Dit is een onderdeel van Horatius.html. Klik hier voor het hele document.

pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
(90) Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
Quae mala sunt, spectes. o crus, o bracchia. verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
(95) Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdatanam te
Hoc facit insanum, multae tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa, & circumdata palla,
(100) Plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. an tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante
(105) Quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,
Cantat, & adponit meus est amor huic similis; nam
Transvolat in medio posita, & fugientia captat.
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
(110) Atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest, & inane abscindere soldo?
Num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
(115) Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
Pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
Ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
Continuo fiat. malis tentigine rumpi?
Non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.
(120) Illam post paulo sed pluris si exierit vir
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.
Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit quam dat natura videri.
(125) Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,
Ilia, & Egeria est; do nomen quodlibet illi.
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Ianua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
(130) Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est, & pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.


SATYRA III.

III
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut numquam inducant animum cantare rogati,
Iniussi numquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
(5) Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret io Bacchae modo summa
Voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
(10) Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri, & toga, quae defendere frigus
(15) Quamvis crassa queat. deciens centena dedisses
Huic parco, paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi quid tu?
(20) Nullane habes vitia? immo alia, & fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, heus tu
Quidam ait ignoras te an ut ignotum dare nobis
Verba putas? egomet mi ignosco Maenius inquit.
Stultus, & inprobus hic amor est dignusque notari.
(25) Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus, & illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis
(30) Naribus horum hominum; rideri possit eo quod
Rusticius tonso toga defluit, & male laxus
In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
(35) Concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim
Natura aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec
(40) Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus, & isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
Ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
Siquod sit vitium non fastidire. strabonem
(45) Appellat paetum pater, & pullum, male parvos
Sicui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus
(50) Et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
Postulat ut videatur; at est truculentior atque
Plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
Caldior est: acris inter numeretur. opinor,
Haec res, & iungit iunctos, & servat amicos.
(55) At nos virtutes ipsas invertimus atque
Sincerum furimus vas incrustare. probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
(60) Cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis, & est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
(65) Aut tacitum inpellat quovis sermone: molestus,
Communi sensu plane caret inquimus. eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
Qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
(70) Cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
(75) Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
(80) Siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
Semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
Maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
(85) Quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
Odisti, & fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto iugulo historias captivus ut audit.
(90) Conminxit lectum potus mensave catillum
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
Sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
(95) Prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, iusti prope mater, & aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
(100) Mutum, & turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus, & pugnis, dein fustibus atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
(105) Oppida coeperunt munire, & ponere leges,
Ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientis more ferarum
(110) Viribus editior caedebat ut in grege taurus.
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
(115) Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti
Et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit
Regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(120) Nam ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
Furta latrociniis, & magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. si dives, qui sapiens est,
(125) Et sutor bonus, & solus formosus, & est rex,
Cur optas quod habes? non nosti, quid pater inquit
Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. qui?
Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
(130) Optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
Abiecto instrumento artis clausaque taberna
Sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex, solus sic rex. vellunt tibi barbam
Lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
(135) Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis, & latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, & mihi dulces
(140) Ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
Inque vicem illorum patiar delicta libenter
Privatusque magis vivam te rege beatus.


SATYRA IV.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
(5) Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus conponere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
(10) Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me provocat accipe, si vis,
(15) Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro, & perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras
(20) Usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
Delatis capsis, & imagine, cum mea nemo
Scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
(25) Culpari dignos. quemvis media elige turba:
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
(30) Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
Fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.
Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
(35) Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
Et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
Gestiet a furno redeuntis scire lacuque
Et pueros, & anus. agedum pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
(40) Excerpam numero: neque enim concludere versum
Dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
(45) Idcirco quidam comoedia necne poema
Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. at pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
(50) Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis,
(55) Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, & quod prius ordine verbum est
Posterius facias praeponens ultima primis,
(60) Non, ut si solvas postquam Discordia taetra
Belli ferratos postis portasque refregit,
Invenias etiam disiecti membra poetae.
Hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
(65) Suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
Ambulat, & Caprius, rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
(70) Non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
Nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
(75) Scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus. inanis
Hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. laedere gaudes
Inquit, & hoc studio pravus facis. unde petitum
(80) Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, conmissa tacere
(85) Qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
E quibus unus amet quavis aspergere cunctos
Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber:
(90) Hic tibi comis, & urbanus liberque videtur
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus, & mordax videor tibi? mentio siquae
De Capitolini furtis iniecta Petilli
(95) Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit, & incolumis laetor quod vivit in urbe;
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
(100) Fugerit: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
Aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut siquid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. liberius si
Dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
(105) Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce frugaliter atque
Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
(110) Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit. a turpi meretricis amore
Cum deterreret: Scetani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
Possem: deprensi non bella est fama Treboni
(115) Aiebat. sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
(120) Membra animumque tuum, nabis sine cortice. sic me
Formabat puerum dictis et, sive iubebat
Ut facerem quid, habes auctorem, quo facias hoc
Unum ex iudicibus selectis obiciebat,
Sive vetabat, an hoc inhonestum, & inutile factu
(125) Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
(130) Perniciem quaecumque ferunt, mediocribus, & quis
Ignoscas vitiis teneor. fortassis, & istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. rectius hoc est;
(135) Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
Inprudens olim faciam simile? haec ego mecum
Conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
Inludo chartis. hoc est mediocribus illis
(140) Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniat manus, auxilio quae
Sit mihinam multo plures sumus, ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.



