Dit is een onderdeel van BarlaeusMediceaHospes1638.html. Klik hier voor het hele document.

HENRICUS III. Tunc veluti deficiens sibi Atlas iste Gallicus nec par ferendae moli, quis humeros commodaret fulciendo Imperio, ancipitem reliquit Galliam, intento in tantarum rerum eventum & collapsae Franciae restaurationem Hercule, hoc est HENRICO IV Navarrae Rege. Turbatis vero Regni rebus, dum milite passim castrisque inundant agri, agricolarum, Cereris, Bacchi, Pomonae, & aliorum Pace vigentium Numinum felicitas pessundatur. exulat, quae indigenas nectit Concordia, & dum inter arma silent sacrosanctaeThemidis voces,

        Ultima coelestum terras Astraea relinquit.

[fol. G4v, p. 48]
    Secunda Scena eandem Galliam in Theatrum produxit, flexis genubus Deos orantem, uti fractae & in partes discerptae Galliae succurrant, collapsa restaurent, luxata restituant, invalida divinâ ope firment. Iupiter inter Deos suos conspicuus, unâ manu Herculem designans, alterâ Mercurium; huic in mandatis dabat, uti restaurandis Francorum regnis adhiberetur Hercules, HENRICUS IV. Has enim adeundi Imperii partes moriens, & deficientibus jam viribus, coram Galliarum Proceribus Navarrorum Regi tradiderat HENRICUS III, his verbis: Vestrûm est, legitimum Regem tueri, & si desit, idoneum regno dare. Navarrum habetis, ut jure proximum, ita dignitate eminentem, quem si non legitima successio ad regnum vocaret, dignitas, quam secundum me in exercitu primariam obtinet, me sublato Imperatorem faceret. Hic & summa animi aequitate praeditus, & longo rerum usu abundè instructus, inenarrabili Dei cuncta moderantis providentia, contra multorum sententiam mecum reconciliatus, & in hoc exercitu cum summo imperio constitutus videtutur, ut labantem regni fortunam virtute sua fulciat. Huic, si regnum salvum cupitis, quam debetis, obedientiam praestate. Hoc si non fides, at periculum proprium a vobis exigit.
    Tertia Scena Herculem hunc introducebat duce Mercurio, cui operam suam fulciendo Orbi obtulere Divûm imperio Mars & Pallas, ille armis opitulaturus, haec prudentia & consilio; adspectante haec ipsa è sublimi augusto Superorum Confessu.
    Quarta Scena Herculem tanto operi intentum vidit, & excussos statione suâ & perpendiculo polos [fol. H1r, p. 49] suis restituentem fedibus. Illi auxiliatrices manus commodabant Fortitudo, Prudentia, nec non Clementia, & Vigilantia, propriae HENRICII V virtutes.
    Quinta Scena restitutam in integrum, incolumemque Galliam ostendit, Orbemque humeris Gallici Herculis validè suffultam. Regnum quippe adeptus, sopitis dissidiis bellisque, injuriarum omnium immemor, mira in infensissimos hostes facilitate & Clementia sibi gloriam immortalem, vicinis quietem, subditis Pacem, Iustitiam rostris restituit, totique Orbi Europaeo tranquillitatem paravit. Cujus gloriae & virtutum haeres LODOVICUS XIII, Paternis vestigiis insistens, dignum tanto se genitore successorem praestat, & eundem Orbem velut alter Alcides, robore, Consilio pacis bellique prudenti moderamine, Dei Opt. Max. beneficio, inconcussis humeris lacertisque fulcit & librat.


In Spectacula Orbis Gallici sub HENRICO
III
laceri, sub Henrico IV restituti.

        GAllia dum lacerum bellis civilibus Orbem
            Adspicit, & regni vincula rupta sui,
        Commissosque Duces, adversoque ensibus enses,
            Et fossum Regi proditione latus:
        Ingemit excussos tantis cervicibus axes,
            Dimotosque sua de statione polos.
        Sic afflicta Jovem precibus Divûmque lacessit
            Numina, & ex alio lurida poscit opem.
        Stant juxta Pomona, Ceres, Liberque, Venusque,
            Quasque Deas belli vis malesana premit.

