Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

2;, dum Dania omnis gaudio dissolvitur, non ingratum fuerit audiri illic Federati hominis & Batavi gratulationem. Si minus digna Regum majestate locutus sum, conatus tamen fui assurgere, & ea in medium proferre, quae à loco, tempore, familiisque augustissimis non omnino credentur esse aliena. Scis fictiones Poëtarum proprias esse, & per fabulosa eos Deorum & Dearum commenta ire. Ita prosunt, ita delectant. Veterum haec Philosophia est, & quod non ignoras, primos Sapientiae natalis Poëtis debemus. Vale Vir maxime, & me, quem communia Philosophiae & Medicinae studia tibi junxisse debebant, iis accense, quos amas. Praestantissimum D. Guntherum, regni vestri decus & ornamentum, si illic est, meis verbis reverenter saluta. Amstel. 8 Iul. 1634.



[p. 535]

251.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Remitto Psyllanthropomachiam doctissimi Bonifacii, in qua pugna cum pulice commissus est bellicosissimi Antenoris nepos. Certè minus mihi gloriosum videtur, Venetum cum pulice pugnare, nisi forte grande sit facinus, cum exercitu pulicum confligere. Herculi negotium fuit cum hydris, tauris, leonibus. Perseus aversus maris immanem belluam depugnavit. Theseus adversus Minotaurum. Sed quis heros cum pulice velit congredi. At scio hic non ad corporis robur, sed ingenii attendendum esse. nec videndum, quid pulex possit, sed quid scriptor ingeniosissimus. Eleganter pugnam hanc exaggerat Poëta, & facete disertus est. Placet amoris & pulicis comparatio, aliaque plurima. Verum hic illic autor ad quarundam syllabarum quantitatem non advertit. Notavi ego in margine hoc signo x. producuntur brevia, vel abbreviantur longa. Transivit hac Illustr. Oxensternius die Dominica proximè elapsa Hamburgum petiit, ob viarum incommoda. Nihil à Britannis impetrare potuit. Pacis se studiosos esse profitentur, non bellorum. D. Grotius Francofurti est, &, uti videtur, illic sedem figet. Laudo cancellarii insitutum, quod tanti viri rationem habeat. quem jampridem, magnis rebus virtus eruditioque destinavere. Vale praestan- [p. 536] tissime vir, & me ama. Uxorem, filium filiasque saluta. Raptim, 28 Iul. 1634.


252.
EIDEM.

NObilissime Myli,
Accepi tuo dono Postulatum Osnaburgensem, sive potius nummum Postulati, quem tamen non postulaveram. Neque propterea tecum super Postulato statui expostulari, ne videar postulatum & desideratum adeò generi humano aurum sprevisse. Nec puto aliam ob causam Postulatos haec nomina amare, nisi ut liberalius aurum possideant. Illud tamen assevero, nunquam ex Infantis mei collo suspensum iri hunc Postulatum. Metuo enim, ne parvulus, in quem aliquid originalis superbiae transfudit Adamus, conspectu tantae dignitatis nominum, Postulatus quoque esse cupiat, qui irrita hactenus Vicariatus spe contentus fuit. Mallem ego vicarii cujusdam effigiem aeneam collo circumdare, ut discat ab incunabulis mediocri sorte esse contentus. Fuit hic Illustrissimus Dominus de Beaussi, Regis Galliarum Legatus, quo cum loquutus fui, quo cum ambulavi, nesciens me tanti herois latus claudere. Mox apud D. Vicofortium tantorum Deorum epulis accubui. Veneror in isto viro gravitatem temperatam leni comitate, judicium acerrimum, utriusque linguae Latinae & Gallicae facundiam, rerumque veterum & recentiorum, exterarum & dome- [p. 537] sticarum scientiam. Non desinam benè sperare de rerum nostrarum statu, quoad videbo talium virorum consiliis fulciri Federatorum Rempublicam. Ubi occasio feret, me meaque officia illi trade, imò totum me mancipi. Scripsi <"BarlaeusVenusCimbrica.html">Venerem Cimbricam
, sive Epithalamium in Nuptias Principis Daniae. Mittam propediem. Vale Vir nobilissime, cui pro Postulato non postulato gratias agit uxor, & uxoris maritus. Dominum vander Myle, Filium respondendi reum, filiasque meis verbis saluta. Amstelod. 13 August. 1634.


253.
CONSTANTINO HUGENIO.

NObilissime Hugeni,
Quaeris tuâ epistolâ, quid rerum agam? respondeo, quod amico suo idem quaerenti respondit Flaccus: suaviter, ut nunc est inquam, & cupio omniae quae vis. Ago threptikón ti, aisthêtikón ti, [vegetativum aliquid, sensitivum aliquid,] & logikón ti. [rationale aliquid.] ut credas eundem esse operationum & actionum mearum ordinem, qui fuit olim generationis. Arist[oteles] lib[ro] 1 de generat[ione] animalium, ait hominem primò vivere vitam plantae, inde animalis, inde hominis. Ego ne à principiis meis dissideam eodem ordine operor, quo mea me gravida gestavit mater in alvo. threptikàs [vegetativas] actiones quoad necesse est sollicite curo, ut sine quibus nec sentire licet, nec ratiocinari. Hinc ad sensus mo- [p. 538] tusque operationes accingor. ut visum recreem, amo legere in Virgilio invectivam Didonis in Aeneam, in Ovidio orationes adversarias Ajacis & Ulyssis, in Claudiano initium poëmatis in Ruffinum, in Catullo nuptias Pelei & Thetidis, in Horatio libellum de arte Poëtica. Auditu minus grata jampridem percepi, nempe Ratisbonam cessisse Caesari, famere exercitum Suecorum, Saxonem retro pedem movere, Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem Calcat: Hostem Trajecto ad Mosam obsidione minari, sed differre, donec exercitum junxerit Cardinalis Infans: nos spem in Gallo & copiis Hassicis ponere: domum Austriacam de vindicanda sua incolumitate jam seriò cogitare. Illud olfeci, pejus his per aetatem mensibus olere aquas Amstelodamensium, quam Neomagensium, melius aulam quam forum piscarium. Non ita pridem ad nuptias vocatus, gustavi <"Horatius.html#satyra208v88" target = "new">pastum ficis jecur anseris* albi
. Et <"Horatius.html#satyra208v88" target = "new">leporum avulsos lumbos, &c. Verum cum apponerenter post secundas menses Plutonis ista ambrosia, quam Caviariam vocant, & ferentes muria encrasicholi, tetigi singula <"Horatius.html#satyra206v87" target = "new"> dente suberbo, hoc est fastidienti similis. Quoties affectibus obsequor, amo tria in terris, uxorem, liberos, amicos, duo odi maximè, Hispanum & paupertatem. tunc laetor valde, cum literas tuas & elegantissimos characteres adspecto. Et ne me zôóphyton [spongiam] putes, ambulo indies gnaviter, ne longiore situm putrescam. Ubi verò hominis partibus defungi libet, hoc feriarum [p. 539] tempore non vacat Philosophari, aut in cathedra disquirere,
    <"Horatius.html#epistula112v16" target = "new">Quae mare compescant causae, quod temperet annum,
    Stellae sponte sua jussaene vagentur & errent,
    Empedocles, an Stertinii deliret acumen.
Verum solutus curis istis tria jam ago: garrio in officinis & urbanus sum: equito cum Satrapis Muydensibus & magnificus sum: Empiricum refuto & dogmaticus sum. Scis jam opinor quod agam, secundum omnes animae partes & dynámeis [facultates.] Te duo velim porrò agere, amare me & scribere saepius. 24 Aug. 1634.


254.
In liberatum obsidione Trajectum ad
Mosam, per tentatam Bredae
obsidionem
EPIGRAMMA,
ad quod Epistolae tres sequentes spectant.

QUod genus hoc belli est? quaenam nova nomina Mavors
    Parturit, & titulo deteriore favet?
Cinxerat attonito bellacia moenia Tungro
    Cantaber, & portas, effere Mosa, tuas.

(5) Sederat ad clarae Fredericus moenia Bredae,
    Et patrias armis dux repetebat opes.
Ne malè pugnet Iber, Tungros obsessaque linquens
    Moenia, vult Bredae consuluisse suae.
Ne Batavus malè pugnet, amat secedere Bredâ;

    (10) Et satis hoc, Mosae consuluisse, putat.
[p. 540]
Hic speciem fugientis habet, magis ille timentis.
    Hic votis abiens excidit, ille tenet.
Exercet Bellona duces. fugit, horret uterque
    Ille urbi, castris Dux timet ille suis.

(15) Ergo abeunt ambo. Tu dic, Victoria, cujus
    Sit, tanto rerum turbine, causa prior?

AURIACI respondet. Iber, quam deserit, urbem
    Non habet, Auriacus, quam sibi servat, habet.


                                                    C.B.

CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Mitto Tibi accusationem N. Constantini Hugenii super Epigrammate meo, quod nuper scripsi in liberatum obsidione Trajectum. Offendit illum, & Te, ut scribit, quod dicam, Fuget, horret uterque. quasi haec ignominiosa essent Principi. Sed cur non attendit ad alia; quod dicam, non fugisse, sed speciem habuisse fugientis, quod voti sui factus sit compos, quod Bredam concesserit, ut Trajectum obsidione levaret, quod consilio discesserit, & secesserit, postquam Mosae consuluisset, quod urbem isto stratagemate servaverit. Haec non videtur observasse. Solem invehitur in illud fugit horret, quae dicta sunt ex populi perverso judicio, & de fuga, quoad speciem, & de fuga utili & salutari. Totum carmen directum est in honorem Principis, adversus malevolorum judicia. Apologiam meam lege, quaem D. Hugenio misi. Aequum [p. 541] enim est ut apud eundem me defendam, apud quem immeritò accusatus sum. Amstel. 1634.

[Cf. Huygens <"../Huygens/HUYG34.html#CH1634058">CH1634:058
]

In Barlaei lapsum de fuga Imperatorum
utriusque exercitus ad Mylium.

UNde meus, Myli, malè dormitavit Homerus?
    Unde, quod hic gestum non fuit, ille refert?
Trajecti, Bredae, quod Iber, quod victor Iberi
    Fecerunt, fuga sit? non fuit umbra fugae.

(5) Fato, consiliis lentè concessit uterque.
    Mentior. hunc vatem fugit uterque Ducum.


                                    CONSTANTER.


