colendo
    (10) Ponitis in varia tempora longa mora.
Aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae
    Flectitis aut freno colla sequacis equi;
Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo,
    Diluitur posito serior hora mero.
(15) His mihi summotae, vel si minus acriter urar,
    Quod faciam, superest praeter amare nihil.
Quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
    Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.
Aut ego cum cana de te nutrice susurro,
    (20) Quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
Aut mare prospiciens odioso concita vento
    Corripio verbis aequora paene tuis;
Aut ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
    Posse quidem, sed te nolle venire, queror;
(25) Dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
    Pollice quas tremulo conscia siccat anus.
Saepe tui specto si sint in litore passus,
    Impositas tamquam servet harena notas;
Utque rogem de te & scribam tibi, siquis Abydo
    (30) Venerit aut, quaero, siquis Abydon eat.
Quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
    Hellespontiaca ponis iturus aqua?
Sic ubi lux acta est & noctis amicior hora
    Exhibuit pulso sidera clara die,
(35) Protinus in summa vigilantia lumina turre
    Ponimus, adsuetae signa notamque viae,
Tortaque versato ducentes stamina fuso
    Feminea tardas fallimus arte moras.
Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris:
    (40) Nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
Iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
    An vigilant omnes, & timet ille suos?
Iamne suas umeris illum deponere vestes,
    Pallade iam pingui tinguere membra putas?
(45) Adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
    Sed movet obrepens somnus anile caput.
Postque morae minimum iam certe navigat, inquam,
    Lentaque dimotis bracchia iactat aquis.
Paucaque cum tacta perfeci stamina terra
    (50) An medio possis, quaerimus, esse freto.
Et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
    Ut tibi det faciles utilis aura vias;
Auribus incertas voces captamus & omnem
    Adventus strepitum credimus esse tui.
(55) Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
    Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
Forsitan invitus mecum tamen, improbe, dormis
    Et, quamquam non vis ipse venire, venis.
Nam modo te videor prope iam spectare natantem,
    (60) bracchia nunc umeris umida ferre meis,
Nunc dare quae soleo, madidis velamina membris,
    Pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
Multaque praeterea linguae reticenda modestae
    Quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
(65) Me miseram! brevis est haec & non vera voluptas;
    Nam tu cum somno semper abire soles.
Firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
    Nec careant vera gaudia nostra fide.
Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
    (70) Cur totiens a me, lente morator, abes?
Est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
    Nocte sed hesterna lenior aura fuit.
Cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
    Tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
(75) Protinus ut similis detur tibi copia cursus,
    hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
At cito mutata est pacati forma profundi.
    Tempore, cum properas, saepe minore venis.
Hic, puto, deprensus nil quod querereris haberes
    (80) meque tibi amplexo nulla noceret hiems.
Certe ego tum ventos audirem laeta sonantes
    Et numquam placidas esse precarer aquas.
Quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
    Contemptumque prius nunc vereare fretum?
(85) Nam memini, cum te saevum veniente minaxque
    Non minus, aut multo non minus, aequor erat;
Cum tibi clamabam: sic tu temerarius esto,
    Ne miserae virtus sit tua flenda mihi.
Unde novus timor hic quoque illa audacia fugit?
    (90) magnus ubi est spretis ille natator aquis?
Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
    Et facias placidum per mare tutus iter,
Dummodo sis idem; dum sic, ut scribis, amemur
    Flammaque non fiat frigidus illa cinis.
(95) Non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
    Quam similis vento ne tuus erret amor,
Ne non sim tanti, superentque pericula causam
    Et videar merces esse labore minor.
Interdum metuo, patria ne laedar & impar
    (100) Dicar Abydeno Thressa puella toro.
Ferre tamen possum patientius omnia, quam si
    Otia nescio qua paelice captus agis,
In tua si veniunt alieni colla lacerti
    Fitque novus nostri finis amoris amor.
(105) A, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
    Fataque sint culpa nostra priora tua!
Nec quia venturi dederis mihi signa doloris,
    haec loquor aut fama sollicitata nova.
Omnia sed vereor! quis enim securus amavit?
    (110) Cogit & absentes plura timere locus.
Felices illas, sua quas praesentia nosse
    Crimina vera iubet, falsa timere vetat.
Nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
    Incitat & morsus error uterque pares.
(115) O utinam venias! aut ut ventusve paterve
    Causaque sit certe femina nulla morae!
Quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
    Iamdudum pecca, si mea fata petis.
Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
    (120) Quoque minus venias, invida pugnat hiems.
Me miseram! quanto planguntur litora fluctu,
    Et latet obscura condita nube dies!
Forsitan ad pontum mater pia venerit Helles
    mersaque roratis nata fleatur aquis;
(125) An mare ab inviso privignae nomine dictum
    Vexat in aequoream versa noverca deam?
Non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis;
    hac Helle periit, hac ego laedor aqua.
At tibi flammarum memori, Neptune, tuarum
    (130) Nullus erat ventis impediendus amor:
Si neque Amymone nec, laudatissima forma,
    Criminis est Tyro fabula vana tui,
Lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata,
    Et nondum nexis angue Medusa comis
(135) Flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno
    Et quarum memini nomina lecta mihi.
Has certe pluresque canunt, Neptune, poetae
    molle latus lateri conposuisse tuo.
Cur igitur, totiens vires expertus amoris,
    (140) Adsuetum nobis turbine claudis iter?
Parce, ferox, latoque mari tua proelia misce;
    Seducit terras haec brevis unda duas.
Te decet aut magnas magnum iactare carinas
    Aut etiam totis classibus esse trucem;
(145) Turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem
    gloriaque est stagno quolibet ista minor.
Nobilis ille quidem est & clarus origine, sed non
    A tibi suspecto ducit Ulixe genus.
Da veniam servaque duos. natat ille; sed isdem
    (150) Corpus Leandri, spes mea pendet aquis.
Sternuit etn lumen, posito nam scribimus illo,
    Sternuit & nobis prospera signa dedit.
Ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes
    Cras que erimus plures inquit & ipsa bibit.
(155) Effice nos plures evicta per aequora lapsus,
    O penitus toto corde recepte mihi!
In tua castra redi, socii desertor amoris;
    Ponuntur medio cur mea membra toro?
Quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit
    (160) Sternet & aequoreas aequore nata vias.
Ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
    Sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
Nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
    Sola dedit vastis femina nomen aquis?
(165) Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
    Aut gemini nequeas ferre laboris onus.
At nos diversi medium coeamus in aequor
    Obviaque in summis oscula demus aquis
Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
    (170) Exiguum sed plus quam nihil illud erit.
Vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
    Vel timidus famae cedere vellet amor!
Nunc male res iunctae, calor & reverentia pugnant.
    Quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
(175) Ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
    Impositam celeri Phasida puppe tulit;
Ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
    Cum praeda rediit protinus ille sua.
Tu quam saepe petis quod amas, tam saepe relinquis,
    (180) Et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
Sic tamen, o iuvenis, tumidarum victor aquarum,
    Sic facito spernas, ut vereare, fretum.
Arte laboratae merguntur ab aequore naves;
    Tu tua plus remis bracchia posse putas?
(185) Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
    Exitus hic fractis puppibus esse solet.
Me miseram! cupio non persuadere quod hortor
    Sisque, precor, monitis fortior ipse meis;
Dummodo pervenias excussaque saepe per undas
    (190) Inicias umeris bracchia lassa meis.
Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
    Nescio quid pavidum frigore pectus habet.
Nec minus hesternae confundor imagine noctis,
    Quamvis est sacris illa piata meis.
(195) Namque sub aurora iam dormitante lucerna
    Somnia quo cerni tempore vera solent,
Stamina de digitis cecidere sopore remissis
    Collaque pulvino nostra ferenda dedi.
Hic ego ventosas nantem delphina per undas
    (200) Cernere non dubia sum mihi visa fide:
Quem postquam bibulis illisit fluctus harenis,
    Unda simul miserum vitaque deseruit.
Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
    Nec nisi tranquillo bracchia crede mari.
(205) Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
    Quae numquam nisi te sospite sospes ero.
Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
    Tu placidas toto pectore finde vias.
Interea, quoniam nanti freta pervia non sunt,
    (210) Leniat invisas littera missa moras.