[fol. H1v, p. 50]
        Condolet atratae Superûm clementia turbae,
            Dumque cupit Gallis consuluisse suis:

        BORBONIUM lapsis Druidum succurrere rebus
            Poscit, & his humeris pondera tanta geri.
        Succurrit Regi Pallas Sapientia, Mavors
            Auxiliatrices commodat ipse manus.
        His Ducibus dum bella gerit, dum mitigat hostes,
            Integra speratâ Gallia pace coït
        Et valida Mundum fulcit cervice Navarrus,
            Seque polos aptè restituisse videt.
        Tunc regno sua parta quies tunc rura, penateis
            Templa, foci, vultus exseruere novos.
        Pax rediit, scandit neglectum Astraea cubile,
            Et reduces priscâ sede stetere Dii.
        Hoc Spectacla docent. ubi fracti conditor Orbis
            Alcidae
HENRICUS nomen onusque gerit.

    Haec sacra cum vela cooperuissent, à Scenicis Spectaculis ad Gymnica & Naumachiam itum. Priora severa fronte adspeximus, haec laetâ & ad hilaritatem compositâ. Fuit inter Circenses ludos haec exercitatio, qua navalis pugnae forma in mari, fluvio, vel lacu repraesentabatur. Augustus, qui Spectaculorum assiduitate & magnificentia omnes antecessit, navale praelium ad Tiberim, Nero in aquis ex mari proximo emissis, Domitianus in ipso Amphitheatro exhibuit. Effosso in Coelio monte lacu commissae inter se Tyriae & Aegyptiae classes, biremes, & triremes à Caesare fuere. in nostro flumine Neptuni filii decem, ventis procellisque asperata turba, lineo omnes induti amiculo, capitiis rubellis velati, è quibus galli gallinacei, pugnacissimi inter aves animalis, plumae attollebantur, ludicri belli partes erant. Stabant singuli in pup- [fol. H2r, p. 51] pibus & minaci alius alium vultu, quasi de rerum summa ageretur, intuebantur. Pro armis lancea rudis, vel contus erat, quem pectori defixum in adversum occursantis hostis pectus summa vi, incitatis hinc inde & concurrentibus velocissima remigatione cymbulis, dirigebant. Illud lepidum ac festivum, dum acerrimus exspectatur primus concursus, antagonistae nostri, se mutuo blandâ salutatione praetervecti, demissis contis spectatorum exspectationem fefellere. Tum pugnatum acriter duelli specie, interdum occursatum pari Marte & uterque in flumen praeceps actus, interdum dejecto uno, alter in puppi triumphanti similis perstitit, interdum irrito hinc inde conflictu, stationem suam tenuere singuli. certamini ante finis non fuit, quam omnes vicores, omnes victi aquas bibissent. Excepta hc nautarum palaestra effuso spectantium risu fuit. Ibat coelo clamor, omnium una vox popularem favorem in aethera usque deferebat. Et poterat non gravis esse & subridere horum ludorum adspectu Regia Matef. Fertur risisse Iupiter, cum praecipitem coelo daret Vulcanum. quid mirum, si Majestati suae venerandum supercilium laetius explicuerit hoc nauticae pubis certamen. Legimus Achillem inter arma cytharam & fides interposuisse, & animum agrum curâ aut offensa recreasse. Ipsi Orbis terrarum victores Graeci Romanique, bellorum fulmina, maris terror & procellae, in theatris, circis, compitis, spectaculis, populi corona circumfusi Imperatores se esse non meminerunt. Demittunt se subinde ad minuta & oblectantia maximorum consiliorum capaces, ut curarum & negotiorum morositatem mixta diffindant hilaritate. Ludo haec gesta fa- [fol. H2v, p. 52] teor; nec enim Quiritium crudelitas placuit, quibus crudae mancipiorum caedes & lanienae pro oblectamento erant.
    Absolverat partes suas Amstela, cum celeri remigio vergente jam die properatum fuit ad Yam, insequentibus Liburnicis infinito numero, quae dum pontium fornices transire ordine cavent, facto concursu viam sibi importunâ festinatione praeciuserunt; in discrimen penè addustis celocibus minoribus, & minus valida compage nexis, quibus hinc inde pressae insonuere cavae gemitumque dedere cavernae. Regina celerius adremigans cum myoparonibus non multis, relicta à tergo tardius festinantium classe, per cataractam Antonianam in Yae fluentum devênit. Ya ab occasu in ortum magno ac spatioso alveo, ob exesa & attrita temporum longinquitate Austrini sinus littora, Aquilonare Urbis latus praetervectus, commodam navibus stationem praebet. Totum id latus duplici palorum ordine adversus fluctus munitum, valli vicem obtinet, stipitibus in modum muralis sepis arctissime junctis. Vidit hic Regina locum Urbis ripa & palorum septo interclusum, quem Walam vocant, ubi hiberno tempore cum se maris tempestatibus naves subduxerunt, otia agunt, & usque in proxima veris tempora tutae adservantur. Ab altero latere Navale est, sive area grandis, ubi naves onerariae Societatis Orientalis aut aedificari novae, aut attritae reparari solent. huc dum oculos praeternavigans flectit MEDICEA, vidit recens è continente demissam Navem vectoriam grandem, qualibus ex Indis transportari solent Aurorae messes, & uberes proventus. Mos est, navibus sua imponere nomina quibus discernan- [fol. H3r, p. 53] tur. quod & à veteribus factum. Rogata à Consulibus Regina Mater, ut nomen inderet abiturae in longinquas oras Navi, MARIA DE MEDICES appellatione illam insignivit, & una cum nomine faustum illi ac felix iter comprecata fuit. Dicat nunc illa:

        Sum Maria, & Medices datur appellatio, quae si
                Non sunt servantis verba, faventis erunt.

    Glorientur aliae Neptuni, Tritonis, Sirenum insignibus, aliae Urbium suarum, unde primum dimissae, nominibus, aliae Leones, Tigrides, Canes venaticos, Dracones, Solis vel Lunae imagines puppium pegmatibus ostentent: aliae provinciarum magnificâ gaudeant inscriptione, aliae à principibus nostratibus nomen mutuentur. prima haec, unica haec sub MEDICEO nomine, tanquam propitio sidere, in eas terras, Deo Auspice, navigabit, ubi lucri gloriaeque mortalium cupiditas, cum ulterius progredi non habeat, iisdem quibus Sol terminis clauditur. Mox Reginae naviganti in conspectum venit exporrecta in maximam latitudinem Civitas, attollentibus se hic illic ad fluminis oram turribus, & inter has exsurgentibus pulchre perpetuâ serie aedium fastigiis. Visae hic navium classes in anchoris stantes, nemoris densissimi specie, in longum exporrectae, quibus Mundum omnem pererrat, etiam extra anni Solisque vias, sedulus Mercator, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. Iacebant mixtae praesidiariae se & bellicae mansuetis ac mercantibus, rostratae actuariis, constratae apertis, praetoriae speculatoriis. etiam navium Liburnicarum, quae propridie Reginam expectaverat, ingens classis, cum insigni- [fol. H3v, p. 54] bus & ornamentis vela faciens Yae partem instraverat. Majorum navium alias Italia, Cyprus, Aegyptus, Syria, Graecia, Venetiae navigatione proprias habent: aliae Franciae, Scotiae, Hibernicae, Germaniae, Daniae, Norvegicae, Sueciae, Poloniae, Borussiae, Moscoviae, Groenlandiae, commerciis destinantur: aliae Guineam, Persiam, Arabiam, Indiam intra & extra Gangem, Insulas Orientales, quin Chinam, Iaponiamque Asiae extrema, adeunt: aliae in adverso orbe, Brasilia, Novo Belgio, Nova Hispania, & trajectis fretis Magellanico, & quod à primo Inventore Mairii nomen accepit, fortunam vel Marte, vel Mercurio duce indies experiuntur. aliis lintea, sal, vina rubra albaque, oleum, papyrus, lana, plumbum, stannum, cerevisia importantur: aliis mel, cera, frumentum, salnitrum, vitrum, vina Rhenensia, pelles & exuviae animalium ac ligna fabrilia: aliis panni cymatiles, fila serica, margaritae, vina Cretensia, sulphur, rhabarbarum, mumia, cassia, tutia, gossypium, oryza, resina, pix lenta liquidaque, cineres saponarii, fullonum terrae: denique omnis generis aromata, piper, cariophylla, cinnamomum, thus, myrrha, balsamum, &c. Adspexit non sine stupore Regina cavos pandosque ventres, quibus in hoc Emporium advehuntur, rursusque avehuntur Universi opes. Vidit innatantes aquis veliferas arces, tormentis beliicis non una serie dispositis, vim & bella minantes, quibus in Hispanos, Lusitanos, Morinos, Poenos itur. Haerente in aquis Reginâ, explosae undique ex Urbe grandiores machinae. nec aliud Spectaculum Reginae rarius, quam hoc navium fuit, quia Amstelodamensium proprium. Etenim hae navium classes teíchê illa xylina sunt, quibus Graeciam [fol. H4r, p. 55] defendi oportere Apollinis oraculo intellexit prudentissimus Themistocles. Harum curam Rebuspublicis commendat Consul Romanus Orat. pro Flacco, non praesidii solum & mercaturae, sed & ornandi imperii causa. Thucydides magnorum principum ait esse, illud efficere, ne qua gens alia illi classe praepolleat. Sin minus, ut quaeque munitissima & firmissima est, ita eam habere amicam, maximi momenti esse maritimum imperium, cum ex militiae navalis usu facilior sit terrestris. Emenso Yâ, comitante Liburnicarum classe, qua Civitatem alluit, per Salinarum contubernia, inde, per fossam Principis, Urbem denuo subiens, in Palatium suum sub vesperam rediit, adstite semper & comite Amplissimo Consulum Quatuorviratu.