255.
CONSTANTINO HUGENIO.

NOn est necesse, ut me pluribus & anxiè defendam, nobilissime, dilectissimeque Hugeni. Non conquiram ambages aut Sophismata, quibus me expediam. Pro me loquatur Epigramma meum, & res plana erit. Persto in sententia. Pilatus sum. quod scripsi, scripsi. Non sum lapsus, non cespitavi, sed recto stant carmina talo. Multo minus dormitavi, cum ista scriberem, licet humanum hoc, nec à me alienum esse putem. Scripsi summo manè, post longam dormitionem, quo tempore nihil minus, quam dormitare solent homines. Nullam hic agnosco licentiam aut audaciam Poëticam. Nihil (da veniam si mihi Suffenus videar) scripsi consultius deliberatiusque. Volui ego hoc Epigrammate Principem Auriacum tueri adversus non [p. 542] solum vulgi & malesanae plebeculae, sed & cordatiorum quorundam ignominiosas voces, qui Principis à Breda discessum praecipitem & inconsultam fugam interpretabantur. Fuit haec vox publica, tum illorum qui patriae malè volunt, tum illorum ex parte, qui illi benè volunt. Audivimus non semel indignabundi, contradiximus, & pro honore Principis (licet hic defensoribus istis non egeat) stetimus. Fuit insuper animus hoc ipsum Epigrammate testandi, in quo ad hoc unum alludo: Principiem Auriacum dum malè & falsis nominibus fugisse, & horruisse dicitur, voti sui compotem factum; Breda decessisse, postquam Mosae consuluisset. Ideoque fugam ista falso dictam, salutarem fuisse & utilissimam, utpote servata jam aut liberata ex parte Trajecto ad Mosam. Quorsum enim illa admirantis verba? Quod genus hoc belli est? in quo nempe vulgus Principem fugisse clamitat, cum profuerit & vicerit. Quorsum illa? Quaenam nova nomina Mavors Parturit? nempe, ut fugisse dicatur victor, malè rem gessisse, urbis alibi vel in totum vel ex parte liberator. haec enim profectò nova nomina sunt. Quorsum & illud: & titulo deteriore favet? Titulus iste deterior est, quod optimus prudentissimusque Princeps fuga dicatur sibi consuluisse, sub quo tamen titulo deteriore, utpotè falso, nobis favit Mars, liberata nempe urbe ad Mosam obsessâ. In hoc vertitur Epigrammatis cardo, quod Princeps malè audiat, re benè & ex voto gesta. Non [p. 543] sunt Vatis verba ex sua sententia loquentis, Fugit, horret uterque, sed vatis insurgentis in istas calumniantium voces, qui fugisse exercitum nostrum criminabantur. Vates illum titulum vocat deteriorem, miratur Martem talibus appellationibus occasionem dare. Ubi ex sua sententia loquitur, dicit: Auriacum habere speciem fugientis: hostem speciem magis timentis, At species rei opponitur ipsi rei, species fugae, fugae. Nec inficiandum, discessum abitumque utriusque exercitus & hostilis & nostri speciem habuisse fugientis & timentis, apud illos, qui hic & alibi longius à castris ignari consiliorum Principis vivunt, & priusquam de liberatione Trajecti quicquam percrebuisset. Rursum, ubi ex sentientia loquor, dico: Principem vota sua tenere, hostem excidisse, Principem urbe Bredanâ discesisse, postquam Mosae consuluisset; eam deseruisse, sed habere aliam, quam sibi servavit. Quomodo haec dici à me, ex mea sententia possunt, & simul Principem fugisse & horruisse? ἀσύσταtα [quae simul consistere non possunt] haec sunt. Dicis Principes ustrosque concilio concessisse. Dixi & ego apertissimè: Ne malè pugnet Iber, obsessa moenia linquit, ut Bredae consulat. Ne male Batavus pugnet, Breda discedit, postquem Mosae consuluit. Interim hae subitae, licet deliberatae, abitiones non sine turbine aliquo & motu acciderunt. Dura, inquis, sunt ista verba, fugit horret uterque. Esto, sunt durissima. Populi sunt voces, aut fuerunt potius; malevolorum sunt verba, & etiam, qui ignari erunt re- [p. 544] rum, quae istic apud Bredam, & alibi apud Mosam agebantur. Planum est id quod dico, ex primo Epigrammatis disticho, cujus mentem, ut suspicor, minus adsecuti estis. Fingite etiam amici, me dixisse, Principem fugisse, sed fuga salutari, utili, non fuerit hoc ignominiosum Principi. Licet vatibus, in Epigrammatibus potissimum, oppositum ponere in apposito: licet illis dicere, mortem alicuius esse salutarem, lucem obscuram, decus esse dedecus. Qui haec non ferunt, totum Martialem expungent necesse est. Habent Graeci & Rhetores schema, quod oxymôron vocant, hoc est, acutifatuum, quo idem de seipso negatur, aut praedicatum subjecto repugnat. Hoc prima fronte fatuè dictum putatur, & propius attendenti acutè dictum cognoscitur. Hujus generis sunt: avarus non habet quod habet, nullum in limine limen erat; eloquentia obmutuit, deceptaque non capiatur, ut est apud Lucretiam, & apud Plautum, innumeri numeri, apud Scaligerum docta ignorantia, apud Ovidium, & ne sit scelerata facit scelus. Terentii est, cum ratione insanire, Ejusdem, id aliquid nihil est, coactus tua voluntate es. Catullum audi, Non est Dea nescia nostri, Quae dulcem curis miscet amaritiem. Haec si illis licent, cur mihi non liceat in eodem Epigrammate scribere, Principem non fugisse, sed voti sui compotem factum, & tamen fugisse? non fugisse, quia abiit postquam servasset, fugisse fugisse populi judicio, aut ad speciem. Cur non liceat dicere, [p. 545] fugisse, sed ita ut fugiendo profuerit? deseruisse urbem, sed ita ut adhuc habeat, quam servavit: hostem vero nondum habere urbem, quam deseruit. Habent istiusmodi antitheta & oxymôra [acutifatua] emphasin suam & elegantiam, ut si dicam Parthum fugiendo vincere & fugare; Fabium cunctando restituisse rem. Non fugit me uterque Ducum, nam jam ante ex litteris ad affinem tuum amplissimum D. de Willem datis intellexeram, Principem eo consilio Bredam concessisse, ut hostem Trajecto avocaret. Quibus lectis fiduciam sumsi scribendi Epigrammatis. Concludo itaque me non esse lapsum, non dormitasse, & Epigramma illud esse meum, cum istis, Fugit horret uterque, non praeter ista. quod oportuit demonstrasse, hoper edoi deixai, inquit Aristoteles.
    Vale nobilissime ac candidissime Hugeni, ac saepius istiusmodi mihi criminationes intende. Scripsisti ista non seriò, sed ad vexandum dogmaticum Philosophum, more Scepticorum. Quod si non satisfecero, si perges scribere,
    Hunc vatem fugit uterque Ducum,
regeram ego,
    Barlaei mentem noscit uterque Ducum.
Adeò me ostendisti, ut nova tibi mittam Epigrammata, quae heri lusi. Amstelod. prid. Cal. Sept. 1634.

[p. 546]

Ad Categoriam nobilissimi clarissimi-
    que viri, CONSTANTINI HU-
    GENII, super ficto lapsu Casparis Barlaei <"Barlaeus02.html#Epistola255" target = "new">Responsio
.

Humanum est labi, fateor. dum scribimus, eheu,
    Saepè solacismum barbara Musa facit.
Cespitat omnis homo, mi Constantine. quid? ipsi
    Dormitant vatum, nomina magna, Dii.
(5) Non tamen haec fractis nutant Epigrammata lumbis,
    Non Bavius spreta fallitur arte tuus.
Si fugit Auriacus, postquam servaverat urbem,
    Haec fuga nulla fuga est. cum ratione fugit.
Dicite vos fugisse, mali. non fugit. abivit.
    (10) Haec solum speciem res fugientis habet.
Sic fugere, est vicisse. fugam ne credite cives,
    Quae fuit accepti nuntia certa boni.
Saepius hoc titulo fugiat, modo sublevet urbes,
    Et patriam, populo falsa loquente, juvet.
(15) At vox dura, Fugit. sit vox durissima, voci
    Dummodo praedurae sit comes ipsa salus.
Sic fugiens Romana fugat trux agmina Parthus,
    Sic Fabius duro nomine victor abit.
Dum populo Romaeque suae Cunctator habetur,
    (20) Hos, titulo quamvis deteriore, juvat.
Sic vixisse mori est; sic aegrotasse, salubre
    Dicitur, & Veneris dulcis amarities.
Si damnant mea verba Duces, si damnat Iberus,
    Auriacus nescit schemata, nescit Iber.
(25) Sed dum Bredâ alius, Mosâ movet alter abitque,
    Bellorum melius perdidicere Tropos.        C.B.


[p. 547]

256.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Post missam Apologiam meam ad Censuram Domini de Zulechem, scripsi paucis in haec ferè verba: Cum sciam aulicorum aures tenellas esse facilesque offendi, & sententiam perdere malim, quam amicos, dele illud, Fugit, horret uterque, & substitue discedit uterque. Hoccine est culpam & lapsum fateri? Minimè quin potius ista correctione aulicorum infirmitati, & nimis anxiae sollicitudini volui succurrere. Ea enim sum morum facilitate, ut versus meos depravare malim, quàm iis displicere, quibus me plurimum debere fateor. Scio, quo sensu, & qua occasione scripserim illud fugit horet uterque. Cum enim hîc clamitarent benevoli juxta ac malevoli nostros fugisse, ego ita fugisse dixi, ut servaverint Trajectum, hostem verò fugisse, ut Trajecto potitus non fuerit. Ad Apologiam meam haec respondit nobilissimus Hugenius:

<"../Huygens/HUYG34.html#CH1634061">C.B.C.H. fugam gratulor.

        In populum conjecta fuga est; ignosco poëtae
            Censor, habet speciem, nec fugientis habet.
        Aufugit, & credi fugit aufugisse. quid ad me?
            Dummodo confessi sit fuga facta fugae.
Quem per istum confessum designet, nescio, an se, an me. Quod de vicariatu mones, non [p. 548] ausim facere; ne videar summo viro nimis esse familiaris, aut ipsius curae diffidere. Elogia ista clarissimi Pighetti, acuta sunt & plena genii. Vale Vir praestantissime, & uxorem liberosque à me saluta, & censorem rigidissimum D. Hugenium. Amstel. 1634.


257.
NICOLAO BAUGY.

ILlustrissime Domine,
Memor istius humanitatis, qua me nuper cum hic esses, amplexus es, facile à me impetravi, ut in Gallias abeunti valedicerem. Illud doleo, tum demum me in amicitiam tuam receptum, cum dirimenda illa potius videtur, ob discessum tuum, quam colenda diu. Permitte quaeso, ut quò corpore non possum, literis meis versiculisque transvolem. Non alias alas Dii Poëtis concessere. His freti Regum, Principum, Legatorum aulas adimus, frequentamus, licet longe ab iis positi. Nullus me timidius aulas adit, & coram affatur positis in luce viros. Rursus nullus me audacius eosdem alloquitur vel carmine vel epistola. Non erubescunt literae, nec respondendum ex tempore iis, qui & plus Poëtis sapiunt & regaliter respondent. In talem amicum incidisti, illustrissime vir, si modo inter sorte dispares amicitiae locus esse possit. Expungam potius amicitiae nomen, & obsequio majore me tibi devinctum dicam, ex quo ad colloquium tuum sermonemque humanissi- [p. 549] mum me admisisti. Faxit Deus, ut sospes incolumisque in Gallis appellas, Regisque Christianissimi commodis, goriae tuae, & amicis diu supersis. Vale Vir summe, & licet non nisi magna pro animi tui magnitudine amare possis & soleas, me tamen inter eos habe, quibus imperare quidvis possis & velis. 6 sept. 1634.