Continue

IN DECIMAM NONAM
Epistolam Argu-
mentum.

    Profectus ad sacra Dianae Acontius, quae in Delo insula maris Aegaei omnium Cycladum clarissima ex frequenti virginum conventu celebrabantur, in amoren visae Cydippes puellae obilis excaluit. Sed cùm illam ob generis imparitatem non auderet in suum amorem sollicitare, novam commentus fraudem in pulcherrimo pomo scripsit duos hosce versus:
        Iuro tibi sanè per mystica sacra Dianae,
        Me tibi venturam comitem, sponsamque futuram.
    Atque illud ad pedes puellae proiecit, quae fraudis inscia cùm imprudens legeret, visa est se uxorem Acontio pacisci. Nam quae ante deos in templo Deliae Dianae dicerentur, rata esse debere lex erat. Cum autem paulò post pater, huiusce rei inscius, illam alii desponderet subita febre correpta* est. Quare hac epistola Acontius conatur persuadere hunc morbum à Diana immissum esse, eo quòd non impleverit, quae dea praesente promiserit. Ne verò dubitet iterum decipi, ab ea exorditur parte, qua maximè haesitare poterat. Adducit deinde eum in odium cui desponsata fuerat, cùm dicat omnem aegritudinem accidere illius causa.

[p. 180]


ACONTIUS CYDIPPE

ACcipe, Cydippe, despecti nomen Aconti,
    Illius, in pomo qui tibi verba dedit.
Pone metum, nihil hic iterum iurabis amanti,
    Promissam satis est te semel esse mihi.
(5) Perlege: discedat sic corpore languor ab isto,
    Qui meus est, ulla parte dolere, dolor.
Quid pudor ora subit? nam, sicut in aede Dianae,
    Suspicor ingenuas erubuisse genas.
Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
    (10) Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
Verba licet repetas, quae demptus ab arbore foetus
    Pertulit ad castas me iaciente manus;
Invenies illic id te spondere, quod opto
    Te potius, virgo, quam meminisse deam.
(15) Nunc quoque idem (timeo), sed idem tamen acrius illud;
    Adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
Quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
    Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
Spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor.
    (20) Non potes hoc factum teste negare dea.
Adfuit & praesens, ut erat, tua verba notavit
    Et visa est mota dicta tulisse coma.
Deceptam dicas nostra te fraude licebit,
    Dum fraudis nostrae causa feratur amor.
(25) Fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni?
    Id me, quod quereris, conciliare potest.
Non ego natura nec sum tam callidus usu;
    Sollertem tu me, crede, puella, facis.
Te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me
    (30) Adstrinxit verbis ingeniosus Amor.
Dictatis ab eo feci sponsalia verbis
    Consultoque fui iuris Amore vafer.
Sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
    Si tamen est, quod ames, velle tenere dolus.
(35) En, iterum scribo mittoque rogantia verba!
    Altera fraus haec est, quodque queraris habes.
Si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
    Teque, peti caveas tu licet, usque petam.
Per gladios alii placitas rapuere puellas;
    (40) Scripta mihi caute littera crimen erit?
Di faciant, possim plures imponere nodos,
    Ut tua sit nulla libera parte fides.
Mille doli restant, clivo sudamus in imo;
    Ardor inexpertum nil sinet esse meus.
(45) Sit dubium, possisne capi; captabere certe.
    Exitus in dis est, sed capiere tamen.
Ut partem effugias, non omnia retia falles,
    Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
Si non proficient artes, veniemus ad arma,
    (50) Inque tui cupido rapta ferere sinu.
Non sum qui soleam Paridis reprehendere factum
    Nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
Nos quoque, sed taceo. mors huius poena rapinae
    Ut sit, erit quam te non habuisse minor.
(55) Aut esses formosa minus, peterere modeste;
    Audaces facie cogimur esse tua.
Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
    Sidera, qui flammae causa fuere meae;
Hoc faciunt flavi crines & eburnea cervix
    (60) Quaeque, precor, veniant in mea colla manus
Et decor & vultus sine rusticitate pudentes
    Et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.
Cetera si possem laudare, beatior essem,
    Nec dubito, totum quin sibi par sit opus.
(65) Hac ego compulsus, non est mirabile, forma,
    Si pignus volui vocis habere tuae.
Denique, dum captam tu te cogare fateri,
    Insidiis esto capta puella meis.
Invidiam patiar; passo sua praemia dentur.
    (70) Cur suus a tanto crimine fructus abest?
Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;
    Utraque victorem nempe secuta virum.
Quamlibet accuses & sis irata licebit,
    Irata liceat dum mihi posse frui.
(75) Idem qui facimus, factam tenuabimus iram,
    Copia placandi sit modo parva tui.
Ante tuos liceat flentem consistere vultus
    Et liceat lacrimis addere verba suis
Utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,
    (80) Tendere submissas ad tua crura manus!
Ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?
    Iamdudum dominae more venire iube.
Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos
    Oraque sint digitis livida nostra tuis.
(85) Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
    Corpore laedatur ne manus ista meo.
Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis;
    Servabor firmo vinctus amore tui.
Cum bene se quantumque volet satiaverit ira,
    (90) Ipsa tibi dices: quam patienter amat!
Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre:
    Tam bene qui servit, serviat iste mihi!
Nunc reus infelix absens agor, & mea, cum sit
    Optima, non ullo causa tuente perit.
(95) Hoc quoque quod tum vis, sit scriptum iniuria nostrum,
    Quod de me solo nempe queraris, habes.
Non meruit falli mecum quoque Delia; si non
    Vis mihi promissum reddere, redde deae.
Adfuit & vidit, cum tu decepta rubebas,
    (100) Et vocem memori condidit aure tuam.
Omina re careant! nihil est violentius illa,
    Cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
Testis erit Calydonis aper sic saevus, ut illo
    Sit magis in natum saeva reperta parens.
(105) Testis & Actaeon, quondam fera creditus illis,
    Ipse dedit leto cum quibus ante feras;
Quaeque superba parens saxo per corpus oborto
    Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
    (110) Ne videar causa falsa monere mea;
Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
    Ipso nubendi tempore saepe iaces.
Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
    Et salvam salva te cupit esse fide.
(115) Inde fit, ut, quotiens existere perfida temptas,
    Peccatum totiens corrigat illa tuum.
Parce movere feros animosae virginis arcus;
    mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
    (120) Servetur facies ista fruenda mihi.
Serventur vultus ad nostra incendia nati,
    Quique subest niveo lenis in ore rubor.
Hostibus & siquis, ne fias nostra, repugnat,
    Sic sit ut invalida te solet esse mihi.
(125) Torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
    Dicere nec possum, quid minus ipse velim;
Maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi
    Teque mea laedi calliditate puto.
In caput ut nostrum dominae periuria, quaeso,
    (130) Eveniant; poena tuta sit illa mea!
Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro
    Anxius huc illuc dissimulanter eo;
Subsequor ancillam furtim famulumque requirens,
    Profuerint somni quid tibi quidve cibi.
(135) Me miserum, quod non medicorum iussa ministro
    Effingoque manus insideoque toro!
Et rursus miserum, quod me procul inde remoto,
    Quem minime vellem, forsitan alter adest.
Ille manus istas effingit & adsidet aegrae
    (140) Invisus superis cum superisque mihi,
Dumque suo temptat salientem pollice venam,
    Candida per causam bracchia saepe tenet
Contrectatque sinus & forsitan oscula iungit;
    Officio merces plenior ista suo est.
(145) Quis tibi permisit nostras praecerpere messes?
    Ad saepem alterius quis tibi fecit iter?
Iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!
    A mihi promisso corpore tolle manus!
Improbe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;
    (150) Postmodo si facies istud, adulter eris.
Elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;
    Si nescis: dominum res habet ista suum.
Nec mihi credideris: recitetur formula pacti;
    Neu falsam dicas esse, fac ipsa legat.
(155) Alterius thalamo tibi nos, tibi dicimus exi!
    Quid facis hic? exi! non vacat iste torus.
Nam quod habes & tu gemini verba altera pacti,
    Non erit idcirco par tua causa meae.
Haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;
    (160) Sed propior certe quam pater ipsa sibi est.
Promisit pater hanc, haec se iuravit amanti;
    Ille homines, haec est testificata deam.
Hic metuit mendax, haec & periura vocari;
    An dubitas, hic sit maior an ille metus?
(165) Denique ut amborum conferre pericula possis,
    respice ad eventus: haec cubat, ille valet.
Nos quoque dissimili certamina mente subimus;
    Nec spes par nobis nec timor aequus adest.
Tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est,
    (170) Idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.
Si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,
    Cedere debueras ignibus ipse meis.
Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,
    Ad quid, Cydippe, littera nostra redit.
(175) Hic facit ut iaceas & sis suspecta Dianae;
    hunc tu, si sapias, limen adire vetes.
Hoc faciente subis tam saeva pericula vitae,
    Atque utinam pro te, qui movet illa, cadat!
Quem si reppuleris nec, quem dea damnat, amaris,
    (180) Tu tunc continuo, certe ego salvus ero.
Siste metum, virgo! stabili potiere salute,
    Fac modo polliciti conscia templa colas;
Non bove mactato caelestia numina gaudent,
    Sed, quae praestanda est & sine teste, fide.
(185) Ut valeant aliae, ferrum patiuntur & ignes,
    Fert aliis tristem sucus amarus opem.
Nil opus est istis; tantum periuria vita
    Teque simul serva meque datamque fidem!
Praeteritae veniam dabit ignorantia culpae:
    (190) Exciderant animo foedera lecta tuo.
Admonita es modo voce mea, modo casibus istis,
    Quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.
His quoque vitatis in partu nempe rogabis,
    Ut tibi luciferas adferat illa manus?
(195) Audiet & repetens quae sunt audita requiret,
    Iste tibi de quo coniuge partus eat.
Promittes votum; scit te promittere falso.
    Iurabis; scit te fallere posse deos.
Non agitur de me; cura maiore laboro.
    (200) Anxia sunt causa pectora nostra tua.
Cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,
    Ignaros culpae quos facis esse tuae?
Et cur ignorent? matri licet omnia narres.
    Nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
(205) Ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
    Sacra pharetratae dum facit ipsa deae;
Ut te conspecta subito, si forte notasti,
    restiterim fixis in tua membra genis;
Et te dum nimium miror, nota certa furoris,
    (210) Deciderint umero pallia lapsa meo;
Postmodo nescio qua venisse volubile malum
    Verba ferens doctis insidiosa notis;
Quod quia sit lectum sancta praesente Diana
    Esse tuam vinctam numine teste fidem.
(215) Ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
    Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
Nube, precor dicet cui te bona numina iungunt;
    Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae.
    (220) Talis erit mater, si modo mater erit.
Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque; videto:
    Inveniet vobis consuluisse deam.
Insula Coryciis quondam celeberrima nymphis
    Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
(225) Illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
    Nomina, despectis arguor ortus avis.
Sunt & opes nobis, sunt & sine crimine mores;
    Amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
Appeteres talem vel non iurata maritum;
    (230) Iuratae vel non talis habendus erat.
Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;
    haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;
E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
    Alterius noceant ne tibi tela, cave!
(235) Iuncta salus nostra est, miserere meique tuique:
    Quid dubitas unam ferre duobus opem?
Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,
    Tinctaque votivo sanguine Delos erit,
Aurea ponetur mali felicis imago,
    (240) Causaque versiculis scripta duobus erit:
"effigie pomi testatur acontius huius
    Quae fuerint in eo scripta fuisse rata."
Longior infirmum ne lasset epistula corpus
    Clausaque consueto sit sibi fine: vale!