SATYRA V.

Egressum magna me accepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi
Differtum nautis cauponibus atque malignis.
(5) Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, cenantis haud animo aequo
Exspectans comites. iam nox inducere terris
(10) Umbras, & caelo diffundere signa parabat:
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere: huc adpelle; trecentos inseris; ohe,
Iam satis est. dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
(15) Avertunt somnos; absentem cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta atque viator
Certatim; tandem fessus dormire viator
Incipit ac missae pastum retinacula mulae
Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
(20) Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
(25) Milia tum pransi tria repimus atque subimus
Inpositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus atque
Coccejus, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti conponere amicos.
(30) Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Inlinere. interea Maecenas advenit atque
Coccejus Capitoque simul Fontejus, ad unguem
Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
(35) Linquimus, insani ridentes praemia scribae,
Praetextam, & latum clavum prunaeque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
(40) Plotius, & Varius Sinuessae Vergiliusque
Occurrunt, animae, qualis neque candidiores
Terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
O qui conplexus, & gaudia quanta fuerunt.
Nil ego contulerim iucundo sanus amico.
(45) Proxima Campano ponti quae villula, tectum
Praebuit, & parochi, quae debent, ligna salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
Namque pila lippis inimicum, & ludere crudis.
(50) Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
Quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores, & quo patre natus uterque
Contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
(55) Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
Ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te
Esse feri similem dico. ridemus, & ipse
Messius accipio, caput, & movet. o tua cornu
Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum
(60) Sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix
Saetosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
(65) Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam
Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
Nilo deterius dominae ius esse; rogabat
Denique, cur umquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
(70) Prorsus iucunde cenam producimus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Paene macros arsit dum turdos versat in igni.
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Volcano summum properabat lambere tectum.
(75) Convivas avidos cenam servosque timentis
Tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
Incipit ex illo montis Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus, & quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
(80) Villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
Intentum veneri; tum inmundo somnia visu
(85) Nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti, & milia raedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est: venit vilissima rerum
Hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
(90) Callidus ut soleat umeris portare viator.
Nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
(95) Carpentes iter, & factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
Iratis exstructa dedit risusque iocosque,
Dum flamma sine tura liquescere limine sacro
(100) Persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
Non ego; namque deos didici securum agere aevom
Nec, siquid miri faciat natura, deos id
Tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.



SATYRA VI.

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit finis, nemo generosior est te,
Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
Olim qui magnis legionibus imperitarent,
(5) Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
(10) Multos saepe viros nullis maioribus ortos
Et vixisse probos amplis, & honoribus auctos;
Contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non umquam pretio pluris licuisse, notante
(15) Iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
Saepe dat indignis, & famae servit ineptus,
Qui stupet in titulis, & imaginibus. quid oportet
Nos facere a volgo longe longeque remotos?
Namque esto: populus Laevino mallet honorem
(20) Quam Decio mandare novo censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
Non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
(25) Sumere depositum clavom fierique tribuno?
Invidia adcrevit, privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, & latum demisit pectore clavom,
Audit continuo quis homo hic est? quo patre natus?
(30) Ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
Et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
Iniciat curam quaerendi singula, quali
Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
Sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
(35) Imperium fore, & Italiam, delubra deorum,
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnis mortalis curare, & quaerere cogit.
Tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
Deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?
(40) At Novius collega gradu post me sedet uno;
Namque est ille, pater quod erat meus. hoc tibi Paulus
Et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
Concurrantque foro tria funera magna, sonabit,
Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
(45) Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
(50) Iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Praesertim cautum dignos adsumere, prava
Ambitione procul. felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
(55) Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus
Infans namque pudor prohibebat plura profari
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,
(60) Sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
Pauca; abeo, & revocas nono post mense iubesque
Esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
Non patre praeclaro, sed vita, & pectore puro.
(65) Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprendas corpore naevos,
Si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
Obiciet vere quisquam mihi, purus, & insons,
(70) Ut me collaudem, si, & vivo carus amicis,
Causa fuit pater his; qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
(75) Ibant octonos referentes idibus aeris,
Sed puerum est ausus Romam portare docendum
Artis quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. vestem servosque sequentis,
In magno ut populo, siqui vidisset, avita
(80) Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnis
Circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
(85) Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
Laus illi debetur, & a me gratia maior.
Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
(90) Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. longe mea discrepat istis
Et vox, & ratio. nam si natura iuberet
A certis annis aevum remeare peractum
(95) Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
Optaret sibi quisque, meis contentus honestos
Fascibus, & sellis nollem mihi sumere, demens
Iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(100) Nam mihi continuo maior quaerenda foret res
Atque salutandi plures, ducendus, & unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregre[2ve]2
Exirem, plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
(105) Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
Obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
Te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
(110) Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
Milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,
Incedo solus, percontor quanti holus ac far,
Fallacem circum vespertinumque pererro
Saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
(115) Ad porri, & ciceris refero laganique catinum;
Cena ministratur pueris tribus, & lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
(120) Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
Aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
(125) Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. haec est
Vita solutorum misera ambitione gravique;
(130) His me consolor victurum suavius ac si
Quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.



SATYRA VII.