258.
CONSTANTINO HUGENIO.

ITane vacat, clarissime Hugeni, in castris & Virginum meminisse & Antiquitatum? simul & in juvenculae puellae laudes & decrepitae Romae obsoleta sacra diffundere spaciosissimum ingenium? modò praestantissimam Virginem Annam Mariam à Schuermans in lucem vocas. Modò detrita & semesa Latii momumenta. Cum de his loqueris, videris mihi cum Evandri matre Carmenta loqui. Cum illam laudas, res tibi est cum virgine divâ. Quae, quia nil nisi divinum sapit & excellens hominibus nubere non vult, & Deos amasios expectat. Debebat aut nulli illa, aut docto nubere, ut mixtis magnae indolis ingeniique principiis, Apollines nobis aut Pallades gignat. Elogia illa, qua supellectilem antiquariam doctissimi Smithii descripsisti, ejus genii est, ut notam Optimae mereatur. Miratus sum, & mirati sunt una mecum, quos ad haec sacra admisi, te in castris, ubi nulli stant ordine vates,
    Nec domino monstrat pergula certa librum,
[p. 550]
Illa scripsisse, quae antiquorum nobis ritus ceremoniasque propriis verbis nominibusque exhibent. Opinor te recentem ab eruditis Smithii discursibus venisse, cum illam scriberes. Majestati Romanae aptissimia verba conquisivisti. Et visus mihi fui inter veteres Quirites stare, cum legerem phaleras, phialas, uncias, periammata, cymbala, lapides, genios, annulos, stylos, calices, capeduncolos &c. Romana vocabula. Verum cum mentionem facis, ignis aeterni lampadibus contenti, libet quaerere causam aeterni ignis. An putas Daemonum studio & cura conservatam flammulam, & ideo sepulchris inscriptum, Dis manibus! an putas flammulam haesisse in filis incumbustibilibus, qualia dicunt fingi ex ligno asbéstôi [inextinguibili,] aut lino Carbasio, cujus meminit Pausanias? An probabilius putas, oleum in flammam, flammam in fumum, fumum iterum in olei ejusdem naturam transiisse, & ita veluti per circulum duravisse & flammulam & alimentum? An credis fuga & metu vacui non extinctum ignem! eo quippe exstincto necesse fuisset aëren vicinum refrigerari, refrigeratum condensari, condensatum abire in minorem locum. Obstructo autem sepulchro, cum non potuerit subire novus, vacui metus incubuisset naturae. An putas flammulam illam non semper arsisse, sed aperto sepulchro & subeunt aurula, materiam concepisse flammam, utpote oleosam & aptam accendi? An mecum verisimilius arbitraris, flammam duravisse in [p. 551] longum tempus, imò in secula aliquot, ob olei viscositatem, lentorem & resistendi vim maximam, non tamen durasse in perpetuum, sed aliquando exstinctam fuisse? Fortè hujus rei causam nobis aperiet Smithius, harum rerum scrutator sedulus. Gratulor ego rei antiquariae, quod te cultorem sui nacta fuerit. Ego in isto sapientiae genere aliquando insanivi. Habeo nummos aliquot melioris notae, probos plerosque, quos tibi dono mitto, ut pergas plures petere. Ubi Othonem aeneum repereris, crede, te reperisse rem preciosissimam, & maximi valoris. Auro rediment hic aliqui, si probum nactus fueris. Vale. Amstelod. 16 Sept. 1634.


259.
IOHANNI BEVEROVICIO.

NOndum videris termini tui terminum acquivisse, doctissime Beverovici. Adeò fecundum est liti ingenium, ut refecto uno capite, repullulent alia. Plurium de vitae termino sententias conquiris, nec difficulter invenies, cum & contradicere ament mortales, & suam quisque Helenam Gygi ostentare non erubescat. Rogas, an priori meae epistolae quicquam velim addere. Nihil prorsus. Quin potius vellem quaedam expungi, ea nempe, quae morosiores quosdam offenderunt. Non scripsi illam, ut quenquam offenderem. Nec unquam putavi fore, ut essent qui ferre non possent festivum dictum. Scripsi potius, ut recrearem illos, qui- [p. 552] bus salubre est ridere. Sunt in eruditorum quoque gente mikrócholoi [amarâ bile perciti] & anôcholoi [redundantes bile] sunt & atrabilarii, prioribus pejores, quibus joci, risusque aliaque animi corporisque oblectamenta pro remediis praescribi solent. Nonne malum Saulo Regi spriritum discussit cithara? nonne Heraclito supervixit Democritus? ut jam inter modos & media prorogandae vita non postremum habeam, Bene agere & laetari. Uti temperamentis differimus homines, ita & studiis & scribendi genere. Placent ejusdem cibi condimenta varia. Alii sedulcare amant, alii aceto & pipere perfundere, ut stupido palato sapiat mordax edulium. Prout arteria aspera, vocis instrumentum, magis minusque talis est, vocem edimus magis minusve raucam, aut canoram. Insipidi sunt, quibus praeter fabam, lentem, betam nihil sapit. Nolui in ista epistola in arcana Theologorum inquirere. Sed quia medicus medico scribebam, hoc volui ostendere, nihil medicorum commodis decedere, sive quis terminum vitae mobilem, sive immobilem statuat, cum utriusque sententiae assertores pari studio medicina utantur, tanquam benè diutiusque vivendi medio & conditione. Non rident in re seria, qui verum dicunt sine supercilio. Non vacat semper eructare voces ad fastidium graves. Qui amaris, qui acidis, qui stipiticis vesci amant, prandeant soli, sibique servent severas dapes. Conviva illorum esse nolo, nec volo ut sint mei. Sic sine lite epu- [p. 553] labimur, & ego & illi, & discedemus saturi absque ullius injuria. Non fuit, nec est mihi animus cum quoquam contendere. Offensam amicorum deprecari malo, quam exasperare. Hostem quisquis me suum putat, fallitur. Mihi si quis sit, nolo ut amplius sit, nisi irasci velit non irato. Praestat adelphízein, [fraterne agere,] quàm iambizein. [invectivis uti.] Haec scribo propterea, quia scio me ob Epistolam illam vapulare apud eos, qui Urbanitatem operibus carnis annumerant. Qualis est Ultrajectinus Theologus, quem missum facio, qua nolo cum pedibus certare, ut qui longius absunt à rectae rationis sede. Vale Vir clarissime. 1 Octob. 1634.


260.
NICOLAO CROMHOUT.

MAgnifice vir,
Cogor apud te in gratiam alterius depudere. quamobrem non aegrè feres, si literis meis te interpellem, quas sola mihi extorsit pietas. Curiam vestram veneror & suspicio, nec minus illum qui illi praesidet. Religio mihi foret A.T. affari, nisi ut affarer suaderet religio. Si pro vidua me loqui dixero, veniam debes intercessori, & dictum satis. Pendit illi lis in foro vestro, resque eò, ut ait, perducta est, ut controversiarum sacculus à, responsionibus, replicationibus, duplicationibus (quae voces, nedum res, supra sapientiam nostram sunt) instructus sit. In judicium genibus jam posita causa [p. 554] est, & litis expectatur decisio. Unum petit. ne longior mora in damno sit. Mavult festinum partum, quam lentum. Ignosce. femina est. mater est. Nescio ego, quid petere debeam. Senatorum prudentissima consilia praecipitari, non est meum urgere. Et tamen illa vellet illos festinare & sententiam dicere. Tu vir maxime, tantum dona favori, quantum dari patitur lex in codice, tantum dona viduae, & meo erga te amori, quantum scies ab optimis curiae moribus & consuetudine vestra non esse alienum. rogatus rogo. Optaret vidua, se, quam fieri potest citissimè, hac lite expediri, quae jam in triennium excurrit. Qui humanitatis benevolentiaeque officiis tot tibi obtrinxisti Batavos, etiam poëtam rogantem noli adspernari, quem amasti olim, & amas etiam nunc. Vale vir magnifice, & hanc ex humanitatis tuae fiducia conceptam libertatem, pietatis in viduam & desertam Creüsam titulo* excusa. Amstel. 13 Nov. 1634.


261.
CONSTANTINO HUGENIO.

CUr me iterum, amplissime Hugeni, revocas ad sterile illud & exangue nihil? disseris de eo multa skeptikôs [scepticè] & skôptikôs. [scopticè, id est mordaci stylo] skeptikôs, [sceptice,] ubi acutus esse vis, & gratiarum actiones aulicas verè dicis esse nihil. skôptikôs. [mordaci stylo,] cum rectius facturos putas vi- [p. 555] ros magnos, si se ad aliquid potius applicent, quam ad nihil. Verum impossibile est viros magnos, quos tu Nihilistas vocas, de aliquo philosophari, nisi primum norint, quid sit nihil, cum hoc prius fuerit aliquo, nempe non mundus mundo, non princeps principe, non philosophus philosopho, non vicarius vicario. Ideoque Horatius volens definire virtutem, per negationem eam definit; cum inquit, <"Horatius.html#vitiumfugere">virtus est vitium fugere
. Quasi dicat virtus non est vitium. Qui libellos supplices offerunt Ordinibus, prius in margine legunt invisum nihil, nec nisi post laesam & victam patientiam nanciscuntur aliquid. Mercatores novi naufragium passi mercaturam à nihilo auspicantur. Advocati recens Curiae initiati; quoties causa cadunt, itidem à nihilo statum juridicialem ordiuntur. Dido, cum in Aeneam invehitur, nonne à nihilo incipit?
    Nec tibi Diva parens generis, non Dardanus autor.
Quod si hos omnes non puduit à nihilo auspicari suas res, cur aegre fers philosophos nihilistas de nihilo prius disserere, dummodo postea ad aliquid se applicent. Est & aliud quod in literis tuis ferre non possum. Illud nempe, quod scribas te me aestimare, ut nihil magis. O hominem nihilo minorem. Nihil magis amatur ab Hugenio, quam Barlaeus. Sed quomodo nihil amas, quod amari nequit, cum bonum non sit, quia nihil in se rei habet. Et quomodo nihil magis amas, quam me? ergo flocci me & nauci non facis, minus sum, quàm titivillitium, [p. 556] quam umbra, quam gry, haec enim aliquid sunt. Itane nihil magis amas me? & tamen literas mihi scribis, versus mittis, amicos concilias? mihi inquam, rei infra nihilum abjectae, & minus quam nihil amabili? si dicas me in verbis suis Sophistam agere, regeram ego, hoc esse proprium nihilistarum. Nec mirare me de nihilo saepius scribere. Quia nihili sum possessor. Nihil aula dat, nihil recipit. Excusas silentium tuum & rariores literas. At ut videas quam sum erga te indulgens, per me licet totum trimestre sileas, dummodo tum scribas mihi obtigisse ab aulae Principe illud speratum aliquid, quod nosti. Vale. 1. Dec. 1634.