Continue

IN XXI. EPISTOLAM ARGUMENTUM.


    Cum [...] versiculum,
    Quos vereor paucos ne velit esse mihi.
    Quanquam non id solum, sed & tota Epistola adulterina videatur, cum constet, nec Ovidium nec sabinum, ut diximus, Leandri, Heronis, Acontij, Cydippes epistolae scripsisse. Quas Ovidius scripsisset, eramu certe meminisset, sicut de reliquis. Si de Sabino contendas, videas utrumne cum Sabini stylo conveniant.


CYDIPPE ACONTIO

[p. 190]
[Littera pervenit tua quo consuevit, Aconti
    Et paene est oculis insidiata meis.]
PErtimui, scriptumque tuum sine murmure legi.
    Iuraret ne quos inscia lingua Deos.
(5) Et puto captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,
    Promissam scires me satis esse semel.
Nec lectura fui: sed si tibi dura fuissem,
    Aucta foret saevae forsitan ira Deae.
Omnia cùm faciam, cum dem pia thura Dianae,
    (10) Illa tamen justa plus tibi parte favet
Utque cupis credi, memori te vindicat ira.
    Talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
At melius virgo favisset virginis annis,
    Quos vereor paucos ne velit esse mihi.
(15) Languor enim causis non apparentibus haeret,
    Adjuvor & nulla fessa medentis ope.
Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
[p. 191]
    Pallida vix cubito membra levare putas?
Nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
    (20) Colloquii nobis sentiat esse vices.
Ante fores sedet haec: quid agamque rogantibus inter,
    Ut possim tuto scribere, dormit ait.
Mox ubi secreti longi causa optima, somnus
    Credibilis tarda desinit esse mora,
(25) Iamque venire videt quos non admittere durum est,
    Excreat & dicta dat mihi signa nota.
Sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
    Et tegitur trepido littera coepta sinu.
Inde meos digitos iterum repetita fatigat;
    (30) Quantus sit nobis adspicis ipse labor.
Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
    Sed melior iusto quamque mereris ego.
Ergo te propter totiens incerta salutis
    Commentis poenas doque dedique tuis?
(35) Haec nobis formae te laudatore superbae
    Contingit merces & placuisse nocet?
Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
    Culpatum nulla corpus egeret ope;
Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
    (40) Perditis & proprio vulneror ipsa bono.
Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
    Tu votis obstas illius, ille tuis,
Ipsa velut navis iactor, quam certus in altum
    Propellit Boreas, aestus & unda refert.
(45) Cumque dies caris optata parentibus instat,
    Immodicus pariter corporis ardor inest.
Nunc mihi coniugii tempus crudelis ad ipsum
    Persephone nostras pulsat acerba fores.
Iam pudet & timeo, quamvis mihi conscia non sim,
    (50) Offensos videar ne meruisse deos.
Accidere haec aliquis casu contendit, & alter
    Acceptum superis hunc negat esse virum;
Neve nihil credas in te quoque dicere famam,
    Facta veneficiis pars putat ista tuis.
(55) Causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
    Aspera submota proelia, plector ego.
Dic mihi nunc, solitoque tibi ne decipe more;
    Quid facies odio, sic ubi amore noces?
Si laedis quod amas, hostem sapienter amabis;
    (60) me, precor, ut serves, perdere velle velis!
Aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,
    Quam ferus indigna tabe perire sinis,
Aut dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
    Quid mihi te iactas? gratia nulla tua est.
(65) Elige, quid fingas: non vis placare Dianam.
    Immemor es nostri; non potes, illa tui est.
Vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo
    Esset in Aegaeis cognita Delos aquis.
Tunc mea difficili deducta est aequore navis
    (70) Et fuit ad coeptas hora sinistra vias.
Quo pede processi? quo me pede limine movi?
    Picta citae tetigi quo pede texta ratis?
Bis tamen adverso redierunt carbasa vento:
    mentior, a demens! ille secundus erat.
(75) Ille secundus erat qui me referebat euntem
    Quique parum felix impediebat iter.
Atque utinam constans contra mea vela fuisset!
    Sed stultum est venti de levitate queri.
Mota loci fama properabam visere Delon
    (80) Et facere ignava puppe videbar iter.
Quam saepe ut tardis feci convicia remis
    Questaque sum vento lintea parca dari.
Et iam transieram Myconon, iam Tenon & Andron,
    Inque meis oculis candida Delos erat;
(85) Quam procul ut vidi, quid me fugis, insula dixi
    Laberis in magno numquid ut ante mari?
Institeram terrae, cum iam prope luce peracta
    Demere purpureis sol iuga vellet equis.
Quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,
    (90) Comuntur nostrae matre iubente comae.
Ipsa dedit gemmas digitis & crinibus aurum
    Et vestes umeris induit ipsa meis.
Protinus egressae superis, quibus insula sacra est,
    Flava salutatis tura merumque damus;
(95) Dumque parens aras votivo sanguine tingit
    Sectaque fumosis ingerit exta focis,
Sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes
    Erramusque vago per loca sacra pede;
Et modo porticibus spatior modo munera regum
    (100) miror & in cunctis stantia signa locis.
Miror & innumeris structam de cornibus aram
    Et de qua pariens arbore nixa dea est
Et quae praeterea (neque enim meminive libetve
    Quidquid ibi vidi dicere) Delos habet.
(105) Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
    Visaque simplicitas est mea posse capi.
In templum redeo gradibus sublime Dianae.
    Tutior hoc ecquis debuit esse locus?
Mittitur ante pedes malum cum carmine tali:
    (110) Ei mihi! iuravi nunc quoque paene tibi!
Sustulit hoc nutrix mirataque perlege dixit.
    Insidias legi, magne poeta, tuas.
Nomine coniugii dicto confusa pudore,
    Sensi me totis erubuisse genis,
(115) Luminaque in gremio veluti defixa tenebam,
    Lumina propositi facta ministra tui.
Improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est?
    Quidve vir elusa virgine laudis habes?
Non ego constiteram sumpta peltata securi,
    (120) Qualis in Iliaco Penthesilea solo;
Nullus Amazonio caelatus balteus auro,
    Sicut ab Hippolyta, praeda relata tibi est.
Verba quid exultas tua si mihi verba dederunt
    Sumque parum prudens capta puella dolis?
(125) Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit;
    Tu nunc Hippomenes scilicet alter eris?
At fuerat melius, si te puer iste tenebat,
    Quem tu nescio quas dicis habere faces,
More bonis solito spem non corrumpere fraude;
    (130) Exoranda tibi, non capienda fui.
Cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas,
    Propter quae nobis ipse petendus eras?
Cogere cur potius quam persuadere volebas,
    Si poteram audita condicione capi?
(135) Quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris
    Linguaque praesentem testificata deam?
Quae iurat mens est. nil coniuravimus illa;
    Illa fidem dictis addere sola potest.
Consilium prudensque animi sententia iurat
    (140) Et nisi iudicii vincula nulla valent.
Si tibi coniugium volui promittere nostrum,
    Exige polliciti debita iura tori.
Sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem,
    Verba suis frustra viribus orba tenes.
(145) Non ego iuravi, legi iurantia verba;
    Vir mihi non isto more legendus eras.
Decipe sic alias, succedat epistula pomo;
    Si valet hoc magnas ditibus aufer opes;
Fac iurent reges sua se tibi regna daturos
    (150) Sitque tuum toto quidquid in orbe placet!
Maior es hoc ipsa multo, mihi crede, Diana,
    Si tua tam praesens littera numen habet.
Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi,
    Cum bene promissi causa peracta mei est,
(155) Confiteor, timeo saevae Latoidos iram
    Et corpus laedi suspicor inde meum.
Nam quare, quotiens socialia sacra parantur,
    Nupturae totiens languida membra cadunt?
Ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras
    (160) Fugit, & a thalami limine terga dedit
Vixque manu pigra totiens infusa resurgunt
    Lumina, vix moto corripit igne faces.
Saepe coronatis stillant unguenta capillis
    Et trahitur multo splendida palla croco.
(165) Cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem
    Cernit & a cultu multa remota suo,
Proicit ipse sua deductas fronte coronas
    Spissaque de nitidis tergit amoma comis;
Et pudet in tristi laetum consurgere turba,
    (170) Quique erat in palla, transit in ora rubor.
At mihi, vae miserae! torrentur febribus artus
    Et gravius iusto pallia pondus habent.
Nostraque plorantes video super ora parentes
    Et face pro thalami fax mihi mortis adest.
(175) Parce laboranti, picta dea laeta pharetra,
    Daque salutiferam iam mihi fratris opem.
Turpe tibi est, illum causas depellere leti,
    Te contra titulum mortis habere meae.
Numquid, in umbroso cum velles fonte lavari,
    (180) Imprudens vultus ad tua labra tuli?
Praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
    Ave mea spreta est vestra parente parens?
Nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
    Inque parum fausto carmine docta fui.
(185) Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
    Tura feras; prosint quae nocuere manus!
Cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
    Non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
Omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
    (190) Saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
    Aegra superposita membra fovere manu.
Adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi;
    Sed meminit nostrum virginis esse torum.
(195) Iam quoque nescio quid de se sensisse videtur;
    Nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
Et minus audacter blanditur & oscula rara
    Applicat & timido me vocat ore suam.
Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
    (200) In dextrum vertor, cum venit ille, latus
Nec loquor, & tecto simulatur lumine somnus
    Captantem tactus reicioque manum.
Ingemit & tacito suspirat pectore, me quod
    Offensam, quamvis non mereatur, habet.
(205) Ei mihi, quod gaudes & te iuvat ista voluntas!
    Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
Tu mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
    Qui mihi tendebas retia, dignus eras.
Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus:
    (210) Es procul a nobis, & tamen inde noces.
Mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
    Quod faciat longe vulnus, acumen habes.
Certe ego convalui nondum de vulnere tali,
    Ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
(215) Quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
    Ingenii videas magna tropaea tui!
Concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
    In pomo refero mente fuisse tuo.
Candida nec mixto sublucent ora rubore.
    (220) Forma novi talis marmoris esse solet;
Argenti color est inter convivia talis,
    Quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
Si me nunc videas, visam prius esse negabis;
    Arte nec est dices ista petita mea.
(225) Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes
    Et cupies illud non meminisse deam.
Forsitan & facies iurem ut contraria rursus,
    Quaeque legam mittes altera verba mihi.
Sed tamen adspiceres vellem prout ipse rogabas,
    (230) Et discas sponsae languida membra tuae!
Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
    Tu veniam nostris vocibus ipse petas.
Ne tamen ignores: ope qua revalescere possim,
    Quaeritur à Delphis fata canente Deo.
(235) Et quoque nescio quam nunc, ut vaga fama susurrat,
    Neglectam queritur testis habere fidem.
Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt:
    A, desunt voto numina nulla tuo.
Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est,
    (240) Quae capiat magnos littera lecta deos.
Teque tenente deos, numen sequor ipsa deorum
    Doque libens victas in tua vota manus.
Fassaque sum matri deceptae foedera linguae.
    Lumina fixa tenens plena pudoris humo.
(245) Caetera cura tua est. plus hoc quoque virgine factum,
    Non timuit tecum quod mea charta loqui.
Iam satis invalidos calamo lassavimus artus,
    Et manus officium longius aegra negat.
Quid nisi, si cupio mihi iam contingere tecum,
[p. 199]
    (250) Restat ut ascribat littera nostra, Vale.

Continue

IN OVIDIANAM SAP-
pho argumentum.

