Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

ecori fore. Quare, si quod est erectae eruditionis apud vos precium, est autem maximum, audito hunc loquentem publicè, & qua valeat dicendo & docendo gratia experiamini. Eligi in Professorem non cupit, priusqum se vobis, Professoribus, & studiosis pro- [p. 601] baverit. Vale Vir amplissime, & in Patriae ac Academiae decus commodumque diu vive. 2 Maji, 1635.


290.
IOACHIMO VICOFORTIO.

IAm scire desidero, amicissime virorum, num incolumis in Stormariam appuleris, una cum Creusa, affine tuo & cognata Marietta. Singulis pene diebus Solem respexi & Aeolum. Illum non semel increpui, quod te iter faciente caput nubibus aliquoties, abdiderit, neque lumen suum cum virtutum tuarum lumine, confuderit. Nec minus succensui Aeolo, quod spiraret acrius, & uxoris tuae flammeolum discusserit importunius. Etiam illud me male habuit, quod infestam subinde senseris pluviam. Sed ista pluvia bene cedat Iunoni tuae, quae ni fallor, te pluvium Iovem magis amat, quam pluviam? Sed cave haec illi interpreteris. Eleusinia sacra sunt, quae revelare nefas. Saepe me optavi vobis itineris socium, non ut magis esses severus, sed ne rideres parcius. Ubi intellexero vos sospites Hamburgum venisse, Taurum Neptuno, Aeolo asellos marinos mactabimus. Quod de tauro dico, voto & destinatione me facturum promitto, non re. Preciosa nimis forent taurorum sacrificia. Princeps noster à podagra penè convaluit. quod ad me perscripsis nobilissimus Mylius, indignatur aegros sibi esse pedes, cui bellaturiunt manus. Heri Haga discessere stabularii omnes & [p. 602] equi.
        Bella ô, bella, horrida bella,
        Et multo video, spumantes sanguine campos.
nisi tanta incoepta remoretur aliquis casusve Deusve. Fert rumor Gallormum copias in agro Leodiensi stare. Non credunt baryképhaloi. [quibus grave caput est.] Nec tamen arbitro frustra fore Regum Principumque super communi bello deliberationes. Affinis tuus Wesenbecius, ante pauculos dies, fratres tuos & me convivio excepit. Miror, si dextra tibi non tinniit auris. adeò crebra tui hic facta mentio. Non dubito, quin & nostri memores sitis vos. Si istis officiis saginari possent galinae meae, quas alit hortulus meus, levarer hordei impensis. Vide de quam magnis rebus tecum loquar, postquam à serio argumento destituor. Vale candidissime & tuos saluta. 6 Maji, 1635.


291.
CORNELIO VANDER MYLE.

TRansmisit ad me, nobilissime Myli, Dominus Zulechemi Diploma illustrissimi Principis, quo ducentorum florenorum annuorum mihi gratiam facit. Meum erit captare occasiones, quibus affectum vicissim meum erga illustrissimum Auriacum, & domum Nassovicam tester. Aristoteles noster in Ethicis docet, inter inaequales, puta Pricipem & privatum amicitiam coli posse, si Princeps se privato probet beneficentia; privatus Principi reverentia, obsequio, cultu, fide. Sic ad aequalitatem revocari [p. 603] mutua disparium officia. Tibi gratias egi & ago etiamnum, quod toties mei apud Principem dignatus fueris meminisse. Quem doleo jam cum podagricis doloribus luctari. Debebant sani incolumesque esse pedes, cui bellaturiunt manus. Sed mala ista licet molestissima sint aegris, praesagium habent longioris vitae. Nec enim humor in corpore peccans, in partes magis ignobiles trudi potest, quam in pedes, feriantibus interim & immunibus à malo partibus principibus, cerebro, corde, hepate. Remitto chartas Venetorum. Poëmata Gadii erecta sunt, & minus vulgaria. Sed magis placebant Epigrammata nuper missa. Sylvas Gadii magni facio, sive Carmina ista Pindarico more scripta, mixtis carminum generibus. Pighetti de Cardinali Richelio elogium non est magni laboris. Amant Heroës & viri magni operosius laudari. Uxor mea ex acerrimo gravissimoque morbo jam per octiduum decubuit, non sine vitae periculo. Quater illi secta vena, clysteres injecti quinque, praeter purgationes supernas. Suffocationes uterinae in causa sunt, aliaque mala. Dolores capitis summi nullis medicamentis cedunt. Iubent tamen Medici me bono animo esse. Deus Opt. Max. illam sibi mihique restituat. Debilis est admodum, fractis partim vi morbi, partim crebriore medicina viribus. Vale nobilissime Myli, & me amare perge. Dominam vander Myle, uxorem Tibi dilectissimam, filiam generumque saluta. Raptim. 13 Maji, 1635.



[p. 604]

292.
THEODORO SCHREVELIO.

VIx animus mihi est scribendi, dilectissime Schreveli, cum illum totum penè expectoraverit conceptus ex gravissimo uxoris meae morbo dolor. Dubia adhuc est valetudine, spemque simul meam & metum exercet morbi pertinacia, quae modo remissionis aliquid aegrae concedere videtur: modo vires capit & illam simul ac me dejicit. Heri muationem insignem observabimus, licet non optimam. Qui enim humor capiti hactenus incubuit, gravissimorumque dolorum causa fuit, dextrum nunc crus occupavit, quod immobile jacet & stupet. Constat adhuc mens & ratio. Ad rogata respondet appositè, sed non loquitur, nisi rogata. Ego dum domesticam scenam intueor, deploro sortem feninini sexus, cui tot calamitatum causa conjugium est. Scilicet hoc precio uxores sunt & matres, ut spectaculum se praebeant non unius miseriae. Nec tamen incuso povidentiam divinam, in cujus abdita dum se recipit animus, cessat queri, & coelestis sapientiae consiliis tacitus acquiescit. Literas tuas solatii & Christianae commiserationis plenas accepi, & ad animum revocavi. Iam philosophia opus, non theoretica illa, sed practica, quae adversus domestica nos mala, morbos, dolores, mortem roboret firmetque. Erigo me quà possum argumentis à fatalis horae necessitate, divinae volun- [p. 605] tatis sanctitate, & melioris vitae sorte, quam speramus Christiani, depromptis. Cum aegram aspicio, dejicior non parum: cum circumstantes liberos, erito me, & patientiam mihi impero ac fortitudinem. Tu summe Deus propitius sis aegrae, sive eam superesse diutius velis, sive meliori in fede locare. Vale amicissime & integerrime, & dolenti condole. Uxorem liberosque aliosque amicos saluta. Raptim. 23 Maji, 1635.


293.
CORNELIO VANDER MYLE.

LEgi cum voluptate dissertatiunculam eruditam & amoenam Gabrielis Naudaei, de Medicorum mendaciis officiosis. Omninò sum in illa sententia, licita esse, non minus quam licitum fuit obstetricibus Aegyptiis simili mendacio fallere Pharaonem, Exod. 1. Disputant tamen super ea re Theologi & Philosophi. Illorum non pauci omne mendacium damnant, & mortale esse volunt, juxta illud, Lingua quae mentitur, occidit animam. Horum nonnuli urgent, voces institutas esse ad significandas suas res, mentientes vocibus ad alienam significationem abuti. Sed & hi & illi superstitiose rigidi sunt, cum actionum secundae Tabulae regula sit Charitas proximi, cujus in istiusmodi officiosis mendaciis salus commodumque quaeritur. Iocosa & perniciosa meritò damnantur. Ad illud, quod leges pag. 9. non potui non subridere. Citat <"Horatius.html#epistula201v115" target = "new"> versiculum
hunc:
[p. 606]
                            — Quod Medicorum est,
        Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri,
quem Divi Hieronymi esse ait in Epistolis, cum sit Horatii Flacci Epist. lib. 2. Epistola 1. qui certè Poëta nihil minus fuit, quam Divus & Hieronymus, quod mecum credis. Exemplaria duo Orationis meae de Animae Humanae admirandis mitto, ut ad illustrissimum Molinum transmittas. Gallorum primis successibus gratulor. Multum est in limine belli rem benè gerere, uti pessimum in limine impingere, quod nuper Cardinali Infanti accidit, frustra tentato munimento Philippino. Uxoris meae morbus magno meo, & liberorum dolore, nihilo adhuc est mitior. Quin potius, nisi Deus avertat, magna mala afflictissimae matri minatur. Ex summis capitis doloribus qui miseram excruciarunt, & subsecuto abortu, nata est mentis & rationis quaedam diminutio. Nec enim loquitur, nisi rogata. Rogata non respondet, nisi Verbulo. Adhaec brachium & crus dextrum stupent, & sine motu jacent. Nec tamen paralysis est, cum partes doleant. Deus Opt. Max. matronam optimam, & oeconomam sagacissimam pristinae incolumitati, meo familaeque meae commodo restituat. Vale Vir nobilissme, & uxorem liberosque à me saluta. Amstelod. 26 Maji, 1635.


294.
DOMINICO DE FEENSTRA.

NEc de morbo, nec de morte parentis tui quicquam inaudiveram. Primus tu rem tristem nuncias, quae licet te matremque propius tangat, me tamen non leviter affecit, qui amico privatus jacturam feci ingentis boni. Amicitiam mecum coluit candidè & prudenter, ut non necesse sit te de literis, scriptisque ad me missis sollicitum esse. Solatia si à me petis, cogita ea lege omnes nos nasci, ut moriamur. Et bene cum illis actum esse, qui vixerunt bene. Talium mors instar victimae est gratae in naribus Domini. Ivit ad ea loca, ad quae viam monstravit auditoribus suis & sibi. Ivit fide in Christum, ivit pietate & sincerae religionis studiis. Repetiit servum suum Dominus, quem vineae praefecerat; & repetiit eo tempore, quo invenit operantem & docentem. Tuum erit forti & Christiano animo hanc domesticam calamitatem ferre, quae per vices omnium est. Si vestigiis optimi doctissimique parentis institeris, si eundem bonae conscientiae callem presseris, eris matri solatio & subsidio. Et videbitur in te renatus pater, qui divino consilio denatus est. Quod doctoratus inn jure gradum expetis, rem facis tua indole dignam, animoque ad majora contendenti. Illum tibi tuisque salutaren esse velit summus artium ingeniique largitor. Carmen quod petis, mittam tempestivè. Vale lu- [p. 608] venis doctissime, & si me amas, Deum, pietatem, doctrinam ama. 2 Iun. 1635.


295.
CORNELIO VANDER MYLE.

MAximus justissimusque dolor habet familiam meam, me ac liberos. caret illa rectrice sua, ego charissima conjuge, liberi propensissima matre. Iam convalescebat, per aedes bacillo innixa ambulabat, ut de morbo triumphatum videretur. Cum ecce elapso proximè die Martis, qui hujus mensis fuit 19, novo paroxysmo circa meridiem corripi coepit. Medicorum alii apoplexiam validam esse judicabant, quibus ego assentior: alii catarrhum suffocantem illapsum in pulmones & cor. Videbamus aegram, sensu, motu, rationis adhaec usu privatam, aderat stertor anxietasque pectoris summa, quae omnia intra horas duas, frustrà adhibitis clysteribus & cucurbitulis, illam exstinxerunt, sine ullo doloris, qui appareret, sensu. Steterunt mecum attoniti Medici, nec causam tam subitae & funestae mutationis conjicere potuerunt. Non conquerar impatientius. Quia à Domino factum est istud, qui vitae in nos mortisque habet arbitrium. Iam philsophia è schola & pulpitis in domos transferenda. Iam quae aliis suggessi solatia, mihi quoad possum ingero. Verum cum nihil humani à me alienum putem, per intervalla afficior valde, ut de me quoque verum sit dicere, Sic fatur lachrymans. Erigo me liberorum causa, quo- [p. 609] rum interest, me non dejici animo. Heri qui 22 fuit Iunii eam extuli. Nolui haec N.T. ignorare, quam non minus rebus meis adversis, quam secundis affici scio. Inter hos dolores haec paucula semianimi exciderunt:
        Scribere chara tuos cupiebam Barbara manes,
            Dum mediis coepi versibus ipse mori.
        Ne pergam, clamat soboles. superesse parentem
            Sit satius, quam te, me moriente, cani.
Vale Vir summe, & Dominam vander Myle liberosque saluta. 23 Iun. 1635.