262.
ROCHO HONERDO.

AMplissime vir,
Petiisti per amplissimum virum D. Petitium, intimâ mihi amicitia à multis retro annis junctum, ut aliquid ad te darem litterarum. Sed quid vis me scribere? de Nihilo? At ilud argumentum vexandi me & nigro carbone notandi, elegit sibi nobilissimus Hugenius, cui jam insigni elogio Nihilista vocor. Quam injuriam aegerrimè ferrem, nisi idem epitheton meruisset Marchio d’Aytona, coeptâ obsidione frustratus. Et forte etiam nos (non audeo clarius loqui quod sentio) in Galliâ propemodum dicemur Nihilistae. Et si contingat, quod Deus avertat, Suecos remigrare in Gothiam suam, [p. 557] solatio erit cum tantis heroïbus ignominioso Nihilistarum vocabulo vapulare. Vis scribam de gradibus comparationis? At inglorium est, litteratum studiosos per eandem lineam contentionis serram reciprocare. Vis scribam de rebus Patriae nostrae & momentis pacis vel belli? at illa non magis capio quam sus poëtica. Praesertim hoc tempore, quo Legati eunt & redeunt, ignaris (ita garrit querulum in superiores vulgus) Dominis. Dicam aliquid de Cardinali Infante. Ajunt eum mirâ gravitate & supercilio partes suas tueri, hoc est, Gubernatoris Belgii. Non aperit caput quoties in publicum prodit, ac si è Persiâ aut Oriente adventaret. Pauca loquitur, & suaviter, Menelai exemplo, de quo Homerus, <"http://benbijnsdorp.info/ilias03.html#3,121" target = "new">paûra men, allà mála ligéôs
. [pauca quidem, sed admodum argutè.] Accepi, cum puer essem, à parente meo, Carolum V Imperatorum cum Antverpiam intraret, perhumaniter salutasse S.P.Q. Antverpiensem. Philippum verò Secundum filium, nondum tunc ex ephebis egressum, operto capite adspectasse, hinc Patris, illinc Senatus officiosam humanitatem: Atque hoc facto ita excanduisse Carolum, ut adspectante Senatu & populo alapam impegerit filio, additis his: Hoccine te docuit Vives? Fuerat enim hic, uti scis, Philippo morum studiorumque rector. Si vera sunt, quae de Cardinali Infante narrantur, videtur Philippízein. [Philippizare.] Sed quid censes, vir prudentissime, venisse eum, ut pacem [p. 558] adferat, an bellum? Ego de pace vel induciis despero. Bellum metuo ut afferat. Est enim pupuratus. Rubet purpura & ad sanguinem proximè accedit. Verum istiusmodi enthymemata vocant Logici eikóta, [probabilia,] non tekmêria. [certa indicia.] Quamobrem vestra judicia audire malim, qui novistis, quid Rex reginae in aurem dixerit. Sed qui pessimus est Aulicorum mos, tacent ac silent omnes, tanquam jurati amanuenses, nec quicquam earum rerum quae publicè geruntur, & ad nos quoque pertinent, impertiunt umbraticis Doctoribus. scribunt multa & acutè de nihilo, de gradibus Comparationis. Sed an res Patriae surgant cadantve sibi sciunt. Sum in eadem vobiscum navi, viri gravissimi & amicissimi. Si pereundum est, eadem fortè, qua vos evadam tabula, aut mergar vobiscum: si in portu navigamus, solvam vobiscum vota Iovi liberatori. Videte, quam seria jam scribam. Et facio hoc serio, ne putetis nihil mihi esse curae, praeterquam putidum istud & rancidum nihil. Addam aliquid, quod ad Petitium meum spectat, valde exercet Curia vestra hominis optimi patientiam. Invitus discit virtutem illam ex vobis, quam tantopere laudant tristes Stoici. Ubi litis suae videbit finem, jubebit, ni fallor, Hagam méga kláiein. [multum plorare.] Vale, vir praestantissime, & doctissime. Nummorum tuorum historia an in spongiam incubuit? Raptim. 12 Decemb. 1634. Amstelod.



[p. 559]

263.
GULIELMO STAACKMANS.

Immeritò de cymbula, tempestate, & comitibus sordidis quereris, mi Staackmanne. Cymbula fuit, quae Caesarem vexit, cum Dyrrachium peteret. Cymbula fuit quae Athanasium vexit, cum Arianorum fugeret furorem. Perinde est, qua cymbula vehatur sapientis anima, quae fragiliore vehi non potest, quam qua vehitur semper. Si corpus erigere non potuisti ob depressos cymbulae foros, erexisti altius mentis vim, qua in istis angustiis exarasti divinissimos versus. Cur quoque iniquam voces tempestatem nescio, quae cum cymbula sublimius sustulit vatem, & inter turbidos fluctus sivit scribere deductum carmen. Quod si in procelloso mari non defuit Hippocrene, quanta à te expectabimus, ubi ad Castalium fontem, & Agannipen domi considebis tranquillior. Fecit tempestas, ut collectus in se animus sibi vacaret, quem aëris serenitas & maris malacia foras evocare solent. Fecit illa, ut Alcyonia impetraveris à Musis. Non scripsit elegantiores elegos Ovidius quam inter decumanos fluctus. Testes sunt, <"http://benbijnsdorp.info/VergAen3_506.html#3,506" target = "new">Di maris & coeli
, &c. Et quae illa tempestas? quae facetissimis te commentis meditabundum detinuit? & inter pericula passa fuit cogitare de aliorum amplexibus. Si comites habuisti sordidos, Stoicismum cogita. In pediculosa sodalitate illustrior fuit [p. 560] Virtus tua, & patientia repperit, quos ferret, magnanimitas quos non contemneret, comitas cum quibus rideret; eruditio, quos superaret. Quid tu judices equidem nescio. Ego cymba vehi malim, quam equo. Neque enim illic opus freno, quo compescam recalcitrantem caballum, nec calcaribus, quibus incitem tardigradum. Non illic cervix est, quam frices; non ungula, quam ferro armes; non dorsum, quod ephippio insternas, non venter foeni & avenae indigus. Sedes inter socios. Loquentes audis homines, semihomines, rudes, sagaces. Sapientiam mixtam dementia. Audis ridicula saepe. Ventos nullos percipis extra spirantes. Vides comptos, laceros, vigiles. Hic stertentem aliquem, hic dormitantem, hic oscitantem. Breviter humanae vitae fabulam & scenam. At hyeme navigasti? quid tum? jussit Patria, cujus commodis invigilasti. Omne tempus oportunum, quod Reipub. impeditur. Pro te inquit apud Claudianum Stilico,
        Solstitio Meröen, brumâ calcavimus Istrum.
Hac via ad nominis immortalitatem grassaris, quam homines appetimus avidissimè. Epithalamium quo calamitates amoribus, hosque illis erudite permisces tradidi novis nuptis. riserunt magis & minus doluerunt. Aulam Principis ex parte conflagrasse jam intellexeram. Benè habet, quod pepercerit flamma iis, è quorum salute salus publica dependet. Ruinosi palatii jactura reparabilis est, at non Principis in Bata- [p. 561] vorum gloriam & tutelam nati. Vale Vir amplissime. 24 Dec. 1634.


264.
CONSTANTINO HUGENIO.

NObilissime Hugeni,
Audio aedificare te, hoc est, metuere, ne scrinia tua & loculos araneae intexant. Si unquam, jam Philosophia tibi opus, non speculativa solum, sed & practica. De speculativa nihil scribam, nam audio te Vitruvium legere, ex quo disces, ubi & quomodo aedificandum, qua partium symmetria & ordine. Ad practicam te attendere nunc cupiam, & virtutes hasce, magnificentiam; mansuetudinem, temperantiam, magnanimitatem, justitiam, constantiam, urbanitatem, prudentiam. Magnificentia opus, ut opus sumptibus, sumptus operi respondeant. Mansuetudine, ne facile irascaris architectis lentis & mendacibus. Temperantia, ne nimis aedifices delicatè. Magnanimitate, ne nimis ambitiosè; justitia, ne umbra proximum aut stillicidiis laedas. Adhaec prudentia, ne ita aedifices, ut junctam viae domum mordax populus sibilet. Constantia, ne inchoatam domum, molestiarum toedio, derelinquas, ne verum sit de ea dicere: pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes, &c. Monitum hoc Hesiodi est in libello, Perì tòn érgôn kaì hêmerôn. [De operibus & diebus.]
    Mêdè dómon poiôn anepíxeston kataleípein.
[p. 562]
    [Neque domum extruens imperfectam relinquito.]
Tandem urbanitatis meminisse te velim, cellulamque exstruere, in qua mecum & cum Vander Burchio & Brosterhusio rideas, absque offensa conjugis, & vagientis infantiae. Occurrunt plura. Hoc cavendum aedificantibus, ne domum nimis ament, more illorum, qui domo egrediuntur, nunquam vel ingrediuntur, nisi cum attenta frontispicii admiratione, ad quod subsistere solent meditabundi, quasi à lapidibus veniam intrandi impetraturi. Etiam ubi domum propriam inhabitabis, noli semper desidere domi, ne oikourían [domus custodiam, id est vitam otiosam] tibi exprobret Plutarchus. Verum minus ab hoc incommodo tibi metuo, quandiu Principi jus erit te evocandi. Sed cur aedificas, mi Hugeni? an ut habites? non defuit Diogeni, ubi habitaret, nec aedificavit unquam. An ut commodè habites? etiam in conducta commodè habitabis. An, ne pecuniae situ marceant? an accidet idem lapidibus & trabibus. An, ne in jus vocari possis, juxta illud Caji Pandec. lib. 4. tit. de in jus vocando. Plerique putaverunt nullum de domo sua in jus vocari licere. Quibus gemina habet Paulus lib. 1. tit. de regulis juris. Sed illud jus jam exolevit. Et qualem quaeso quantamque domum aedificabis? Si magnam, bene mereri voles de gliribus & muribus. Si parvam, diceris nimis arcte habitare, & minus esse magnificus: vis aedifi- [p. 563] care firmam & perennem, quae seculum ferat, eris ludibrio Chinensibus, qui domos aedificant, quae ad vitam domino sufficiunt, de nepotibus securi. Si invalidam, metuo, ne summa fiant ima, & tuo damno probes, gravia cadere deorsum. Et ut pergam te exercere, dico impossibilem esse quam ordiris oikodomên. [aedificationem.] Aut enim aedificas, quod aedificatum est, aut quod non est aedificatum. Si prius, actum agis. Si posterius, aedificas non ens. Nam tale est id, quod non est aedificatum. Insuper aut aedificas domum, in loco, in quo est, aut in quo non est. Si in loco, in quo est, cur aedificas? Si in quo non est, aedificas domum quae nullibi est. Unum addam contra Vitruvium: monet ille, parietes debere esse perpendiculares, & parallelos. At nego dari posse in rerum natura duos parietes perpendiculares & parallelos. Ratio est, quia gravia omnia seruntur ad centrum, & in hoc coincidunt. Quamobrem necesse est partes parietum inferiores sibi esse viciniores, quam superiores. alias numquam possent in centro concurrere. Vale mi Hugeni, nec posthac Nihilistis objice suum nihil, sum enim philosophatus de domo. 25 Dec. 1634.