    Tradunt Suidas & Aelianus, Graeci scriptores, duas hoc nomine Sappho extitisse: quarum altera Erexia, poëtria percelebris, que Alcaei & Pittaci atque Tarquinii Prisci tempore claruit, quae etiam plectrum prima adinvenit. Huic nonnulli carmen Lyricum tribuunt. Altera Mytilenaei longè iunior, quae psaltria, & meretrix fuit. Scriptit multa, & praeclara apud Graecos poëmata, adeò ut decima musa dicta sit. Qua re autem in Phaonis amorem inciderit, Plinius herbae tribuit lib. 23. Sed Baptista Egnatius, vir nostrae tempestetis linguae Graecae atque Latinae studiosissimus, hanc fa [...] repentè mortaium cunctorum apparuit, mulieres omnes Lesbias in eius exarsisse cupidinem: prae caeteris verò impatientissimè atque ardentissimè à Sappho adamatum. Haec ille. Cùm vero Phaon in Siciliam fortè [p. 200] discessisset, Sappho amoris ignibus incensa, & planè ardens, se ab illo sperni timens, statuit etiam capitis periculo furorem lenire, demisso in mare corpore ex Leucate Epiri promontorio. Sed antè quàm iliac accederet, per inconstantiam muliebrem tentans quod desperaverat, hac epístola eum advocare studct: faciens absenti invidiam sua- conditionis et calamitatis, quam omnibus inroinmodis miserabilem ostendit. Denique omnes misericordia; ángulos percurrit: nee quicqnam, quod movere possit, praetermiltit. Multi tamen putant hanc esse Sappho, quam divinus Plato sapientem vocat. De ea autem [...] Sidonius:
Dulcia Mnemosyne
                                   
Horatius,
Vivuntque commissi calores,
Aeoliae fidibus puellae.

[p. 201]


                XV. SAPPHO PHAONI.
ECQUID, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
    Protinus est oculis cognita nostra tuis?
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
    hoc breve nescires unde veniret opus?
(5) Forsitan & quare mea sint alterna requiras
    Carmina, cum lyricis sim magis apta modis:
Flendus amor meus est; elegiae flebile carmen;
    Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror ut indomitis ignem exercentibus Euris
    (10) Fertilis accensis messibus ardet ager.
Arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Aetnae;
    me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
    Proveniunt; vacuae carmina mentis opus.
(15) Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
    Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro,
    Non oculis grata est Atthis ut ante meis
Atque aliae centum, quas non sine crimine amavi.
    (20) Improbe, multarum quod fuit, unus habes!
Est in te facies, sunt apti lusibus anni,
    O facies oculis insidiosa meis!
Sume fidem & pharetram, fies manifestus Apollo;
    Accedant capiti cornua, Bacchus eris.
(25) Et Phoebus Daphnen, & Cnosida Bacchus amavit
    Nec norat lyricos illa vel illa modos.
At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
    Iam canitur toto nomen in orbe meum;
Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque
    (30) Laudis habet, quamvis grandius ille sonet.
Si mihi difficilis formam natura negavit,
    Ingenio formae damna repende meae.
Sum brevis. at nomen, quod terras impleat omnes,
    Est mihi: mensuram nominis ipsa fero.
(35) Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
    Andromede patriae fusca colore suae.
Et variis albae iunguntur saepe columbae
    Et niger a viridi turtur amatur ave.
Si nisi quae facie poterit te digna videri,
    (40) Nulla futura tua est, nulla futura tua est!
At mea cum legerem, sat iam formosa videbar:
    Unam iurabas usque decere loqui.
Cantabam, memini (meminerunt omnia amantes)
    Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
(45) Hoc quoque laudabas, omni tibi parte placebam
    Sed tunc praecipue, cum fit Amoris opus.
Tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat
    Crebraque mobilitas aptaque verba ioco
Et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
    (50) Plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
    Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
O vos erronem tellure remittite vestra,
    Nisiades matres Nisiadesque nurus!
(55) Nec vos decipiant blandae mendacia linguae:
    Quod vobis dicit, dixerat ante mihi.
Tu quoque quae montes celebras, Erycina, Sicanos
    (nam tua sum) vati consule, diva, tuae!
An gravis inceptum peragit fortuna tenorem
    (60) Et manet in cursu semper acerba suo?
Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
    Ante diem lacrimas ossa bibere meas.
Arsit inops frater meretricis captus amore
    mixtaque cum turpi damna pudore tulit.
(65) Factus inops agili peragit freta caerula remo,
    Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
    hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
Et tamquam desit, quae me sine fine fatiget,
    (70) Accumulat curas filia parva meas.
Ultima tu nostris accedis causa querelis;
    Non agitur vento nostra carina suo.
Ecce iacent collo sparsi sine lege capilli
    Nec premit articulos lucida gemma meos.
(75) Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
    Non Arabum noster dona capillus habet.
Cui colar infelix aut cui placuisse laborem?
    Ille mei cultus unicus auctor abes.
Molle meum levibusque cor est violabile telis
    (80) Et semper causa est, cur ego semper amem,
Sive ita nascenti legem dixere Sorores
    Nec data sunt vitae fila severa meae,
Sive abeunt studia in mores artisque magistra
    Ingenium nobis molle Thalia facit.
(85) Quid mirum, si me primae lanuginis aetas
    Abstulit atque anni quos vir amare potest?
Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam!
    (& faceres sed te prima rapina tenet!)
Hunc si conspiciat, quae conspicit omnia, Phoebe,
    (90) Iussus erit somnos continuare Phaon.
Hunc Venus in caelum curru vexisset eburneo,
    Sed videt & Marti posse placere suo.
O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
    O decus atque aevi gloria magna tui,
(95) Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros:
    Non ut ames oro, me sed amare sinas!
Scribimus & lacrimis oculi rorantur obortis;
    Adspice quam sit in hoc multa litura loco.
Si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
    (100) Et modo dixisses "Lesbi puella, vale!"
Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
    Denique non timui, quod dolitura fui.
Nil de te mecum est, nisi tantum iniuria. nec tu,
    Admoneat quod te, pignus amantis habes.
(105) Non mandata dedi. neque enim mandata dedissem
    Ulla, nisi ut nolles immemor esse mei.
Per tibi qui numquam longe discedit Amorem
    Perque novem iuro, numina nostra, deas,
Cum mihi nescio quis "fugiunt tua gaudia" dixit
    (110) Nec me flere diu, nec potuisse loqui;
Et lacrimae deerant oculis & verba palato,
    Adstrictum gelido frigore pectus erat.
Postquam se dolor invenit nec pectora plangi
    Nec puduit scissis exululare comis,
(115) Non aliter quam si nati pia mater adempti
    Portet ad exstructos corpus inane rogos.
Gaudet & e nostro crescit maerore Charaxus
    Frater & ante oculos itque reditque meos.
Utque pudenda mei videatur causa doloris,
    (120) "quid dolet haec? certe filia vivit!" ait.
Non veniunt in idem pudor atque amor; omne videbat
    Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt,
    Somnia formoso candidiora die.
(125) Illic te invenio, quamvis regionibus absis;
    Sed non longa satis gaudia somnus habet.
Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
    Saepe tuae videor supposuisse meos.
Oscula cognosco, quae tu committere lingua
    (130) Aptaque consueras accipere, apta dare.
Blandior interdum verisque simillima verba
    Eloquor & vigilant sensibus ora meis;
Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
    Et iuvat, & siccae non licet esse mihi.
(135) At cum se Titan ostendit & omnia secum,
    Tam cito me somnos destituisse queror;
Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint:
    Conscia deliciis illa fuere meis.
Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
    (140) Attigit, in collo crine iacente feror.
Antra vident oculi scabro pendentia tofo,
    Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant:
Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
    Praebuit & multa texit opaca coma.
(145) At non invenio dominum silvaeque meumque.
    Vile solum locus est, dos erat ille loci.
Cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
    De nostro curvum pondere gramen erat.
Incubui tetigique locum qua parte fuisti;
    (150) grata prius lacrimas combibit herba meas.
Quin etiam rami positis lugere videntur
    Frondibus & nullae dulce queruntur aves.
Sola virum non ulta pie maestissima mater
    Concinit Ismarium Daulias ales Ityn.
(155) Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores;
    hactenus, ut media cetera nocte, silent.
Est nitidus vitroque magis perlucidus omni
    Fons sacer; hunc multi numen habere putant.
Quem supra ramos expandit aquatica lotos,
    (160) Una nemus, tenero caespite terra viret.
Hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,
    Constitit ante oculos Naias una meos;
Constitit & dixit: "quoniam non ignibus aequis
    Ureris, Ambracia est terra petenda tibi.
(165) Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor:
    Actiacum populi Leucadiumque vocant.
Hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
    misit, & illaeso corpore pressit aquas.
Nec mora, versus amor fugit lentissima mersi
    (170) Pectora; Deucalion igne levatus erat.
Hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam
    Leucada nec saxo desiluisse time!"
Ut monuit, cum voce abiit. ego frigida surgo
    Nec lacrimas oculi continuere mei.
(175) Ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;
    Sit procul insano victus amore timor.
Quidquid erit, melius quam nunc erit. aura, subito,
    Et mea non magnum corpora pondus habent.
Tu quoque, mollis Amor, pinnas suppone cadenti,
    (180) Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae.
Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
    Et sub ea versus unus & alter erunt:
"grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
    Convenit illa mihi, convenit illa tibi."
(185) Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
    Cum profugum possis ipse referre pedem?
Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
    Et forma & meritis tu mihi Phoebus eris.
An potes, o scopulis undaque ferocior omni,
    (190) Si moriar, titulum mortis habere meae?
A quanto melius tecum mea pectora iungi,
    Quam saxis poterant praecipitanda dari!
Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas
    Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
(195) Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat
    Ingeniumque meis substitit omne malis.
Non mihi respondent veteres in carmina vires;
    Plectra dolore tacent muta, dolore lyra est.
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
    (200) Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,
Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,
    Desinite ad citharas turba venire meas!
Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,
    me miseram! dixi quam modo paene: "meus."
(205) Efficite ut redeat. vates quoque vestra redibit.
    Ingenio vires ille dat, ille rapit.
Ecquid ago precibus pectusve agreste movetur,
    An riget & Zephyri verba caduca ferunt?
Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;
    (210) hoc te, si saperes, lente, decebat opus.
Sive redis, puppique tuae votiva parantur
    munera, quid laceras pectora nostra mora?
Solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.
    Aura dabit cursum, tu modo solve ratem!
(215) Ipse gubernator residens in puppe Cupido;
    Ipse dabit tenera vela legetque manu.
Sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho
    (nec tamen invenies, cur ego digna fugi)
Hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,
    (220) Ut mihi Leucadiae fata petantur aquae.