296.
EDUARDO HERBERTS.

ILlustrissime Domine,
Tradidit mihi librum tuum de Veritate doctissimus Doreslaus. Exosculatus sum munus istud literarium non uno nomine. Precium illi conciliat autor, titulus, & ille, per quem voluisti ad me deferri opus gravissimum, exactissimumque. Gaudeo in Britannia Philosophari Barones, & ad studia nostra se demittere grandes illustresque animas. Gaudeo philosophiam non illis solum cordi esse, qui longa stola ambulant, hoc est, umbraticis doctoribus, sed & viris in lucem positis, quosque dignior fortuna secrevit populo. Nec minus recreor augusto Veritatis vocabulo, ad quam assurgat ipse è curuli sella Cato. Demersam illam in profundo puteo dicebat Plato: inveniri non posse Pyrrho, probabilem solum esse Academicus: inve- [p. 610] niri posse, certamenque esse & immobilem Dogmaticus. Tu, vir summe, dogmaticorum sententiae affinis, non inveniri solum eam posse doces, sed & oculis lectorum nudam objicis. Legi pleraque. nec aliena te dicere & sentire ab Aristotele & Peripateticis statuo, licet alia forma orationis, & mutatis vocabulis, quorum majestate & elegantia gratior es lectori, & admirabilis magis. Ubi dissentis, facilè te dissentientem fero, cum & hoc inter Veritates communes sit, non idem omnes sentire. Philosopharis liberè, nec in aliorum verba juras, non ut solum in territorio tuo, sed & Philosophorum regno Baronatum exerceas. Qui uti libertatis civilis est studiosissimus, ita pari libertate de vero judicat, nulli vel beneficio vel metu obnoxius. Quibus stipendiaria est veritas, anxiè loquuntur; & licet sentiant secus, linguam calmumque falso mancipant. Ideò utilia sibi loqui malunt, quam vera. Tu in libertatis regno natus ea scribis, quae nec foedam servitutem, nec licentiam effrenem sapiunt. Simul & candide philosopharis & prudenter: acutè & religiose: doctè & piè. Pro libro animum hunc doctrinae tuae admiratorem devoveo. Tu Doreslaum, quem ob eruditionem, facundiam, probitaes & canodrm dliexi semper, amare perge. Ita me, ita illum, virtutesque quas recensui, tibi devincies. Vale Baro illustrissime, & nobilitatis splendorum sapientiae radiis porrò illustra. Amstelod. 24 Iun. 1635.



[p. 611]

297.
ADRIANO PLOOS.

LIterae tuae afflicto familiae meae statu, & gemitus mihi expressere, & solatia attulere maxima. Nec enim his locus, nisi cum dolemus. tunc autem dolemus, quoteis sublati ex oculis boni memoriam refricat officiosa amicorum pietas. Amisi conjugem & matremfamilias laudatissimam, tot liberorum parentem, quos dum adspecto, conjugii suavissimos fructus & matris in singulis imaginem contemplor. Non incuso Deum, quia suo jure suum repetiit. Non naturam, quia mortalem eam genuit. Accidit mihi, quod quibusvis accidere potest. Si divina oracula consulam, cingor nube rationum, quibus animum ad patientiam componam. Si humana, sufficit vel unus Seneca moderando dolori. Si ad Poëtas deflectam, est apud Statium Poëma in obitum Priscillae, quod fractum moerore pectus validissimè mihi munit. Illud disco, non magni esse laboris de mortis contemptu, & patientia philosophari, at illam sibi imperare, maximi. Aliud est Stoicismum acutè dictis interpolare, aliud vita exemploque profiteri. Quàm cordate ubique de rerum adversarum tolerantia disserit Cicero. at quam impatienter fert suorum obitum. Quanquam me philosophum voces, possum tamen, quae mea est imbecillitas, valde affici. Quanquam Theologum, sentio nihilominus Theologiae responsare conjugalem flammu- [p. 612] lam. quanquam Poëtam, agnosco lubens, jam cum vena languere pristinam animi vim. Disertus satis sum in leniendis amicorum malis, at in meis penè obmutesco. Illud tamen à Theologiae studio impetravi, ne volutati divinae velim obluctari: à Philosophia, ne mihi immodicum dolorem exprobret ratio: à Poësi, ut malorum sensum jucundissimis studiis pergam lenire. Accedunt his monita tua & amicorum, quibus tanquem fulcris erigor, ne collabascam. Tibi, vir summe, gratias ago maximas, quod subductum te publicis curis mihi solando impenderis. Expertus disco me à te amari seriò, qui in utraque fortuna vel gratularis laeto, vel condoles afflicto. Vale. Ipsis Cal. Iul. 1635.


298.
PETRO CUNAEO.

CUm hinc discederes, cognatorum charissime, à mortualibus uxoris meae p.m. petebam, uti liberos tuos ad nos mitteres, non solum ut amicitiae inter nos dudum cultae haeredes sint ex te & me nati, verum etiam, ut recentem adhuc tristitiam tum meam tum liberorum, praesentia sua, alloquiisque discutiant. Erit illis hîc benè. At, quod maximè velim, ipse cum uxore veni, cum voles, & apud me, quandiu voles, morare. Feriae instant, ut totus tibi tuisque vacare possim. Audio vires apud vos indies capere luem epidemicam, ut omnino consultum sit, te aliò transferri, & aëre frui salubriore. [p. 613] Urbs haec nostra, licet populosissima, ab isto malo immunis etiamnum esse creditur. Excipiam te sobrie & frugaliter. Si voles, ex praescripto tuo edes & bibes. Nec deerunt amici, quibus tempus fallamus. Ego hac urbis vestrae facie cavebo diligenter, ne vos invisam. Magis jam de valetudine mea sollicitus sum, quàm ante, idque liberorum causa, quorum solatium omne in uno me repositum videtur. De rebus publicis nihil scribam. Lentius procedunt res nostrae in Brabantia, nec promovemus multum. Votis juvamus conatus Principis, quando aliter non possumus. Vale. 7 Quintil. 1635.


299.
THEODORO SCHREVELIO.

QUae mihi sufficis solatia, Schreveli doctissime, istiusmodi sunt, ut levando quidem dolori faciant, at non penitus tollendo. Altius namque animo haeret pristini amoris, & conjugalis flammulae memoria, quàm ut eam exuere possim, etiamsi velim maximè. Amisi thori sociam, prosperae & adversae fortunae consortem, quae difficillimis temporum nequaquam animo dejecta, me familiamque virtutibus, supra sexum suum erectis, suffulciit. Non ignarus es harum rerum. prudentiam ejus domesticam, liberorum curam, in me affectum perspexisti. Doluisti non semel nobiscum. Rursum gratulatus es non semel meliori fortunae redditos. Et quod amicorum est, credidisti tibi benè esse, [p. 614] cum esset nobis, nec non malis nostris, tanquam communibus, ingemuisti. Sentio, sentio quam longe absim à Stoa, quam non sim anáisthêtos. [sensus expers.] Quocunque oculos verto,
        Ante oculos morientis imago est,
        Et mecum totos ambulat illa dies.
Haec humana sunt, & fragilitatis nostrae certissima documenta. Nec minus sapientiae praeceptis castigo querulum amorem, & illud cogito; Depositum nos Dei esse; peculium suum repetere Creatorem, cum libet; mortis necessitatem vitae nostrae condicionem esse & terminum: illam tot mundi hujus malis calamitatibusque subductam, Deo & Christo Servatore propius frui: aliter necti copulam conjugalem, aliter solvi. Illud duorum esse, hoc singulorum. Et quae alia vel sanctior scripturarum doctrina, vel naturali lumine subnixa ratio suggerit. Ab omnibus illud non aegrè impetro, ut flaccescentem subinde animum erigam, dolorem flagellem, ac divinae providentiae fatoque acquiescam. Vale Vir clarissime & amicissime, & amare perge amicum veterem, & sine fuco tui studiosissimum. Uxorem liberosque omnes saluta. 15 Iul. 1635.


300.
CONSTANTINO HUGENIO
de conjugis obitu.

EX quo in Eburones, Tungros, Grudios movit illustrissime Princeps, me domestica calamitas exercuit, praestantissime Hugeni. Iam [p. 615] victoriarum spe erigebar, jam argumenta Panegyricae laudationis animo praeconcipiebam, cum Deo Opt. Max. visum fuit, charissimi me pignoris acerbissima jactura mactare: Turtur sum sine compare, sine vite ulmus, sine socia ambulator. Cum Auroram adspecto, doleo miser Tithonus non exurgere Thaumantiam meam. Cum diem oculis usurpo, queror cum Apolline Leucothoen meam, terris eheu defossam, non ultra vivere. Cum advesperascit, frustra quaero Venerem meam Adonis. At cum nox mumdo incubat, Morpheus sum, & veteris maritae vanis amblexibus haereo. Ita omne mihi tempus per moestas cogitationes, suspiria, & querelas abit. Testes sunt querimoniarum libri, lachrymarum prandia & coenae, singulutuum cubile. Excussus à manu calamus, quo Principem, quo te virtutesque tuas ceccini, aret plane nec sepiam imbibit:
    Iam querimur crassus calamo quod pendeat humor,
    Nigra quid infusa languescat sepia lymphâ.
Chartae, ut lineas Poeëticas fugiant, in rugas se & plicas contrahunt. Languet ingenii vigor, & velut amissa Polla olim Lucanus, caret incentrice sua tuus vates. Ruunt sine lege numeri ob ereptam Terpsichorem. Periit accentuum discrimen, quia omnes mecum baryptonoi [gravitoni] sunt. Nullus sibi pes constat, quia vacillat meus. Horrent syllabae, quia omnes luctus nostri consciae stupent & mutuae sunt. In Heroico carmine destituor ab amoeniore dactylorum saltu. [p. 616] In jambis plus quam postremâ syllabâ claudico. In elegia hac ipsa sum flebilior. In lyricis nimis sum remissus. In dithyrambicis non uno loco sto, nec epanodon, aut stropham, vel antistropham scio. Quis Apollo veteres dabit in carmine vires? Quae Pallas dicet extinctam Pallada? quae Thalia sufficiet dicendis ejus laudibus, quae pia fuit sine fuco, casta praeter seculi morem, modesta sine affectatione, facunda sine garrulitate, faceta cum oportuit, prudens ad invidiam sui sexus, re familiaris administra in exemplum, mariti amans sine petulantia, liberorum citra indulgentiam. Si Orpheus essem, revocarem hanc Eurydicen, si Admetus essem, facerem ego, quod fecit Alcestis,
        Spectares subeuntem fata maritae Barlaeum.
Si Antonius essem, non minus Barbarae meae, quam ille Faustinae, divinos honores decernerem. Nuper à gravioribus studiis animum remissurus, deflectebam in amoeniores Pegasidum recessus, modo in Anacreonticos lusus, modo in Veneres Catullianas, Tibulli vel Propertii delicias; aut quoties placerent recentiora, in Secundi Hagiensis basia, aut Otiorum tuorum libros. Iam postquam laeta omnia displicere coeperunt, malo haerere in Tristibus Nasonis, Statii epicediis, vel lachrymis I. Scaligeri. Quin adeò delector fatali apparatu, & flebili scena, ut cuperem mecum flere amicos omnes, & ad animum revocare, quae me solum tangunt. Cuperem videre Belgas atratos omnes, squallidos, luctu & [p. 617] moerore fractos, ut rerum undique miserandarum adspectu fruerer liberalius. Cuperem perpetua note tegi Solem, nec illum diem unquam candidum mortalibus oriri, quo mea lux, mea vita, mea voluptas occidit. Cuperem illam horam praesidi coelo, & fastis aeternum expungi, quae postrema fuit dilectae meae, & suprema meis gaudiis. Utinam memorem mihi vitae anteactae mentem extingueret Lethe aliqua, ne meminisse queam, ô mea Barbara, tot blandiloquiorum, soliloquiorum, solatiorum, quibus erexisti fatiscentem non semel maritum. Tu à studiis festo imperasti remissionem. Tu toties scribentem in lectulo tulisti patienter, & thalami officia donasti Apollini. Tu meditabundo optimarum saepè cogitationum argumenta suppeditasti. Tu à Scholarum spinosis quaestionibus morosiorem recreasti sereniore vultu. Et inter haec ibas inter liberos mater sedula, quae ad animi & corporis cultum faciebant, curabas gnaviter, ne domui suus nitor, proli sua elegantia, mensae frugales epulae deessent. Fuerint grandes Corneliae, Semproniae, Porciae, Claeliae, Liviae. Etiam hic Dî Deaeque habitant. Mihi non minor illis heroinis fuit mea Barbara. Mihi inquam, nec enim matres Gracchorum magni facio, aut eas, quae curtum torquent enthymema, aut historias sciunt omnes. Illa Porcia mihi est, quae maritum audit. illa Cornelia, quae soboli vacat. illa Sempronia, quae tenui deducit stamina fuso. illa Claelia, quae carceribus fidei conjugalis constringi amat. Illa [p. 618] Livia, quae sine dolo & fraude blanditur. illa Faustina, quae rem familiarem auget, nec sordida est. Talem dederunt fata, talem abstulere. At quot virtutes ejus cogito, tot damnis, tot doloribus premor, quos si confundere velim, prope est, ut ab onmibus obruar: si distinguere, pluribus modis miser sum. Quot excellebas honestae matronae muniis, tot mereris vatum encomia, quae solverem ipse grandi Poëmate, nisi hinc maritalis modestia obstreperet, hinc silentium imperaret crudus recensque dolor. Nec desunt tamen, mi Hugeni, solatia. quibus levem haec mortalitatis dispendia. Adsunt ad manum Epictetus, Seneca, Tullius, adsunt Boëtius, Petrarcha, è quibus disco: nihil immortale ex mortalibus nasci; crudelitatem fati, si ita Christianos loqui sit fas, aequalem esse omnibus: stolidum esse, nil profuturo gemitu pectus deducere: accusari posse fata, non flecti, non mutari: non debere Philosophum, qui consolator est aliorum, moerori indulgere: sapientis esse, iis carere posse, quae amavit maximè: contumacissimum etiam luctum tempore atteri. & quae sunt alia, quibus aegrae mentes ad sanitatem revocantur. Adest ad manum Codex sacer, qui, praeter illas Ethnicorum graves sententias, providentiae divinae motus occultos edisserit explicatius: fidei vitaeque honestioris praemia promittit morientibus, & resurrectionis spem indubiam* facit piè defunctis. Docet ille Dei, Angelorum, & tot sanctissimarum animarum con- [p. 619] spectu frui mortuam: non illic mortalitati, non egestati, non querelis, non lachrymis locum fore. Fulgere pios ut sidera; laetari sine intermissione, opulentos esse sine desiderio, honoratos sine ambitione, voluptatis sempiternis frui sine fastidio. His curis, his me meditationibus immergo indies. His munimentis circumeo animum, ne qui invenit introitum dolor, figat domicilium. Quae dum hic aguntur, tu in hostico stas, & Fortunae militaris, aestus suos Euripi instar reciprocantis, spectator es. Vides non esse verum, quod minus providè dixit Silius:
            — fati modum in sceptris esse.
Efficacior humanis consiliis est divina voluntas. Et tamen indignor Remi turbae, quae Principum virtutes ex sola aestimat felicitate. Bellorum eventus non aliter, quam Mathematicorum conclusiones putat ex anagkês symbainein. [ex necessitate evenire.] Ego gaudeo illustrissimum Principem incolumem ad suos rediisse, quo sospite vel recuperabimus, quod omissum est, vel feremus aequius. Vale, praestantissime Hugeni, & ex hac epistola duo collige: Primò me inter suspiria domestica & privatos gemitus tui non dememinisse. Deinde me Poëtam esse posse sine numeris & metro. Amstel. 4 August. 1635.


