Dit is een onderdeel van Horatius.html. Klik hier voor het hele document.

ecte facies. hic murus aeneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis, & decantata Camillis?
(5) Isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,
Si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,
Ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi,
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum, & erectum praesens hortatur, & aptat?
(0) Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:
Olim quod volpes aegroto cauta leoni
Respondit, referam: quia me vestigia terrent,
(5) Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
Frustis, & pomis viduas venentur avaras
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
(0) Multis occulto crescit res fenore. verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis
Si dixit dives, lacus, & mare sentit amorem
(5) Festinantis eri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium: cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est, iurat bene solis esse maritis.
(0) Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
(5) Occurri, rides; si forte subucula pexae
Trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar,
Rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat, & vitae disconvenit ordine toto,
(0) Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides
Nec medici credis nec curatoris egere Cum sis, & prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.
(5) Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
Praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est.


EPISTULA II.

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
Qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo, & Crantore dicit.
(5) cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento conlisa duello,
Stultorum regum, & populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam:
(10) quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere litis
Inter Peliden festinat, & inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
(15) seditione, dolis, scelere atque libidine, & ira
Iliacos intra muros peccatur, & extra.
Rursus, quid virtus, & quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
Qui domitor Troiae multorum providus urbes
(20), & mores hominum inspexit latumque per aequor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.
Sirenum voces, & Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis, & excors;
Vixisset canis inmundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, & fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae nebulones Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata iuventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
Ad strepitum citharae cessatum ducere somnum.
Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:
Ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
Si noles sanus, curres hydropicus;, & ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis, & rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
Quae laedunt oculum, festinas demere: siquid
Est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude,
Incipe. vivendi qui recte prorogat horam,
Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille
Labitur, & labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
Uxor, & incultae pacantur vomere silvae:
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
Non domus, & fundus, non aeris acervus, & auri
Aegroto domini deduxit corpore febris,
Non animo curas; valeat possessor oportet,
Si conportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus, & res
Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentis.
Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.
Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
Invidia Siculi non invenere tyranni
Maius tormentum. qui non moderabitur irae,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit, & mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,
Imperat; hunc frenis, hunc tu conpesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est inbuta recens servabit odorem
Testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis,
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

III

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus
An freta vicinas inter currentia turris
An pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis, & paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus, & rivos ausus apertos?
Ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaevit, & ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agitmonitus multumque monendus,
Privatas ut quaerat opes, & tangere vitet
Scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus? ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
Ingenium, non incultum est, & turpiter hirtum:
Seu linguam causis acuis seu civica iura
Respondere paras seu condis amabile carmen,
Prima feres hederae victricis praemia. quodsi
Frigida curarum fomenta relinquere posses,
Quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parvi properemus, & ampli,
Si patriae volumus, si nobis vivere cari.
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
Quantae conveniat Munatius. an male sarta
Gratia nequiquam coit, & rescinditur ac vos
Seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
Indomita cervice feros? ubicumque locorum
Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
Pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.

IV
Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat
An tacitum silvas inter reptare salubris
Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,
Di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno,
Qui sapere, & fari possit quae sentiat, & cui
Gratia fama valetudo contingat abunde
Et mundus victus non deficiente crumina?
Inter spem curamque, timores inter, & iras
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum:
Grata superveniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem, & nitidum bene curata cute vises,
Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.

1V
Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
Nec modica cenare times holus omne patella,
Supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
Si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.
Iamdudum splendet focus, & tibi munda supellex:
Mitte levis spes, & certamina divitiarum
Et Moschi causam: cras nato Caesare festus
Dat veniam somnumque dies; inpune licebit
Aestivam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam nimiumque severus
Adsidet insano: potare, & spargere flores
Incipiam patiarque vel inconsultus haberi.
Quid non ebrietas dissignat? operta recludit,
Spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
Sollicitis animis onus eximit, addocet artis.
Fecundi calices quem non fecere disertum,
Contracta quem non in paupertate solutum?
Haec ego procurare, & idoneus imperor, & non
Invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
Corruget naris, ne non, & cantharus, & lanx
Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
Sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par
Iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque
Et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
Detinet adsumam; locus est, & pluribus umbris;
Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.
Tu quotus esse velis rescribe, & rebus omissis
Atria servantem postico falle clientem.

1VI
Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere, & servare beatum.
Hunc solem, & stellas, & decedentia certis
Tempora momentis sunt qui formidine nulla
Inbuti spectent: quid censes munera terrae,
Quid maris extremos Arabas ditantis, & Indos
Ludicra, quid plausus, & amici dona Quiritis,
Quo spectanda modo, quo sensu credis, & ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
Quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,
Inprovisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
Si, quidquid vidit melius pejusve sua spe,
Defixis oculis animoque, & corpore torpet?
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum, & marmor vetus aeraque, & artis
Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
Gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
Navus mane forum, & vespertinus pete tectum,
Ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus etindignum, quod sit peioribus ortus
Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
Defodiet condetque nitentia. cum bene notum
Porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,
Ire tamen restat, Numa quo devenit, & Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
Quaere fugam morbi. vis recte viverequis non?:
Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
Hoc age deliciis. virtutem verba putas et
Lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
Mille talenta rotundentur, totidem altera porro et
Tertia succedant, & quae pars quadret acervum.
Scilicet uxorem cum dote fidemque, & amicos
Et genus, & formam regina Pecunia donat
Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
Ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
Si posset centum scaenae praebere rogatus,
Qui possum tot? ait; tamen, & quaeram, & quot habebo
Mittam; post paulo scribit sibi milia quinque
Esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis.
Exilis domus est, ubi non, & multa supersunt
Et dominum fallunt, & prosunt furibus. ergo
Si res sola potest facere, & servare beatum,
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species, & gratia praestat,
Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
Qui fodicet latus, & cogat trans pondera dextram
Porrigere: hic multum in Fabia valet, ille Velina;
Cui libet hic fascis dabit eripietque curule
Cui volet inportunus ebur. frater pater adde;
Ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si bene qui cenat bene vivit: lucet, eamus
Quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim
Gargiliusqui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire forum populumque iubebat,
Unus ut e multis populo spectante referret
Emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
Nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
Vive, vale. siquid novisti rectius istis,
Candidus inperti; si nil, his utere mecum.