Continue

A. Sabinus: Epistolae tres, tribus Ovidii Epistolis respondentes.

    Aulus Sabinus imperante Octavio, atque Ovidii temporibus claruit, ad Trisenam amicam elegiarum librum dedit. Fastorum inchoatos reliquit. Scripsit etiam epistolas quibus Ulisses Penelope: Hippolytus Phaedrae: Aeneas Didoni: Demophoon Phyllidi: Iason Hipsipyle: Phaon Saphoni respondent. Quae omnes praeter has tres, quas nunc prae manibus habemus: saeculorum ignavia perierunt. Ulysses lecta Penelopes epistola respondet occurrens ad omnia quae illa oblectaverat. Narrat insuper varios labores quos omnes mira fortitudine toleraverat. Demum a Tiresia vate & Pallade de futuris certificatus: Ithacam patriam sub mendici habitu se brevi venturam praedicat. Quod cum fecisset, in propria domo incognitus a procis amatoribus Penelopes ignominiosa quaedam perpessus est. Verum a Telemacho filio & duobus subulcis adiutus gravi pugna eos omnes interemit. Tandem a Telegono filio: quem ex Circe genuerat: immisso in eum letifero telo occisus est.

[p. 210]


ULYSSIS AD PENELOPEN
RESCRIPTIO.

PErtulit ad miserum tandem tua casus Ulyssem,
    Penelope chartis verba notata piis.
Agnovi charamque manum, gemmasque fideles:
    Solamen longis illa fuere malis.
(5) Arguis ut lentum, mallem quoque forsitan esse,
    Quàm tibi quaeque tuli dicere, quaeque feram.
Non hic obiecit mihi Graecia, cùm mea fictus.
    Detinuit patrio littore vela furor:
Sed thalamis nec velle tuis, nec posse carere,
    (10) Causaque fingendae tu mihi mentis eras.
Nil tibi rescribam curas properemque venire:
    Dum propero adversi vela tulere Noti.
Non me Troia tenet, Graiis odiosa puellis,
    Iam cinis, et tantùm flebile Troia solum.
(15) Deiphobusque iacet, iacet Asius, et jacet Hector,
[p. 211]
    Et quicunque tui causa timoris erant,
Evasi et Thracum caeso duce praelia Rhoeso,
    In mea captivis castra revectus equis.
Tutuset& è media Phrygiae Tritonidos arce
    (20) Fatalis palmae pignora capta tuli.
Nec timui commissus equo, malè sedula quamvis
    Clamabat Vates: urite Troës equum:
Urite, mendaci celantur robore Achivi,
    Et Phrygas in miseros ultima bella ferunt.
(25) Perdideat tumuli supremum munus Achilles,
    Sed Thetidi est humeris redditus ille meis.
Nec laudem Danaï tanto tenuêre labori:
    Erepti precium corporis arma tuli.
Quid refert? pelago sunt obruta: non mihi classes,
    (30) Non socii superant, omnia pontus habet.
Solus adhuc mecum, qui me tot casibus unus
    Duravit, patiens ad mala perstat amor.
Illum non avidis canibus Nerceïa virgo
    Fregit, non tumidis torta Charybdis aquis.
(35) Non ferus Antiphates; nec in uno corpore discors
    Parthenope blandis insidiosa modis,
Non quòd Colchiacas artes tentaverit herbis.
    Non quòd solennes altera diva toros.
Utraque se nobis mortalia demere fila
    (40) Spondebat, Stygias utraque posse vias.
Te tamen hac etiam spreta mecede petivi,
    Passurus terra tot mala, totque mari.
Sed tu foemineo nunc forsan nomine tacta,
    Non secura leges caetera verba mea:
[p. 212]
(45) Quaeque mihi Circe, quae sit mihi causa Calypso,
    Iamdudum ignoto sillicitêre metu.
Certè ego cùm Antinoum, Polybumque, Medontaque legi,
    Heu toto sanguis corpore nullus erat.
Tot iuvenes inter tot vina liquentia semper,
    (50) Hei mihi quid credam? pignore casta manes.
Curve placent ulli, si sunt in fletibus ora?
    Deperit et lachrymis non decor iste tibi.
Pacta quoque es thalamo, nisi mendax tela moretur
    Et coeptum revocas pallida semper opus.
(55) Ars pia, sed quoties oculus frustabere lana,
    Successum toties ars dabit ista tibi.
Ah melius Polypheme tuo superatus in antro,
    Finissem ingratos ad mala tanta dies.
Threïcio melius cecidissem milite victus,
    (60) Ismaron errantes cùm tenuere rates:
Crudelemve ilo satiassem tempore Ditem,
    Quo redii Stygiis fata moratus aquis.
Vidi ubi nequicquam, quod me tua littera cessat,
    Sospes digresso quae mihi mater erat.
(65) Retulit illa domus eadem mala, meque quaerentem
    Fugit, ab amplexu ter resoluta meo.
Phylaciden vidi contemptis sortibus, ille
    Primus in Hectoreas intulit arma domos.
Felix laudata cum coniuge, laeta per umbras
    (70) Illa suum fortè sit comitata virum.
Necdum illi Lachesis dictos numeraverat annos,
    Sed iuvat ante suum sic cecidisse diem.
[p. 213]
Vidi, nec lachrymas oculi, tenuere cadentes,
    Deformem Atriden (hei mihi) caede nova.
(75) Illum Troia virum non laeserat, ille furentem
    Nauplion, Euboïcos transieratque sinus.
Quid refert? animam per vulnera mille profudit
    Iam reduci solvens debita vota Iovi.
Tyndaris has illi laetas pro foedere poenas
    (80) Struxerat, externos, ipsa secuta viros.
Ah mihi quid prodest, captivas Teucridas inter
    Cùm staret coniux Hectoris atque soror.
Defectis Hecubam potui legisse sub annis
#160;   Ne tibi suspectus pellicis esset amor.
(85) Prima meis omen metuendum puppibus illa
    Fecit, non membris ipsa reperta suis.
Latratu miseras finivit moesta querelas,
    Et stetit in rabidam protinus acta canem.
Prodigio tali placidum Thetis abstulit aequor,
    (90) Aeolus infusis incubuitque Notis,
Pervagus hunc toto non felix differor orbe,
    Et quacunque vocat fluctus et aura feror.
Sed si Tiresias tam laeti providus augur,
    Quàm verax vates in mala nostra fuit.
(95) Et terra et pelago quicquid mihi triste canebat,
    Emensus, fato iam meliore vagor.
Iam mihi nescio quo comitem se in littore iungit
    Pallas, et hospitibus per loca tuta trahit.
Nunc primum Pallas versae post funera Troiae,
    (100) Visa mihi, medium temporis ira tulit.
Quicquid Oilides commiserat omnibus unus
[p. 214]
    Peccavi, Danais omnibus ira nocens.
Nec te Tytide, cuius modo noverat arma,
    Eximit, errato tu quoque ab orbe venis.
(105) Non Telamone satum capta de coniuge Teucrum,
    Non ipsum pro quo mille fuere rates.
Felix Plistenides quacumque in sorte fuisti,
    Coniuge cum chara, non gravis illa fuit.
Seu venti fecere moras, sive aequora vobis,
    (110) Ad nulla est vester damna retentus amor.
Oscula nec venti certè tenuere, nec undae,
    Promptaque in amplexus brachia semper erant.
Sic utinam errarem, faceres tu mollia coniux
    Aequora, te socia nil mihi triste foret.
(115) Nunc quoque Telemacho tecum mihi sospite tecto.
    Omnia sunt animo iam leviora mala.
Quem tamen infestas rursus queror ire per undas
    Herculeam Sparten, Nestoreamque Pylon.
Ingrata est pietas, cui tanta pericula subsunt,
    (120) Nam malè commissus fluctibus ipse fuit.
Sed labor in fine est. Occursum in litore vates
    Dixit, in amplexus chare ferere tuos.
Noscendus soli veniam tibi, tu preme solers
    Laetitiam, et tacito gaudia conde sinu.
(125) Non vi certandum, nec aperta in bella ruendum,
    Sic cecinit laurus ille monere suas.
Forsitan ante dapes, interque vacantia vina
    Ultoris pharetris utile tempus erit,
Et modo despectum subitò mirentur Ulyssem,
    (130) Heu precor, ut properet velle venire dies:
[p. 215]
Antiqui renovet qui laetus foedera lecti,
    Et tandem incipias coniuge chara frui.
Continue