301.
CORNELIO VANDER MYLE.

MOn ita pridem meorum te malorum participem feci nobilissime Myli, & condo- [p. 620] luisti. Nunc, quae humanarum sunt calamitatum vices, me de tuis certiorem facis; ut aequum quoque sit, me tibi condolere. Non coacervabo solatiorum acervos adversus vitae hujus aspera, cum è gravioribus malis emerseris, generosa animi constantia, & recti conscientiâ. Contrahitur, fateor, in arctum nepotum tuorum spes. Sed illud cogita, superesse adhuc utriusque sexus vegetum germen, & hinc filium cum Raaphorstia, inde filiam cum Loosio, de posteriatate seriò cogitare. Me quod attinet, minus semper ob filiarum obitum dolui, quam filiorum. Credo enim spe miseriarum vivere muliebrem sexum, quem conjugis incommoda, partus, lactationes, aliaque mala indesinenter exercent. Uxoris è curru lapsus meritò te terruit, aliorum miserandis exemplis. Facile enim ista rerum perturbatione, cum currus habenas non audit, matronarum vestes fluidae curruum transtris inhaerent, non sine discrimine. Scimus quid Hippolyto acciderit olim, & aliquot retrò annis filiae Consulis Delphensis vander Wel, quae simili casu tragice periit. Sed gaudeo uxorem convaluisse per Dei gratiam. Interea his tuis meisque privatis malis supervenere publica. Quae tanto sunt graviora, quanto ad plures pertinent. Non debebant istiusmodi Arces, è quibus patriae salus pendet, tam negligenter curari. Securitati praesto est exitium. Doleo optimi Principis institutum quorundam socordia eludi. Vacillat Ducis fama aliorum culpa, & dum malè res ge- [p. 621] runt custodes suppedanei, malè audit summus. Illustrissimo Molino pro misso exemplari gratias age. Non fuit ingratum videre, aliquod esse nostri precium apud Transalpinos. D. Vossio collegae meo tradidi schedulam istam. Respondet, exemplaria Saxonis Grammatici difficulter haberi posse. Vale. 14 Augusti, 1635.


302.
VOPISCO PLEMPIO.

QUo tempore vos belli rabies exercuit, doctissime Plempi, me domesticus dolor habuit, ob obitum dilectissimae conjugis, quae levi apopliexiâ correptâ, mox superveniente forti, fatis cessit. Hoc casu attonitus à me impetrare non potui, ut, quae debebam amicis, styli officia solverem singulis. quamobrem ignosce tardius respondenti. Sensi in me verum esse, parvas curas loqui, ingentes stupere. Quae de Lovaniensium scribis fortitudine, equidem invideo, & miror magis. Armis ducum vestrorum bellicaeque laudi nihil derogo. Sed, mea sententia, fame nostrorum vos evasiise potius, quam vestra virtute arbitror. Quicquid sit, evasistis hac aestate. de futura spondere non ausim vobis majorem securitatem. Nec tamen credas velim me bellaturire. Non sum pullus Martius, utpote in umbra & scholis educatus. Cuperem, ego Martem in Thraciam suam relegatum, aut alligatum Caucaso. Collidimur Belgae & mutuis odiis atterimur. Principum causa, agitur, sed damno [p. 622] Achivorum. Aleam Martis vide. terruimus modo vos. jam intercepta arce Schenkiana, terribiles estis nobis. Dirimit exercitus noster Vahalis, quos modo dirimebat Dilia vester & Dimera. Sed vatem audi. quae res nostros Brabantiam relinquere coëgit, propediem vos Clivia abiget. Odit cupidus jejunia venter. Thenensem lanienam tantum abest ut probem, ut ingemiscam ad ejus memoriam. quod in illustrissimum Principem causam derives, vereor ne à partium sit studio. Quibus belli res propius perspectae sunt, Praefecto urbis Thienensis miserae urbis fatum imputant, ut qui praeter belli morem, oppidum vel adversus primam incursionem impotens, dedere post tot sollicitationes noluerit. nec potuit jam haerente in portis & muris milite, sistere furorem suorum Princeps; tam ab omni crudielitate alienus, quam illi affinis olum fuit Tabi dominus. Clarissimi Fromondi Vestam legi, & quanquam in illius sententiam magis inclinem, videor tamen mihi observasse rationes nonnullas, quae verborum magis apparatu venustae sunt, quam robustae. Nimiis animis pro ista causa certant hinc Fromondus, inde Lansbergius. Posset terra moveri non mota Philosophantium bile. posset coelum quiescere commissis placide dissentientium calamis. Me quod attinet, sive hanc sive illam opinionem amplectar, cicum non interdum. Et nisi autoritas Ecclesiae vestrae obstaret, idem sentiretis cum Galilaeo. Pro Vesta nihil habeo, quod [p. 623] reponam vobis dignum. Quae tamen nuper super Animae natura disserui mitto. aliter videbis Philosophum loqui, aliter, qui declamat. Inscripsi exemplar unum tibi, alterum Puteano, tertium Fromondo. Vale. 2 Sept. 1635.


303.
HENNINGIO ARNISAEO.

POstquam amicitiae mihi dexteram porrexisti clarissime Arnisaee, non dimittam te, sed tenebo arctius. Facit candor tuus ut te amem, doctrina ut venerer, & tês hygeías [sanitatis] studium, ut te colam suspiciamque. Non est verum de nobis illud Hesiodi, kaì kerameûs kerameî &c. [& figulus figulo &c.] Maria, terrae, montes, sylvae dirimunt nos, ne alius in aliorum commoda involemus. quamobrem minus metuendum, ne livor Medicorum ídion páthos [peculiaris passio] amicitiae nostrae obstrepet. Dabit illi perpetuitatem virtus tua, & diffusa late eruditio, & perspecta maximo regi fides, cujus dum pro salute vigilas, publicum in uno asseris. Sunt, qui felicitatem Daniae aestimant ex securitate, quia mari cingitur. Sunt qui ob Freti celebris oportunitatem eam laudant: alii bellicosae gentis fortitudinem, & priscam & recentem exaggerant. At, me judice, Dania felix audit Gunthero & Arnisaeo, quorum ille regni curam, hic regnantis habet; ille legationes obit fideliter, hic curationes, ille Mercurio tutus, qui Deorum jussa per auras fert, hic Apolline Medicorum deo. [p. 624] uterque verò literarum ac eruditionis laude Cimbrorum imperio decus firmitatemque addunt. Facitis ambo, ne barbaries, posthac exprobretur genti vestrae, quam melle Attico & Latiis leporibus edulcatis, ut mitescat prorsus, & coeli solique asperitatem exuat: lenior est Septentrio per vos, & culturam indies admittit. ut jam quoque Orpheos canere, & Amphionis urbes condere verum sit. Animos vobis addit regius favor & fulgor, quos in nobis dejiciunt mercantium strepitus & degeneres curae. Nec minus inter has ipsas libet interdum de rebus magnis gravibusque in Schola nostra loqui, & philosophantium studia Musaeo lepore perfundere. Nuper de Anima dixi, cujus vim indolemque tam me ignorare fateor, quam se scire venditat Peripatus. non dixi ea morositate, qua in scholis Aristotelem interpretamur, sed admiscui dulcia, ut auditorum animos aliquo verborum lenocinio captos, pertraherem in rei gravissimae attentam considerationem. Mitto A. T. exemplar, alterum magnifico D. Gunthero tradi cupiam. tertium illustrissime Cancellario. fortè non molestum fuerit viro summo, ab occupationibus publicis legere, quid sit, cujus beneficio Rex imperat feliciter, vos consulitis fideliter. Vale. 23 Sept. 1635.



[p. 625]

304.
CORNELIO VANDER MYLE.

ILlustrissimi Molini periodos pathêtikàs [affectuosas] quabus ob uxoris obitum mihi condolet, ex literis tuis excerpsi, & selegi mihi. Inter suspiria quotidiana volupe est videre, tanto viro me meaque esse cordi, & purpuratos solatia transmittere homini atrato jam & squallido. Ubi rescribes, istud pietatis officium, à viro maximo profectum, tua facundia exaggera & praedica. Dignas gratias referre non possum, quas tamen facile N.T. exequitur linguae Toscanae elegantiis, & phrasibus, quas ignoravi hactenus. Ad clarissimi Bonifacii versus allusi. Dicit se coelibem ignorare, quid sit amor. Nolo contradicere. Debent ex officio & ordinis regula hoc ignorare Canonici, saltem non scire practicè. Praefert Bonifacius amorem sacrum connubiali, ego amo utrumque. Nihil vetat, cum Deo consecraveris animam, legitimae conjugi devovere animae capsulam. Ita sentimus nos, salvo interim Transalpinorum judicio. Vale. 30 Sept. 1635.