1VII
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum
Sextilem totum mendax desideror. atqui
Si me vivere vis sanum recteque valentem,
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
Dissignatorem decorat lictoribus atris,
Dum pueris omnis pater, & matercula pallet
Officiosaque sedulitas, & opella forensis
Adducit febris, & testamenta resignat.
Quodsi bruma nives Albanis inlinet agris,
Ad mare descendet vates tuus, & sibi parcet
Contractusque leget: te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, si concedes, & hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes
Tu me fecisti locupletem: vescere sodes.
Iam satis est. at tu, quantum vis, tolle. benigne.
Non invisa feres pueris munuscula parvis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.
Prodigus, & stultus donat quae spernit, & odit:
Haec seges ingratos tulit, & feret omnibus annis.
Vir bonus, & sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quodsi me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul si vis ait effugere istinc,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.
Hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:
Nec somnum plebis laudo satur altilium nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens:
Inspice, si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:
Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.
Parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
Strenuus, & fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octavam circiter horam
Dum redit atque foro nimium distare Carinas
Iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgantem leniter unguis.
Demetripuer hic non laeve iussa Philippi
Accipiebatabi, quaere, & refer, unde domo, quis,
Cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.
It redit, & narrat, Volteium nomine Menam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
Et properare loco, & cessare, & quaerere, & uti,
Gaudentem parvisque sodalibus, & lare certo
Et ludis, & post decisa negotia campo.
Scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic
Ad cenam veniat. non sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. quid multa? benigne
Respondet. neget ille mihi? negat inprobus, & te
Neglegit aut horret. Volteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat, & salvere iubet prior; ille Philippo
Excusare laborem, & mercennaria vincla,
Quod non mane domum venisset, denique quod non
Providisset eum. sic ignovisse putato
Me tibi, si cenas hodie mecum. ut libet. ergo
Post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.
Ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
Mane cliens, & iam certus conviva, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Inpositus mannis arvum caelumque Sabinum
Non cessat laudare. videt ridetque Philippus,
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque
Sulcos, & vineta crepat mera, praeparat ulmos,
Inmoritur studiis, & amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando:
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,
Durus, ait, Voltei, nimis attentusque videris
Esse mihi. pol me miserum, patrone, vocares,
Si velles inquit verum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penatis
Obsecro, & obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.



VIII
Celso gaudere, & bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic multa, & pulcra minantem
Vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando
Contuderit vitis oleamve momorderit aestus,
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
Sed quia mente minus validus quam corpore toto
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum,
Fidis offendar medicis, irascar amicis,
Cur me funesto properent arcere veterno,
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat, & se,
Ut placeat iuveni percontare utque cohorti.
Si dicet recte, primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

1IX
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,
Quanti me facias; nam cum rogat, & prece cogit,
Scilicet ut tibi se laudare, & tradere coner,
Dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
Munere cum fungi propioris censet amici:
Quid possim videt ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem,
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego maioris fugiens opprobria culpae
Frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi
Depositum laudas ob amici iussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc, & fortem crede bonumque.

X
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus
Ruris amatores. hac in re scilicet una
Multum dissimiles, at cetera paene gemelli
Fraternis animis, quidquid negat alter, & alter,
Adnuimus pariter. vetuli notique columbi
Tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni
Rivos, & musco circumlita saxa nemusque.
Quid quaeris? vivo, & regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad caelum fertis rumore secundo,
Utque sacerdotis fugitivus liba recuso:
Pane egeo iam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet
Ponendaeque domo quaerenda est area primum:
Novistine locum potiorem rure beato?
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
Leniat, & rabiem Canis, & momenta Leonis,
Cum semel accepit solem furibundus acutum?
Est ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
Nempe inter varias nutritur silva columnas
Laudaturque domus, longos quae prospicit agros:
Naturam expelles furca, tamen usque recurret
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum
Certius accipiet damnum propiusve medullis
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. siquid mirabere, pones
Invitus. fuge magna: licet sub paupere tecto
Reges, & regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine longo
Inploravit opes hominis frenumque recepit.
Sed postquam victor violens discessit ab hoste,
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem veritus potiore metallis
Libertate caret, dominum vehet inprobus atque
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere quam satis est ac non cessare videbor.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
Excepto quod non simul esses, cetera laetus.

XI
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid, & Colophon, maiora minorane fama?
Cunctane prae campo, & Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque viarum:
Scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem
Oblitusque meorum, obliviscendus, & illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem?
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
Adspersus volet in caupona vivere; nec qui
Frigus collegit, furnos, & balnea laudat
Ut fortunatam plene praestantia vitam;
Nec si te validus iactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos, & Mytilene pulchra facit quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos, & Chios, & Rhodos absens.
Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
Grata sume manu neu dulcia differ in annum,
Ut quocumque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas: nam si ratio, & prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter aufert,
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia: navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. quod petis, hic est,
Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

XII
Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
Si recte frueris, non est ut copia maior
Ab Iove donari possit tibi. tolle querellas;
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
Vivis, & urtica, sic vives protinus, ut te
Confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,
Vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
Cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox,
Cum tu inter scabiem tantam, & contagia lucri
Nil parvum sapias, & adhuc sublimia cures:
Quae mare conpescant causae, quid temperet annum,
Stellae sponte sua iussaene vagentur, & errent,
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
Quid velit, & possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu piscis seu porrum, & caepe trucidas,
Utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
Defer: nil Grosphus nisi verum orabit, & aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res:
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defudit Copia cornu.