265.
HERMANNO CONRINGIO.

CLarissime doctissimeque vir,
Traditae mihi sunt Orationes tuae, qua- [p. 564] rum priorem Principis tui Cancellario, prosteriorem mihi inscribis. Non videmur benè compositi eodem libello, Professor cum Cancellario, doctor umbraticus cum viro illustri & in luce posito. Sed facilè à me facti veniam impetrabis, qui tuo hoc omne in me affectui imputo. Aliàs non soleo tantis viris comes ire à latere. Nec meae sortis est jungi iis, qui propius terrarum Deos tangunt. Gratias tibi porrò ago & debeo maximas, quod nomen meum Germanis vestris ignotum novi paxillo suspenderis. De rebus Germaniae quae scribis, tristissima profectò sunt. Licet illa gravius accidant coram spectantibus, quàm è longinquo audientibus. Vides belli aleam modo huic, modo illic* ex voto cadere: aut providentiam potius divinam summa imis mutare. Illud doleo te aliosque pacis studiis devotas animas, inter bellorum illic strepitus & tumultus vivere, & eo loco de Natura vera facere, ubi in segetes & culta novalia, hoc est, naturam ipsum grassatur barbarus miles. Optarem tibi hîc otia. Sed scis apud partium studiosos rigidius expendi fidei, quam scientiae eruditionisque momenta. Moderatiorum uti minor numerus, ita autoritas vix ulla. Nimis candidè & dextrè philosopharis, quàm ut possis hic Lutheranis tuis placere. Non credis, corpus dari sine termino: non credis proprietates separari posse & transfundi: non credis idem corpus posse esse in pluribus locis: non credis penetrationem cor- [p. 565] porum esse possibilem, aliaque. Haec bonae mentis axiomata excutienda tibi forent, si te probare voles Augustanis nostratibus. Nimis te dicerent Aristotelicum & rationibus è naturae lumine petitis inhaerere. Tecum tamen sentio, & laudibus, quas in Aristotelem copiose & luculenter congessisti, subscribo non invitus. Ita est. Nemo veterum huic par, sive rerum copiam, sive scribendi perspicuitatem & nitorem, sive disputandi vim methodumque spectes. Sceptici nihil dicunt. Academici probabilibus insistunt. Platonici magis mira quam vera dicunt. Pythagorici in numeris nugantur. Epicuraei sensum pluris, quam rationem faciunt. Stoici in definiendo nimis sunt audaces, nimis etiam in vita civili gravis. Noster Philosophus probabilibus necessaria, seriis jucunda, vera mirabilibus miscet. Rationem adhaec sensui & hunc rationi sociat. Denique dum allii theoretica solum sectantur, aut practica solum, ille theôrêtikós est tôn óntôn, & praktikòs tôn deóntôn. [speculator eorum quae sunt, peractor eorum quae decent.] Quae in Regem Sueciae scripsisti, hic imprimi posse despero. Superstite Rege & res feliciter gerente, grata erant famelicis Typographis, quotquot in eum scribebantur Encomia. Iam erepto terris invictissimo Heroë, minor est virtutum ejus fama, minor praeconum gratia. Vale Vir clarissime & doctissime. Raptim Amstel. 26 Dec. 1634.


266.
JOACHIMO VICOFORTIO.

FActum consulto, amplissime Vicoforti, quod dies aliquot sine meo alloquio transire passus fuerim. Dum enim justa optimo parenti solvis, dum exequias celebras, mortuum effers, dum recens dolor stupet, & solamina vix admittit, distuli ea styli officio desingnare, quae in animum tuum simul ac meum (unus namque is ambobus est) effundere decreveram. Amisisti Parentem in terris, quem beatior aliquando salutabis inter superos. Deseruit ille mundum hunc ante te, quem intraverat ante te. ut jam nec de morte, nec de ordine conqueri possis. Satur hujus scenae ad ea loca ivit, ubi eadem semper erit nec mutabilis coelestis scenae facies. ubi opes caducas & fluxas aeternitate, vitam fragilem immortalitate, famam denique civis boni divinis honoribus commutavit. Decessit hinc vitae tuae olim dux, morum magister, & pietatis inter suos domesticus doctor. ideoque levior tibi debet esse ejus mors, ex cujus vita fructus percepisti uberrimos. Feliciter excessit, te superstite, & fratribus sororibusque tibi junctissimis, in quibus renascitur indies, & eas vidit gliscere virtute, quibus vivus maxime excelluit. Non jam aegritudo tua franget aegrum, non affliget tua calamitas imbecillem, non dolebit ob dolores tuos, nec mors tua funerabit senem tui amantissimum. Bene secum actum putavit, quod libe- [p. 567] ros genuerit sibi, Christo, Virtuti. sibi in auxilium & oblectamentum, Christo in peculium, Virtuti in exemplum. Vixit, quantum per humanam imbecillitatem licuit, pie, caste, sobrie. Nec obiit alius, quam vixerat. Quae monita pater quondam dederat filiis, ea moriens avus dedit nepotibus. usque adeo, ut cum loquentem destitueret fracta naturae vis, voces tamen extuderit integra relligio. quae tunc in sene & pro sene verba fecit, nec de rebus terrenis loqui passa fuit coelo Deoque proximiorem. quam haec fuit suavis, quam pretiosa apud Deum, quam plena solatii mors, in qua moriens cum Creatore sermones habuit, & de Redemptore suo loqui maluit, quam de mundi hujus, quae plurimos occupare solent, quisquiliis. Salutari catastrophe absolvit vitae hujus Actus. Laudabili Epilogo desiit esse facundus; & postquam de salutis suae momentis perorasset, desiit in pium Dixi. Vis spatii quicquam intercessit inter loquentem & morientem. quia enim ad Deum suum & patrem ibat, cogitationibus se divinis implevit. Ita mori, mi Vicoforti, est in Domino mori. ita mori, est novam ac meliorem vitam ordiri. Sic discedendo accessit ad eum, cujus sanguine est redemptus, spiritu sanctificatus, verbo regenitus. Non illum avaritia, non ambitio, non saeculi praesentis fastus aut sordida voluptas transvorsum rapuit, licet ad has mundi phaleras generis humani coeca cupiditas obstupescat. Simplicitate, candore, religionis sincero [p. 568] studio, occupationibusque honestis se totum involvit. Reliqua mortalis aevi studia, impedimenta esse credidit mentis in coelos profecturae, & remoras in pietate proficientium. Gratulare potius sic mortuo, ac beatitudinem è longinquo illi apprecare, cujus praeludia etiam hîc in aerumnarum valle positus in se sensit. Sunt ea, tranquillitas guadiumque animi, pax cum Deo, gustus desideriumque futurorum bonorum. Vidimus aliquando sedentem, scribentem, vidimus ambulantem. Sed dubium, an vivum an mortuum: an hominem, an umbram hominis. Adeo jam tum cum vita & morte pepigisse videbatur, ut in uno corpore, eoque exsucco pene & exangui, simul habitaret aliquid utriusque. Nunc mortalitate omni exutus, totus vivit ea parte, qua sapuit, qua credidit, qua honesissime vixit. Cur tot laboribus defuncto invideas quietem? cur post emensos humanarum calamitatum fluctus aegre feras in portu eum navigare? & post confectam hominis Christiani militiam rude donari ac bravium reportare? Cur mercari amplius volet, cui lucrum est Christus. Quid mercari pretiosus, quid dignius possit, cui merces est Deus. Cur se bysso amplius & serico implicet, quem jam bysso (ut est in Apocalypsi) investivit Agnus albo & mundo. Cur ulli mercator debere cupiat, cui majus debitum remissum in coelis. Cur esse creditor, qui nulla bona ultra in spe habet. Nec opus ili adire vendentium & ementium frequentatam toties Panegyrim, qui [p. 569] jam in beatarum animarum coetum receptus est, ubi nec venditur, nec emitur, nec debetur, sed ex gratia habetur, quicquid habetur. Ea quoque aetate ereptus est tibi, qua vita nostra morbus esse incipit. Eo senectutis gradu, infra quem plurimi deficimus. Eo morbi genere, qui placidissimus est & doloris expers. Graeci máransin vocant. Latini marcorem. Eo mortis genere, ut nec acerbam illam nec crudam dixeris. Ea denique alacritate, qua migrare hinc solent viri, Christiani, ac cives boni. Nec decepit Te natura nam septuagenarium vidisti. Et si diutius vivere concessisset, miseriarum illa ac malorum potius fuisset prorogatio, quam bonorum. Ille, quia futura fidei oculis prospexit, & aeterna animo complexus fuit, vim abstulerat praesentibus malis. Hoc cogitandum, quamdiu habueris, non quamdiu habere potueris. In praeteritum tempus potius animum mitte, quam in futurum, & ejus te recordatione recrea, cujus ususfructus tibi fuit charissimus. Ingrati est, beneficii à Deo accepti finem, injuriam interpretari. Habuisse parentes bonos in bonis maximis est. At carere iis nunquam velle, inhumanum est. Non dat illos Deus ad satietatem. dat ad usus & officia necessaria, quibus cum defuncti fuerint, suo illos jure repetit. Nec volo, te non sentire dolorem praesentis funeris; sed non volo, te non ferre. Optimo pietatis & rationis temperamento dolere parentis obitum potes, & eundem dolorem vin- [p. 570] cere. Ut vincas, non ad sacra solum, sed & liberalia studia & sapientium praecepta te confer, quibus animum imbuisti jam inde à teneris, quaeque ad usum jam referre prudens didicisti. Illa quoties fati necessitatem, morentium exempla, mortalis aevi aerumnas, futuri felicitatem, vitaeque bene actae conscientiam ob oculos ponent, supervacuam pectori tuo vexationem eximent. nec poterunt in tam denso rationum examine obloqui multum degeneres querimoniae. Haec cum perpendes, Vir prudentissime, acquiesces non invitus summi Numinis decreto, quo voluit te lugere patrem, ne ille lugeret Te. Quod superest, dilectissimi patris memoriam venerare, famamque inculpatam in pretio habe. Ita qui vivus liberorum suorum commodis studuit, mortuus adhuc prodesse poterit. Vale integerrime, & pias amici tui voces pro solatii parte habe. reliqua à pietate, eruditione & prudentia tua facile impetrabis. E Museo nostro, Amstelodami, 27 Decembr. 1634.


267.
PETRO CUNAEO.

PAulo ante, quam literae tuae mihi traderentur, perlatum ad nos fuit tristissimum nuncium de inopinato obitu filioli tui Nicolai. Scripserat ea de re ad filiam vidua D. Arminii. adeò me perculit iste familiae tuae casus, ut nihil possit magis. Uxor filiaeque in lachrymas profusae suum ergo vos affectum testatae fuerunt. [p. 571] Ego sensi mihi mota tas pláchna eléous, [viscera misericordiae,] & longè steti citra Stoicismum. Utinam vel consilio, vel opere possem afflicto tibi succurrere. Hoc agendum tibi, ut pectus munias contemtu humanarum calamitatum. Minus nocent praevisae. Et profecto minus dignum est viro bono, nimis metuere mortem, quos singulos ocyus, segnius manet. Scio facile esse sanis, consilium dare aegrotantibus. Et tamen dandum. Erigit vox amici, & levat aliqua obsessum aegritudine animum. Non conquiram operosè solatia, quibus domi abundas. Puerulo tuo bene est. Decessit peccandi ignarus: & vitae hujus aerumnis subductus doloris tibi materiam non praebebit. Satius est, ut illum lugeas tu, quam te ille. Puerperae ratio habenda, ne se debilem adhuc, & minus integram nimio dolore affligat. Si è lectulo emersisset, suaderem, uti secederes Warmondam vel Wasenariam. Vale, & me porro de familiae tuae statu certiorem fac. Si quod à me praestari tibi voles officium, impera. Non deero tibi, cuius propensissimum erga me affectum non levibus documentis comperi. 29 Dec. 1634.