Rixam Rupilii cognomento Regis cum Graeculo quodam Persio de-
    scribit. Proscriptus enim ab Augusto Rex, fugit adBrutm, ubi
    Horatio tunc tribuno militum ignobilitatem exprobrasse ferunt,
    qui nunc eam contumeliam ulcisci velit.

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus, & lippis notum, & tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
(5) Clazomenis, & iam litis cum Rege molestas,
Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
(10) Convenithoc etenim sunt omnes iure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
(15) Summa fuit: duo si Discordia vexet inertis
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
Muneribus missis: Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili, & Persi par pugnat, uti non
(20) Conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,
Solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
(25) Appellat comites excepto Rege; Canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
(30) Vindemiator, & invictus, cui saepe viator
Cessisset magna conpellans voce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: per magnos, Brute, deos te
Oro, qui reges consueris tollere, cur non
(35) Hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.



SATYRA VIII.
Priapum deum, custodem hortorum, inducit querentem de Canidia
    & Sagana veneficis, & quae ab illis in occulto fierent describentem.
OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Quuum faber, incertus scamnum, faceretne Priapum,
Maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido. nam fures dextra coërcet,
(15) Obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
Ast inportunas volucres in vertice harundo
Terret fixa vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis eiecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca;
(10) Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
(15) Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum,
Cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
Hunc vexare locum curae sunt atque labori
Quantum carminibus quae versant atque venenis
(20) Humanos animos: has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
(25) Cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
Fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
Unguibus, & pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manis elicerent animas responsa daturas.
(30) Lanea, & effigies erat altera cerea: maior
Lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
Iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres
(35) Infernas errare canes Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
Corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius, & fragilis Pediatia furque Voranus.
(40) Singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
Umbrae cum Sagana resonarint triste, & acutum
Utque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris, & imagine cerea
Largior arserit ignis, & ut non testis inultus
(45) Horruerim voces furiarum, & facta duarum?
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
(50) Vincula cum magno risuque iocoque videres.



SATYRA IC.

Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum
Arreptaque manu quid agis, dulcissime rerum?
(5) Suaviter, ut nunc est, inquam, & cupio omnia quae vis.
Cum adsectaretur, numquid vis? occupo. at ille
Noris nos inquit; docti sumus. hic ego pluris
Hoc inquam mihi eris. misere discedere quaerens
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
(0) Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos. o te, Bolane, cerebri
Felicem aiebam tacitus, cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
Nil respondebam, misere cupis inquit abire:
(5) Iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
Persequar hinc quo nunc iter est tibi. nil opus est te
Circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.
Nil habeo quod agam, & non sum piger: usque sequar te.
(0) Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me scribere pluris
Aut citius possit versus? quis membra movere
(5) Mollius? invideat quod, & Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat est tibi mater,
Cognati, quis te salvo est opus? haud mihi quisquam.
Omnis conposui. felices. nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
(0) Quod puero cecinit divina mota anus urna:
Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
(5) Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
Praeterita, & casu tum respondere vadato
Debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit paulum hic ades. inteream, si
Aut valeo stare aut novi civilia iura;
(0) Et propero quo scis. dubius sum, quid faciam, inquit,
Tene relinquam an rem. me, sodes. non faciam ille,
Et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
Cum victore, sequor. Maecenas quomodo tecum?
Hinc repetit. paucorum hominum, & mentis bene sanae.
(5) Nemo dexterius fortuna est usus. haberes
Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
Summosses omnis. non isto vivimus illic,
Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
(0) Nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus. magnum narras, vix credibile. atqui
Sic habet. accendis quare cupiam magis illi
Proximus esse. velis tantummodo: quae tua virtus,
(5) Expugnabis:, & est qui vinci possit eoque
Difficilis aditus primos habet. haud mihi dero:
Muneribus servos corrumpam; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. nil sine magno
(0) Vita labore dedit mortalibus. haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, & illum
Qui pulchre nosset. consistimus. unde venis et
Quo tendis? rogat, & respondet. vellere coepi
Et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
(5) Distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. memini bene, sed meliore
Tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu
(0) Curtis Iudaeis oppedere? nulla mihi inquam
Relligio est. at mi: sum paulo infirmior, unus
Multorum. ignosces; alias loquar. huncine solem
Tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
Sub cultro linquit. casu venit obvius illi
(5) Adversarius, & quo tu, turpissime? magna
Inclamat voce, & licet antestari? ego vero
Oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
Undique concursus. sic me servavit Apollo.



SATYRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male factos
Emendare parat versus, hoc lenius ille,
Quo melior vir, & est longe subtilior illo,
(5) Qui multum puer, & loris, & funibus udis
Exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:
Nempe inconposito dixi pede currere versus
(0) Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
(5) Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris;, & est quaedam tamen hic quoque virtus.
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Inpediat verbis lassas onerantibus auris,
Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
(0) Defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. ridiculum acri
Fortius, & melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
(5) Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum, & doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis graeca latinis
Miscuit. o seri studiorum, quine putetis
(0) Difficile, & mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? at sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.
Cum versus facias, te ipsum percontor, an, & cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
(5) Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis.
Atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,
(0) Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis inplere catervas.
Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
(5) Diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
(0) Unus vivorum, Fundani, Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
(5) Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
(0) Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat, & nosmet Lucili scripta legentis
(5) Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, & euntis
Mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci
(0) Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
Comis, & urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis, & Graecis intacti carminis auctor
(5) Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, & in versu faciendo
Saepe caput scaberet vivos, & roderet unguis.
(0) Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. an tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
(5) Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius, & Varius, Maecenas Vergiliusque,
(0) Valgius, & probet haec Octavius optimus atque
Fuscus, & haec utinam Viscorum laudet uterque
Ambitione relegata. te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule, & Servi, simul his te, candide Furni,
(5) Conpluris alios, doctos ego quos, & amicos
Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
Adridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
(0) I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.