XIII
Ut proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto reddes signata volumina, Vinni,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet;
Ne studio nostri pecces odiumque libellis
Sedulus inportes opera vehemente minister.
Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
Abicito potius, quam quo perferre iuberis
Clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum
Cognomen vertas in risum, & fabula fias.
Viribus uteris per clivos flumina lamas.
Victor propositi simul ac perveneris illuc,
Sic positum servabis onus, ne forte sub ala
Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,
Ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae,
Ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
Ne volgo narres te sudavisse ferendo
Carmina quae possint oculos aurisque morari
Caesaris. oratus multa prece nitere porro;
Vade, vale; cave ne titubes mandataque frangas.

XIV
Vilice silvarum, & mihi me reddentis agelli,
Quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
Quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
Certemus, spinas animone ego fortius an tu
Evellas agro, & melior sit Horatius an res.
Me quamvis Lamiae pietas, & cura moratur
Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
Insolabiliter, tamen istuc mens animusque
Fert, & avet spatiis obstantia rumpere claustra.
Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:
Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum inmeritum causatur inique:
In culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
Nunc urbem, & ludos, & balnea vilicus optas:
Me constare mihi scis, & discedere tristem,
Quandocumque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconvenit inter
Meque, & te; nam quae deserta, & inhospita tesqua
Credis, amoena vocat mecum qui sentit, & odit
Quae tu pulchra putas. fornix tibi, & uncta popina
Incutiunt urbis desiderium, video, & quod
Angulus iste feret piper, & tus ocius uva
Nec vicina subest vinum praebere taberna
Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
Ad strepitum salias terrae gravis;, & tamen urges
Iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
Disiunctum curas, & strictis frondibus exples;
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,
Multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age quid nostrum concentum dividat audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
Quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
Cena brevis iuvat, & prope rivum somnus in herba;
Nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque venenat:
Rident vicini glaebas, & saxa moventem.
Cum servis urbana diaria rodere mavis,
Horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
Lignorum, & pecoris tibi calo argutus, & horti.
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus:
Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.     1

XV
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
Quorum hominum regio, & qualis vianam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, & tamen illis
Me facit invisum, gelida cum perluor unda
Per medium frigus. sane murteta relinqui
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris
Qui caput, & stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt, & frigida rura.
Mutandus locus est, & deversoria nota
Praeteragendus equus. quo tendis? non mihi Cumas
Est iter aut Baias laeva stomachosus habena
Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore;
Maior utrum populum frumenti copia pascat,
Collectosne bibant imbris puteosne perennis
Iugis aquaenam vina nihil moror illius orae.
Rure meo possum quidvis perferre patique:
Ad mare cum veni, generosum, & lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae;
Tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
Utra magis piscis, & echinos aequora celent,
Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
Scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
Fortiter absumptis urbanus coepit haberi,
Scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
Inpransus non qui civem dignosceret hoste,
Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
Pernicies, & tempestas barathrumque macelli,
Quidquid quaesierat ventri donabat avaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus, & timidis nil
Aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi
Vilis, & agninaetribus ursis quod satis esset,
Scilicet ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos correctus Bestius. idem,
Quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
Verterat in fumum, & cinerem, non hercule miror,
Aiebat, siqui comedunt bona, cum sit obeso
Nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.
Nimirum hic ego sum; nam tuta, & parvola laudo,
Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;
Verum ubi quid melius contingit, & unctius, idem
Vos sapere, & solos aio bene vivere, quorum
Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

XVI
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
Arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,
Pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,
Scribetur tibi forma loquaciter, & situs agri.
Continui montes si dissocientur opaca
Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet,
Temperiem laudes. quid si rubicunda benigni
Corna vepres, & pruna ferant, si quercus, & ilex
Multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae
Incolumem tibi me praestant septembribus horis.
Tu recte vivis, si curas esse quod audis.
Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas
Neve putes alium sapiente bonoque beatum
Neu, si te populus sanum recteque valentem
Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Siquis bella tibi terra pugnata marique
Dicat, & his verbis vacuas permulceat auris:
Tene magis salvum populus velit an populum tu,
Servet in ambiguo qui consulit, & tibi, & urbi
Iuppiter, Augusti laudes agnoscere possis:
Cum pateris sapiens emendatusque vocari,
Respondesne tuo, dic sodes, nomine? nempe
Vir bonus, & prudens dici delector ego ac tu.
Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si
Detulerit fasces indigno, detrahet idem.
Pone, meum est, inquit: pono tristisque recedo.
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum,
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus honor iuvat, & mendax infamia terret
Quem nisi mendosum, & medicandum? vir bonus est quis?
Qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,
Quo multae magnaeque secantur iudice lites,
Quo res sponsore, & quo causae teste tenentur.
Sed videt hunc omnis domus, & vicinia tota
Introrsum turpem, speciosum pelle decora.
Nec furtum feci nec fugi si mihi dicat
Servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
Non hominem occidi. non pasces in cruce corvos.
Sum bonus, & frugi. renuit negitatque Sabellus.
Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
Suspectos laqueos, & opertum miluus hamum:
Oderunt peccare boni virtutis amore.
Tu nihil admittes in te formidine poenae:
Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
Nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
Damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
Vir bonus, omne forum quem spectat, & omne tribunal,
Quandocumque deos vel porco vel bove placat,
Iane pater clare, clare cum dixit Apollo,
Labra movet metuens audiri: pulchra Laverna,
Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
Noctem peccatis, & fraudibus obice nubem.
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum cum se demittit ob assem,
Non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro
Qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.
Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui
Semper in augenda festinat, & obruitur re.
Vendere cum possis captivum, occidere noli:
Serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
Naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
Annonae prosit, portet frumenta penusque.
Vir bonus, & sapiens audebit dicere: Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges? adimam bona. nempe pecus, rem,
Lectos, argentum: tollas licet. in manicis et
Compedibus saevo te sub custode tenebo.
Ipse deus, simulatque volam, me solvet. opinor,
Hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.