268.
WINANDO SCHUYLIO.

LIberasti fidem promissi tui, amplissime Schuyli, quanquam nullo meo merito provocatus, ad promissa descenderis. Subridebam, cum adspicerem quadratum tum munus, [p. 572] ex quo colligebam te memorem esse compotorem. Nec tamen hoc nomine te odi, licet celebri proverbio exosi soleant esse mnêmones sympótai. [compotores memores.] Gratulatus aliquando fui patriae nostrae ob victam Limburgum. Iam privato nomine mihi gratulor illam provinciam nobis cessisse, quae caseos praebet palato meo gratissimos. Sed cupio ex te scire, cur Limburgenses rustici caseos suos quadrata forma induant, nostrates rotunda? Fortè norunt Limburgenses agricolae rusticum quadratum dici, ob formam proximè ad quadratam accedente, cum aulici, nobiles, & albae gallinae filii soleant esse graciles, corpore tereti, minusque saginato. Et ut aliam dem causam, forte legerunt Limburgenses agricolae apud Aristotelem, viros sapientes & scientiae cubo subnixos, necnon etiam bonos quadratos, tetragónous, vocari. Sapientes quidem ob demonstrationis certitudinem. Nam uti rotunda facile moventur loco, ita quadrata mole sua stant. Quam ob causam cubicam figuram scientiae symbolum esse voluerunt veteres, prout haec ab opinione & levi credulitate discernitur. Bonos etiam, quia hi tenaces propositi, nec adversis nec secundis, à virtutis studio dimoveri possunt. Nostrates Batavi in rotundam formam cogunt caseos, quia metuunt, ne si quadratos faciant laedantur & impingant anguli. Deinde rotunditas signum est simplicitatis, innocentiae, sinceritatis, quae virtutes in Hollandis & Zelandis [p. 573] admodum sunt conspicuae. Quod si Geometriam nossent, adderent tertiam causam, nempe hanc, quod figura circularis, ob simplicitatem, & capacitatem, sit perfectissima. Si alias caus divinare potes, volupe erit eas intelligere, cum una erimus. Vide, mi Schuyli, quantus sim artifex, qui pro caseo delicatiore, verba tibi reddo & voces. Isto mercandi genere non facies rem. Sed quid hoc rei est, quod cum mittas unum, promittas secundum? Vis periculum facere modestiae meae? an liberalitatis esse apud me Professor? Si dicam caseum tuum placuisse, videbor expetere secundum. Si negem placuisse, videbor contemnere utrumque. Quare sileo, & tibi ultroneo datori gratias ago maximas, pro caseolo quadrato, de cujus forma tunc ulterius philosophabimur, cum Limburgenses te beabunt pluribus. Vale. 29 Dec. 1634.


269.
IOANNI NEOPORTIO.

AMplissime vir,
Gratulor felicibus Scholae vestrae auspiciis, quae tanto sunt auspicatoria, quanto plures orchestra vestra habet actores, & tu illis praefatus es disertius. Accedit, quod urbem vestram tradendis capessendisque disciplinis natura destinasse videatur, in qua coeli solique clementia leniri possunt studiosorum ingenia & Canonicorum ordines otio abundant. ut nihil dicam de iis, quibus graviora studia diffindi [p. 574] possunt, ambulacris, quae & intra & extra urbem habetis amoenissima. Miratus non semel fui haec consilia non citius animis vestris insedise. Illud in oratione asseveras, jam olim hac de re cogitasse Adrianum VI Pontificem, qui cum multa alia quoque in votis habuerit, nihil eorum praestitit, quae maxime expetiisse visus fuit. Quod de Bibulo consule, C. Caesaris collega olim dictum, etiam de Adriano verè dixeris, Illo Pontifice nihil gestum esse. Erat quippe ad omnem ferè rem timidior, & popularis aurae captator summus. Orationes Professorum vestrorum inaugurales tuo dono accepi & legi. Pignus mittis non privatae solum, sed & publicae, quam inter Scholas urbesque socias vigere oportet, amicitiae. Eodem collimamus, ut Reip. Ecclesiaeque suppetant praesidia, quibus illa insistant. quare aequum erit animis jungi Professores, quos studiorum similitudo cognatioque junxit. De oratione tua vix audeo apud te eloqui, quid sentiam. Eam laudem meretur, quam merentur optimae, quaeque Arpinatis ore loquuntur. Professorum vestrorum quisque professioni suae apositè dixit. Ipsorum laboribus benedicat omnis boni largitor Deus, urbisque vestrae institutum laudabile in ejusdem bonum & nominis sui gloriam vertat. Vale Vir amplissime & doctissime. 30 Decemb. 1634.



[p. 575]

270.
PETRO CUNAEO.

GRatissimae mihi fuerunt literae tuae priores, quibus scribis tibi totique familiae tuae benè adhuc esse, nec minus gratae fuerunt posteriores, ejusdem argumenti. Ea est summi numinis clementia, ut paterne castiget, & suum in nos rigorem temperet lenitate. Novum annum mecum ingressus es, illum tibi tuisque felicem comprecor. Ut autem felix sit, ibo per singulos menses, & quid agendum tibi, quid cavendum exponam distinctius. Mense Ianuario togam compone, foco te admove, & victu utere calidiore. In Februario, cum ciconiae adventant, corpus leniore pharmaco move. & quia frigidior hic est mensis, perge Vestam habere in precio. Mense Martio noli quicquam movere, sed cibo utere puriore & minus excrementitio. Est enim is mensis verè Martius, & valetudinis arbiter maximus. Verum, Candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus, ab evacuationibus noli abhorrere. tunc enim constricti per brumam humores calore blando resolvi incipiunt, ut utile tunc sit, naturam sequi, quo vergit. Percam & rhombum pisces ama. Majo mense passerem piscem cum acetosa tibi commendo. Adhaec ambulationes & exercitia medica. Neque enim temere huic mensi praeesse dicuntur Gemini, Castor & Pollux, ille equis, hic lucta nobilis. Exercitiis annumerem etiam [p. 576] illam áskêsin, [exercitationem,] qua Maja genuit Mercurium. Cum Sol Cancrum subit, nec nimiis studiis animum, nec corpus forti diaeta aut medicina afflige. Est enim tunc debilior nativus calor, quam ut magnis laboribus sufficiat. Porcellos marinos & cuprinos latos per hoc tempus noli fastidire. Ad Leonem cum Sole progressus cave à purgationibus & venae sectionibus. Thôrêxis, hoc est generosi vini potio salubrior haustu frigiae. Si mitylis delectaris, jam iis fruere. Per Augustum, cum Pallas diverticula amat, ad me deflecte. Non leve valetudini momentum adferunt facetiores amici. Et nihil sedentariam vitam amplexis consultius, quam alibi respirare. Ab aromatibus licet abhorreas, noli abhorrere Autumni frigore primo. quo tempore crudi fructus & putredini obnoxii calefacientibus digeruntur. Ubi octavus imber ingruet, fuge vina feculenta & mustea. His enim de causis fit, ut Autumnus febres & testamenta resignet. November longiusculam amat dormitionem, & cutem adstrictam. December lactucas, portulacam, & frigida quaecumque esse non vult. potius calidis vescitur, rapa cineribus cocta, vel pyris igne tostis. Si vegetus es & athletica valetudine, non dissuadeam dentes subinde exerceri in asello majore. His praeceptis si addideris bonae mentis officia, animum aequum & hilarem, nae felicissimus tibi ibit & desinet hic annus. Quod si festiviora haec esse putas, quam tu te & me deceant, scito, me inter [p. 577] Medicorum esse filios, qui ita loqui amant. Hujus facultatis non possum prorsus oblivisci, ut quae mihi apud licitatores Gallos stetit XL coronatis. Vale amicorum integerrime. nec his, quas praescripsi legibus, ita inhaere, ut nefas putes ab iis deflectere. Non in oratoria solum, sed & diaetetica, laudis est subinde dissimulare artem. 1 Ian. 1635.


271.
CORNELIO VANDER MYLE.

CHartas Venetorum, nobilissime Myli, evolvi. Pyctomachiae dictio sic satis mascula est, quamvis argumentum tractet ludicrum & puerile. De reliquis versibus dicam cum Martiali,
    Sunt bona, sunt quaedam mediocria. &c.
Terruit nos fama secundi incendii, quo chartas omnes, & rationum publicarum libros conflagrasse ferebatur. Verum gratum fuit ex literis tuis intelligere, non esse tam immane damnum, quam ad nos detulit rumor. Non potui non, ut tibi obsequerer, etiam ad secundum incendium alludere. tanta incendii istius fuit vis, ut vates longe positos accenderit, & incalescere alibi fecerit Hippocrenen, frigoribus penè congelatum. In casum ridiculum Principis junioris hoc <"Barlaeus27.html#CBb464a">Epigramma
lusi:
    Parvule cur diris Princeps erepte favillis
        In gelidam prono laberis ore nives?
    Cur, quem flamma nequit, laedunt contraria flammis
        Frigora, & alterna sors mala sorte premit.
[p. 578]
    Optima vaticinor. flammis duratus & undis,
        Spartani nobis militis instar erit.
Filio tuo Adriano Mylio Praefecturam oppidi Guilielmopolis obtigisse gratulor. His honoribus illum jam olim destinavi, ob modestiam & prudentiam. Sollicitudine opus majore quo majus momentum est oneris, quod suscepit. In limitaneis munimentis salus patriae potissimum vertitur. & stat jam per ipsum ut nos securius dormiamus. Molesta satis, & minus tranquilla est gubernantium sors, & plurimarum tum militum, tum civium quaerimoniis & litibus exposita. quae mala facile affabilitate, aequitate, morumque lenitate superabit. Istud Senecae cogitabit:
    Praestat timeri Caesarem, at plus diligi.
Fortior custodia est ab amore civium, quam ab armis & metu. Quae non scribo, ut viro prudentissimo praescribam, sed ut scias, quibus illum virtutibus ornatum esse nos credamus. Vale Vir summe, cum uxore & liberis. 4 Ian. 1635.


272.
PETRO C. HOOFT

SUperiore anno mihi leporem, jam perdices mittis, magnifice Hoofdi, ut duplici me tibi munere devincias, uno caelesti, altero terrestri. Verum, qua es prudentia, nec temerè tunc leporem, nec sine ratione nunc perdices mittis. Vis exprimere ingenium meum, quod & lepori multa habet similia, nec minus perdicibus. Non solet lepus annumerari animalibus efferis, & in [p. 579] pugnam natis. nec ego me inter Atridas, aut Pelidas, aut Lapithas censeri patiar. Mite mihi ingenium dedit natura; & quod non cum leporibus solum, sed & cum magno Achille habeo commune, sum valde, pódas ôkùs, [pedibus celer] praesertim cum res in cuspide ferri est posita. Mira est lepori velocitas, ut vel intactae segetis per summa volare possit culmina, ita praeceps nimis mens, ire nequit modesto gradu, sed velut ebria ruit, praesertim cum pangendum est carmen. Ideo informes edo fetus, quia lambere non vacat. Referunt historiae naturalis scriptores lepores clausis palpebris vigilare. Idem factito ego, cui familiare est, noctu clausis palpebris meditari versus, quos sub stragulis, ne elabantur, annotare soleo in pugillaribus. En leporinum Barlaeum. Dicam aliquid de perdicibus. Scribit Plinius tantam in illis esse concipiendi facilitatem, ut vento à maribus delato, quin voce & superno volatu, absque contactu, concipiant. Non minore facilitate concipit Poëta, qui dum coelum adspicit, & aërem captat meditabundus, divinis furoribus impletur. Ajunt perdicem amare sociam, & raro solam volare. Etiam Poëtae sodalitates amant. Laudatur docilitas perdicum, nec minus vatum, quibus ingenium est flexile ad omne argumentum. Odoricus de Foro Iulii inquit: In regionibus circa Trapezuntem, quae Pontus olim dicebantur, vidi hominem ducentem supra 4000 [lees: quatuor] millia perdicum. Is iter faciebat per terram, perdices per aërem volabant, [p. 580] quas ducebat ad quoddam castrum, nomine Tanega, quod à Trapezunte distat trium dierum itinere. Hae perdices, cum duci ipsarum homini quiescere aut dormire libebat, omnes quiescebant circa eum, tanquam pulli gallinarum. Cum vero sic quiescebat, capiebat de illis, quantum volebat numerum, reliquas ad locum, in quo prius erant, reducebat. Haec ille. Sed opinor hunc scriptorem cum Aenea per eburneam portam egressum,
    Qua falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
Tibi amplissime Hoofdi, duplici nomine gratias debeo, tum quod rarioribus me ferculis recreaveris, tum quod minimè morosam scribendi materiam mihi subministraveris. Vale. 20 Ianuar. 1635.