SERMONVM
LIBER ALTER

SATYRA I.

Sunt quibus in satura videar nimis acer, & ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
Conposui pars esse putat similisque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam? praescribe. quiescas. ne faciam, inquis,
Omnino versus? aio. peream male, si non
Optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. cupidum, pater optime, vires
Deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
Aut labentis equo describit volnera Parthi.
Attamen, & iustum poteras, & scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. haud mihi dero,
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, & odit.
Quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris neque, si male cesserat, usquam
Decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem, & me veluti custodiet ensis
Vagina tectus: quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? o pater, & rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
Qui me conmoritmelius non tangere, clamo,
Flebit, & insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur, & urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, siquid se iudice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem: nil faciet sceleris pia dexteramirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos,
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
Quisquis erit vitae scribam color. o puer, ut sis
Vitalis metuo, & maiorum nequis amicus
Frigore te feriat. quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis conponere carmina morem
Detrahere, & pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequos virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a volgo, & scaena in secreta remorant
Virtus Scipiadae, & mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo, & discincti ludere, donec
Decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, & fragili quaerens inlidere dentem
Offendet solidonisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. equidem nihil hinc diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
Iudiciumque. esto, siquis mala; sed bona siquis
Iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?
Solventur risu tabulae, tu missus abibis.



SATYRA II.

Sub Ofelli persona, luxui deditos insectatur. De eo loquens qui gulae
    servit, eum dicit non certo judicio, sed opinione quadam stultè con-
    cepta delitias in nonnullis cibis consectari. Atque ut incommoda
    recenset quae comitantur hunc, qui circa victum & luxum, sic com-
    moda quae tenui & frugali insunt, enumerat.
QUae virtus, & quanta, boni, sit vivere parvo
(Nec meus hic sermo est; sed quem praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva)
Discite non inter lanceis mensasque nitenteis,
(5) Quum stupet insanis acies fulgoribus, & quuum
Acclinis falsis animus, meliora recusat;
Verum heic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. MALE verum examinat omnis
Corruptus judex. leporem sectatus, equove
(10) Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia assuetum Graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem:
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco.
Quum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
(15) Sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. foris est promus, & atrum
Defendens pisceis hiemat mare. cum sale panis
Latrantem stomachum benè leniet. unde putas, aut
Quî partum? Non in caro nidore voluptas
(20) Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere
Sudando: pinguem vitiis, albumque, neque ostrea,
Nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
(25) Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis, & picta pandat spectacula cauda:
Tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
(30) Inparibus formis deceptum te petere esto:
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
(35) Ducit te species, video: quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? quia scilicet illis
Maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
Ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
Porrectum magno magnum spectare catino
(40) Vellem ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
Praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
(45) Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
(50) Donec vos auctor docuit praetorius. ergo
Siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana iuventus.
Sordidus a tenui victu distabit Ofello
Iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
(55) Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennis oleas est, & silvestria corna
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
(60) Ille repotia, natalis aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur, & horum
Utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
(65) Mundus erit, qua non offendat sordibus atque
In neutram partem cultus miser. hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
(70) Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
Adferat. in primis valeas bene; nam variae res
Ut noceant homini credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
(75) Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
Lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
Cena desurgat dubia? quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una
Atque adfigit humo divinae particulam aurae.
(80) Alter ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
(85) Accedent anni, tractari mollius aetas
Imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
Quam puer, & validus praesumis mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
(90) Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens vitiatum commodius quam
Integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset.
Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
(95) Occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus. adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. iure inquit Trausius istis
(100) Iurgatur verbis: ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. ergo,
Quod superat non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quisquam te divite? quare
Templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae
(105) Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res,
O magnus posthac inimicis risus. uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
(110) An qui contentus parvo metuensque futuri
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum
Quam nunc accisis. videas metato in agello
(115) Cum pecore, & gnatis fortem mercede colonum
Non ego narrantem temere edi luce profesta
Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
(120) Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat culpa potare magistra
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
(125) Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:
Quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris erum natura nec illum
(130) Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
Illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
(135) Nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.