XVII
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, & scis,
Quo tandem pacto deceat maioribus uti,
Disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
Caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid
Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si te grata quies, & primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
Si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis
Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit:
Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
Si pranderet holus patienter, regibus uti
Nollet Aristippus. si sciret regibus uti,
Fastidiret holus, qui me notat. utrius horum
Verba probes, & facta, doce, vel iunior audi,
Cur sit Aristippi potior sententia. namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
Scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et
Splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex,
Officium facio: tu poscis viliaverum
Dante minor, quamvis fers te nullius egentem.
Omnis Aristippum decuit color, & status, & res,
Temptantem maiora, fere praesentibus aequum.
Contra, quem duplici panno patientia velat,
Mirabor, vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet
Personamque feret non inconcinnus utramque;
Alter Mileti textam cane pejus, & angui
Vitabit chlanidem, morietur frigore, si non
Rettuleris pannum. refer, & sine vivat ineptus.
Res gerere, & captos ostendere civibus hostis
Attingit solium Iovis, & caelestia temptat:
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit, ne non succederet. esto.
Quid? qui pervenit, fecitne viriliter? atqui
Hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret
Ut parvis animis, & parvo corpore maius,
Hic subit, & perfert. aut virtus nomen inane est,
Aut decus, & pretium recte petit experiens vir.
Coram rege suo de paupertate tacentes
Plus poscente ferentdistat, sumasne pudenter
An rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
Indotata mihi soror est, paupercula mater
Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus
Qui dicit, clamat: victum date. succinit alter:
Et mihi. dividuo findetur munere quadra.
Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
Plus dapis, & rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
Qui queritur salebras, & acerbum frigus, & imbris
Aut cistam effractam, & subducta viatica plorat,
Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
Nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
Nec semel inrisus triviis attollere curat
Fracto crure planum. licet illi plurima manet
Lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum:
Quaere peregrinum vicinia rauca reclamat.



XVIII
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope maius,
Asperitas agrestis, & inconcinna gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum volt libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum, & utrimque reductum.
Alter in obsequium plus aequo pronus, & imi
Derisor lecti sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces, & verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere vel partis mimum tractare secundas;
Alter rixatur de lana saepe caprina,
Propugnat nugis armatus: scilicet ut non
Sit mihi prima fides?, & vere quod placet ut non
Acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat,
Gloria quem supra vires, & vestit, & unguit,
Quem tenet argenti sitis inportuna famesque,
Quem paupertatis pudor, & fuga, dives amicus,
Saepe decem vitiis instructior, odit, & horret,
Aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
Plus quam se sapere, & virtutibus esse priorem
Volt, & ait prope vera: meaecontendere noli
Stultitiam patiuntur opes, tibi parvola res est:
Arta decet sanum comitem toga: desine mecum
Certare. Eutrapelus cuicumque nocere volebat
Vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia, & spes,
Dormiet in lucem, scorto postponet honestum
Officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
Conmissumque teges, & vino tortus, & ira.
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
Nec, cum venari volet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque
Zethi dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
Surge, & inhumanae senium depone Camenae,
Cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
Vitaeque, & membris, praesertim cum valeas et
Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis. adde, virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria. denique saevam
Militiam puer, & Cantabrica bella tulisti
Sub duce, qui templis Parthorum signa refigit
Nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas, & inexcusabilis absis:
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno:
Partitur lintres exercitus, Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneamsiquid monitoris eges, tu
Quid de quoque viro, & cui dicas, saepe videto.
Percontatorem fugito; nam garrulus idem est
Nec retinent patulae conmissa fideliter aures
Et semel emissum volat inrevocabile verbum.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
Intra marmoreum venerandi limen amici,
Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
Munere te parvo beet aut incommodus angat.
Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur, & quondam non dignum tradimus; ergo
Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
Ut penitus notum, si temptent crimina, serves
Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
Expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
Sedatum celeres, agilem navumque remissi;
[potores bibuli media de nocte Falerni]
Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges, & percontabere doctos,
Qua ratione queas traducere leniter aevum,
Num te semper inops agitet vexetque cupido,
Num pavor, & rerum mediocriter utilium spes,
Virtutem doctrina paret naturane donet,
Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum
An secretum iter, & fallentis semita vitae.
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
Quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
Sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam
Quod superest aevi, siquid superesse volunt di;
Sit bona librorum, & provisae frugis in annum
Copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem quae ponit, & aufert:
Det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo.