273.
ADRIANO PLOOS.

NObilissime praestantissimeque Ploosi,
Non dubito, quin de incendio Hagiensi primo & secundo certior factus sis. Celebriores quippe solent esse calamitates, quae celebrioribus accidunt. Et uti in oculos magis incurrunt templa & aulae Principum, ita quae secunda vel adversa illis accidunt, clamare solet fama potius, quam narrare. Gaudeo nihil incommodi passos utriusque sexus Principes, & quod chartis publicis accidit damnum non carere solatio. Pervasit ad nos incendii flamma, meque languidum & repentem Poëtam eminus accendit. Et [p. 581] licet pertinacissimo hoc frigore penè obriguerim, sensi facibus Aulicis me incaluisse, & rediisse ad ingenium. Lusi quaedam Epigrammata, flammularum instar nata, quae Hagam ad amicos misi. Supererat, ne memoriam mei apud te sinerem obliterari. Quae ut perpetua sit, impertior subinde N.T. otia mea. Etenim, ex quo me favore tuo & benevolentia complecti es dignatus, magnum fuit amicitiae tuae apud me precium. Ubi foco adsidebis, & fessum patriae curis animum reficere voles, ista lege. Nec ingratum mihi fuerit, si amplissimo viro D. van Hilten blandè aurem vellicaveris, uti memor esse velit litterarum illustrissimi Principis. Non est plenae felicitatis sperare bona, sed possidere & frui. Vale Vir maxime, & Dominam de Thienhoven, liberosque saluta. 10 Feb. 1635.


pdf61

274.
PETRO CUNAEO.

DOlemus iterum & condolemus durissimae vestrae sorti, cognatorum charissime, eoque magis, quo tolerabilior fuit mors filioli, quam haec vagientis infantuli. Utique iniquius mortales ferimus, quae hominium culpa obveniunt mala, quam divina voluntate. Pluribus nocuit ista nutricum somnolentia. Ut beatas praedicem matres, quibus proprios lactare infantes concessit benignior natura. Uxorem meam adeò commovit hoc vestrum infortunium, ut totam noctem insomnem traduxerit. Interea, dum Li- [p. 582] bitina crebrior funestam tibi reddit domum, sapientium praeceptis animum robora, quae scis* Senecam copiosissimè impartiri Helviae & Polybio. Nascimur, mi cognate, inter mortes & funera. Inter eadem educamur & vivimus. Nec dissimilis est prologo suo vitae humanae catastrophe. Cum judicamur, inquit gravissimus Apostolus, à Domino judicamur, ut cum mundo pereamus. Patientiam Iobi, inquit alter, audivisti & finem vidisti. Illum tibi familaeque tuae salutarem largiatur clementissimus Deus, vitae, mortis, rerumque omnium nostrarum sapientissimus arbiter. Totus eram in commendando Ryckwardo, cum commodum supervenerunt literae tuae, quae maximum pondus commendationi nostrae attulerunt. Cogor abrumpere epistolam, cum prae manibus habeam Oratiunculam de Animae humanae admirandis. Inter illa admiranda est Animae immortalitas, à qua solatia maxima petuntur adversus mortem, etiam illorum, quos
                                            — limine primo
        Abstulit atra dies & funere mersit acerbo.
Vale Vir clarissime & amicissime, & uxorem liberosque saluta. 15 feb. 1635.


275.
CONSTANTINO HUGENIO.

ALiquandiu scripsimus sine epistolis, & obtrusimus alii aliis versus sine praefatione. Nec enim opus erat glossemate super moecho priore, & posteriore, cui allegoriae tu primus [p. 583] occasionem dedisti. Laetor me ex ista arena subductum, & novis uncis pertractum in flammas Aulicas. Ubi cum flamma latius grassari potest Poëtarum licentia. Fingunt Poëtae Vulcanum, (quod nomen clarissimus meus collega arbitratur profectum à Tubalcain, fabro ferrario, cujus mentio fit Genes. 5.) claudicantem, ob hoc, quod inaequales sunt ignium flammulae. An ob hoc elegeris claudicantes jambos, ubi de Vulcano loquendum fuit, nescio. Fabulantur iidem Poëtae Vulcanum aliquando ambiisse nuptias Minervae, sed repulsam passum, ob morositatem Iovis. Nunc voti sui compos factus est. Postquam tu Minerva esse voluisti, quae sapientiae suae poëticae vim illi desponsavit. Sed quam initurus sis gratiam apud Venerem zelotypam tute videris. Scazontes, tum quos mihi, tum quos aulicae calamitati inscripsisti, exactissimi sunt & graves. Cum illos scriberes calamum, non in Mosam aut Rhenum, sed Aganippen tinxisti. Ego qui te praeeuntem sequi soleo, à te, ut vides, claudicare didici; reddo pro libellis scazontes scazontem, licet disparis à tuo genii. Pro libellis Puteanicis gratias tibi ago maximas. Expungam propediem debitum novo nec inamoeno discursu de Animae admirandis. Vale, & summos viros D. Mylium, Ploosium, Catsium, Honerdum, Reygersbergium saluta. 20 Feb. 1635.



[p. 584]

276.
CORNELIO VANDER MYLE.

NIsi odiosum esset nobilissime Myli, doctos inter se comparare; dicerem Aloysium inter Poëtas Italos excellere, solo Pontifice Urbano excepto. cujus in Lyrico carmine laus maxima est. In Heroïco carmine Claudianum hîc illic imitatur Aloysius, sed non ubique, quod si saepius hoc faceret, major esset Poëmatum ejus majestas dignitasque. In Epigrammate non est infelix. Maximè placent ea, quae in Imperatorum vitas scripsit. Ea, quae in laudem B. Mariae Virginis lusit, acumine non carent. Sed valde dubito, an sit ex honore venerandae Virginis, eam non solum cum profanis Reginis comparare, verum etiam cum talibus, quae meretriculae fuerunt: qualis fuit Cleopatra, Leda, aut violatae pudicitiae Dido. Die lunae proximè elapso Orationem habui de Animae humanae Admirandis. Mittam, ubi excusa fuerit. Domino Hugenio misi Scazontes in docitissimos ipsius Scazontes, quibus me provocavit. Nescio, an videris. Digni sunt, qui doctorum omnium manibus terantur. Singulas aedium partes suis nominibus indigetat, ac si totum Vitruvium imbibisset. Carmen est grave, numerosum, plenum acuminum. Libellum Aloysii ab ipso repete. Misi illi una cum meis literis & versibus. Hic mercatorum animos non leviter erexit victa Pariba cum arcibus. Totam penè Brasiliam tenent [p. 585] nostri. An Hispanus dormit, stertit, stupet? Nobis videtur minari proxima aestate. Cardinalis fortè aliquid dabit indole sua & purpura dignum. Interea Scipiones nostri in Brasilia campis spatiantur apertis; & belli hic nostri amaritudinem saccari dulcedine leniunt & edulcant. Vale praestantissime Myli, & uxorem liberosque saluta. 24 Febr. 1635.


277.
JOACHIMO VICOFORTIO.

CApita epistolae tuae sunt ostrea, neptes Richelii, mensae Gallicae, Dux Aurelianenses & Oxensternius, res divertissimae, quarum aliae edunt, aliae nubunt, aliae nuptias rescindunt, aliae Martem iniquam,aliae Venerem propitiam experiuntur. Eduntur ostrea. Edunt Galli. Nubunt dictae neptes, nuptam repudiat Aurelianensis, Regis frater; iniquo Marte pugnat Oxensternius, Germanique. Quae de ostreis scribis, probo. Licet non sim ex eorum numero, qui
                                    — Circaeis nata forent, an,
        Lucrinum ad saxum, Rumpinove edita fundo
        Ostrea, callebant primo deprendere morsu.
Alii cruda amant, alii elixa. Ego praefero illa, quae ad exemplum Martyrii Laurentiani, flammis sunt ustulata, & cydoniorum succo adspersa. Mensae Gallicate opiparae fuerunt. Sed nihil ad luxum Tiberii, quo in mensa apposuit tres mullos emptos tribus millibus nummum. Dicere solebat Caligula, aut frugi hominem nasci opor- [p. 586] tere, aut Caesarem. Aurelianensis veniam facti sui mereri posset, si qua facilitate causas repudii invenire posset, sponsae ablata virginitas restitui posset. Oxensternius adversim fortunam superare animi magnitudine didicit, non elatior esse secundis, nec dejectior adversis. Cedendum subinde bellorum tempestati, donec adspiret Favonius, qui è Gallia flare incipit. De Richelii neptibus nihil dicam, nisi hoc unum, operae precium fuisse illas elocari, ob dotem. Poterit hanc amare impensius, quae Pulaurentium amat minus. Leida redii, ivi rediique iratis dîs hominibusque; in itione infesta fuere grando, venti, nives, pluviae. In reditione incidi in aurigam lentum, morosum, durae cervicis, penè dixerim non uno dignum suspendio. Post meridiem te invisam, & itineris mei labores enarrabo propius. 1 Mart. 1635.


278.
CONSTANTINO HUGENIO.

CUm Scazontes tuos, in fine polysyllabos, legerem, correptus fui catalepsi sive catocho. Is morbus est, quo aeger detentus repentè in eodem permanet habitu, sive stans, sive sedens, sive clausis, sive adapertis oculis. Non aliter in carmen illud praestantissimum intentus obrigui, ut vix aliò flexerim oculum. Iam verò ab isto me morbo liberasti acriore literarum tuarum sale. quo negligentiam meam, quam ego morbum interpretor, perfricas. Redii ad [p. 587] me, & discusso isto rigore crepo perlustrare Epigrammata de causis incendii. Allusio ad causas & kaûsin [incendium] lepida magis est, quàm gravis. Eam alia paranomasia Belgica prosecutus est Mostartius noster. Videbis ex schedula inserta, quanta ingenia in occulto lateant. At nullius epigrammatis argumentum convenientius, quam illius, quod sic clauditur: Creditur cum nudo Marte cubare Venus. Illud tuum est. Incidit mihi simile quid. Sed non ausus fui tractare argumentum ob amphiboliam. Suspiciosa valde est aula, & laedi facilis. Quia verò Philosophum lacessis, inveniam nullo labore nodum in scirpo. Dicis Principem non non fuisse lapsum in terram, sed terram centri virtute traxissse Principem. Quasi gravia extrinseca moverentur virtute. Natura, inquit Stagirita, est causa & principium motus & quietis, ejus in quo inest. Si terra traheret, facilior esset tractio corporis minus ponderosi, cum hoc resistere magis valeat, quam magis ponderosi. At parum moror hanc controversiam; sive enim terra trahat lapidem deorsum, sive gravitas intrinseca trudat, sive aër à tergo trudat, possum ferre dissentientem. Tibi & clarissimo Honerdo si quando obdormiscere vacabit in Parnasso, sumite me socium. Vobis concedam in fastigio altum stertere, contentus recubare in vallibus. Amplissimo Honerdem aliquid reposui, ut provocem egregium Poëtam. Quae scripsit in incendiarios deos, ipsam Heben, non decrepitam senectam sapiunt. Adeo [p. 588] nervosa sunt omnia & succi plena. Non est exhaustus iste senex, sed plenus genii, & vigoris. Eum meis verbis saluta reverenter. 3 Mart. 1635.


