Dit is een onderdeel van ErasmusLaus1624.html. Klik hier voor het hele document.

vis ipsis adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui à vicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiam si nolint. Itaque nihil est quod reliquis diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, [p. 72] Athenis Minerva in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapus, modo mihi communiter orbis omnis longe potiores victimas assiduè praebeat. Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspiciamus, quò palam fiat, & quantum mihi debeant, & quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo, plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique stultitiae formis abundat, tot indies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quanquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos risus, quos ludos, quas delitias, homunculi quotidie praebeant superis. Nam hi quidem horas illas sobrias, & antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac votis audiendis impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius? Deum immortalem, quod thea- [p. 73] trum est illud, quam varius stultorum tumultus? Nam ipsa nonnunquam in deorum poëticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, & quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hic in luctu papae quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic quicquid undecunque potest corradere, id totum ventriculo donat, paulò post fortiter esuriturus. Hic somno & ocio nihil putat felicius. Sunt qui alienis obeundis negociis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur felicius, quàm si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quàm tutum ocium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupare. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem diis spectatoribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant, arte deludun- [p. 74] tur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negociatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui cum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores fraterculi, qui mirentur istos, ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua malè partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia, ut quicquid usquam incustoditum nacti fuerint, id velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, & iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites nunquam finiendas agitat, & hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, & collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut divum Iacobum adeat, ubi nihil est illi negocii, domi relictis [p. 75] cum uxore liberis. In summa si mortalium innumerabiles tumultus è luna, quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum, aut culicum videre turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella multa, simul millia rapit ac dissipat. Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popularium stultitiarum, & insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, & aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque diis invisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim pente katarais, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti,quemadmodum indicat epigramma Graecum, verum sexcentis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imò in phrontistêríois, vel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum gre- [p. 76] ges, consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam minaci vultu voceque territant, dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amaracinum olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam doctrinae persuasione. Siquidem cum plerique mera deliramenta pueris inculcent, tamen dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae se contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis & idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde & hoc voluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta busequam, bovinatorem aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum literis, alicubi effoderit, ò Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel [p. 77] Africam devicerint, vel Babylonas ceperint. Quid autem cum frigidissimos & insulsissimos versiculos suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plana Maronis animam in suum pectus demigrasse credunt. At nihil omnium suavius quam cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo lapsus sit, idque fortè fortuna hic oculatior deprehenderit, hêrakleis quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convicia, quae invectivae? Malè propitios habeam omnes grammaticos, si quid mentior. Novi quemdam polutechnótaton, graecum, latinum, mathematicum, philosophum, medicum, kai taûta basilikón, iam sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus viginti se torquet ac discruciat in grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam diu liceat vivere, donec certo statuat; quomodo distinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit. Perindè quasi res sit bello quoque vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad adverbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures: quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies [p. 78] grammaticam dedit hic nullam omnino quantumvis barbarè aut molestè scriptam praetermittit, quam non evolvat, excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet ineptè moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, & pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare: Minus mihi debent Poetae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium, quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immortalitatem, & diis parem vitam; tum aliis eamdem promittant. Huic ordini prae caeteris familiares philautia kai kolakia, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores, quamquam nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum philosophis tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurratè, tam multa de iocan- [p. 79] di ratione conscripserunt: Atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem conscripsit: Quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est de risu, vel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi si quis hoc arbitretur ad stultitiam non pertinere, ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt & isti, qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi plurimum debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium iudicem recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati videntur, ut qui sese perpetuò torqueant. Addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in annum premunt, nec unquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempè laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis, somnique, rerum omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem praepro- [p. 80] peram, mortem praematuram, & si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum utcumque visum est animo, quidquid in calamum incidit, vel somnia sua, statim literis prodit, levi dumtaxat chartarum iactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc à pluribus, id est, stultis & indoctis omnibus probetur. Quid enim est negocii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculis in tam immensa reclamantium turba? Sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, & alieno magnoque partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operepraecium, quam hi sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, houtós estin ho deinos ekeînos, cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae per Deum immortalem quid aliud sunt quam nomina? Deinde quàm à paucis cognoscenda, si mundi [p. 81] vastitatem respicias: tum à quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa palata. Quid quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut è priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem: hic Polycratem, ille Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti aut, cucurbitae, sive quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese vicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius Callimachus, ille huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior. Nonnunquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hic scinditur incertum studia in contraria vulgus, donec uterque dux re benè gesta victor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutari. Quamquam docti quoque interim dum haec magna cum animi voluptate rident, & aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent & ipsi, quod inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi. In- [p. 82] ter eruditos iureconsulti sibi vel primum vindicant locum, neque quisquam alius aeque sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue volvunt, ac sexcentas leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur. Quicquid enim laboriosum, idem protinus & praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum unusquivis cum vicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit, feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina pertinacissime digladientur, & nimium altercando plerunque veritatem amittant. Hos tamen sua philautia beatos reddit, dum tribus instructi syllogismis incunctanter audent quavis de re, cum quovis manum conserere. Caeterum pertinacia reddit invictos, etiamsi Stentorem opponas. Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque verendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filove metiuntur, dum fulminum, vento- [p. 83] rum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint à secretis, quasive è deorum consilio nobis advenerint: quos interim natura cum suis coniecturis, magnificè ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: cumque seipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates, formalitates, instantia videre se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Tum vero praecipuè prophanum vulgus aspernantur, quoties triquetris, & tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, & in labyrinthi speciem confusis, praeterea literis velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, & inveniunt homines [p. 84] fortunati, qui haec quoque credant. Porrò theologos silentio transire fortasse praestiterit, kai tautên kamarínan mè kinein, nec hanc anagyrim tangere, utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, & ad Palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sanè quanquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos mortaleis omneis, ut humi reptantes pecudes, è sublimi despiciunt, ac propè commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum, propositionum explicitarum & implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant krêsphugétois, ut nec Vulcaniis vinculis sic possint irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis vocabulis, ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales labes illa peccati in posteritatem [p. 85] derivata sit: quibus modis, qua mensura, quantulo tempore in virginis utero sit absolutus Christus: quemadmodum in synaxi accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protritia [= protrita]. Illa demum magnis & illuminatis, ut vocant, theologis digna putant, ad haec si quando incidunt, expergiscunter. Num quod instans in generatione divina. Num plures in Christo filiationes. Num possibilis propositio? Pater Deus odit filium? Num Deus potuerit suppositare mulierem, num diabolum, num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula, figenda cruci. Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et num eodem tempore Christus homo dici potuerit: & num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque praecaventes. Sunt innumerabiles leptoleschiai, his quoque multo subtiliores, de notionibus, relationibus, instantibus, de formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus, quas nemo possit oculis assequi nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae nusquam sunt. Adde nunc his gnômas illas, adeo paradoxous ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae [p. 86] his videantur, & circumforanea, velut levius esse crimen, homines mille iugilare [= jugulare], quam semel in die dominico calceum pauperi consuere. Et potius esse committendum, ut universus orbis pereat unà cum victu & vestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae, ut citius è Labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, & nondum omneis dixi sectas, sed praecipuas dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc novo theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum ait: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium: parum magistraliter definivit. Idem ut caritatem optime praestitit, ita parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap. decimo tertio. Ac piè quidem illi consecrabant synaxim, & tamen rogati de termino à quo, & termino ad quem, de transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos, [p. 87] quo puncto fiat transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt. Noverant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophicè demonstravit, quo modo fuerit ab Adae macula, praeservata, quam nostri theologi? Petrus accepit claves, & accepit ab eo, qui non committat indigno, & tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae clavem habeatis quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, & tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, & finalis baptismi, nec characteris delebilis, & indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud evangelicum, spiritus est Deus, & eos qui adorant eum in spiritu & veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, & Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma, & in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi xxxvi. annos totos in physicis, & ultrà mundanis Aristotelis & Scoticis contriverit? Identidem inculcant Apostoli [p. 88] gratiam, at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, & gratiam gratificantem, Hortantur ad bona opera; nec discernunt opus operans & opus operatum. Passim inculcant charitatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidens ne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum, at, emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, è cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, & ut ipse vocat logomachías, si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint & crassae, si cum magistrorum nostrorum plusquam Chrysippeis subtilitatibus conferantur. Quanquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commodè interpretantur: hoc videlicet honoris, partim antiquitati, partim apostolico nomini deferentes. Et hercle parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne verbum quidem unquam audissent. Idem si eveniat in [p. 89] Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent adscribere, non tenetur. Et illi quidem confutarunt Ethnicos philosophos ac iudaeos, suaptè natura pertinacissimos, sed vita magis ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, vel unicum Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis ethnicus, quis haereticus non continuo se dat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non assequatur, aut tam impudens, ut exibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit pugna, perindè quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, & pertinacissimos Occanistas, & invictos Albertistas unà cum tota sophistarum manu mitterent in Turcas & Saracenos: spectarent, opinor, & conflictum omnium lepidissimum, & victoriam non ante visam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant tenebras? Verum haec omnia [p. 90] videor vobis propemodum ioco dicere. Nec mirum sanè, cum sint & inter ipsos theologos melioribus instituti literis, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui velut sacrilegii genus execrentur, summamque ducant impietatem, de rebus tam arcanis, & adorandis magis, quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam profanis. Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae Theologiae maiestatem tam frigidis, imò sordidis verbis simul & sententiis conspurcare. At interim ipsi felicissimè sibi placent, imò plaudunt, adeo ut his suavissimis neniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem ocii supersit, ut evangelium, aut Paulinas epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud Poëtas. Iam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas literas, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant, ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot scholastici subscripserunt, plusquam Solonis leges videri postulant, & vel pontificiis decretis anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis [& implicitis*] il- [p. 91] lorum conclusionibus, non ad amussim quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant, haec propositio scandalosa est, haec parum reverentialis, haec haeresin olet, haec malè tinnit, ut iam nec baptismus, nec evangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieron[ymus] aut August[inus], imò nec ipse Thomas aristotelikôtatos, Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat, eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes, matula putes, & matula putet. Item ollae fervere, & ollam fervere, pariter esse congruas, nisi sapientes docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset ecclesiam, quos ne lecturus quidem unquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum an non felicissimi dum haec agunt: Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt tanquam in ea Rep. complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo, pulcerrimoque, ne scilicet deesset ubi felices animae commodè vel spatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis, horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum aeque gravidum fuisse, cum [p. 92] ille Palladem parturiens. Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in publicis disputationibus, alioquin enim planè dissilirent. Illud ipsa quoque nonnunquam ridere soleo, cum ita demum maximè sibi videntur theologi, si quam maximè barbarè spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut à nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod vulgus non assequatur. Negant enim è dignitate sacrarum literarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendosè loqui, quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremò iam diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiosè magistri nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos tetrágrammaton. Itaque nefas aiunt esse MAGISTER NOSTER secus quam maiusculis scribere literis. Quid si quis praeposterè Noster Magister dixerit, is semel omnem theologici nominis perverterit maiestatem. Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo religiosos ac monachos appellant, utroque falsissimo cognomine, cum & bona pars istorum longissimè absit à religione, & nulli magis omnibus locis [p. 93] sint obvii. Iis non video quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic execrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnificè blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint literarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant divorum aures multa voluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno vendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imò in nullis diversoriis, vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, apostolos (ut aiunt) nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus, quo colore singula vestis, quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua specie, & quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas [p. 94] in tanta corporum & ingeniorum varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulò fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigidè religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia: alios contra, qui supernè linei sint, intimè lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec à vino interim, nec à mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut inter se dissimiles. Porrò magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi funigeros appellari se gaudent, & inter hos, alii Doletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos, hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, & hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis meritis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit [p. 95] exacturus praeceptum, nempe charitatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, & toties unico prandio penè disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantus vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos nunquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam & crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu vocem adducet. Alius lethargum solitudine contractum, alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus interpellatis, nunquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc, inquiet, novum Iudaeorum genus. Unicam ego legem verè meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt: isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi novum exstrui coelum iu- [p. 96] beant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, & videbunt nautas & aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quamquam à republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, & obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris. Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem! ut gesticulantur, ut apte commutant vocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut subinde alios vultus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus frater- [p. 97] culo, per manus tradit. Eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcunque coniecturis sequar. Primo loco invocant, id quod à Poëtis mutuo sumpserunt: deinde dicturi de charitate, à Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium; aut crucis mysterium enarraturi, à Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, à duodecim zodiaci signis principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audivi ipsa quemdam eximiè stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui in concione celeberrima, divinae triadis mysterium explicaturus, quo & doctrinam suam non vulgarem ostentaret, & theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum à literis, syllabis, & oratione, tum à concordia nominis & verbi, adiectivi nominis & substantivi, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus: Quorsum haec tam putida tendunt? Tandem huc rem deduxit, ut in grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius triadis simulacrum, ut nemo mathematicorum in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione theologôtatos ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae nimirum tota luminum acie ad [p. 98] ingenii cuspidem avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est à nobis alius quidam octogenarius, adeo theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis literis latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat, in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc arrêton subesse mysterium: nempè tribus literulis indicantibus eum esse summum, medium, & ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, mathematica ratione, Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam literam apud Hebraeos esse syn, quam illi Syn appellent, porrò syn, Scotorum opinor lingua peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit.