XIX
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
Nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos
Adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus:
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda. forum putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis;
Hoc simul edixi, non cessavere poetae
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid? siquis voltu torvo ferus, & pede nudo
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis?
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi
Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servom pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,
Dux reget examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res, & agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,
Quod timui mutare modos, & carminis artem:
Temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus, & ordine dispar,
Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
Volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Inpensis cenarum, & tritae munere vestis;
Non ego nobilium scriptorum auditor, & ultor
Grammaticas ambire tribus, & pulpita dignor.
Hinc illae lacrimae. spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare, & nugis addere pondus
Si dixi, rides ait, & Iovis auribus ista
Servas; fidis enim manare poetica mella
Te solum, tibi pulcher. ad haec ego naribus uti
Formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
Displicet iste locus clamo, & diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen, & iram,
Ira truces inimicitias, & funebre bellum.



XX
Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus;
Odisti clavis, & grata sigilla pudico,
Paucis ostendi gemis, & communia laudas,
Non ita nutritus: fuge quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. quid miser egi?
Quid volui? dices, ubi quid te laeserit;, & scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae, donec te deserat aetas:
Contrectatus ubi manibus sordescere volgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
Qui male parentem in rupis protrusit asellum
Iratus; quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
Me libertino natum patre, & in tenui re
Maiores pinnas nido extendisse loqueris,
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas;
Me primis urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum siquis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat inplevisse Decembris,
Conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno.



EPISTULARUM
LIBER ALTER
I

Cum tot sustineas, & tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
(5) Romulus, & Liber pater, & cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Conponunt, agros adsignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
(10) Speratum meritis. diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo qui praegravat artis
Infra se positas; exstinctus amabitur idem:
(15) Praesenti tibi maturos largimur honores
Iurandasque tuum per numen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus sapiens, & iustus in uno
Te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
(20) Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit, & odit,
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
(25) Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
(30) Scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;
Venimus ad summum fortunae: pingimus atque
Psallimus, & luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
Scire velim, chartis pretium quotus adroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet an inter
Vilis atque novos? excludat iurgia finis.
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poetas
An quos, & praesens, & postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.
Utor permisso caudaeque pilos ut equinae
Paulatim vello, & demo unum, demo etiam unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi
Qui redit ad fastus, & virtutem aestimat annis
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, & sapiens, & fortis, & alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur
Quo promissa cadant, & somnia Pythagorea;
Naevius in manibus non est, & mentibus haeret
Paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit, & hos arto stipata theatro
Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat:
Si veteres ita miratur laudatque poetas,
Ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat;
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit, & mecum facit, & Iove iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque, & exactis minimum distantia miror.
Inter quae verbum emicuit si forte decorum,
Si versus paulo concinnior unus, & alter,
Iniuste totum ducit venditque poema.
Indignor quicquam reprendi, non quia crasse
Conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper,
Nec veniam antiquis, sed honorem, & praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea cum reprendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, & quae
Inberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, & illud,
Quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit, & in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta voltum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
[quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?]
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit, & sollemne reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere iura,
Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Maiores audire, minori dicere per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, & calet uno
Scribendi studio: pueri patresque severi
Fronde comas vincti cenant, & carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior, & prius orto
Sole vigil calamum, & chartas, & scrinia posco.
Navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro
Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
Promittunt medici, tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen, & levis haec insania quantas
Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus
Non temere est animus: versus amat, hoc studet unum;
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
Non fraudem socio puerove incogitat ullam
Pupillo; vivit siliquis, & pane secundo,
Militiae quamquam piger, & malus, utilis urbi,
Si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,
Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis, & invidiae corrector, & irae;
Recte facta refert, orientia tempora notis
Instruit exemplis, inopem solatur, & aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus, & praesentia numina sentit,
Caelestis inplorat aquas docta prece blandus,
Avertit morbos, metuenda pericula pellit,
Inpetrat, & pacem, & locupletem frugibus annum:
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
Condita post frumenta levantes tempore festo
Corpus, & ipsum animum spe finis dura ferentem
Cum sociis operum, & pueris, & coniuge fida
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
Floribus, & vino Genium memorem brevis aevi.
Fescennina per hunc inventa licentia morem
Versibus alternis opprobria rustica fudit,
Libertasque recurrentis accepta per annos
Lusit amabiliter, donec iam saevos apertam
In rabiem coepit verti iocus, & per honestas
Ire domos inpune minax. doluere cruento
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
Condicione super communi; quin etiam lex
Poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
Describi: vertere modum, formidine fustis
Ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum victorem cepit, & artis
Intulit agresti Latio. sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius, & grave virus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
Manserunt hodieque manent vestigia ruris.
Serus enim Graecis admovit acumina chartis
Et post Punica bella quietus quaerere coepit,
Quid Sophocles, & Thespis, & Aeschylos utile ferrent.
Temptavit quoque rem si digne vertere posset,
Et placuit sibi, natura sublimis, & acer;
Nam spirat tragicum satis, & feliciter audet;
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res accersit, habere
Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
Plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus
Quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
Quam non adstricto percurrat pulpita socco.
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
Securus, cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
Subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me
Palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
Quod numero plures, virtute, & honore minores,
Indocti stolidique, & depugnare parati,
Si discordet eques, media inter carmina poscunt
Aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
Omnis ad incertos oculos, & gaudia vana.
Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
Diversum confusa genus panthera camelo
Sive elephans albus volgi converteret ora;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo. nam quae pervincere voces
Evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:
Tanto cum strepitu ludi spectantur, & artes
Divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor
Cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
Dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?
Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem,
Cum recte tractent alii, laudare maligne:
Ille per extentum funem mihi posse videtur
Ire poeta meum qui pectus inaniter angit,
Inritat, mulcet, falsis terroribus inplet,
Ut magus, & modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age, & his, qui se lectori credere malunt
Quam spectatoris fastidia ferre superbi,
Curam redde brevem, si munus Apolline dignum
Vis conplere libris, & vatibus addere calcar,
Ut studio maiore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
Ut vineta egomet caedam mea, cum tibi librum
Sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
Siquis amicorum est ausus reprehendere versum;
Cum loca iam recitata revolvimus inrevocati;
Cum lamentamur non adparere labores
Nostros, & tenui deducta poemata filo;
Cum speramus eo rem venturam, ut simul atque
Carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
Arcessas, & egere vetes, & scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
Aedituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus, & male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
Sed veluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt. idem rex ille, poema
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit, nequis se praeter Apellen
Pingeret aut alius Lysippo duceret aera
Fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi
Iudicium subtile videndis artibus illud
Ad libros, & ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.
At neque dedecorant tua de se iudicia atque
Munera quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Vergilius Variusque poetae
Nec magis expressi voltus per aenea signa
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum adparent. nec sermones ego mallem
Repentis per humum quam res conponere gestas
Terrarumque situs, & flumina dicere, & arces
Montibus inpositas, & barbara regna tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem
Claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom
Carmen maiestas recipit tua nec meus audet
Rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,
Praecipue cum se numeris commendat, & arte.
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet quam quod probat, & veneratur.
Nil moror officium quod me gravat ac neque ficto
In pejus voltu proponi cereus usquam
Nec prave factis decorari versibus opto,
Ne rubeam pingui donatus munere, & una
Cum scriptore meo capsa porrectus operta
Deferar in vicum vendentem tus, & odores
Et piper, & quidquid chartis amicitur ineptis.