IN SECUNDAM SABINI
Epistulam Argumentum.

    Hac epistola Demophoon suam perfidiam purgare nititur, & reditum, quem longè ultra promissum retardaverat, excusare, varias causas afferendo. Interdum enim dicit se à suis arceri, & ob moram, quam in Thracia cum Phyllide fecerat, redargui. Nonnunquam à navigandi importunitate se defendit. Se autem brevi, etiam contra omnem maris tempestatem ad Phyllida navigaturum promittit. Quod quidem adimplevit, sed tamen Phyllis amoris impatientia laqueo vitam finierat, & deorum miseratione in amygdalum sine foliis conversa: quae Demophoontis amplexu, veluti sponsi sentire adventum, folia emisit. Quod ideò fingitur, quia amygdalus Graecè Phylla vocatur, in qua morientis Phyllidis nomen remisit. Quae flante Zephyro, qui occidentalis est ventus, & in Thracas vadens, per Atticam regionem transitum facit, floret: cum Zephyrus dicatur, quasi ζωηφόρος, id est, vitam ferens: quoniam habet plantis & graminibus favere, ut germinent, & pullulent: & hinc fabulae datus est locus, Phyllida scilicet laetari & florere redeunte ab Athenis amasio.

[p. 216]

DEMOPHOON PHYLLIDI
RESPONDET.



PHyllidi Demophoon patria dimittit ab urbe,
    Et patriam meminit muneris esse tui.
Nec face Demophoon alia, nec coniuge captus,
    Sed tam non felix, quàm tibi notus erat.
(5) Thesea, quo socero nequicquam Phylli timebas,
    Impuleritque ignes forsitan ille tuos.
Turpe pati nobis, regno ferus expulit hospes,
    Hunc illi finem longa senecta dedit.
Qui modò peltiferas fudit Maeotidas armis,
    (10) Alcidae magni non minor esse comes.
Qui socerum Minoa gravi sibi fecit ab hoste,
    Mirantem monstri cornua victa sui.
Arguor exsilii, quem credis, causa fuisse,
    Nec tacitum frater, nec sinit esse reum.
(15) Dum thalamos (inquit) dilectae Phyllidos urges,
[p. 217]
    Et tuus externo cessat in igne furor:
Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci,
    Praevenitque tuas flebilis hora moras.
Forsitan et nondum factis occurrere rebus,
    (20) Aut poteras factis utilis esse tamen:
Cùm potiora tibi Rhodopeïa regna fuere,
    Quaeque magis regnis cara puella fuit.
Intonat his Athamas, eadem mox obiicit Aethra,
    Infelix functae iam propè sortis anus.
(25) Et quòd non condant nati sua lumina palmae,
    Fecisse hîc nostras arguit usque moras.
Non equidem infiteor, multum clamavit uterque,
    Staret Threïciis quum mihi puppis aquis.
Poscunt Demophoon, quid cessas? carbasa venti.
    (30) Demophoon patrios respice iure deos.
Respice: et exemplum, qua gaudes, Phyllida sume,
    Sic amat, ut terra nolit abire sua.
Utque redire velis, non ut comitetur euntem,
    Te rogat, & praefert barbara regna tuis.
(35) Me tamen haec inter tacitum convitia saepè
    Adversis memini vota tulisse notis.
Saepè abitura tuo ponentem brachia collo,
    Gavisum in fluctus aequora mota truces.
Nec metuam hoc ipso coram genitore fateri,
    (40) Libertas meritis est mihi facta tuis.
Dicas, non duro dilectam Phyllida liqui
    Pectore, nec praeceps vela ferenda dedi.
Et flevi, et flentem solando, saepè remansi,
    Cùm staret cursus iam mihi certa dies.
[p. 218]
(45) Denique Threïcia veni rate; non dare Phyllis
    Quam potuit, iussit tardius ire ratem.
Ignosce et fasso, memor es Minoïdos, ipse
    Antiquus necdum pectore cessit amor.
Et quoties oculis circumdat sydera, dixit:
    (50) Quae fulget coelo, nostra puella fuit.
Illum dilecta Bacchus sibi cedere iussit
    Coniuge, desertae crimen at ille subit.
Exemploque patris periurus dicor et ipse,
    Nec quaeris causas Sithoni dura morae.
(55) Nec satis ampla putas redituri pignora, si me
    Non amor alterius, non amor ullus habet.
Nulla ne fama tibi turbatos Phylli penates
    Theseos, et miserae rettulit acta domus?
Non laqueos audis chari me flere parentis?
    (60) Flebilior laqueis hei mihi causa subest.
Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille
    Praeceps attonitis per freta raptus equis.
Non tamen excuso reditus: licet undique fata
    Accumulent causas, tempora parva peto.
(65) Thesea, quod superest, patrem tumulabimus antè,
    Succedat tumulo non sine honore decens.
Da spacium, veniamque peto: non perfidus absum,
    Nec mihi iam terra tutior ulla tua est.
Quicquid mite fuit post diruta Pergama, quicquid
    (70) Aut bella aut pelagi detinuere morae,
Sola fuit Thrace, patria quoque iactor in illa,
    Auxilium superest casibus una meis.
[p. 219]
Si modò mens eadem, nec quòd sit iam mihi dives
    Regia Cecropia non minor arce movet.
(75) Nec patris offendunt casus, nec crimina matris,
    Nec iam non felix omine Demophoon.
Quid si Phoebeam peterem, te coniuge Troiam?
    Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis, toto laudatur in orbe,
    (80) Exemplum fidi non leve facta tori.
Illa piae (sic rumor ait) mendacia telae
    Struxit, et instantes distulit arte toros:
Cùm properata palàm revocaret flamina noctis,
    Atque iterum in lanas omne rediret opus.
(85) At tua ne fugiant spreti connubia Thraces,
    Phylli times: ulli nubere dura potes?
Estque tibi pectus cuiusque accedere tedas?
    Obstat perfidiae nec metus iste tuae.
O tibi quantus erit facti rubor? ah tibi quantus
    (90) Tum dolor, adspicies cùm mea vela procul?
Damnabisque tuos serò temeraria questus:
    Demophoon, dices, hei mihi fidus erat.
Demophoon rediit, et saevos forsitan Euros
    Passus , et hybernas dum quoque currit aquas.
(95) Ah cur nescio quam properavimus, hei mihi culpam,
    Rupi, quam ruptam sum mihi questa fidem.
Sic tamen, ac potiùs sic perstes, quàm mihi de te
    Ulterior tangat pectora Phylli dolor.
Quos tibi (me miserum) laqueos, quae fata minaris?
    (100) Et nimis audaces gens habet ista deos.
[p. 220]
Parce precor: flammasque domus mihi cirmen habentis
    Perfidiae, gemina ne preme dura nota.
Excuset patrem fatis in parte relicta
    Gnossis: non merui, cur ferar ipse nocens.
(105) Nunc venti mea verba ferant, qui vela tulerunt,
    Est animus reditus, sed pia causa tenet.