Nec iniuria profecto: nam [p. 99] quando similem ephodon, commentus est Demosthenes ille Graius, aut Cicero Latinus? illis vitiosum habebatur proemium, quod à re foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur & subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulum suum, sic enim vocant, ita demum eximie rhetoricum fore ducunt, si nusquam quicquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret, quo nunc se proripit ille? Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil ex evangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem, aliquoties oute gês, oute ouranou haptomenên, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam & [p. 100] indoctam fabulam, ex Speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, & eandem interpretantur allegorice, tropologicè, & anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius unquam assequi potuit cum scriberet: Humano capiti, &c. Sed audierunt à nescio quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere: Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnunquam ad concitandos affectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presso alioqui loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso planè clamore, etiam cum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ubi clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis partibus principiis utcunque sanè recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem, eoque student & ipsi iocos quosdam aspergere, ê philê Aphroditê, quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane ónon pros tên lyran esse dicas. Mordent quoque nonnun- [p. 101] quam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec unquam verius adulantur, quam cum maximè parrêsiazesthai videri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos à fori circulatoribus didicisse, à quibus longe vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricem suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint palpati: illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur. Videtis opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum caerimoniolis, & nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quandam inter mortales exerceant, & Paulos atque Antonios sese credant. Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de regibus ac principibus aulicis à quibus simplicissime color, & ut dignum est [p. 102] ingenuis, ingenue, non nihil attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit: eum qui rerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negocium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: à legibus, quarum ipse & autor & exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium & magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa letalis summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quàm plurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant à recto deducere, quod genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam [p. 103] capiti imminere, verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum nec cibum opinor iucunde capere posset. At nunc meo munere, has omneis curas diis permittunt, ipsi sese molliter curant neque quenquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo solicitudinis oboriatur. Se probè principis partes omneis, implesse credunt, si venentur assidue si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogitentur, quibus civium opes attenuent & in suum convertant fiscum, verum id appositè repertis titulis, ut etiamsi sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcunque sibi devinciant. Fingite mihi nunc, quales sunt nonnunquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum voluptatibus, osorem eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reip. salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. [p. 104] Deinde addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere, praeterea sceptrum, iustitiae & undecunque incorrupti pectoris symbolum, postremò purpuram eximiae cuiusdam in rempublicam charitatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum iocumque vertat. Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt. Haec una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod regem herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, & magnificentiam: quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur. Nam hae sunt artes, quae vere nobilem & aulicum deceant. Caeterum [p. 105] si vitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes, reliquum carmen agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum, citra ullum vitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnunquam saginatior abeo, si quando viderim illos megalorrountas, dum inter nymphas unaquaeque hoc sibi videtur diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent. Ac principum quidem institutum, summi pontifices, cardinales, & episcopi, iam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porrò si quis perpendat quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, [p. 106] utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta Novi pariter & veteris instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram & ab omni rerum humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum crediti gregis vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet, omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus alia multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, planè episcopos agunt, oud alaoskopiê. Ad eumdem modum cardinales si cogitent sese in apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint paulo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi vult hic vestitus candor? Nonne summam & eximiam vitae innocentiam? Quid interior purpura? nonne flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capa- [p. 107] citate diffluens, ac totam reverendissimi complectens mulam, quamquam una vel camelo contegendo suffecerit? Nonne charitatem latissime sese pandentem ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, & vel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quanquam quorsum omnino opes pauperum apostolorum vicem gerentibus? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent & libentes relinquerent, aut certe vitam plane laboriosam, atque sollicitam agerent, cuiusmodi veteres illi vixerunt apostoli. Iam summi pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur eiusdem vitam aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contemptum, si vel papae, id est patris nomen vel sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat facultatibus: emptum, gladio, veneno, omnique vi tueatur? Quantum his abstulerit commoditatum, si semel incessiverit sapientia? Sapientia dixi? Imò vel mica salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis, tantum victoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, tot indul- [p. 108] gentias, tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis quantas nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum illud, futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot advocati, tot promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones, penè mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In summa, tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigatur. Inhumanum quidem hoc, & abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos etiam summos ecclesiae principes, ac vera mundi lumina ad peram & baculum revocari. At nunc ferè, si quid laboris est, id Petro & Paulo relinquunt, quibus abundè satis est ocii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem opera, ut nullum penè hominum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abundè Christo satis factum existiment, si mystico ac penè scenico ornatu, caerimoniis, beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, & benedictionibus, ac maledictionibus Episcopos [p. 109] agant. Priscum & obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari literas, scholasticum: orare, ociosum: lachrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum, vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sanè quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes, anathematizationes, ultrices picturae, ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, & Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius cum haec vox sit in evangelio: Reliquimus omnia, & sequuti sumus te, tamen huius patrimonium appellant agros, oppida, vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint [p. 110] hostes ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui & silentio Christum sinunt abolescere, & quaestuariis legibus alligant, & coactis interpretationibus adulterant, & pestilente vita iugulant. Porro cum Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poëtae quoque fingant à furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo iniusta, ut à pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri possit, ut quis letale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus charitate illa summa, quam ex Christi praecepto, debet proximo Christianus. Equidem incerta sum adhuc u- [p. 111] trum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus caerimoniis, plane satrapas agunt, adeo, ut propemodum ignavum, parumque decorum episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Iam vero vulgus sacerdotum, nefas esse ducens, à praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge quam militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur: quam hic oculati, si quid ex veterum literis possint elicere, quo plebeculam territent, & plusquam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet eos vertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque quicquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaves, se suo officio probè perfunctos aiunt, si preculas illas suas, utcumque permurmurarint, quas me herclè demiror, si quis Deus vel audiant, vel intelligant, cum ipsi ferè nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad emolumenti messem vigilent omnes, [p. 112] neque quisquam ibi leges ignoret. Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, & aliis alii tamquam pilam per manus tradunt. Siquidem laici quoque principes, quemadmodum partes administrandi regni vicariis delegant, & vicarius item vicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos ecclesiasticos vocant, perinde quasi ipsis cum ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum sacerdotes, qui sese vocant seculares, quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc devolvunt, regulares in monachos, monachi laxiores in arctiores, omnes simul in mendicantes, mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet pietas & adeo latet ut vix unquam liceat conspicere. Itidem pontifices in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, à quibus ovium lana tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes à me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, [p. 113] quo palàm fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat. Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix, mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima, contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam cognomen, & proverbium ê heudontos cyrtos hairei. Rursum aliud glaux hiptatai. Contra in sapientes quadrant illa, en tetradi gennêthentes, & equum habet Seianum, & aurum Tolosanum. Sed desino paroimiazesthai, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem, Amat fortuna parum cordatos, amat audaciores, & quibus illud placet pas erriphthô kubos. At sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: stultos affluere nummis, admoveri Reip. gubernaculis, breviter florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, & inter meos illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imò quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri facturus est negociator, si sapientiam [p. 114] secutus: periurio offendetur, si in mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris sapientum scrupulos, vel tantuli faciet? Porro si quis honores, atque opes ambiat ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicunque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos authores, qui me literis suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, ouden pros epos. Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est, ubi res abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus [p. 115] pueris: Stultitiam simulare loco sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum stultitia, cuius etiam fallax umbra, & imitatio sola tantum laudis meretur à doctis. Sed multò candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus, miscere stultitiam consiliis iubet, tametsi brevem non admodum scite addidit. Item alibi. Dulce est desipere in loco. Rursum alio in loco, mavult delirus, inersque videri, quam sapere, & ringi. Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poëta, subinde nêpios appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros & adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum & populorum continet iras? Porro quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum plena sunt omnia. Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius? Atqui fortassis apud Christianos horum levis est autoritas: proinde sacrarum quoque literarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive, ut docti solent, fundemus, principio veniam à theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deindè quoniam arduam rem aggredimur, & fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare, praesertim cum res sit alie- [p. 116] nior, fortasse magis conveniet optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel es korakas. Utinam & vultum alium liceat sumere, & ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus, nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque. Et gallus Lucianicus longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur, praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. Stultus, inquiens, factus est omnls homo à sapientia sua. Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia [p. 117] sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari optime Hieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat, vanitas vanitatum, & omnia vanitas, quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo iure celebratur illud quod modo retulimus: Stultorum plena sunt omnia. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit, stultus mutatur ut luna, sapiens permanet ut sol, quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo sapientis nomen competere? Siquidem lunam humanam naturam interpretantur, solem omnis luminis fontem, Deum. Huic astipulatur quod ipse Christus in evangelio negat, quenquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porrò si stultus est, quisquis sapiens non est, & quisquis bonus, idem sapiens, autoribus Stoicis, nimirum mortales omneis stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon capite decimo quinto: Stultitia inquit, gaudium stulto, videlicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet illud quoque: Qui apponit scientiam, apponit dolorem, & in multo sensu multa indignatio. An non idem palàm confitetur egregius ille con- [p. 118] cionator capite septimo? Cor sapientum, ubi tristitia est: & cor stultorum, ubi laetitia. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1: Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque & stultitiam. Quo quidem loco illud animadvertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, & hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum vel hic certe memor Evangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, & Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam eisagôgên meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt & pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, tên epi thurais hudrian, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas & aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec [p. 119] id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite. Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. Quid quod animi quoque candorem divinae literae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes capite decimo: Sed & in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat. An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait capite trigesimo: Stultissimus sum virorum. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit. Ut insipiens, inquit, dico, Plus ego, perindè quasi turpe sit vinci stultitia. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius [p. 120] gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, & ipsa dignam Moria citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu somnias! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum eum dixisse, ministri Christi sunt; & ego, seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, plus ego, sentiens, se non modo parem reliquis apostolis in evangelii ministerio, verum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit, stultitiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea quod sciret esse stultorum privilegium, ut soli verum citra offensam proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, & vulgo probatissimos theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, nê ton Dia, malit, quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant —nos lyras: magistraliter & theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut [p. 121] minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, & quod absque summa dialectica non poterat, novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum: adducam enim ipsius verba non solum in forma, verum etiam in materia. Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens me pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens, me eis praeferendo. Quamquam idem paul˜ post, velut oblitus sui, ali˜ delabitur. Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit theologorum, coelum, hoc est, divinam scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent divinae scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi pentaglôttôi Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, ignoto Deo, atque haec quoque nonnihil immutata: si quidem integer titulus sic habebat, diis Asiae, Europae, & Africae, diis ignotis, & peregrinis. Ad huius, opinor, exemplum passim iam hoi tôn theologôn paides, hinc atque hinc revulsa quatuor aut quinque verbula, & si quid opus est etiam depravata ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt & consequuntur, aut nihil [p. 122] omnino faciant ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus ille, pen nomen effutiveram, sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, & quanta valent ope summachŽin, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, num quid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum & saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus famem: ubi negassent defuisse quicquam, adiecit: Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter & peram: & qui non habet, vendat tunicam suam, & emat gladium. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum, quid hoc loco sentiat? nemp, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant & peram, verum & tunicam insuper abiiciant, undique & prorsus expediti, munus evangelicum [p. 123] aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones, & parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus. Gladium interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus commutata in diversum sententia, quod oratores suos parum basilikôs instructos emisisse videretur, superioris institutionis palinodiam canat. Aut velut oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris contumeliis & suppliciis affligerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod illos ad passerum & liliorum exemplum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat, quidquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur, quicquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita divinae mentis interpres apostolos lanceis, balistis, fundis & bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis, & sarcinis [p. 124] onerat, ne forte non liceat illis è diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque nunquam fando sit auditum, apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris causa non nomino, haud quaquam postremi nominis, qui è tentoriis, quorum meminit Habacuc, turbabuntur pelles terrae Madian, pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae, (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset divinarum literarum autoritas, quae iuberet Haereticos incendio vinci, magis quam disputatione revinci: Senex quidam severus, &, vel supercilio teste, Theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: Haereticum hominem post unam & alteram correptionem devita. Cumque ea verba idemtidem intonaret, & plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane theologicum videretur, caeterum reclamantibus etiamnum nonnullis successit tenedios, quod aiunt, sanêgoros [p. 125] & autor irrefragabilis. Accipite rem, inquit, Scriptum est maleficum ne patiaris vivere, omnis haereticus maleficus, ergo &c. Mirati quotquot aderant, hominis ingenium, & in eam sententiam itum est pedibus, & quidem peronatis. Neque cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos & incantatores, ac magos at tinere, quos Hebraei sua lingua vocant mekaschephim, alioqui fornicationem & ebrietatem capite punire oportuit. Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos volebam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane sukinê theologô, par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo: Libenter, inquit, fertis insipientes, de sese loquens. Et rursum velut insipientem accipite me. Et: Non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Rursum alibi: Nos, inquit, stulti propter Christum. Audistis à quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam & oppidò salutarem. Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an [p. 126] mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: Tu scis insipientiam meam? Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent, & invisos, ut Iulius Brutum & Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus sophous istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: Quae stulta sunt mundi elegit Deus: cumque ait, Deo visum esse, ut per stultitiam servaret mundum, quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat, clamans per os Prophetae: Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graecè [p. 127] pro parvulis est nêpiois, quos opposuit sophois. Huc pertinet quod passim in evangelio Pharisaeos & scribas, ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, vae vobis, scribae & pharisaei, quam, vae vobis sapientes? At parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin & ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae à vulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Divinis literis mentio. Adde, quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, probateion êthos. quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos & bardos, convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, Ecce agnus Dei: cuius multa fit & in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium sub- [p. 128] veniret, cum esset sapientia patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo? quemadmodum & peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi voluit quam per stultitiam crucis, per apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulò stultitiam praecipit, à sapientia deterrens, cum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, & passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam agentium. Praeterea cum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum, videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quamquam Paulus aperte scientiam veluti inflantem & perniciosam improbat. Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiamsi [p. 129] prudentes peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris. Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus. Sic & Saul apud David culpam deprecatur, apparet enim, inquiens, quod stulte egerim. Rursum ipse David ita blanditur Domino: Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egimus: perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam & inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis, Pater ignosce illis: non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae, quia nesciunt, inquit, quid faciunt. Ad eumdem modum Paulus scribens ad Timotheum: Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Quid est, ignorans feci, nisi per stultitiam feci non maliciam? Quid est, ideo misericordiam consecutus sum, nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit & mysticus ille psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: Delicta iuventutis meae, & ignorantias meas ne memineris. Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, & ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem stultitiae [p. 130] vim intelligeremus. At ne, quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quandam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia convenire. Cuius rei si desideratis argumenta, primum illud animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo nimirum naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis autores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos literarum hostes fuisse. Postremò nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos & inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem unice optant, breviter, ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi, si Paulus iudici Festo visus est insanire. Sed posteaquam semel tên leontên induimus, age doceamus & illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quàm insaniae [p. 131] stultitiaeque genus quoddam, absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse corporeis vinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam definit esse mortis meditationem, quod ea mentem à rebus visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis iam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura praedicere, scire linguas ac literas, quas antea nunquam didicerant, & omnino divinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est id inde accidere quod mens à contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui vim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur laborantibus vicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars [p. 132] hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu, tota vita dissentiant. Itaque solet iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum, opinor, accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, & fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad invisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt divitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, & tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, gravatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non [p. 133] habentes, possident tamquam non possidentes. Sunt & in singulis rebus, gradus multum inter istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus. Quidam magis à corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt à crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint. Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris, caritas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem assurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam virum bonum, & in [p. 134] quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, & extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem & in Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus & spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum à carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul & affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter & in synaxi, tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil [p. 135] aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos & illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam id vocaibuli rectius in pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia. Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam. Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum, amantium furorem omnium felicissimum esse, scriberet. Etenim qui vehementer amat iam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius à se ipso digreditur, & in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus à corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: Non est apud se, &, ad te redi, &, sibi redditus est? Porro quo amor est absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum vita, ad quam piae mentes tanto stu- [p. 136] dio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim quod iam velut in suo regno est, partim quod iam olim in vita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. Deinde spiritus à mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus patietur quiddam ineffabile à summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus immortalitate donabuntur, tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat, universas corporis voluptates, etiamsi omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia corporalibus, invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta? Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Atque, haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit [p. 137] autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula. Verum ego iam dudum oblita mei hyper ta eskammena pêdô. Quamquam si quid petulantius aut loquacius à me dictum videbitur, cogitate & Stultitiam, & mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici proverbii, pollákitoi kai môròs anêp katakaírion eipen, nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos epilogum expectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini me quid dixerim etiamnum meminisse, cum tantam verborum far- [p. 138]
raginem effuderim. Vetus illud, misô mná-
mona sympótan.
Novum hoc, misô-
mnámona akroatên.
Quare valete,
plaudite, vivite, bibite,
Moriae celeberrimi
Mystae.

télos.

Erasmuspagina