II
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
Siquis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, & tecum sic agat: hic et
Candidus, & talos a vertice pulcher ad imos
(5) Fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus erilis,
Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
Cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda;
Quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti.
(10) Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
Laudat venalis qui volt extrudere merces:
Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,
(5) In scalis latuit metuens pendentis habenae,
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:
Ille ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc, & lite moraris iniqua?
(10) Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
Iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
Quid tum profeci, mecum facientia iura
Si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
(5) Exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat. post hoc vehemens lupus, & sibi, & hosti
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
(10) Praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
Summe munito, & multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis
Accipit, & bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
(5) Nescio quod cupiens hortari coepit eundem
Verbis quae timido quoque possent addere mentem:
I bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia. quid stas?
Post haec ille catus, quantumvis rusticus, ibit,
(10) Ibit eo quo vis qui zonam perdidit inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri,
Iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
Scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum
(5) Atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
(10) Decisis humilem pinnis inopemque paterni
Et laris, & fundi paupertas inpulit audax
Ut versus facerem; sed quod non desit habentem
Quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem quam scribere versus?
(5) Singula de nobis anni praedantur euntes:
Eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque:
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
(10) Ille Bioneis sermonibus, & sale nigro.
Tres mihi convivae prope dissentire videntur
Poscentes vario multum diversa palato:
Quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;
Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
(5) Praeter cetera me Romaene poemata censes
Scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque;
(10) Intervalla vides humane commoda. verum
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
Tristia robustis luctantur funera plaustris,
(5) Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc, & versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, & fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis, & umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
(10) Vis canere, & contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
Et studiis annos septem dedit insenuitque
Libris, & curis, statua taciturnius exit
Plerumque, & risu populum quatit: hic ego rerum
(5) Fluctibus in mediis, & tempestatibus urbis
Verba lyrae motura sonum conectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
(10) Qui minus argutos vexat furor iste poetas?
Carmina compono, hic elegos: mirabile visu
Caelatumque novem Musis opus. adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;
(5) Mox etiam, si forte vacas, sequere, & procul audi,
Quid ferat, & qua re sibi nectat uterque coronam:
Caedimur, & totidem plagis consumimus hostem
Lento Samnites ad lumina prima duello;
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
(10) Quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,
Fit Mimnermus, & optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus inritabile vatum,
Cum scribo, & supplex populi suffragia capto;
Idem finitis studiis, & mente recepta
(5) Obturem patulas inpune legentibus auris.
Ridentur mala qui conponunt carmina; verum
Gaudent scribentes, & se venerantur, & ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
(10) Cum tabulis animum censoris sumet honesti:
Audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt, & honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc inter penetralia Vestae;
(5) Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit, & deserta vetustas;
Adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
(10) Vemens, & liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia conpescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet:
Ludentis speciem dabit, & torquebitur, ut qui
(5) Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere, & ringi. fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos
(10) In vacuo laetus sessor plausorque theatro,
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagoenae,
(5) Posset qui rupem, & puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit elleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese, pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
(10) Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abiectis utile nugis
Et tempestivum pueris concedere ludum
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
(5) Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si volnus tibi monstrata radice vel herba
(10) Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier: audieras, cui
Rem di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
(5) At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viveret in terris te siquis avarior uno.
Si proprium est, quod quis libra mercatus, & aere est,
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus:
(10) Qui te pascit ager tuus est, & vilicus Orbi,
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,
Te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
(5) Aut etiam supra nummorum milibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim,
Emptor Aricini quoniam Veientis, & arvi
Emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;
(10) Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit iurgia: tamquam
Sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos, & cedat in altera iura.
(5) Sic quia perpetuus nulli datur usus, & heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
(10) Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestis Gaetulo murice tinctas
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare, & ludere, & ungui
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
(5) Dives, & inportunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis, & ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae mortalis, in unum.
Quodque caput voltu mutabilis, albus, & ater.
(10) Utar, & ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam nec metuam, quid de me iudicet heres,
Quod non plura datis invenerit;, & tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet, & quantum discordet parcus avaro.
(5) Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum
Invitus facias neque plura parare labores
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum
(10) Nave ferar magna an parva, ferar unus, & idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo,
Non tamen adversis aetatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
Extremi primorum, extremis usque priores.
(5) Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine, & ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
(10) Natalis grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior, & melior fis accedente senecta?
Quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
(5) Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat, & pulset lasciva decentius aetas.