SATYRA III.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
(5) Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
Dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
Culpantur frustra calami inmeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poetis.
Atqui voltus erat multa, & praeclara minantis,
(0) Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere miser. vitanda est inproba Siren
(5) Desidia, aut quidquid vita meliore parasti
Ponendum aequo animo. di te, Damasippe, deaeque
Verum ob consilium donent tonsore. sed unde
Tam bene me nosti? postquam omnis res mea Ianum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo
(0) Excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
Quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
Callidus huic signo ponebam milia centum;
Hortos egregiasque domos mercarier unus
(5) Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
Inposuere mihi cognomen compita. novi
Et miror morbi purgatum te illius. atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Traiecto lateris miseri capitisve dolore,
(0) Ut lethargicus hic cum fit pugil, & medicum urget.
Dum nequid simile huic, esto ut libet. o bone, ne te
Frustrere: insanis, & tu stultique prope omnes,
Siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
(5) Solatus iussit sapientem pascere barbam
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit, & cave faxis
Te quicquam indignum. pudor inquit te malus angit,
(0) Insanos qui inter vereare insanus haberi.
Primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultitia, & quemcumque inscitia veri
Caecum agit, insanum Chrysippi porticus, & grex
(5) Autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
Excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
Desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
Insano posuere. velut silvis, ubi passim
Palantis error certo de tramite pellit,
(0) Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
Error, sed variis inludit partibus: hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
Qui te deridet caudam trahat. est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
(5) Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
Alterum, & huic varum, & nihilo sapientius ignis
Per medios fluviosque ruentis: clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
Hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!
(0) Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
Mater, te appello clamantibus. huic ego volgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo:
(5) Integer est mentis Damasippi creditor? esto.
Accipe quod numquam reddas mihi si tibi dicam:
Tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
(0) Nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Cum rapies in ius malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
Si male rem gerere insani est, contra bene sani:
(5) Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
Dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
Audire atque togam iubeo conponere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuria tristive superstitione
(0) Aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
Dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris:
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro,
(5) Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. sive ego prave
Seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi: credo,
Hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
(0) Sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
Pauperiem vitium, & cavit nihil acrius, ut, si
Forte minus locuples uno quadrante perisset,
Ipse videretur sibi nequior. omnis enim res,
(5) Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent; quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, iustus. sapiensne? etiam, & rex
Et quidquid volet. hoc veluti virtute paratum
Speravit magnae laudi fore. quid simile isti
(0) Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
In media iussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. uter est insanior horum?
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
(5) Nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
Si scalpra, & formas non sutor, nautica vela
Aversus mercaturis: delirus, & amens
Undique dicatur merito. qui discrepat istis,
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
(0) Conpositis metuensque velut contingere sacrum?
Siquis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum
Ac potius foliis parcus vescatur amaris;
(5) Si positis intus Chii veterisque Falerni
Mille cadisnihil est: tercentum milibus, acre
Potet acetum; age si, & stramentis incubet unde
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(0) Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
(5) Unguere si caules oleo meliore caputque
Coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
Si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
Undique? tun sanus? populum si caedere saxis
Incipias servosve tuos, quos aere pararis,
(0) Insanum te omnes pueri clamentque puellae;
Cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
Incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
Nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente
(5) Ac non ante malis dementem actum Furiis quam
In matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
Quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
Nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
Non Pyladen ferro violare aususve sororem
(0) Electran, tantum maledicit utrique vocando
Hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus, & auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
(5) Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Iam circum loculos, & clavis laetus ovansque
Curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
Effundi saccos nummorum, accedere pluris
(0) Ad numerandum: hominem sic erigit; addit, & illud:
Ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.
Men vivo? ut vivas igitur, vigila. hoc age. quid vis?
Deficient inopem venae te, ni cibus atque
Ingens accedit stomacho fultura ruenti.
(5) Tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.
Quanti emptae? parvo. quanti ergo? octussibus. eheu,
Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?
Quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
Stultus, & insanus. quid, siquis non sit avarus,
(0) Continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
Non est cardiacus Craterum dixisse putato
Hic aeger. recte est igitur surgetque? negabit.
[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]
Non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
(5) Hic porcum Laribus; verum ambitiosus, & audax:
Naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
Dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
Antiquo censu, gnatis divisse duobus
(0) Fertur, & hoc moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum: postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare, & ludere vidi,
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
Extimui, ne vos ageret vesania discors,
(5) Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per divos oratus uterque Penatis
Tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
Quod satis esse putat pater, & natura coercet.
Praeterea ne vos titillet gloria, iure
(0) Iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
Vestrum praetor, is intestabilis, & sacer esto.
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in circo spatiere, & aeneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
(5) Scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
Astuta ingenuum volpes imitata leonem?
Nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
Rex sum nil ultra quaero plebejus., & aequam
Rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
(0) Dicere quod sentit permitto. maxime regum,
Di tibi dent capta classem redducere Troia.
Ergo consulere, & mox respondere licebit?
Consule. cur Aiax, heros ab Achille secundus,
Putescit, totiens servatis clarus Achivis,
(5) Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
Per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.
Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
(0) Ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
Rectum animi servas? quorsum? insanus quid enim Aiax
Fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
Uxore, & gnato; mala multa precatus Atridis
Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
(5) Verum ego, ut haerentis adverso litore navis
Eriperem, prudens placavi sanguine divos.
Nempe tuo, furiose? meo, sed non furiosus.
Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur atque
(0) Stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
Stas animo, & purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
Siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
(5) Huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
Destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
Praetor, & ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
(0) Integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age luxuriam, & Nomentanum arripe mecum.
(5) Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
(0) Mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,
Verba facit leno: quidquid mihi, quidquid, & horum
Cuique domi est, id crede tuum, & vel nunc pete vel cras.
Accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.
In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
(5) Cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.
Segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
Sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
Unde uxor media currit de nocte vocata.
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
(0) Scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
Diluit insignem bacam: qui sanior ac si
Illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
Nequitia, & nugis pravorum, & amore gemellum
(5) Luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
Quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
Aedificare casas, plostello adiungere muris,
Ludere par inpar, equitare in harundine longa
Siquem delectet barbatum, amentia verset.
(0) Si puerilius his ratio esse evincet amare
Nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
Mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
(5) Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est inpransi correptus voce magistri?
Porrigis irato puero cum poma, recusat;
Sume, catelle: negat; si non des, optet. amator
(0) Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, & haeret
Invisis foribus? nec nunc, cum me vocet ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret. ecce
(5) Servos, non paulo sapientior o ere, quae res
Nec modum habet neque consilium, ratione modoque
Tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
Pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
Mobilia, & caeca fluitantia sorte laboret
(0) Reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
Insanire paret certa ratione modoque.
Quid? cum Picenis excerpens semina pomis
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
Quid? cum balba feris annoso verba palato,
(5) Aedificante casas qui sanior? adde cruorem
Stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
Cerritus fuit? an commotae crimine mentis
Absolves hominem, & sceleris damnabis eundem
(0) Ex more inponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat, & unum,
Quid tam magnum? addens, unum me surpite morti!
Dis etenim facile est orabat, sanus utrisque
(5) Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
(0) Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
In Tiberi stabit. casus medicusve levarit
Aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
In gelida fixum ripa febrimque reducet,
(5) Quone malo mentem concussa? timore deorum.
Haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
Arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.
(0) Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
Qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
Insanire putas? ego nam videor mihi sanus.
Quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
Gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?
(5) Stultum me fateorliceat concedere veris
Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
Aegrotare putes animi vitio. accipe: primum
Aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis, & idem
(0) Corpore maiorem rides Turbonis in armis
Spiritum, & incessum: qui ridiculus minus illo?
An, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
Tanto dissimilem, & tanto certare minorem?
Absentis ranae pullis vituli pede pressis
(5) Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Belua cognatos eliserit: illa rogare,
Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
Maior dimidio. num tanto? cum magis atque
Se magis inflaret, non, si te ruperis, inquit,
(0) Par eris. haec a te non multum abludit imago.
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
Quae siquis sanus fecit, sanus facis, & tu.
Non dico horrendam rabiem iam desine. cultum
Maiorem censu teneas, Damasippe, tuis te.
(5) Mille puellarum, puerorum mille furores
O maior tandem parcas, insane, minori.