305.
PETRO CUNAEO.

COgnaturum charissime,
Post tuum in Zelandium abitum, nihil de reditu tuo intellexi. ut nesciverim hactenus, ubi locorum vivas. Iam ante biduum ab [p. 626] amico accepi, te cum familia omnia in praedium cognati tui Sixti secessisse. quare officii mei esse putavi, ut per literas de tua tuorumque percunctarer valetudine. Expectavimus ut liberorum aliquos ad nos mitteres, aut venires ipse, sed excidimus hac spe. Nunc non minus suspecta tibi erit urbs nostra, quam tua Leida. Per mediam urbem sparsa est lues, & sine discrimine <"http://www.koxkollum.nl/horatius/odenI4.htm">pauperum
divitumque domos pulsit. Pauciores adhuc afflavit familias, sed quas afflat, delet penitus. At quam me miseret vestrae urbis, in quam grassatur inclementius, ut civibus panolethrían [internecionem] minari videatur. prudenter facis, quod affecto te aëri subducas, licet audiam Theologos aliosque paucos Spartam suam tueri. Rogandus Deus ut talem velit terris avertere pestem. quae non vitae solum sed & morientium bonis gravis est. respiciet ille aliquando pro sua clementia urbem afflictissimam, & flagellum irae suae cum misericordiae sceptro commutabit. Studiosorum vestrorum magna pars Ultrajectum abiit, alli Groningam, alii Franequeram, aliqui huc concessere. Sed hi aliò jam abitum parant, postquam & nos tangere coepit iste dolor. mortalitatis & fragilitatis nostrae scenam inter haec mortualia videmus. elata hic sunt superiore hebdomade cadavera 205; sed quid hoc ad numerum vestrum, qui jam 1400 excessit. Ego, ut tibi tuisque bene sit, ex animo opto & voveo. Non debebat isto tibicine privari Schola [p. 627] Lugdunensis, nec ista face Themis Batava. praestat abire te ad tempus, unde redire possis, quàm unde negant redire quenquam: prophylaktikà [praeservantia] probe nosti. nec opus est, ut te horter ut ab aëre sepertino, stomacho jejuno, cibisque putredini obnoxiis abstineas. Nos cum familia omni recte adhuc per Dei gratiam valemus. nec minus valet collega meus cum suis. 30 Sept. 1635.


306.
PETRO C. HOOFT.

QUas superiore anno misisti perdices, Hoofdi clarissime, aequissimis animis accepi, nec invitis dentibus intrivi. erat enim munus illud tuum tempestivum valde & oportunum. At mihi viduo jam perdices mitti, alienum est ab omni ratione. Salacissimam mihi mittis avem, Veneris symbolum, & hieroglyphicon, cujus adspectu memoriam mihi refricas earum voluptatum, quibus ágamos [coelebs] careo. quod quid aliud est, quam salivam movere homini famelico, qui quod edat, non habet. Potius misisses tristem & feralem bubonem, homini tristi & afflicto: avem noctivagam & solitariam homini solitario & sibi viventi. misisses potius philomelam, aut prognen, aves querulas, viro querulo & misero. misisses infaustam strygem, infausto mihi. Cygni, columbae, perdices, passeres, tuae aves sunt, utpote conjugibus dicatae, quorum oscula, [p. 628] murmura, amplexus, gaudia ad istarum avium exemplum componi solent. Ululae contra, vespertiliones, noctuae, meae aves sunt, utpote ululatibus, stridoribus, gemitibus assuetae. quod ut credas verum esse, mitto exemplar epistolae, quam ad Zulechemi Dominum dedi, quae luculenta est testis sortis meae, & vitae perdicum similiumque deliciarum non indigae. Aque hinc causam collige, cur à meridie domo abesse soleam, ubi supellex quondam uxoris voluptas, ubi viduus thorus, ubi proles orba matre moeroris materiam indies subministrant. Cum se Sol medio axe subduxit, & ad occasum vergit, occupant me viri amicissimi Vicofortius & Schuylius, qui, ne doleam minus, lepores mihi apponunt, carnem succi melancholici, cum sciant me talem esse, & similibus gaudere naturam. si vel hoc die me invisas, non ero domi. Nam apud Vicofortium sum, virum à virtute ad omnem honestatem, à Pallade ad elegantiorem doctrinam, à comitate ad jocos salesque innoxios factum. Hic iam convivamur, sed sine te, non leporum, sed leporum patre. Si perdix es, fruere nostris gaudiis eminus, ac sine contractu. Hoc enim modo volunt perdices concipere. Sed quid de gaudiis loquor, qui tristia omnia & cogito interdiu, & somnio noctu. Erit forte dies, mi Hoofdi, cum nubilum mentis meae discutiet laetior Iuno.
    Tunc tua Barlaeae festiva fronte Camoenae
        Fata canent, fatis prosperiora meis.
[p. 629]
    Tunc tibi perdices & fercula lauta reponam,
        Et tanti praesens hospitis hospes ero;
    Accipe promissi, versus quos mittimus, arrham,
        Hoc precio nobis tot redimentur aves.
Vale. 20 Oct. 1635.


307.
EIDEM.

MAgnifice Hoofdi,
Oratores aliud nacti argumentum, alia recitatione detinent populum. Comicus, pro fabulae ratione actus suos format & scenas. Satrapae, prout peccavit reus, magis minusve terribilia loquuntur. Ego, quamvis nec Orator sim, nec comicus, nec Satrapa, tamen hos ipsos imitabor, & nactus leporem post aves, non de avibus, sed lepore loquar. Non citabo Gelliam Martialis, quae ex leporum esu vultus formosiores reddi dicebat. Non reponam Terentii jocum, Tute lepus es & pulpamentum quaeris? verum hoc nomine gloriar, illud mihi missum animal, cui Cleopatram Aegyptiorum reginam comparat <"http://www.koxkollum.nl/horatius/odenI37.htm">Horatius
, illa oda, quam in Actiacam victoriam scripsit. Dicit Imperatorem pressisse Reginam,
    Accipiter velut molles columbos, aut leporem citus
        Venator in campis nivalis Haemoniae.
Nec illud parum ad muneris tui commendationem facit, quod ejus capturam in felicitatis rusticae partem ponat <"http://www.koxkollum.nl/horatius/epoden02.htm">idem Poëta,
    Pavidumque leporem & advenam laqueo gruem,
[p. 630]
        Iucunda captat praemia.
Quid, quod grande sapientiae argumentum mihi objicias, cum didicerim, non in scholis, sed divitum mensis, optimos esse armos leporinos, juxta eundem <"http://www.thelatinlibrary.com/horace/serm2.shtml">Flaccum,
    Foecundi leporis sapiens sectabitur armos.
Quod si cum lepore misisses galeam, ego galeatum leporem misissem illis maris ducibus, qui foedo nuper exemplo fugientibus magis, quam persequentibus fuerunt similes. Attamen gaudeo me non esse Hebraeum, cui leporem edere nefas, licet enim ruminet, ungulam tamen bifidam non habet. Quod si viveret Heliogabalus, pilos leporis tui, uti & plumas perdicum illi pro dono mitterem, solitus quippe erat & has & illos habere in deliciis, & sub alis gestare. Sed libet causas scrutari, cur leporem miseris. an quia ut illi auditus est sagacissimus, vis Philosophos attentius audire sapientum voces? an quia ut ille insomnes ducit noctes, putas me quoque lucubratorem. An, quia ut effoeminatissimus est lepus, credis me lepusculo tuo molliorem? An, quia ut ut ille solitudine gaudet, mihi quoque solitariam sine compare exprobras? Quin & illud scire cupiam, cujus mihi generis leporem miseris. Varro tria numerat, unum Italicum, primis pedibus humilem, posterioribus altum, superiore parte pullum, ventre albo, auribus longis: secundum Gallicum, idque plurimum candidum, quales in Noricis sunt Alpibus: tertium Hi- [p. 631] spanicum, simile cuniculis. Dum de his deliberas, exercebo dentes in lepore tuo, cujuscunque tandem generis sit. magnam sane rem misisti, quae ventri materiam alimenti, mihi Philosophandi, amicis ridendi praebuit. Nec tamen iis annumerari volo, de quibus Horatius in Satyris scribit:
    Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Vale. 7 Nov. 1635.


308.
PETRO CUNAEO.

SCriberem saepius, cognatorum charissime, si tam esse meus, quam sui tunc, cum essem ex parte alterius. puta conjugis. quoties amoenioribus studiis me applico, aut scribendis literis, intercursant cogitationis pristinae sodalitatis, quam conjugium appellant. Faciunt illae, ut dum nimis memor sum vitae praeteritae, minus memor sim amicorum. Quamobrem veniam mihi dabis, si tardius literis tuis respondeam. Quam saepe te longius abesse à Libitinae domo, ubi Charontis cymbulam usque adeo implent Leydenses mei, ut sub pondere illa gemat, & multam accipiat rimosa paludem. At volupe est audire, remisisse se nonnihil mali vim, & placatius esse Numen, Peccatis nostris offensum. Illic, ubi es, aëre frueris salubriore. quare noli festinare & intempestivius repetere fatalem locum, ubi de feretris & sepulchris li- [p. 632] tem movent superstites. Perlatum ad nos, vos literis Curatorum excitos ad professionem. at non debebant tam rigidi esse exactores publicorum officiorum, viri sapientissimi, in tanta doctorum penuria, quorum sane carior est annona, quam fullonum & vespillonum. Praestat, meo judicio, Palladis sacra differri ad tempus, quam certissimo discrimini objici ejus mystas. Consultius est militem in bello subinde fugere, quam stationem mordicus tueri & perire. qua es prudentia discernes facile Senatusconsulta ab occultis naturae vocibus, quae amorem nostri suadent. Et quis locus Doctoribus, remotis auditoribus? nisi voces esse velint clamantes in deserto. De pace aut induciis deliberant partium delegati. Vidi literas, quibus scribitur Graphiarium Ordinum Generalium ultro citroque commeare, & propediem expectari aliam publici status faciem. Faxit Deus, ut bellorum satias aliquando capiat Magnates. Et capiet, cum incerta bellorum, cum calamitates publicae, cum ambitionis vana spes, cum vicinorum afflictae res, cum pacis commoda animis subibunt imperantium. Scribo hoc, non ut consulam sapientioribus, sed ut scias, me non esse Achillem aut Diomedem. Potius cum Penelope dixerim: <"PenelopeVertaling.html#VixPriamus">Non Priamus tanti totaque Troja fuit.
Dixissem fere me Palamedem esse, sed nolo esse, ne simili fato peream. tibi haec scribo, qui mecum togam praefers armis, & laureae linguam, qua vales ad invidiam. 15 Nov. 1635.


[p. 633]

309.
THEODORO SCHREVELIO.

SAlva res est, mi Schreveli, vivis & vales. Nec enim mortui aut Dominum laudant, aut versus scribunt. Tu utrumque facis. Si, ut Maro ait, carmina vel coelo possunt deducere Lunam, te teste, carmina vel terris possunt avertere pestem. Placuit mihi poëma tuum, sed displicuit ferale argumentum. ingemui non semel ad charissima amicorum nomina. Nomina inquam, quia haec sola supersunt. In quoscunque incidi Leidenses, quaesivi diligenter de te familiaeque tuae statu. Hactenus vobis perpercisse procul jaculantem Apollinem intellexi. Et si quis amici tui precibus locus, parcet porrò. Nescio, quo in urbem vestram affectu ferar, cujus ego malis non minus, quam propriis condoleo. Quare & gaudere me scias, cum desaevire luis vim scribis. Desaevit & hic per Dei gratiam, licet mortuorum numerus vestro longe fuerit minor. Filia Doctoris Tollii, quae cum matre & vitrico huc concesserat, simili fato periit. Eadem dies & sanam vidit & mortuam. Vigilandum est & orandum singulis, cum horam nesciamus, qua venturus est Dominus. Optaveram te Autumnalibus feriis videre. Sed detinuit te, uti opinor, communis mali metus, & familiae cura. Versus tuos pios, graves, nec invita Minerva scriptos distribui amicis. Omnes tibi gratias agunt, & annos optant Euboi- [p. 634] cos. Vale cum conjuge & liberis. 24 Novemb. 1635.


310.
CORNELIO VANDER MYLE.

HAbes quae petiisti exemplaria Orationis de Oculo, praesantissime Myli, nec inamoena illa est, nec inerudita. Oculis opus est, ut intelligatur oculus; cum saepe in hoc argumento caecutiant etiam oculatissimi. Inter omnes sensus nullus aeque admirabilis ac visus, sive oculi fabricam, sive species visibiles, sive videndi modum, vel per receptionem vel per emissionem radiorum spectes. Sed de his ipsum autorem disserentem audi. Nondum gratias N.T. egi, pro missis clarissimi Bonifacii versiculis. Id nunc facio. Nihil habeo quod rependam, praeter hos Hendecasyllabos, de Perdicibus, quos ad Satrapam Muydensem nudiustertius misi. Velim scire, an Zulechemi Dominus Hagae sit, an in Batonis, ut vocant, insula, ubi Schenckii moles patriae molesta est. Addo exemplar Tragoediae Grotianae, quam Belgicè reddidit I. Vondelius. Die Iovis proximo ex orchestra ab actoribus recitabitur. Oblitus pene eram quaerere, ubi vivat Dominus de Thienhoven. Vale Vir maxime, & Barlaeum tui tuorumque observantissimum si non in amicorum primis, saltem in postremis habe. Raptim Amstel. 24 Nov. 1635.