DE ARTE POETICA
Humano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, & varias inducere plumas
Undique conlatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
(5) Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. pictoribus atque poetis
(10) Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus, & hanc veniam petimusque damusque vicissim;
Sed non ut placidis coeant inmitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque, & magna professis
(15) Purpureus, late qui splendeat, unus, & alter
Adsuitur pannus, cum lucus, & ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
Sed nunc non erat his locus., & fortasse cupressum
(20) Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quodvis, simplex dumtaxat, & unum.
Maxima pars vatum, pater, & iuvenes patre digni,
(25) Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae:
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
(30) Delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus, & unguis
Exprimet, & mollis imitabitur aere capillos,
Infelix operis summa, quia ponere totum
(35) Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus, & versate diu, quid ferre recusent,
(40) Quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit, & venus, aut ego fallor,
Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
Pleraque differat, & praesens in tempus omittat.
(45) In verbis etiam tenuis cautusque serendis à
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum. si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum et
(50) Fingere cinctutis non exaudita Cethegis,
Continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
(55) Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca
Si possum, invideor, cum lingua Catonis, & Enni
Sermonem patrium ditaverit, & nova rerum
Nomina protulerit? licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
(60) Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque: sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
(65) Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit, & grave sentit aratrum,
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
Doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos, & gratia vivax.
(70) Multa renascentur quae iam cecidere cadentque
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est, & ius, & norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque, & tristia bella
Quo scribi possent numero, monstravit Homerus;
(75) Versibus inpariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos;
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant, & adhuc sub iudice lis est;
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
(80) Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus, & popularis
Vincentem strepitus, & natum rebus agendis;
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
Et pugilem victorem, & equum certamine primum
(85) Et iuvenum curas, & libera vina referre:
Descriptas servare vices operumque colores
Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non volt;
(80) Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari cena Thyestae:
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen, & vocem comoedia tollit
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
(95) Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,
Telephus, & Peleus cum pauper, & exsul uterque
Proicit ampullas, & sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto
(100) Et quocumque volent animum auditoris agunto.
Ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent
Humani voltus. si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
(105) Aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
Voltum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram
(110) Aut ad humum maerore gravi deducit, & angit:
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, Davosne loquatur an heros,
(115) Maturusne senex an adhuc florente iuventa
Fervidus, & matrona potens an sedula nutrix,
Mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere aut sibi convenientia finge
(120) Scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,
Inpiger, iracundus, inexorabilis, acer
Iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
(125) Siquid inexpertum scaenae conmittis, & audes
Personam formare novam, servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, & sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus
(130) Quam si proferres ignota indictaque primus:
Publica materies privati iuris erit, si
Non circa vilem patulumque moraberis orbem
Nec verbo verbum curabis reddere fidus
Interpres nec desilies imitator in artum,
(135) Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex,
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
Fortunam Priami cantabo, & nobile bellum.
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
(140) Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
Qui mores hominum multorum vidit, & urbes.
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
(145) Antiphaten Scyllamque, & cum Cyclope Charybdim;
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
Semper ad eventum festinat, & in medias res
Non secus ac notas auditorem rapit, & quae
(150) Desperat tractata nitescere posse relinquit
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego, & populus mecum desideret, audi,
Si plausoris eges aulaea manentis, & usque
(155) Sessuri, donec cantor vos plaudite dicat.
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus, & annis.
Reddere qui voces iam scit puer, & pede certo
Signat humum, gestit paribus conludere, & iram
(160) Colligit ac ponit temere, & mutatur in horas.
Inberbis iuvenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque, & aprici gramine campi,
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
(165) Sublimis cupidusque, & amata relinquere pernix.
Conversis studiis aetas animusque virilis
Quaerit opes, & amicitias, inservit honori,
Conmisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
(170) Quaerit, & inventis miser abstinet ac timet uti,
Vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
(175) Multa ferunt anni venientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt: ne forte seniles
Mandentur iuveni partes pueroque viriles:
Semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.
Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
(180) Segnius inritant animos demissa per aurem
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, & quae
Ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
Digna geri promes in scaenam multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
(185) Ne pueros coram populo Medea trucidet
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor neu sit quinto productior actu
(190) Fabula quae posci volt, & spectanda reponi.
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit, nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partis chorus officiumque virile
Defendat, neu quid medios intercinat actus
(195) Quod non proposito conducat, & haereat apte.
Ille bonis faveatque, & consilietur amice
Et regat iratos, & amet pacare tumentis,
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Iustitiam legesque, & apertis otia portis,
(200) Ille tegat conmissa deosque precetur, & oret,
Ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
Tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare, & adesse choris erat utilis atque
(205) Nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
Quo sane populus numerabilis, utpote parvos,
Et frugi castusque verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor, & urbis
Latior amplecti murus vinoque diurno
(210) Placari Genius festis inpune diebus,
Accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque, & luxuriem addidit arti
(215) Tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps
Utiliumque sagax rerum, & divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
(220) Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestis satyros nudavit, & asper
Incolumi gravitate iocum temptavit eo quod
Inlecebris erat, & grata novitate morandus
Spectator functusque sacris, & potus, & exlex.
(225) Verum ita risores, ita commendare dicacis
Conveniet satyros, ita vertere seria ludo,
Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper, & ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas
(230) Aut, dum vitat humum, nubis, & inania captet.
Effutire levis indigna tragoedia versus,
Ut festis matrona moveri iussa diebus,
Intererit satyris paulum pudibunda protervis.
Non ego inornata, & dominantia nomina solum