SATYRA IV.

Unde, & quo Catius? non est mihi tempus, aventi
Ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.
Peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
(5) Interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
Quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
Utpote res tenuis, tenui sermone peractas.
(0) Ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.
Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut suci melioris, & ut magis alba rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
(5) Cole suburbano qui siccis crevit in agris
Dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam musto mersare Falerno:
(0) Hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
Natura est; aliis male creditur. ille salubris
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
(5) Mendose, quoniam vacuis conmittere venis
Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius. si dura morabitur alvus,
Mitulus, & viles pellent obstantia conchae
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
(0) Lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
Sed non omne mare est generosae fertile testae:
Murice Baiano melior Lucrina peloris,
Ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
(5) Nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara piscis averrere mensa
Ignarum, quibus est ius aptius, & quibus assis
Languidus in cubitum iam se conviva reponet.
(0) Umber, & iligna nutritus glande rotundas
Curvat aper lances carnem vitantis inertem;
Nam Laurens malus est, ulvis, & harundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edulis.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
(5) Piscibus atque avibus quae natura, & foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam,
Ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
(0) Quali perfundat piscis securus olivo.
Massica si caelo suppones vina sereno,
Nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
(5) Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis, & Afra
Potorem coclea; nam lactuca innatat acri
(0) Post vinum stomacho; perna magis, & magis hillis
Flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
Quaecumque inmundis fervent allata popinis.
Est operae pretium duplicis pernoscere iuris
Naturam. simplex e dulci constat olivo,
(5) Quod pingui miscere mero muriaque decebit
Non alia quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
Pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
(0) Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
Nam facie praestant, venucula convenit ollis;
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus, & allec,
Primus, & invenior piper album cum sale nigro
(5) Incretum puris circumposuisse catillis.
Inmane est vitium dare milia terna macello
Angustoque vagos piscis urgere catino.
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
(0) Sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
Consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
Ten lapides varios lutulenta radere palma
Et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
(5) Oblitum, quanto curam sumptumque minorem
Haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
Quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
(0) Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantundem iuveris. adde
Voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
Non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
Non mediocris inest, fontis ut adire remotos
(5) Atque haurire queam vitae praecepta beatae.





SATYRA V.