[p. 635]

311.
ADRIANO VANDER MYLE.

Ex literis parentis tui intellexi, nobilissime Myli, uxorem tuam Agatham filiam tibi peperisse. Quamobrem non potui non hunc tibi conjugii fructum gratulari. Fortè feliciorem te crederes, si filium peperisset. At ego rationibus pluribus evincam, filiam filio, feminas maribus digniores esse. Est philosophorum, non vera solum & probabilia, sed & paradoxa tueri. Tria sunt bonorum genera, honestum, utile, jucundum. Singulis praestat mulier. Honestior est, quia minus temeraria quam vir, magis temperans, quam vir, magis prodiga, quam vir; magis mansueta, modesta, minus ferox quam vir. Patientiam desideras? nulla major, quam feminarum, quae concipiendae, gerendae, pariendae, educandae prolis molestias naturae lege ferre coguntur. Nec minor in iis humilitas, ut quae viro obsequentes sunt, & ad eorum nutum non invitae se componunt. Non obliviscar de religione dicere. Hic laudem viris praeripit muliebris ardor & zelus. Templa vide, plus illic togarum, quam palliorum, plus vittarum, quam braccarum, plus peplorum, quam pileorum. Qui primi sacrum Tumulum adiere? virine an feminae? Mariae erant, Magdalenae erant, tardius Andreae, tardi venere Simones. Qui vagantes Apostolos hospitio excepere? Lydia fuit, Timothei mater fuit. Ubi viros sa- [p. 636] lutat Paulus, etiam meminit Tryphinae, Triphosae, Olympiae, Persidis, Iuliae, feminarum virginumque. Si objicias, Apostolos viris scripsisse, dicam ego, Ioannem Apostolum secundam Epistolam inscripsisse Electae dominae. Si regeras, Deum sub typo Iacobi & Esaui arduas res adumbrasse, respondebo etiam Saram & Agaram typos fuisse coelestium rerum. Ut non videam, quo merito plus sibi honestatis vendicare debeat vir, quam femina. Quod si de utilitate controversiam moveas, inutilis res visa est Creatori vir absque conjuge. Sine illa vita virorum, vita est exulum & erronum. Sine muliere languent, jacent, gemunt, suspirant. Sine muliere laceris incedunt caligis, lutosis calceis, vestibus immundis. Sine muliere friget culina, friget lectus, imperant ancillae, male custoditur domus. Mulierem si tollas, desinit vir esse caput, esse maritus, esse pater. Non habet, quod osculetur, quod amplexetur, cui arrideat, cui se totum credat, sanus, aeger, interdiu, noctu, rebus secundis vel adversis. Sine muliere nec Respublica, nec Ecclesia, nec exercitus, nec popina, nec textrina, omnibus numeris perfectae sunt. Nullibi non necessaria est muliercularum officiosa sedulitas. Denique si de delectabili bono loquendum sit, multis parasangis viros vincunt feminae. Nos morosi sumus, illae comes: nos superciliosi, illae gratiosae; nisi fortè officii sui oblitus maritus, justam offensae causam praebuerit. Tota vita, expertus loquor, sine [p. 637] muliere tristis est, infestiva, invenusta, molesta, breviter, dolor & mors. His adde haec solatia, non perituram tibi in bello filiam, non in mari, non in Arabum sylvis desertisque, quò viros propellit avaritia, vel ambitio, vel temeritas. Non litigabit in foro, more caussidicorum, non è suggestu despumabit in superiores, more quorumdam Theologorum: non multas illustres animas ad Orcum mittet, more Medicorum. Non erit Hippolytus, non Bellerophon, non Paris, non Priamus. Felicem te praedico, cui filiam indulsit Lucina. Faxit Deus, ut cum adoleverit, Saram referat modestia, Annam precum indefesso studio, Esteram amore populi & civium, Lydiam comitate & facilitate erga Dei praecones, matrem formosam, castam, modestam, pari forma, castitate, modestia. Tu, mi Myli, judica, quantum mihi debeat sexus muliebris, cujus patrocinium tantis animis suscepi. Ubi filium tibi peperit uxor, agam virorum causam. Philosophus omnis ambidexter est, quoties vel vexare adversarium, vel amicum exercere vult. Vale & conjugem matremque saluta. 4 Dec. 1635.


312.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Jam ante octiduum, non de morte, sed morbo illustrissimi Molini inaudiveram, ex literis Venetia ad mercatorem D. Suiers datis. [p. 638] Quibus fidem fecere tuae, tristissimi nuncii testes. Amisit in illo viro Respublica Veneta tibicinem, quo nitebatur; oculum, quo sibi utilia prospiciebat: cor, cujus se fidei committebat: decus lucemque, qua domi forisque fulgebat. Nec minus Respublica literaria, Patavina praesertim, in eodem viro Mecoenatem amisit, quo gaudebat; Apollinem, cujus se hortatu monitisque erigebat: Palladem, cujus se aegide tuebatur; purpuram, qua spendescebat; curatorem, à quo fovebatur tenerius. Expecto ut in lacrymas se solvant Venetorum eruditae mentes, Patavini, Tarvisini, aliique, quibus vivus praefuit & profuit. Aequum est praecedere Italos, & Heroi domestico parentare. Forte illorum lachrymis victus potero inter postremos plorare. Mitto amoenioris argumenti epistolam ad filium, jam patrem. Istis lusibus & reficio me, nec illi ero gravis. Vale Vir maxime, & qualis Venetis fuit Molinus, perge talis esse Batavis. 16 Decemb. 1635.


313.
CONSTANTINO HUGENIO.

QUi has tibi litteras offert, nobilissime Hugeni, vis scire ecquis sit? nondum dicam. Ubi natus? ubi morimur omnes. A quibus educatus? ab Apolline, Musis, & Gratiis. Quo lacte? veritatis, comitatis, elegantiae. In quo gymnasio? bonae mentis. Quo seculo? quo orbi imperat ignorantia, ambitio, avaritia. Qua [p. 639] aera? anno à Moriae natalibus inobservabili. Ubi habitet? ubi non Nitzliputzli Mexicanorum deus, sed nummus pro idolo est. Ad quod flumen? in quo delicatuli excrementa sua comedunt in anguillis. Ad quod insigne? Aratri, sed cui nullus insudat taurus. Vis & scire, quid agat? favet bonis. Quid non agat? nulli maledicit. Quid sit? legatus meus à latere. Quid non sit? pater. Quid amet? virtutem. Quid non amet? aulam. Quid calleat? sorte sua esse contentus. Quid nesciat? fallere. Quid optet? pluribus prodesse. Quid metuat? amicorum offensam. Quando doleat? cum gaudent improbi. Quando gaudeat? cum non dolent probi. Quot calleat linguas? unam, simplicitatis & candoris. Quas oderit? adulatoriam & sugillatoriam. Quae illi delicae? Romanorum & Graecorum. Quid novissimè in illis amet? antiquissima. Qualis sit in foro? minus credulus. In templo? cum ratione. In conviviis? officiosissimus. In aula? metuens futuri. In cubili? nescio. Vis & scire, quam mercaturam exerceat? lucrandi bonos. Quid numeret? virtutes tuas. Quid ponderet? beneficium acceptum. Quo se pede metiatur? suo. Quo sit vultu? ingenuo. Quo supercilio? nullo. Quibus oculis? probis. Quo pectore? aperto. Quali incessu? modesto. Quo habitu & vestitu? quo ocreati Achivi incedebant. Vis jam scire, quis sit? dicam. Vicifortius est, tui meique studiosissimus & amantissimus. Vale & nos ama. 25 Dec. 1635.


314.
IOHANNI BOR, Medico.

DOctissime & amicissme vir,
De morte parentis tui jam ante inaudiveram, uti solent amicorum commoda & incommoda ad amicos nullo negotio dimanare. Condolerem tibi magis, nisi scirem gratias te debere Deo, quod non nisi senem & grandaevum patrem amiseris. Mihi ante depositam praetextam ereptus parens uterque, tibi jam secundum conjugi & plus quam viro. Ut, si loquendum humanitus, melius tecum, quam mecum egisse fata videantur. Miratus saepe in parente tuò fui integram vegetamque rationem, ac bonae mentis robur, & languente corpore erectum spiritum. Amavi in illo candorem, humanitatem, & quo in patriae incolumitatem ferebatur, affectum. Familiare illi erat in prandio & coena preces Reipub. nostrae necessitatibus accomodare, & universali precationis sacrae formulae inserere tà hékasta. [à singula] Libens illa audivi coram non semel, fateorque me non pauca pietatis officia ab ipso didicisse. Iam Deo & Christo propius fruitur, quem coluit, in quem credidit. Mortuus est in Domino, qui vixit in Domino. Curas nostras & Principum motus ex alto despicit, securas unice, quid nos mortales terreat. Hoc agamus ambo, mi Borri, ut ab optimo & venerando sene exempla capiamus vitae honestioris sanctiorisque. Sic enim & vivus & mortuus [p. 641] proderit. Tu imprimis animam genitoris tui, quae jam in benedictione est, pia recordatione venerare, & quo subsequendum erit, mihi tibique vota praemitte. Vale, & uxorem officiose saluta. Liberis meo nomine osculum commoda. 14 Ianuar. 1636.


315.
PETRO CUNAEO.

PErscripsit ad me vidua D. Arminii de obitu filioli tui Iacobi, pueruli elegantis & festivi. Memini, quàm esset gelòtopoiòs, [visum excitare promptus,] quoties questiunculas moveret, non sine genio, etiam de rebus sublibimus, & puerilem captum excedentibus. Mallem mihi gratulandi vobis causas offerri, quam condolendi. Licet non desint causae, ob quas familiae tuae gratuler. Quam fatali hac anni tempestate à luis contagio incolumen servavit divinus favor. Non leve adversus humana mala solatium est, malorum communitas. Nisi omnium esset mors, juvenum pariter & senum, meritò naturae controversiam moverent morituri. Nescio qua aura afflet Zelandia peregrè advenientes. Etiam me aliquando, cum in istas partes habitatum concessissem, febris corripuit & exercuit per semestre, postquam exsuccum me, exanguemque pene confecisset. Non accumulabo rationes, quibus dolorem tuum leniam, cum ea omnia in promptu habeas, quae consolando homini facere possunt. Capit patientia tua robur à ca- [p. 642] lamitatum domesticarum consuetudine. Nec potest mortis esse contemptor, nisi qui suorum mortem ferre didicit. Haec privata sunt. Reip. nostrae fortunam optarem tutiorem esse. Quanquam enim in Germania leviculis praeliis victores Sueci animosiores sint, nihil haec ad rei summam. Instant nobis Caesareanae copiae, & in confinibus undique haerent. Nisis arcem Schenckianam primo Vere aëris aliqua praecox clementia reddat, metuo Trajecto ad Mosam, urbibusque magno aere victis. Dicitur hostis à pecuniis esse instructissimus, ut jam nobis terrori sit, qui proxima aestate Brabantiam magno terrore concussimus. Belli nostri apparatus ad defensionem componi videntur. De induciarum successu despero. Non placent Iovi. Et lactat nos vana spe Hispanus, eaque postulare dicitur, quae sine publica infamia concedi nequeunt. Nec desinit turbare pacis consilia Gallus, cui opus est occupatis vicinis, ut Lotharingiam teneat. Anglus de Palatinatu recuperando consilia init, sed per Legatos, hoc est, inermes. Vale cum uxore & liberis. 16 Ianuar. 1636.