    Dum Reginae solennia haec facit Senatus, Consules, Cives; non siluerunt poëtarum voces, quae Latinis, Italicis, Gallicis, Belgicis carminibus magnam Regum Matrem celebraverunt. quae ocyus, serius in lucem edita Urbem omnem, Bibliopolarum ofiicinas, & avidas lectorum manus implebant. Ipsa Iudaeorum natio, ut suum quoque studium probaret, fercula ritu suae gentis, ex pane azymo apparata, Regiae mensae apposuit. Prandente Regina, tantus hominum in Aulam concursus fuit, ut per vices tota Urbs ingredi, tota egredi, tanquam ad propriae Principis ac Dominae conspectum, visa fuerit. Nec silentio praetereundum, in toto hoc apparatu, erigendis Arcubus triumphalibus, Spectaculis, Schematibus, Insulae natatilis ad stuporem omnium properata structura, emicuisse summam Samuelis Costeri Doctoris Medicique exercitatissimi industriam, sagacitatem, vigilantiam, laborem; nec non Advocati ioannis Victorini, [fol. H4v, p. 56] qui suas quoque ad haec festivitatis & Scenarum solennia partes gnaviter, alacriter, ingeniose contulit.
    Die Sabbathi otium fuit ab omni majore motu, & composita jucundissima prioris tridui tempestas, pacato cive, resedit. A meridie, Regina, absque strepitu, dimisso hac illac comitatu, currum non regium solitumque, sed minus speciosum conscendit, & per Urbis vicos nobiles ignobilesque vecta, officinas plurimas subiit, de pretiis mercium & porcellanorum sedulo quaesivit, licitantibus familiariter respondit; pretia pro contrahentium more auxit, accîdit, sermones cum non Reginis miscuit, minus digna propolarum responsa leniter excepit. Sic mercatrix sibi civibusque, non Regina visa fuit. Tali vultu Pallas apud Homerum, Cum in Ithacam appulisset, dissimulato numine & nomine, mercantis habitum induit. Didicit ab Adriano Imperatore sapientissima Regina, non esse ubique observandam majestatem Principis, nec invidendam Regibus hanc humanitatis voluptatem, ad humillimorum colloquia civiliter se demittendi. & Plotina Trajani Imperatoris uxor in Capitolium admissa, ad multitudinem conversa dixisse fertur: talis huc ingredior, qualem me exire cupio, innuens hoc dicto, non minus in Imperii loco, quam extra eundem,omnibus se familiariter absque fastu uti velle. Ab eadem generosa humanitate fluxit, quod efligiem suam, cui pingendae sedentariam moram rarissime commodat, Nobilissimis Amplissimisque Amstelodamensium Consulibus promiserit, & Hagae-Comitis ab eximio pictore Honthorstio delineatam donativum iisdem in perpetuam sui memoriam consecraverit. Haec ipsa jam imaginis Invictissimi Imperatoris Caroli V Proavun- [fol. I1r, p. 57] culi, Provinciarum harum Principis, lateri in Senatoria domo suspendenda destinatur, cum hac subscriptione:

        Sic ivit nostram grandis MEDICEA per Urbem,
        Sceptrorum Mater suspicienda trium.