Continue

IN III. SABINI
Epistolam, Argu-
mentum.

    Epistola haec responsiva Paridis non multum in rebus difficultatis habet, eò quòd argumentum ex Oenones epistola dependet. Paris autem quia coniugii iura violaverat, dum uxore dimissa Helenam duxerat, in principio statim iniuriam Oenone se fecisse fatetur. Deinde cùm sui excusatione crimen rejicit in Cupidinem, cui non facilè restititur, sed qui sine ulla ratione in ea quae cupit amantes trahit: & in fatorum seriem, quae sibi Helenam, ut antè quàm illam novisset, destinaverant. Ferunt autem Oenonem tanto Paridis amore flagrasse, ut cùm Philoctete sagittis Herculeis confossus ad eam ferretur, ipsa cadaver complexa fovens vulnera expiaverit, & in Cebria Taoiadis urbe sepultos fuisse.

[p. 221]



PARIS OENONE RESCRIBIT.

Quae satis apta tibi tam iustè nympha querenti
    Rescribam, fateor quaerere verba manum.
Quaerit, nec subeunt, sentit sua crimina tantum:
    Solvere quae sentit, non sinit alter amor.
(5) Si levat hic iras, ipso me iudice damnor:
    Quid refert? causa tu meliore cares.
Damnatúmque tibi non sub sua iura Cupido
    Retrahit, alterius sic quoque praeda sumus.
Prima meis tu pacta toris, fassusque iuventam
    (10) Te primùm accepta est coniuge noster amor.
Nondum tantus eram, quo me genitore superbum
    Arguis, hoc dominus tunc retinendus eram.
Non ego Deiphobum sperabam, aut Hectora fratrem,
    Cùm pastos agerem te comitante greges.
[p. 222]
(15) Reginamque Hecuben nisi matris nomine noram,
    Et fueras illi digna manere nurus.
Sed non est rationonis amor, te consule Nympha,
    Laesa es, et laesam scribis amare tamen.
Cumque petant Satyri connubia, cùm tua Panes,
    (20) Deiectae memor es tu tamen usque facis.
Adde quod hic satis amor est adiutus, & illum
    Praescia venturi viderat antè soror,
Nondum Tyndaridos nomen mihi sederat aure,
    Nec cecinit Graïos illa vocare viros.
(25) Omnia vera vides: superanmea vulnera, tantum
    Utque tuam supplex poscere cogor opem.
Te penes arbitrium nostrae vitaeque necisque,
    Victuri iam nunc pectora sume tibi.
Flevisti, memini tamen hac in voce canentis,
    (30) Et mala, dixisti, sint precor ista procul.
Nec si fata ferant, tuleritn sic caetera quanvis,
    Ut possim Oenone perdere laesa Parum.
Tot superare metus qui me nec credere cogit,
    Ignoscas, idem te quoque fallit amor.
(35) Imperat ille Deus: cùm vult in cornua tauri,
    Cùm vult in pannas destruit ille Iovem.
Non foret in terris tanto miranda decore,
    Tyndaris (heu flammis nata puella meis)
Si qua non cygno mutasset Iuppiter ora:
    (40) Fluxerat in Danaës aureus antè sinus,
Piniferamque Iden falsus lustraverat ales:
    Inter Agenoreas constit eratque boves.
Victorem Alciden dominae quis pensa tenere
[p. 223]
    Crederet? at lanas nere coëgit amor.
(45) Dicitur et Coa sedisse in veste puellae,
    Illa Cleonaeo tecta leone fuit.
Te memini Phoebum, Oenone (mea crimina dico)
    Fugisse, et nostros praeposuisse toros.
Non ego praestabam Phoebo, sed tela Cupido
    (50) His in te voluit legibus ire sua.
Consoluere tamen digna tua pellice damna:
    Quam tibi praetulimus, rata puella Iove est.
Sed quòd nata Iove est minimum me tangit in illa
    Quòd non est facies pulchrior ulla, nocet.
(55) Atque utinam formae iudex incallidus essem,
    Creditus Idaeis Pegasi nympha iugis.
Non mihi Iunonis, nec obesset Pallados ira,
    Laudata est oculis quòd Cytherea meis.
Dividit haec aliis flammas celeresque paresque:
    (60) Ut libitum est, nati temperat ipsa faces.
Non tamen evaluit vitare domestica tela
    Quos aliis arcus, et sibi dura tulit.
Deprensam coniux illam in Mavorte dolebat.
    Testibus hic divis, cum Iove questus erat.
(65) Iam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit:
    Praetulit Anchisen hinc abitura suum.
Anchisen propter voluit formosa videri,
    Visaque post latam iacuit ulta deam.
Quid mirum est potuisse pari succumbere amori,
    (70) Immunis sub quo non fuit ipse Paris?
Quam laesus Menelaus amat, non laesus amavi,
    Adjice non laeso quod comes ipsa fuit.
[p. 224]
Et magnos video cogi mihi rapta tumultus,
    Armataeque petunt Pergama mille rates.
(75) Non vereor, belli ne non sit causa probanda,
    Est illi facies digna movere duces.
Si mihi nulla fides, armatos respice Atridas,
    Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est.
Quòd si vertendae spem mentis concipis huius,
    (80) Cur cessant herbae? carmina cúrve tua?
Cùm te nec Phoebi solertior artibus ulla est,
    Phoebeaeque Hecates somnia vera vides.
Tecum syderibus, tecum deducere Lunam,
    Nubibus et memini surripuisse diem,
(85) Pascebam tauros, interque armenta leones
    Obstupui placidos vocibus ire tuis.
Quid retrò Xanthum? retro Simoënta vocatum
    Adjiciam cursus non tenuisse suos?
Ipse pater seu rem natae male tutus haberet,
    (90) Cantatas quoties restitit inter aquas?
Nunc locus Oenone est, nunc illas tende paravit
    Sive tuos ignes pellere, sive meos.

RESPONSIONUM

AULI SABINI


FINIS.

Continue

Tekstkritiek:

p. 44 arat. er staat: erat.
p. 44 votis er staat: vatis