316.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

FEcit domesticus dolor, nobilissime Haestrechti, quod tibi longo tempore non scripserim. Illius cum te participem esse vellem, tu Hagae Advocatorum limina pulsabas, & offas ob- [p. 643] jiciebas procuratoribus Lentulis, ut loqui vellent & scribere. Quaesivi te apud Dominam de Poelgeest, solusque moerens & querulus summo mane Alpheno Coudenkerkam ivi, rediique circa meridiem ad D. Overbeequium. Ut verum dicam, male precabar Curiae, ut quae divortium inter nos fecerat. Malè precabar litibus, quae amicitiae nostrae pene lethale frigus induxerant; malè precabar Grobbendonckio, qui te clientem fecerat, & ex homine libero aulae mancipium. Ita mihi periit aestas, Haestrechti, sine conjuge, sine te, sine solatio. Interea caesus est in Eburonibus Sabaudius, discerpta miserè Thiena, vastata Brabantia, nostri rediere sine gloria, intercepta arx Schenckiana, & versae rerum vices. Nihil alienum à belli & fortunae militaris indole evenit. Meretrix illa est, & pantomima, & prorsus comica, vultu, pede, nutu tota versatilis & inconstants. De induciis despero. Obstant Brasilia, Gallus, honestium fiducia, Caesaris felicitas, aliaque, licet Saxonis res in angusto sint. Bello nec servabimur nos, nec hostis. Arx Schenckiana securitatem nostram flagellat, non tamen penitus tollit. Cardinalis Infans feliciter satis auspicatur imperii habenas. Fuisti Bruxellis & apud amplissimum D. Deckerum frontem explicuisti. Scribis illum mirificè meis versibus delectari: miror etiam illic viris magnis placere Batavorum ineptias. Si filotêsías [benevolentiae] pocula in sanitatem Barlaei tui bibisti, non invideo tibi [p. 644] istud gaudium. Ego vicissim hic, ne me putes ab omni humanitate exaruisse, ad tuum nomen hausi spumantem pateram. Rogas ubi? apud Vicofortium meum, quem si propius nosses, unum hunc omnibus tuis Canonicis, & regularibus & irregularibus praeferres. Ubi Ultrajectum reversus fueris, me invise, & viduitati meae condole. Ni feceris mittam tibi divortii libellum. Multa habeo, quae in sinum tuum effundam. Sunt quae risu tecum excipere volo, sunt quae lachrymis proseqar. Iam exacti sunt anni aliquot, ex quo non vidi te. Quae haec in amore remissio est? quis torpor? Vale heros cordatissime, & amicorum frigidissime. Amstel 28 Ian. 1636.



317.
PETRO CUNAEO.

COgnatorum charissime,
Noli conqueri, quod scribam rarius. Vis me, scribere, ut scribam? non audeo non seria tibi scribere, qui ubique serius es, & rerum aestimator gravissimus. Chartas rerum inopes scio te aversari. Si momenta Reipub., hostium molimina, legatorum arma nossem certius, scriberem crebrò. Iam ciu & benè valeamus nos, Dei beneficio, nec sinistri quicquam de familiae tuae statu resciscam, gratulor tacitus & tibi & mihi, & silentio tanta gaudia involvo. D. Vorstio fasces Academici benè feliciterque cedant. Non debebat illic lascivire juventus, recenti [p. 645] adhuc tantae cladis memoria. Nuper orationem habui de Coeli admirandis, Physicam auspicaturus. Excitandi interdum sunt animi studiosorum, & minus moroso sermone ad Philosophiam pelliciendi. Vidi librum de Mari clauso, magno molimine & apparatu à Seldeno scriptum. Sed non difficile erit tibi, cui has partes demandatas ajunt, clausum Mare aperire, utpote & historiae veteris, ac juris divini pariter humanique peritissimo. Dignum est te argumentum, quo demereberis Batavos omnes, & quotquot fortunam libero Mari experiri amant. Vale cognatorum charissime, & tuos saluta. 3 Feb. 1646.


318.
ARNOLDO BUCHELIO.

AMplissime vir,
Ignosce, quod praeter morem meum dudum fuerim silentarius. Fecit privatus familiae meae luctus, ut mihi & amicis defuerim. Nunquam me invisit amicissimus Petitius, quin de te & valitudine tua inquiram sollicite. Ex quo enim tibi innotescere coepi, eo me sensi in te affectu ferri, quo filii solent in parentes. Admiscuit eruditioni tuae benignus Deus morum suavitatem, quam ista aetate in plerisque desideramus. Hic pellicior & pertrahor usque in amorem tui, & reverentiam sedatae ac minimè morosae senectutis. Diu est, quod de climacterico anno mihi scripsisti. Illi jam accessisse arbi- [p. 646] tror octavum novenarium. Interea studes, & minimè ociosus es, & immerentem me omni officiorum genere prosequeris. Experior, mi Bucheli, verum esse in te, studia senectutem alere, & vitae fatiscentis taedia discuti optimarum rerum lectione. Mihi, quamvis tetrico philosophorum ludo includar, subinde libet in amoeniores literarum hortos deflectere, & leporis aliquid aspergere gravitati Aristotelicae, ut sapiant auditoribus, quae docemus. Habui nuper Orationem de Coeli admirandis, cum Physicam essem praelecturus. In ea, dum res philosophicas tracto, hoc conor agere, ut Philosophi voces phrasesque dissimilem. Si legere vacabit, invenies plurima, quae in summi numinis te admirationem rapient, praeterquam, quod & piè & non sine paraenesi claudam. Vivimus in ea urbe, in qua virtutem post nummos plurimi sectantur. Itaque vapulare interdum necesse est, ambitionem, avaritiam, intemperantiam, luxum, vitia magnis civitatibus familiaria. Cognato tuo D. Vorstio fasces Academici obtigerunt. Gratulor illi honorem hunc, qui virtutibus ipsius debetur, quamvis ob stuudiosorum inordinatos motus non careat suo onere iste honos. Vale, & conjugem meis verbis saluta. Amstel. 12 Feb. 1636.



[p. 647]

319.
JOACHIMO VICOFORTIO.

AMplissime Vicoforti,
Dum tu aulae vacas, ego illum fastidiose disco spernere. Splendorem istum non fero, noctuis similis, quae tenebras amant & latibula. Quam suave est vel Hugenio missitare versiculos, vel tibi, vel matronis supra sexum eruditis. Hac conditione non permutem Divitias operosiores. Est domi meae D. Overbeequius, cui dum domum meam aperio, aperio litibus, in quas adversariorum improbitate pertrahitur. Parum abest, quin fiam causidicus, aut forensis rabula, adeò auribus meis obstrepunt crediti & debiti vocabula, ut videar dikaiológos, [juris defensor,] & mercurialium contraversiarum arbiter. Advocati non semel mihi, & meritò, exprobant rerum istarum imperitiam, quoties obloqui audeo, & interpellare exercitata litibus ora. Fero patienter verbera haec, & Asini Apulejani exemplo excipio tergore graves ictus. Recitent illi leges Codicis & edicta Imperatorum. Mihi non obtusum adeò est pectus, quin videam aequi & iniqui discrimen. Miseret me illorum, de quorum bonis disceptant isti Rhetores. Non eguit ipsorum opera Diogenes, cui de pera & dolio nemo, quo sciam, litem movit. Nec audies unquam Barlaeum ire in partes, aut litigare pro rostris. Placet illud Bilbilici: Lis nunquam. Nobilissimo Hugenio [p. 648] trade hos versus ingeniosissimae Tesselae. Non carent genio, nisi me aut affectus aut coeca admiratio inumbrant. Addidi epigramma meum. quia ut proverbium habet,
        Mulier pudica non it sola.
Vale & citò redi. Ita placabis Dominam, mihi placebis. Amstel. 16 Mart. 1636.


320.
CONSTANTINO HUGENIO.

QUantos tu, mi Hugeni, fluctus in simpulo excitas, quanta fulmina è pelvi das. Quia Epigramma molliusculum effudi in laudatissimam Tesselam, quia ad Belgicos ejus rhytmos verba reposui minus severa, credor tibi amare. Non sum lapis aut stipes, cum illi assideo. Nec quoque sum naphta, qui sine propiore contactu concipiam flammam. Refrixi, amicissime, capit cum aetate & annis incrementa prudentia. Ipse Horatius, Naso, Catullus amatores strenui, tandem necesse habuerunt canere,
    Nunc arma, suspensumque bello,
    Barbiton hic paries habebit.
Illa ut scis,
    Vatis amatoris Tessela scripta manu,
magna gravitate praesentem vitae statum tuetur, & pro eo verba facit. Ego ne videar modestam simulationem observasse, laudo institutum, sed constantiam me ut plurimum in istiusmodi votis desiderare affirmavi, cum femina nec Capitoli saxum sit, nec Mathemati- [p. 649] corum cubus, nec ex Parcarum aut Fatorum ordine, quae immobilia habentur. Sunt plurima, quae in ista matrona veneror & suspicio. Est aliquid, quod displicet, cujus nota est . Quod si non animo fixum &c. Huic uni forsan &c. Deterrent me à secundis nuptiis acerrimae Hieronymi invectivae, praeter novercalia odia. Et videntur gentiles illas permisisse magis, quam probasse. Saepe indignor genti nostrae, quod illud à se impetrare nequeat continentiae robur, quod sibi imperant, quotquot monasticam vitam amplectuntur. An aliud ipsis putas esse jecur, quam nobis? an precum assiduitate putas contundi carnis petulantiam? an vigiliis & jejuniis exarescunt? an fascino utuntur & medicatis herbis? quicquid sit, vivunt patres illi tranquillius, nec necesse habent suas epistolas inserere Heroidum epistolis. Quae in Pontificis manum deletoriam scripsisti, acutissima sunt. Praeripuisti mihi aculeos, ut vix audeam aliquid reponere. Quaeris quid sentiam de Sebastiano Bassone, Aristoteles mastyge, vox est praetera nihil. Aristotelem non intelligit, cui oppedit verius, quam contradicit. Legi ante annos XII, & habeo autorem in Bibliotheca mea. Gloriolam quaerit ex adversarii celebritate. Si viveret Aristoteles, Hippocrati curandum in Coan insulam mitteret. Petis, ut omissis controversiis theses ipsius elegchtikàs [adversarias] excerpam. At nullas habet, mi Hugeni, & quas habet; aut falsum dicunt, aut non [p. 650] contradicunt Peripato. Ex Andabatarum est gente, qui adversarium sibi fingunt, & velati coecis ictibus feriunt. Ajax est lorarius, qui dum in sues saevit, putat se Achivos caedere. Cum multa in illo scriptore leges, ignorabis multa, & post fastidiosam lectionem, discedes è convivio non satur, sed famelicus, aut potius anórektos. [sine appetitu.] Vale. 25 Mart. 1636.


321.
JACOBO PETITIO.

AAcademiae vestrae natalibus non interfui, Petiti amplissime. Non defuere susceptores natae Palladi, aut testes tantae rei. Potui abesse à strepitu, & fremitu tumultuantis plebeculae, quae Oratores vestros nec intellexit, nec ut intelligerent alii permisit. Tintinnabulis illa & campanarum sonitu magis detinetur, quam declamationibus. Pridie diei, qui solennis fuit Athenaeo vestro venit huc D. Cunaeus, cognatus meus, potuissem alias ad vestra spectacula pertrahi. Desideraverant multi videre Processum Musarum, Apollinis, Facultatum, qualis exhibitus fuit olim Lugduni in Batavis, quo tempore hujus Academiae investitura celebraretur. Nimis fuistis graves & expertes ceremoniarum & phalerarum, quibus Remi turba gaudet. Non est aliena à Sapientiae studiis omnis dementia. Non temere veteres Minervae ululam consecravere. Ego ordinum vestrorum praeclaro instituto gratulor. Benè se habent [p. 651] Respublicae, quas literarum & humaniorum artium cura tangit. Non aliis aequè praesidiis illae insistunt, quam illis ipsis literis & artibus. Saluti namque civium Theologia consulit, valetudini Medicina, bonis opibusque Iurisprudentia, Etiam majus erit doctorum precium, ubi pluribus opus. Cuperem scire, an pellexeris ad te clarissimum Sylvium. Etiam, an istic sit Haestrechtius noster. Heri me ad solemne prandium pertraxit mercatorum flos delibatus, & fori nostri decora, Vicofortius, Bartelottus, Schuylius, Calandrinus aliique, quibus cum convivari & jocari malo, quam mercari: cras nobis redeundum ad lectiones. Quare caperanda frons est, & ad gravitatem componendus calamus, vultus, & oratio, nec nugandum ultra. Tu vale, & cum pulchra fecerit te prole parentem conjux tua, fac sciam, quò me teste, illa Christianismo initietur. Vale amicissime. 29 Mart. 1636.