    Reversâ in Aulam Principis Regina, XVII viri, penes quos summa potestas, & cura Societatis Indicae, per D. Theodorum Tholingium, tunc praesidem, & alios Concilii Indici supremi Deputatos, ejusdem Societatis ac latissimè per Orientem diffusi mercatus successus & emolumenta M. Suae favori ac patrocinio commendaverunt: & donaria MEDICEAE elegantiora, uti vasa porcellana, arcas Iaponensium pretiosiores, lacca, auro, margaritarum conchis pulchrè discolores, humillimè obtulerunt.
    Solent Principes, & quibus jus absolvendi à reatu miseros concessit eminens Majestas, in adventu suo, clementiam suam rogati explicare. Fecit idem MEDICEA, & homini controversae salutis, qui se homicidii reum, inopinatò, lapidis jactu fecerat, vitae gratiam coram Amstelodamensi Tribunali impetravit.
    Illuxerat dies Dominicus, cum Regina, abeundi certa, ad iter se accinxit. Consules qua humanitate, quibus honoribus venientem exceperant, discedentem prosequuti funt. Eorum praescripto phalanx equitum armis vestibusque, ut ante, conspicua, è regione Palatii praesto fuit, deductura MEDICEAM. E civium cohortibus habito delectu, quingenti sclopetarii ad Harlemensem portam suis stetere ordinibus. Antequam Principis aula exiret Regina, accessere illam valedicturi Consules. Verba iterum prae- [fol. I1v, p. 58] ivit Syndicus Guilielmus Borelius, lingua Gallica, quae sic vertimus:

    SERENISSIMA REGINA,

    Quandoquidem M.T. visum, commorandi hic diutius spacium praematuro abitu praecidere, Domini mei, Consules Rectoresque hujus Reip. quotquot praesentes adsunt, rogant obsecrantque submissè, uti M.T. sibi accepta grataque esse sinat, ea officia, quas per temporis brevitatem, M.T. praestari potuere, tanquam sincera affectius sui cultusque erga M.T. documenta. Vidit illa universam Civium multitudinem in vultu Regiae Majestatis haesisse, nec videndo expleri potuisse, aut etiamnum expleri. Haec ipsa, quae M.T. accepit & habuit Domus, multis retrò annis sedes fuit, in qua Principes nostri & Proavi Tui, quoties in hanc Urbem concessere, otia sua quasiverunt. Hos ipsos ad M.T. praesentiam veluti praesentes videre nobis videmur. In illorum numero Abavus Tuus est MAXIMILIANUS Imperator, qui ante sesquiseculum Urbem hanc Coronae Caesareae insignibus condecoravit. Da veniam, ut in tanti beneficii aeternam memoriam diem hunc signemus & consecremus Regiae Tuae Majestati. quae uti in Civitatis hujus prosperitatem & felicitatem aliquà admitti se fivi, jita intuitu Coronae hujus Caesareae, tanquam Iridis, fidem nobis faciet perpetui Sui erga Civitatem hanc & mercantium fortunas favoris ac benevolentiae. Hoc ut ratum fixumque esse velit M.T. seriò & obnixe flagitamus. Ita M.T. perpetuo debebit haec Civitas, debebunt Consules & Reip. hujus Re- [fol. I2r, p. 59] ctores, qui ut submissa haec ipsorum officia M.T. benignè accipiat, vehementer cupiunt.

    Dixerat Syndicus. Tum Regina sereno vultu & ad comitatem composito, multa se fama olim accepisse de Urbis hujus splendore & elegantia respondit, sed comperisse se, superari longè à vero famam: prospera se omnia feliciaque Urbi huic incolisque precari: benevolo se in Remp. hanc & Rectores ejus fuisse & fore affectu, nec de eo intermissuram unquam: oblatis occasionibus, non defuturam se Urbis commodis successibusque: Consulum se Rectorumque ejus & Civium benevolam erga se voluntatem & studia, pari amore & animi propensione amplecti, & quae alia in illam sententiam prudenter graviterque dixit Regalis facundia.
    Inde digressi Consules Celsissimae Principi Ameliae valedixerunt, & se, officia sua, Civiumque suorum, eidem prolixè & debita veneratione obtulerunt. Inter haec strepuere hominum concursu compita, vici, plateae, fora. Idem, quod intrante Regina videndi eam incesserat omnes studium, nondum abeunte se remisit. Illa, ne publica sacra novis motibus & longiore mora turbaret, circa nonam conscensis curribus discessit. Curiam praetervectae denuò illi valedixere Consules. Regina, postquam gratissimam sibi Consulum erga se benevolentiam, tot testimoniis probatam, laeta apertaque fronte significasset per aggerem Novum, qua via Urbem subiverat, egressa, comitante equitum phalange, juxta maritima iter suum legit. Intra primum ab Urbe lapidem Reginae extremum valedixit ductor agminis D. de Petthem his verbis:

[fol. I2v, p. 60]
    SERENISSIMA DOMINA,

    Pervenimus huc, ad extremos ferè territorii Amstelodameniis limites. Quare gratias agimus M.T. non solum, quod praesentia sua Urbem hanc condecoraverit, verum, quod intranti, & nunc eadem egredienti, duces nos comitesque admiserit. Hoc à D. D. Consulibus & Rectoribus hujus Urbis in mandatis habemus, ut quousque M.T. visum erit imperare, eandem comitemur. quod lubentes omnes promptiique animis facere ad M.T. nutum, tanquam humillimi ejus cultores, parati sumus.

    Respondit Regina, se D.D. Consulibus pro tot benevolentiae testimoniis, nec non Equestri turmae pro comitatu gratias agere. tempus esse, uti receptui signum detur, & ita in Urbem se recipiat officiosa equitum patritiorum phalanx. Ad has voces D. de Petthem Regina: valedicens, & felix illi iter, & vitam longaevam comprecatus, cum universa phalange Urbem repetiit. Illa iter suum urgens, Harlemum transivit, & inclinante se in vesperam die, Lugdunum Batavorum subiit: ubi debitis maximisque honoribus ab Ampliss. Senatu, Consulibus civibusque excepta, & per noctem commorata, postera luce Hagam Comitis salva incolumisque devenit.Illud memorabile & suspiciendum, eodem, quo Amstelodamo die discessit MARIA DE MEDICIS, Christianissimo LODOVICO Galliarum Regi exoptatisimum Patris nomen Reginae Conjugi Matris, MEDICEAE Aviae nomen, nato terris Delphino, accessisse. Qua illa hora Urbe maxima exivit, editus in lucem fuit infans Au- [fol. I3r, p. 61] gustissimus, Galliarum omnium haeres. Quod tempus Reginam subduxit nobis, Nepotem maximum dedit Gallis, post desperatam ferè viginti & ultra annorum spem. Auspicatus egressus, cui fatorum veluti conspiratione synchronos fuit desideratissimae sobolis in mundum ingressus. Orbem salutavit magnus novusque orbis hospes, & Francici, si Fata sinent, futurus rector, cum orbis Emporio valedixit Amstelodamensium rara, & praedicanda Hospes. quâ nulla DIGNIOR AMSTELIAS PATEFECIT FEMINA PORTAS. Ut in votis desinam; Reginam Matrem, nunc Liligerae ex filio prolis Aviam LODOVICUM Regem, nunc Patrem; Reginam, jam Matrem; Delphinum, Galliie totiusque Europae communi gaudio & bono natum, fervet, protegat, tueatur DIVINA MAIESTAS, ut & illi laudanda semper subditis ac Federatis faciant, & hi illa laudare nunquam desinant. Ita fiet, ut & distractum miserè in bellorum partes Europae ac Christiani orbis corpus eorundem Regum Principumque studiis & moderamine aliquando coalescat, & restituta securae pacis felicitate, vigeat, floreat, crescat. Hoc Patriae nostrae, hoc Regibus, hoc populo, hoc Ecclesiae tuae largire, MAGNE, AETERNE DEUS.

In Natum Galliarum Delphinum eodem die
& horâ, quâ Amstelodamo discessit Avia
MARIA DE MEDICIS.

QUalia in aethereo succecunt sidera Olympo,
    Altera exurgunt, altera lapsa cadunt:
Perque vices radians stellis variantibus aether,
    Nunc hoc, nunc illo mutat in orbe faces:

[fol. I3v, p. 62]
Talis ab Amsteliis dum se Fax Itala terris
    Subtrahit, atque suum flectit ab Urbe jubar:
Ecce procul Druidum in terris Phoebeïa surgunt
    Lumina, & haeredem dissita regna vident.
Una eademque dies Regalem lampada vidit
    Nascier, una aliam vidit abire dies.
Amstela sic abitu doluit, sed Francia partu
    Totaque Delphino Gallia laeta fuit.
Vive nepos
MARIAE, & quae jam tibi Lilia crescunt,
    Prospera sint Gallis, prospera sint Batavis.


                FINIS.

[fol. I4r-I4v, p. 63-64: blanco]


<"BarlaeusNederlands.html">Continue