(235) Verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo
Nec sic enitar tragico differre colori,
Ut nihil intersit, Davusne loquatur, & audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
(240) Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant me iudice Fauni,
(245) Ne velut innati triviis ac paene forenses
Aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam
Aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus, & pater, & res,
Nec, siquid fricti ciceris probat, & nucis emptor,
(250) Aequis accipiunt animis donantve corona.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
Pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit
Nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
(255) Tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
Spondeos stabilis in iura paterna recepit
Commodus, & patiens, non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter. hic, & in Acci
Nobilibus trimetris adparet rarus, & Enni
(260) In scaenam missos cum magno pondere versus
Aut operae celeris nimium curaque carentis
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt inmodulata poemata iudex
Et data Romanis venia est indigna poetis.
(265) Idcircone vager scribamque licenter? an omnis
Visuros peccata putem mea, tutus, & intra
Spem veniae cautus? vitavi denique culpam,
Non laudem merui. vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.
(270) At vestri proavi Plautinos, & numeros et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego, & vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto
Legitimumque sonum digitis callemus, & aure.
(275) Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur, & plaustris vexisse poemata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus, & modicis instravit pulpita tignis
(280) Et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit, & vim
Dignam lege regi: lex est accepta chorusque
Turpiter obticuit sublato iure nocendi.
(285) Nil intemptatum nostri liquere poetae
Nec minimum meruere decus vestigia Graeca
Ausi deserere, & celebrare domestica facta
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
(290) Quam lingua Latium, si non offenderet unum
Quemque poetarum limae labor, & mora. vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies, & multa litura coercuit atque
Praesectum deciens non castigavit ad unguem.
(295) Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit, & excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
(300) Si tribus Anticyris caput insanabile numquam
Tonsori Licino conmiserit. o ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam.
Non alius faceret meliora poemata; verum
Nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum
(305) Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
Munus, & officium, nil scribens ipse, docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est, & principium, & fons.
(310) Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat, & quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes,
Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
(315) Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque iubebo
Doctum imitatorem, & vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
(320) Fabula nullius veneris, sine pondere, & arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
(325) Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partis centum diducere. dicat
Filius Albini: si de quincunce remota est
Uncia, quid superat? poteras dixisse. triens. eu,
Rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?
(330) Semis. an, haec animos aerugo, & cura peculi
Cum semel imbuerit, speremus carmina fingi
Posse linenda cedro, & levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poetae
Aut simul, & iucunda, & idonea dicere vitae.
(335) Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris:
Ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi
(340) Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poemata Ramnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
Lectorem delectando pariterque monendo.
(345) Hic meret aera liber Sosiis, hic, & mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit quem volt manus, & mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum,
(350) Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
(355) Quamvis est monitus, venia caret, & citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror;, & idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;
(360) Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, & quaedam, si longius abstes;
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen;
(365) Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis, & voce paterna
Fingeris ad rectum, & per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium, & tolerabile rebus
Recte concedi: consultus iuris, & actor
(370) Causarum mediocris abest virtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors
(375) Et crassum unguentum, & Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
Sic animis natum inventumque poema iuvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis
(380) Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant inpune coronae:
Qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?
Liber, & ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.
(385) Tu nihil invita dices faciesve Minerva:
Id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
Et patris, & nostras nonumque prematur in annum
Membranis intus positis: delere licebit,
(390) Quod non edideris, nescit vox missa reverti.
Silvestris homines sacer interpresque deorum
Caedibus, & victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
Dictus, & Amphion, Thebanae conditor urbis,
(395) Saxa movere sono testudinis, & prece blanda
Ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.
(400) Sic honor, & nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes
Et vitae monstrata via est, & gratia regum
(405) Pieriis temptata modis ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers, & cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena
(410) Nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, & coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit, & alsit,
Abstinuit venere, & vino; qui Pythia cantat
(415) Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse ego mira poemata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
Et quod non didici sane nescire fateri.
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
(420) Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere, & eripere artis
Litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter-
(425) Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim pulchre, bene, recte,
Pallescet, super his etiam stillabit amicis
(430) Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
(435) Et torquere mero, quem perspexisse laborent
An sit amicitia dignus; si carmina condes,
Numquam te fallent animi sub vulpe latentes.
Quintilio siquid recitares, corrige sodes
Hoc aiebat, & hoc. mulius te posse negares
(440) Bis terque expertum frustra: delere iubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque, & tua solus amares.
(445) Vir bonus, & prudens versus reprehendet inertis,
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(450) Fiet Aristarchus; non dicet cur ego amicum
Offendam in nugis? hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error, & iracunda Diana,
(455) Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
Qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur, & errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet succurrite longum
(460) Clamet, io cives, non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre, & demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se deiecerit atque
Servari nolit? dicam Siculique poetae
Narrabo interitum. deus inmortalis haberi
(465) Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. sit ius liceatque perire poetis:
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
Fiet homo, & ponet famosae mortis amorem.
(470) Nec satis adparet, cur versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres an triste bidental
Moverit incestus: certe furit ac velut ursus,
Obiectos caveae valuit si frangere clatros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(475) Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

<"Heinsius.html">Continue
  • Lijst van Horatius’ werken
  • Nederlandse vertalingen van Horatius
  • Return to the home page of the Heinsius-collection
  • Return to the Dutch Language and Literature canonisations page