322.
JOHANNI BEVEROVICIO.

DAvus sum, mi Beverovici, non Oedipus. Ex periphrasi tamen, qua hominem illum non indisertum describism hariolor illum apud aulicos loqui. Quia nomini parcis, parcam & ego. Sacer est, hunc tu Romane caveto. Fertur Galliarum rex Henricus IV dixisse, malle se sex Bullonios hostes, quam unum Monachum. Veneror istius ordinis Homines, partim [p. 652] quia ejus olim pars fui: partim quia nocere possunt, illo telo, quo se ulciscuntur feminae, hoc est, lingua. Nolim tamen paucorum vitia tot ordini imputari. Erasmus noster non semel ait, se malos monachos taxare, non monachos, malos Episcopos, non Episcopos. Si uno Scripturae loco, ut Theologus iste pro concione dixit, decidi potest controversia illa, multiplicasti entia sine necessitate. Nec tu solum, sed quotquot operosius illud argumentum tractarunt, horas perdiderunt optimas. Sed fruatur ille suo textu. Soli loquuntur, qui ex sacro umbone loquuntur. Remoto hoste facile est triumphum canere. Crescunt tuae disputationes de vitae Termino novis doctorum judiciis. Lis secunda sui, qua desinit, incipit. Vidi etiam apódeikson [demonstrationem] meam, magno labore refutasse Pedanium. non indignor. patienter fero modeste contradicentem. Nihil reponam, nec enim vacat certare cum pedibus, ut qui longius absunt à rectae rationis sede. Aries est cornupeta in quosvis incursat, obvios, non obvios. Mitto Orationem meam de Coelo, quo dignus es ob probitatem, eruditionem, & singularem humanitatem. Nec tamen volo te virtutibus mereri augustum illud domicilium. Nolo impingere insanas Theologorum theses. Sed cum dignum te coelo pronuncio, gratiae te hoc & indulgentiae divinae debere agnosco. Tu me ama, & si meam de coelo sententiam expendere vacabit, ignosce ignorantiae Professori. Ubi una erimus apud Supe- [p. 653] Superos, propius edocebimur, num terra roteretur, an aether. Si nomini meo bibistis, bibimus & hic tuo. D. Colvius se salutis tuae stitit vadem, & pro te respondit non invitus. Ubi ad vos redierit, libera virum optimum gravi hoc vadimonio. Amplissimum virum D. Sebastianum Franconem aliosque meis verbis saluta. 26 April. 1636.


323.
GULIELMO STAACKMANS.

AMplissime vir,
Gratissimae mihi fuerunt literae tuae, quibus & patriae te libertatis & mei juxta studiosum profiteris. Indignaris, maria claudi, sive jugulum occludi lucripetis Batavis. Si necessaria ad vitae praesentis usum cuivis populo suffecisset benefica natura, possent Principes sui juris facere, quae accolunt aequora. Iam, cum alii aliorum egeamus ope, nec omnis ferat omnia tellus, vim inferri puto humano generi ab iis, qui obicem commerciis ponere allaborant. Tu Seldeni grande opus paucis versibus refutas. Sufficit. nec enim consultum arbitror, tantam rem scholarum doctoribus aut caussidicis committi. Si ullibi, hic jus in armis est, aut saltem armis defendi expedit. Ne si disceptari ad forensium controversarium morem causam illam patiamur, causa cadat vel hic vel ille. Epigramma tuum argutum est & masculum. Si in navi, prope sentinam positus, talia scribis, quid ex- [p. 654] pectabimus à te, ubi inter bene olentes aulicos ambulabis. Exigis à me Epigramma. Mitto duplex: licet pericolosum putem scribere ea, quae Regibus ac Principibus displicent. Non debebam ego Regem Britanniae offendere, qui me Torquatum fecit. Sed qua est ille prudentia & animi magnanimitate, non metuit sibi à poëtico strepitu. Malunt reges sibi obloqui corvos poëtas & poëtrias picas, quam Veliferas arces & castra natantia ponto. Pertrahe, si potes, in hanc scenam Zulechemi Dominum, & amplissimum Honerdum. Ego petitioni tuae nolui non obsequi. Sed cave, Tamesin conscendant, quae scripsi. Vale. 27 April. 1636.


324.
PETRO C. HOOFT.

PEtis versiculos, qui nuper inter pocula mihi exciderunt. Eos habe, licet gravitatem tuam minus deceat, legere ridicula, quaeque in Velabro minus teruncio emas. Amicitiae tamen nostrae me haec debere puto, ne quicquam tibi denegem eorum, quae tu aestimare videris. Multis tibi nominibus obaeratus sum. Alloquio tuo & mensa non semel dignatus es. Amicis ad haec tuis, viris amplissimis humanissimisque Schuylio & Bartelotto me annexuisti, cum Italis ac Sabaudis commisisti, & honoris tui radiis adeò me illustrasti, ut jam alicujus pretii esse videar & inter reliquos, velut umbras, micare. Crede. ambitiosum me facis. Inter Crassos ac [p. 655] Lucullos jam ambulo, pari penè gradu & animo. Si opum mihi minus est, plus inest ejus virtutis, qua illas, prae bona mente, vilipendere possum. Hoc debemus literis. Si loculis non prosunt, cupiditatem flagellant & castigant, ut minus petamus, quia paucis ad vitam nos egere scimus. Sed nimis apud te graviter videbor philosophari, & intempestivè commovisse Stoam. Abrumpam sermonem, si te cum uxore liberisque plurimum salvere jussero. Cum uxorem nomino, saepe felicitatem tuam tacitus mecum rumino; cui post primas nuptias obtigit matrona, nec in amoribus difficilis, nec moribus morosa, affabilis, sine supercilio, sine fastu, tui amantissima, amicorum tuorum studiosissima, breviter, Brabantinae indolis. Tu quod facis, illam aestimare & amare perge. Ac quoties illi pro more tuo ingeminabis oscula, cogita, omnibus te illa & singulis virtutibus imprimere. Vale vir praestantissime, & luxurianti calamo da veniam, sum enim contrà quam velim, ágamos [coelebs]. 6 Non. Maji, 1636.


325.
PETRO CUNAEO.

COgnatarum charissime,
Invaluit hic contagio; quae vobis superiore anno fuit luctuosissima. Eodem vivimus climate, eodem fruimur aëre. non alia hic nobis coeli tempestas, quam vobis. Et tamen viget hic & ser- [p. 656] pit lues ista, quae apud vos desaeviit prorsis & languet. Unde colligo, evidentem & manifestam morbi istius causam ab humana mente difficulter deprehendi posse. Nec adeò hic saevit, ut terribilis sit iis, qui didicerunt moriendum sibi aliquando esse serius, ocyus. Urbem inhabitamus amplam, quae laxis & aedium & morientium spaciis distinguitur. Nondum numerum Libitina excessit quadringentorum. Arcem Schenkianam partibus nostris denuo accessisse mecum gaudes. Eo es animo, qui publicae securitate unicè favet. Victa est tempestive, priusquam exercitum ex hybernis excire potuit hostis. Nunc de pace cogitant Urbanus Pontifex, Galliarum & Hispaniarum reges, & Caesar. Exhaustis aerariis mitiora consilia suggerit communis indigentia. Aliud haec, aliud suadet regnorum sitis. Mitto epigramma, quod in recuperatam arcem scripsi. Difficile mihi est abstinere à versiculis, quoties argumentum mihi laetius objicit fortuna. Addidi unum & alterum in librum Seldeni. Sed non est, quod ab hoc armorum gener sibi metuant Britanni. Versiculis uti nec clauditur mare, ita nec recluditur. Expectavi, ut liberos tuos mitteres hac aëris tempestate. non debes nimis esse meticulosus. Vidisti illa, quae in Academiam Trajectinam scripsit ingeniosissima Anna Schuurmans. rogatu amicorum <"Barlaeus23.html#CBb173">laudavi encomiasten
. Ea tibi impertior, licet magis ames legere Democritos, Zenonas, inexplicitosque Platonas. Vale. 25. Maji, 1636.



[p. 657]

326.
THEODORO SCHREVELIO.

NUptiis filii tui gratulor, amicorum dignissime Sponsam commendat modestia, forma, patris humanitas dignitasque. Sponsum doctrina, candor, morum suavitas & patris doctissimi celebritas. Optimis auspiciis junguntur, quos virtutum similitudo jungit. Nec dubito, quin haec amantum copula cessura sit tibi familiaeque tuae in solatium & decus. Utrique meis verbis benè precare. Et Sponso dic, ut caveat sibi à praeterito amavi; & Sponsae, ut discat, amo, amas. Reliqua tempora & personas non curant conjuges. Invitas me ad nuptiale festum, cui interesse ob veterem amicitiam cuperem, nisi dissuaderent plurima: locorum distantia, lectionum officia, quae hic religiosius observamus: necnon memoria charissimae conjugis, quae voluptates meas, si quae intercursant, indies objurgat. Nec ignoro, amicorum & tibi & amplissimo Consuli abunde esse, quibus sacra ista peragatis. Finge me (nam Poëta es) convivis tuis assidere, ego fingam idem, & tacitus fruar ista imaginatione, fruar sermonibus, deliciis, cupediis longo ordine accumbentium. Si viduae aderunt, quarum apud vos est copia, tu selige unam, quam judicabis mihi maximè convenire. Et si audes (quid non audebis pater nuptiarum & mensae induperator?) nomine absentis Barlaei illi propina. Admirabiles sunt in [p. 658] amore casus, & occasionibus ridiculis non rarò videas confici res serias & magnas. Scribo festiva, quia de nuptiis loquimur, à quibus abesse debet ambitiose tristis oratio. Addidi disticha aliquot in nuptias, ut officium tuum aliquo grati animi officio rependam. Vale charissime, & uxorem liberosque salvere jube. Septemviratus meus novis sponsis epeufemeî. [omnia fausta precatur.] Amstel. 28. Maji, 1636.


327.
WINANDO SCHUYLIO.

AMplissime Schuyli,
Mitto tibi versiculos inter pocula primum natos, postea renatos domi. Lepidi sunt, quia à me scripti, ad te & de fratre tuo. Ego tristis Deus non sum, & qui putant me leguminibus solum pasci, aut cibis melancholici succi, vehementer errant. Tu leporum pater es (cave ne in accentu pecces) & propius ad Democriti indolem accedis, quam Heracliti. Frater tuus nova & lepidissima conjuge beatus, non esse mavult, quam non ridere. praesertim cum procaci oculo Claram suam adspicit. Nam, nisi à pristinis moribus degeneravit, ipse Iupiter ejus adspectu trisulcum fulmen è manu deponat, & ad omnem se componat festivitatem & suavitatem Quare non decuit me, aput lepidos convivas, & recentes sponsos triste carmen eructare. Loquor de basiolis, quorum uti nondum apud me exolevit memoria, ita [p. 659] acerbissima est recordatio. Miserum est fuisse felicem. tibi ac fratri messis in herba est. Fortè & me aliquando respiciet laetior Iuno. quod an optare debeam, nescio. Hoc scio, me posse, quod ut velim dissuadet paterna cura, amorque prolis plurimae. Fratri epigramma trade, in tesseram initae amicitiae, cujus tibi & laudem & gratiam debeo. Vale. Amstel. 7 Iun. 1630.


328.
ROCHO HONERDO.

NOn est mei moris, Amplissime Honerde, fastigare aures Senatorum importunis flagitationibus. Curiam vestram veneror, sed gratulor mihi, nihil in ista arena negocii esse homini, literis quam litibus addictiori. Verum quod peram, peto in amici gratiam. Is Joachimus Vicofortius est, vir singulari mihi amicitia junctus, ob eruditionem, humanitatem, & virtutes, quas Aristoteles homilêtikàs [civiles] vocat. Est illi lis coram Curiâ vestrâ, non suo, sed Ducis Wirtenbergici nomine. quae jam per annos aliquot è vestris pependit suffragiis. Rogat, ut illâ expediri possit, & ut eo favore rem ipsam prosequaris, quem ad illam conferri causae bonitas & Iudicum incorrupta probitas permittent. Ego illius petitioni jungo meam, ut duplici officio & ipsum me, virtutum tuarum cultorem aeternum & akíbdêlon [sincerum] devincias. Sentiat amicus meus, aliquid apud te posse vocem ejus, quem amas unicè. Silent jam [p. 660] Musae meae silente classico. nec silent prorsus, nam & Epigrammate nuper recuperatam arcem Schenckianam prosecutus sum, & librum Seldeni duplici ultus sum Epigrammate. Vale. 13 Iun. 1636.


329.
PETRO C. HOOFT.

NOn jam de perdicibus aut leporibus verba faciam, magnifice Hoofdi. uti in brumales mensas fercula ista servari solent, ita aestivarum meditationum minus idoneum videntur argumentum. Omnino tempestivum est, de Passerculo loqui. Avis illa verna est, quae sub aestatis initium parit. quo tempore, dum formosissimus est annus, expeditissimum est vatibus ingenium. Non terrae solum, almae omnium nostrûm matri, sinum recludit calor, sed & mentibus non omninò malis, quibus praeter veternum & vacunam nihil aequè invisum. Tu praeivisti, & quia domi habes filiam magistram passeris, & passerem discipulum filiae, elegantiarum tuarum pyxidem reclusisti, accuratis versibus. Ea dixisti & scripsisti de passere, ut parum absit, quin simili condicione velim esse passer. Non morerer, sic tibi dictus. Iam quia passer non sum, sed potius graculus inter vos, strepo & tumultus edo incompositos. Quod si me pipire putas, ero te judice passer: si stridere, noctua; si fritinnire, cicada. Quidvis esse malo, quam silere, ubi carminis materia objicitur. Caballis, [p. 661] ne per campos alienos grassentur aut septa transiliant, appendi solent è pedibus ligna. Tauris ferocientibus obligatur os. falconibus oculos capsulae tegunt, ne intempestivè avolent. Mihi scripturienti capistrum injice, quale voles. Feram patienter. Sed, si vel linguam reseces, uti Philomelae fecit Tereus; si manum amputes, quod Deiphobo fecere Graeci, inveniam viam, qua me liberem à versibus. Non scriberem haec, nisi & te huîc morbo affinem putarem. Condolet claudus claudo, coecus coeco. An insanus insano condoleat, dubito. quod si insania est, scribere versus, amabilis insania est. Filiam tuam velim places, ne indignetur me passeris virtutibus dignissimum ejus nomen sociasse. aliter fieri non potuit. Quis clavam Herculis laudabit sine Hercule? tridentem sine Neptuno? pectinem Veneris sine Venere? Tu lege, & filiae aperi sensus, quos expediet illam intelligere. Amstelod. 24 Iun. 1636.