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
Responde, quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis. quid rides? iamne doloso
Non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
(5) Adspicere? o nulli quicquam mentite, vides ut
Nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
Aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
Et genus, & virtus, nisi cum re, vilior alga est.
Quando pauperiem missis ambagibus horres,
(0) Accipe qua ratione queas ditescere. turdus
Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
(5) Qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
Utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
Me gessi, certans semper melioribus. ergo
(0) Pauper eris. fortem hoc animum tolerare iubebo;
Et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
Divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.
Dixi equidem, & dico: captes astutus ubique
Testamenta senum neu, si vafer unus, & alter
(5) Insidiatorem praeroso fugerit hamo,
Aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
Qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
(0) Defensor; fama civem causaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
Quinte puta aut Publigaudent praenomine molles
Auriculaetibi me virtus tua fecit amicum.
Ius anceps novi, causas defendere possum;
(5) Eripiet quivis oculos citius mihi quam te
Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
Nequid tu perdas neu sis iocus. ire domum atque
Pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
Persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
(0) Infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
Nonne vides aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?
Plures adnabunt thynni, & cetaria crescent.
(5) Sicui praeterea validus male filius in re
Praeclara sublatus aletur, ne manifestum
Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut, & scribare secundus
Heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
(0) In vacuom venias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere, & tabulas a te removere memento,
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera velit versu; solus multisne coheres,
(5) Veloci percurre oculo. plerumque recoctus
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem
Captatorque dabit risus Nasica Corano.
Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?
O Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
(0) Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.
Tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Aenea, tellure marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
(5) Filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
Ut legat orabit; multum Nasica negatas
Accipiet tandem, & tacitus leget invenietque
Nil sibi legatum praeter plorare suisque.
(0) Illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
Adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
Expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
(5) Laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade. putasne
Perduci poterit tam frugi tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu?
Venit enim magnum donandi parca iuventus
(0) Nec tantum veneris quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
De sene gustarit tecum partita lucellum,
Ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
Me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
(5) Ex testamento sic est elata: cadaver
Unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
Scilicet elabi si posset mortua; credo,
Quod nimium institerat viventi. cautus adito
Neu desis operae neve immoderatus abundes.
(0) Difficilem, & morosum offendet garrulus: ultra
Non etiam sileas; Davus sis comicus atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
Cautus uti velet carum caput; extrahe turba
(5) Oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
Inportunus amat laudari: donec ohe iam
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te servitio longo curaque levarit,
(0) Et certum vigilans quartae sit partis Ulixes
Audieris heres: ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?
Sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
Gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
(5) Permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
Egregie factum laudet vicinia. siquis
Forte coheredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
(0) Imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.




SATYRA VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, & tecto vicinus iugis aquae fons
Et paulum silvae super his foret. auctius atque
Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
(5) Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque maiorem feci ratione mala rem
Nec sum facturus vitio culpave minorem,
Si veneror stultus nihil horum o si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
(0) O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento qui mercennarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
Pingue pecus domino facias, & cetera praeter
(5) Ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes, & in arcem ex urbe removi,
Quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
(0) Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Unde homines operum primos vitaeque labores
Instituuntsic dis placitum, tu carminis esto
Principium. Romae sponsorem me rapis: eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge.
(5) Sive aquilo radit terras seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
Luctandum in turba, & facienda iniuria tardis.
Quid tibi vis, insane?, & quam rem agis? inprobus urget
(0) Iratis precibus, tu pulses omne quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras.
Hoc iuvat, & melli est, non mentiar. at simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput, & circa saliunt latus. ante secundam
(5) Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Inprimat his cura Maecenas signa tabellis.
Dixeris: experiar: si vis, potes, addit, & instat.
(0) Septimus octavo propior iam fugerit annus,
Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
Vellet iter faciens, & cui concredere nugas
Hoc genus: hora quota est? Thraex est Gallina Syro par?
(5) Matutina parum cautos iam frigora mordent,
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subiectior in diem, & horam
Invidiae noster. ludos spectaverat, una
Luserat in campo: fortunae filius omnes.
(0) Frigidus a rostris manat per compita rumor:
Quicumque obvius est, me consulit: o bonenam te
Scire, deos quoniam propius contingis oportet,
Numquid de Dacis audisti? nil equidem. ut tu
Semper eris derisor. at omnes di exagitent me,
(5) Si quicquam. quid? militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?
Iurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis:
(0) O rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
Nunc veterum libris, nunc somno, & inertibus horis
Ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque
Uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
(5) O noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
Ante Larem proprium vescor vernasque procacis
Pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
Siccat inaequalis calices conviva solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
(0) Pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
Pertinet, & nescire malum est, agitamus, utrumne
Divitiis homines an sint virtute beati,
(5) Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
Et quae sit natura boni summumque quid ejus.
Cervius haec inter vicinus garrit anilis
Ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: olim
(0) Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper, & attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
(5) Aridum, & ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
Vincere tangentis male singula dente superbo,
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(0) Tandem urbanus ad hunc quid te iuvat inquit, amice,
Praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
(5) Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
Vive memor, quam sis aevi brevis. haec ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
(0) Moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
Nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos
Multaque de magna superessent fercula cena,
(5) Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes nec non verniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
(0) Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
(5) Personuit canibus. tum rusticus: haud mihi vita
Est opus hac ait, & valeas: me silva cavosque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.




SATYRA VII.