330.
ADRIANO PLOOSIO.

QUae per humanissimum virum Mathhaeum Heuft curari jusseras nobilissime Ploosi, curata sunt probè. In cellam meam penuariam descendit grande vas vini Parisiensis, sive Francici, tua liberalitate & jussu Solent istud vinum bibere, quibus lautior est fortuna & lautius palatum. Domi meae minus preciose bibitur, licet apud opulentiores mercantes inter- [p. 662] dum hoc potu excipiar. Nunc videor mihi ejusdem esse sortis cum Lucullis, & Pomponiis nostris. Qui me invisunt amici, mirantur istiusmodi apud me latices fluere. Et sunt inter illos non pauci, qui me taciti prodigilitatis incusant. Ego, qui ab omni dissimulatione sum alienus, Deorum haec dona esse assevero, & nominatim tua. partim ut illis probem frugalitatem meam, à qua istiusmodi calices frustra expectaverint, partim, ut credant me à te unicè diligi. Quoscunque mihi iste liquor amicos conciliabit, tibi debebo. Quoscunque scribam hoc tempore versiculos, eorum autorem puta non Apollinem & Musas, sed rubellum hunc Bacchum. Si deteriores erunt prioribus, cogita me nimium bibisse; si meliores, cogita me ad leges bibisse. Non poterunt non esse mediocres, cum isto humore irrigatur vena. Si aquae essem potor, dilutus esset carminis genius. Nunc cum bibam cum Principibus, & non è vulgo hominibus, assurgam altius. Multa Dircaeum levat aura cygnum, canit de Pindaro Horatius. De me dicerit aliquis: Multa Barlaeum levat aura Ploosi, & favor nullo ipsius merito provocatus. Sum tuus & fui antehac non uno beneficio & officio. Gratias agerem, si par essem facundia. Ea cum desit, perpetua animi recordatione supplebo partes gratitudinis. Impera mihi, quae à me praestari posse putas. Si impar sum beneficiis, non sinam me vinci tui amore, reverentia & obsequio. Sed [p. 663] quid hoc rei est? vix beneficum te mihi & munificium praestitisti, cum ecce superveniant ab uxore missi Limburgenses duo, voti mei in mensis summa & deliciae; adeò isto casei genere delector. Non potest non mihi benè esse, postquam non in perniciem, sed salutem meam conspirant Jupiter & Juno Thienhovensis. ille vini dator, haec caseorum. Ne bibere volenti desit, quod eundem digerat, tu vina mittis. Uterque habete & possidete me, qui meus esse desii, postquam vobis obnoxius vester esse coepi. Vale vir nobilissime & conjugem plurima imparti salute. 28 Iun. 1636.


331.
ROCHO HONERDO.

MAgnifice Honerde,
Verissimè ais ais, sex menses nobis periisse, ex quo illustri legatione defunctus domum reversus es. Non ignoras, cujus illa olim fuerit vox: Amici diem perdidimus. Quare & illud mihi tempus periisse arbitror, quo nec incolumem te videre licuit, nec coram tibi loqui, aut permutare versiculos. Abeuntem epigrammate uno aut altero prosecutus fui. Et statueram in medios Sarmatas mittere litteras & carmina. Verum quae inopina mihi meisque supervenit charissimae conjugis mors, animum mihi expectoravit, ut mei & amicorum oblitus per menses plures consederim in vestibulo Orci, ubi lu- [p. 664] ctus & ultrices posuere cubilia dirae. His nebulis aliquà discussis, redeo sensim ad me, medelam adferentibus amicis, tempore, studiis. Legi cum voluptate Epigramma, quod mihi inscripsisti & arci Schenckianae. Nihil ab ingenio tuo detrivere truces Gothi, aut junctus Sarmata velox Pannonio. Antiquum obtines, acumine, inventione, numeris, & dictione optima. Quod judicium nolo putes profectuum à censore, sed ab amico. Reposui paucula. Nec enim jam mihi vacat prolixo esse. Scribo, ut rideas cum Zulechemi Domino. Ambo credite, nec omnino haec à me serio dici, nec omnino joculariter. Dido sum, aut potius Aeneas, qui animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, In partesque rapit varias &c. Misi Hugenio jambos in passerem Bartelotae, hos lege, & iis lectis dic: me nondum didicisse juveniliter loqui. Vale Vir praestantissime & celeberrime, & cum Constantino me constanter amare pergite. 26 Iun. 1636.


332.
CORNELIO VAN VEEN.

ORnatissime & amicissime vir,
Depuduit pro me cognatus tuus H. Stockius, & qua valet facundia, impetravit à te flores, qui me ingenti tibi debito obligant. Est haec ultimi hujus seculi non ultima forte insania, aestimare res exegui momenti, & sine quibus vita haec nostra nihilo se haberet pejus. Ego [p. 665] eidem insaniae affinis esse coepi, ut duplici jam furore agi videor, Musarum & florum. Sed hic Musarum furor inveteratus est. Florum amor nuper me invasit. Quem tua liberalitas mirum in modum accendit. Et ne putes me gregariis solummudo Tulpis delectari, habeo Helvetios, Coronas, Perlas, Goliathos, Cornhertios, & Ioannem Gerardi. Hi inter flores meos sunt antesignani, & supra alios precio nominibusque excellent. Bulbos tuos terrae mandabo, ubi erit oportunum. Illis mitem hyemem optto & ver idoneum. Tibi jam gratias ago implicitè. Ubi bulbos explicuerit novus annus, & foetum propius nosse dabitur, agam gratias oratione magis explicita. Effigiem parentis tui, viri optimi & gravissimi exosculatus fui. Ubi aeri incisa fuerit Apolonia soror, non fraudebo eam debitis laudibus. Novi vivam ab ingenio, castitate, & morum suavitate, etiam ab artibus, quas plurimas calluit. Potuit illa, cum viveret, trigam facere, cum Anna Schuurmans & placidissima Tessela, nisi quod prior illa, rarissimo exmplo, Latini Graecique sermonis peritiam reliquis virtutibus junxerit. A me si quid proficisci posse putas te tuisque dignum, pete cum imperio. Hoc Epigramma in sororem si non placeat, dabo aliud:
    Sculpis Apollineam frater germane sororem.
        Et tamen hic nullam sculpis Apoloniam.
    Sculpe oculos, exsculpe manus, exsculpe capillos,
        Hoc, quod dextra nequit sculpere, Apolonia est.
[p. 666]
Vale amicissime, & matrem, fratres, sororesque meis verbis saluta. 6 Iul. 1636.


333.
PETRO C. HOOFT.

OB passerculi fugam, tantum tibi condoleo, Hoofdi praestantissime, quantum tu doles. Plorent & singultiant virgunculae, quibus copiosius est humidum, & minus firma ratio. Nos siccioris temperamenti jacturam illam sine lachrymis & gemitu feremus. Maluit passerculus libero aëre frui, quam dominae suae esse illustre mancipium. Adeò eorum omnium, quae juris naturae sunt, etiam animalibus à ratione destitutis amor insedit. Est inter illa libertas, quam specioso carceri, & aulaeis tuis ferculisque praetulit generosa avicula. Et forte, secundum Pythagoricam philosophiam, transmigravit in passerculum hominis benè nati anima, quam puduit sartoriam addiscere. Verum, quid artifici isti fiet inter indoctos passerculos? an artes, quas didicit, dediscet desuetudine? an alios eandem artem docebit? prius arbitror. Gaudet interim passerculus, quod evaserit. Quae de Deorum convivio in memoriam revocas, revocabo ad animum. Rarus admodum est tot Doctorum in eodem convivio concursus. Wittios, Hugenios, Hoofdios, Vossios, Realios, Moririos accumbentes vidimus. Videbar mihi spectare mensam, qualis fuit, cum Laelii, Scipiones, Catones, Fannii, Scevolae pranderent [p. 667] unà. Sed haec carmine exaggerari poterunt, à quo non est aliena hyperbole. Proxima hebdomade à lectionibus feriabimur. Quis enim latrante canicula loqui cupiat? Tunc, si quod in caballos imperium habebit Bartelottus tuus, sinam me Muydam vehi, ut videam Satraparum dignissimum, matronarum humanissimam, virginum modestissimam. Vale Vir maxime, & salvere omnes jube, quarum aut maritus es aut pater. 13 Iul. 1636.


334.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli.
Habes justissimas causas succensendi, quod aliquot retrò mensibus nihil ad te dederim literarum. Mortuo Molino erepta est utrique nostrûm occasio permutandi literas. Solebat enim heros iste Venetorum suorum literarias merces liberalius exteris impartiri, & judicia aliorum cognoscere. Extincto hoc lumine minus lucemus omnes, quos favore ille suo irradiabat. Nihil tamen de meo erga te amore tuosque decessisse puta. Quem venerandi nominis tui recordatione suscito foveoque indies. Nullum à me alienum magis est vitium quam ingratitudinis. Haeret infixa pectori humanitatis tuae memoria, quam non solum explicuisti erga me cum Academiam Leydensem curares, sed & tunc, cum publicus favor à me vultum immeritò avertisset. Quo tempore filios tuos [p. 668] institutioni meae & curae commisisiti, ut ostenderes non sperni à te, spretam malis inocentiam. Literas accepi Vienna, quibus petitur, uti Laudatione aliqua velim prosequi Coronationem Ferdinandi Tertii Imperatoris. Ego, si sapiam, abstinebo ab illa laudatione religiosissimè. Quanquam enim ea possem scribere, quae ad laudes Imperatoris faciant, nec Reip. nostrae adversentur, tamen, prout sunt nostratium ingenia, judicarent me beneficio obstrictum Austriacis. Scimus Caesarem non quidem aperto Marte nos petere, sed per latus Hispani nobis gravem esse. Laudavi etiam non ita pridem Gustavum Sueciae Regem, ejusque adversus Caesarem bella probavi. Iam ut laudem Ferdinandum Tertium ob gesta adversus Suecos feliciter bella, à prudentia mea impetrare non possum. Non sum ambidexter, sed ab omni adulatione alienissimus. Cuperem obsequi petitioni illustrissimi Legati, sed hoc cavendum, ne dum foris benè, domi malè audiam. Fortè nimis sum meticulosus. Sed & illud certum, illam Caesaris laudationem à me prosectam calumniae suspicionibusque oportuman fore. Velim tamen audire ex te, quid consulas. Magis consiliis tuis, quam meis geram. Licet non dubitem, quin idem sis suasurus, quod jam apud animum decrevi meum. Vale Vir nobilissime, & Dominam vander Myle, liberosque saluta. Desidero scire, ut valeat filius, cui populi commissi & tanta negotia curae. Ad literas meas nondum rescripsit; sive [p. 669] quod occupatior sit, sive quod fastidiat praeceptorem umbraticum. Prius statuere malo, ne peccem in amicitiam, quam hactenus mecum candide & sincerè coluit. Amstelod. 17 Iul. 1636.


335.
CONSTANTINO HUGENIO.

ACquiesco, doctissime Hugeni, & tibi quinto congressu succuibuisse, gloriosum arbitror. Solent pueruli nostrates, vecordes vocare boves, qui ad primum ictum concidunt. Me non primo, sed quinto ictu travisti, & bove fecisti mutiorem. O salutares aquas, quae genium summi ingeniorum in me concitavistis, sine amicitiae naufragio. O salutarem metum, qui audacem me fecit, ut responsarem viro inexhaustae eruditionis, & solidissimorum acuminum. Crescit tibi scribendo carminis vis, & magis acuitur. Mihi eadem torpet & hebet. Abrumpendus ergo coeptae contentionis funiculus, nec ferra ultrò trahenda per illa