Iamdudum ausculto, & cupiens tibi dicere servos
Pauca reformido. Davusne? ita, Davus, amicum
Mancipium domino, & frugi quod sit satis, hoc est,
Ut vitale putes. age libertate Decembri,
(5) Quando ita maiores voluerunt, utere: narra.
Pars hominum vitiis gaudet constanter, & urget
Propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. saepe notatus
Cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
(0) Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
Aedibus ex magnis subito se conderet unde
Mundior exiret vix libertinus honeste;
Iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
Vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.
(5) Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit: quanto constantior isdem
In vitiis, tanto levius miser ac prior illo
(0) Qui iam contento, iam laxo fune laborat.
Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
Furcifer? ad te, inquam. quo pacto, pessime? laudas
Fortunam, & mores antiquae plebis, & idem,
Siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
(5) Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, & haeres
Nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
(0) Ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
Quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
Convivam: nemon oleum fert ocius? ecquis
(5) Audit? cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius, & scurrae, tibi non referenda precati,
Discedunt. etenim fateor me dixerit ille
Duci ventre levem, nasum nidore supinor,
Inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
(0) Tu cum sis quod ego, & fortassis nequior, ultro
Insectere velut melior verbisque decoris
Obvolvas vitium? quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
Me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
(5) Dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
Te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna
Quaecumque excepit turgentis verbera caudae
(0) Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.
Tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
(5) Turpis odoratum caput obscurante lacerna,
Non es quod simulas? metuens induceris atque
Altercante libidinibus tremis ossa pavore.
Quid refert, uri virgis ferroque necari
Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
(0) Quo te demisit peccati conscia erilis,
Contractum genibus tangas caput? estne marito
Matronae peccantis in ambo iusta potestas,
In corruptorem vel iustior? illa tamen se
Non habitu mutatve loco peccatve superne,
(5) Cum te formidet mulier neque credat amanti.
Ibis sub furcam prudens dominoque furenti
Conmittes rem omnem, & vitam, & cum corpore famam
Evasti: credo, metues doctusque cavebis:
Quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
(0) Possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
Cum semel effugit, reddit se prava catenis?
Non sum moechus ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
Praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
(5) Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Inposita haud umquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
(0) Vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
Duceris ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
(5) Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, & in se ipso totus, teres atque rotundus,
Externi nequid valeat per leve morari,
In quem manca ruit semper fortuna. potesne
Ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
(0) Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
Colla iugo liber, liber sum dic age. non quis.
Urget enim dominus mentem non lenis, & acris
Subiectat lasso stimulos versatque negantem.
(5) Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant vitentque moventes
(0) Arma viri? nequam, & cessator Davus; at ipse
Subtilis veterum iudex, & callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
(5) Tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
Inlusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
(0) Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
Nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere teque ipsum vitas fugitivus, & erro,
Iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
(5) Frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.
Unde mihi lapidem? quorsum est opus? unde sagittas?
Aut insanit homo aut versus facit. ocius hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.




SATYRA VIII.

Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
De medio potare die. sic, ut mihi numquam
In vita fuerit melius. da, si grave non est,
(5) Quae prima iratum ventrem placaverit esca.
In primis Lucanus aper: leni fuit austro
Captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
(0) His ut sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, & alter
Sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
Posset cenantis offendere, ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
(5) Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic erus Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis adpositis delectat, habemus utrumque.
Divitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.
(0) Summus ego, & prope me Viscus Thurinus, & infra,
Si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas semel absorbere placentas;
(5) Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
Indice monstraret digito; nam cetera turba,
Nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
Longe dissimilem noto celantia sucum,
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
(0) Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. tum Vibidius Balatroni
Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,
(5) Et calices poscit maiores. vertere pallor
Tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
Potores, vel quod maledicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota
(0) Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
Adfertur squillas inter murena natantis
In patina porrecta. sub hoc erus haec gravida inquit
Capta est, deterior post partum carne futura.
(5) His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquiturcocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud; pipere albo, non sine aceto,
(0) Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas viridis, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat.
Interea suspensa gravis aulaea ruinas
(5) In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
Filius inmaturus obisset, flere. quis esset
(0) Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? ut semper gaudes inludere rebus
Humanis! Varius mappa conpescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
(5) Haec est condicio vivendi aiebat, eoque
Responsura tuo numquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum ius adponatur, ut omnes
(0) Praecincti recte pueri comptique ministrent.
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.
(5) Nasidienus ad haec tibi di, quaecumque preceris,
Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis
Et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.
Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
(0) Redde age quae deinceps risisti. Vibidius dum
Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
Quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
(5) Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
Pinguibus, & ficis pastum iecur anseris albae
Et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
(0) Quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
Vidimus, & merulas poni, & sine clune palumbis,
Suavis res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
(5) Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.



EPISTVLARVM
LIBER PRIOR


EPISTULA I.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis, & donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
(5) Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema totiens exoret harena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, & ilia ducat.
(0) Nunc itaque, & versus, & cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens, curo, & rogo, & omnis in hoc sum:
Condo, & conpono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,
(5) Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, & mersor civilibus undis
Virtutis verae custos rigidusque satelles,
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
Et mihi res, non me rebus subiungere conor.
(0) Ut nox longa quibus mentitur amica diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id quod
(5) Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus:
Non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
(0) Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba, & voces, quibus hunc lenire dolorem
(5) Possis, & magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
(0) Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere, & sapientia prima
Stultitia caruisse. vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore:
(5) Inpiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
Ne cures ea quae stulte miraris, & optas,
Discere, & audire, & meliori credere non vis?
Quis circum pagos, & circum compita pugnax
(0) Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos: haec Ianus summus ab imo
(5) Prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque.
[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.]
Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem milia desunt:
Plebs eris. at pueri ludentes rex eris aiunt,
(0) Si re