279.
EIDEM.

NObilissime Hugeni,
Dum tu ad leges Salicas regem salire scribis ingeniosissimè, ego pergo ad leges metricas & epicas salire. Tamque inverecunda mea est saltatio, ut insiliam in te, qui prior insiliisti in me. Quam cuperem in hoc nostrum tripudium pertrahi senem Honerdum. Etenim, ut habet proverbium, salva res est, cum saltat senex. Mitto Orationis meae exemplar. Titulus speciosius est & grande aliquid promittere videtur. Crede hoc ab arte esse, ut pelliciamus emptorem & lectorem. Tu phaleras istas non curas. Nec scripsi tibi haec, iisque, qui Epidauriis serpentibus acutius videnti: Satis fuerit, tetrica Aristotelis dogmata amoeniore phrasi expolivisse. Vale, 4 Mart. 1635.


280.
ARNOLDO BUCHELIO.

REverende, doctissimeque vir,
Antè dies non ita multos <"BarlaeusBibliografie.html#petit61">Orationem
habui <"BarlaeusBibliografie.html#petit61">de Animae humanae Admirandis. Cum enim mihi explicandi essent libri Aristotelis de Anima, visum fuit auditores praefatiuncula quadam excitare, reique ipsis commendare dignitatem. [p. 589] Tu verò cum inter illos sis, quos ob elegantiora studia amavi & colui jamdudum, benigne excipe hominis tibi addictissimi conatus, & illi perge lingua animoque favere. Illud credas velim, me non solum Orationem tibi mittere de anima, sed una animum meum, tui observantissimum. Sed quantis, mi Bucheli, bellis implicabimur? quantas minas spirat iste Infans Hispanus. Cuperent Batavi esse infantem opere ubi est nomine. A Gallo nihil est, quod sperem. Moras nectit & tergiversatur. Expectavimus aureos montes. Iam, ut audio, vix sebaceam candelam mittet. Nempe bello Germanico impeditus, non habet quod donet Federatis. Nobis nostro succo vivendum & belligerandum erit. Imò Gallorum tum veteres tum recentes copiae nostris stipendiis militabunt. Quare in Achivos denuò cudetur faba. Ego acquiesco & ferre porrò patienter discam, quicquid corrigere est nefas. Vale Vir clarissime. 10 Mart. 1635.


281.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Quem coram vides, Ioachimus Vicofortius est, vir eleganter doctus, & humanitatis omnis insissima Idea. Ejus in me officia tot tantaque sunt, ut per illum hîc suavissima mihi sit vita. Tradet tibi Orationis meae aliquot exemplaria, quae quibus debeantur ex inscriptione cognosces. Famuli tui operam imploro, qui eas [p. 590] deferat. Quod filioli mei obitum doleas, humanum est, quod solatia addas, Christianum. Amicorum est, mutuis & gaudiis & doloribus affici. Quid in ipsius obitum scripserim, legisti. Quae ad meos versus reposuit Zulechemi Dominus, haec sunt:

In tumulum filioli C. Barlaei.

DIsce quid hic jaceat, quanti spes quanta parentis,
    Quanti quam felix cura magisterii,
Quo praeeunte puer, nondum puer, incipit infans,
    Infans exanimis verba diserta loqui.
[Cf. Huygens <"../Huygens/HUYG35.html#CH1635028">CH1635:028
]
Meum epitaphium, quo ad Iacobi nomen alludo, tale erat:
Hic situs est fratris non supplantator Iacob.
    Plnta cui nullam languida pressit humum.
Quod puer haud potuit, jam vult me dicere; tactum
    Hoc etiam superis succubuisse latus.
Detulit ad nos rumor, N. Tuum & D. Catzium Curatores Academiae Lugduno-Batavae constitutos. Si verum est, habebunt quod sibi gratulentur Professores. Nominis enim tui, & singularis erga Professores humanitatis fama Academiam istam adeò implevit; ut Tibi ista dignitas perpetua videri possit. Velim scire quid hujus rei sit. Legatus Suecorum Iohannes Skyte hîc est, Gustavi Regis disciplinae olim praefectus fuit, his officiis emersit, uti Adrianus Pontifex Caroli V, & olim Ausonius Gratiani Imperatoris gratitudine. Vale Vir maxime, & uxorem Dominam vander Myle, liberosque saluta. Filia, [p. 591] Domina de Loose, an denuò prolem expectat? Nolo iterum vates esse, ne me fallat mea vaticinatio. Raptim Amstelod. 11 Mart. 1635.


282.
IOACHIMO VICOFORTIO.

CUm manus tuae lineamenta ex literarum inscriptione agnovissem, dixi mecum: Hic vir hic est. Ita adsolent miseri amantes se imagine absentis amasiae oblectare, & captare umbras, cum res nequeant. Sed quid audio? vir doctissimus D. Demorius id sibi negotii dari patietur, ut Orationem meam de Animae admirandis reddat Gallicè? Ergo cognoscent propediem mecum Galli, quanta insideat animae sui ignorantia. quae si in Batavo crassior est, in Germano inflatior, in Hispano saevior, in illis tota flamma est. Cognoscent & hoc: quid Galliam toties colliserit, quid sceptris insidietur, domi, foris. quid illud sit, quod in ipsis loquitur disertissime, pugnet calidissime, salutet officiosissime. Nam & haec ab anima sunt. Verum, hoc velim in versione observare virum prudentissimum, ne se verbis meis adstringat, sed paraphrasten agat, ubi necesse erit. Nec enim lepores Romanos de verbo ad verbum expressisse conveniet. hoc agendum, ut pro Latinis flosculis reponantur Gallici. E.g. eleganter à Martiali dictum in hominem delicatum:
    Aprum amat & mullos & sumen & ostrea.
quod quin propria phrasi & proverbio exprimere queant Galli, non est dubium. Rerum no- [p. 592] novarum quod scribam non habeo. Soleo enim ex tuo fonte bibere, & tuis uberibus lactari. Nunc quia alibi moraris, silent meae cannae, uti immotis follibus templorum organa. Vale, & Zulechemi Domino, Braserto, ac Demorio me totum trade. 18. Mart. 1635.


283.
NICOLAO BAUGY.

DUm Gallorum & Federatorum Legati ultro citroque commeant nobilissime vir, facile literis meis impetrabo salvum conductum. Nec tamen bellorim tibi consilia aperiam, aut Martis, sed studiorum & pacatissimi Apollinis. Ex quo enim coepisti meas esse aliquid puutare nugas, permisi, ut per amplissimos viros D. Brasertum & Vicofortium subinde ad te transvolarent schediasmata mea, aut potiùs ociosae mentis modo seriae, modo ludicrae commentationes. Est haec humanae dementia non levissima species, ut quae scripsimus nobis, aliorum quoque juris esse velimus: non satis est ea autoribus probari, aliorum insuper applausus emendicamus miseri. Inflat gallinas hordeum, cicadas ros, chamoeleontem aura. literarum studiosis pro hordeo & rore est gloriolae studium. Haec aura sublevantur altius, & hoc pabulo pinguescere sibi videntur. In plures haec scribo, nec excipio meipsum. Nuper de Animae humanae admirandis peroravi, non ut tantae mihi rei scientiam arrogarem, sed ut publicè ignorantiam profiterer meam. Celebris [p. 593] est Sorboneneiusm fama. Verum aut ego vehementer fallor, aut puto totum Sorbonam eadem illa ignorare, circa Animan, ad quae stupui hactenus. mitto N.T. exemplar, qui comes it cultor virtutum tuarum animus. Defixisti in me nuperis sermonibus humanitatis tuae memorem aculeum. & ad huc incalesco à benevolentiae radiis, quibus me abiturus fovisti, & irradiasti coram. Gratulor N.T. novae dignitatis titulos, quos in te contulit Galliarum Majestas Illam tibi felicem & diuturnam esse velit divina clementia. Hactenus similis suisti Hamaxobiis, quique in plaustir vagi habitant. Hi sedes mutant pro aëris clementia vel inclementia. Tu Regia voluntate è Gallia Viennam, hinc Bruxellas, hinc Hagam translatus denuo Galliam tenes. Ita movemur omnes & jactamur variè, donec aut hic in terris quies brevior, aut in coelis perpetua concedatur. Tranquillius jam vivis, & domi, & inter tuos & coram Rege, in urbe maxima, ad Sequanae ripam, quae omnia & singula felicitatem tuam commendant. Accedat his amicorum peregre habitantium in te propensissimus favor, inter hos movissimus Barlaeus, qui tanto te colit impensius, quanto in amicitiam tuam receptus fuit serius. Vale. 24 Mart. 1635.


284.
IACOBO CATSIO.

AMplissimo Catsi,
Effluxit hyems, quam mihi terminum [p. 594] suscepti operis praefixisti. Quare memor officii, mitto <"Barlaeus17.html#CBa581">Hymnum Salomonis
epico carmine à me redditum. Maluissem ipse finxisse novum Poëma, quam sacrum illud reddere. Nec enim aut latius vagari ad singula ausus fui, nec rigidius intra verborum cancellos stare. Si fecissem illud, derogassem non parum majestati sensus allegorici, & recessissem longius à phrasibus sacri textus. Si hoc, minus fuisset grata carminis lectio. Quare moderationem aliquam adhibui. Hoc conatus fui, ut singulorum penè versuum sensum mysticum una indicarem, quò pari passu iret litera & spiritus, allegorica & spiritualis significatio, typus & res typo signata. Mysticum sensum interdum paucis, interdum pluribus verbis expressi, prout se res dabant, quod facile erit observare minus oscitanti lectori. Totus Hymnus plu quam aenigma est, cum me ipse quidem literalis sensus proprius ubique esse possit. Quas dedi explicationes conjecturae sunt piae & probabiles. Nec enim in hymni hujus interpreatione omnes eadem dicunt Theologi. Felicior interpres est, quisquis ingeniosius conjicit. Tu vir summe mecum judica, tunc Poëtas minus Poëtas esse cum à diis & deabus & profanorum vatum elegantiis abstinere coguntur, aut ea exprimere, quae religionis Christianae propria sunt. Aliter Eginardus loquitur: aliter Salomon. aliter Emma, aliter Ecclesia. Ubi sacrorum mystas decet vestitus gravis, absque redimiculis, ita sacra ipsa decet oratio simplex, [p. 595] non compta & calamistris ornata. Non eget fuco divina veritas, nec cincinnis voces sacrosanctae. Si quid mutari veles, asterisco nota, non semel petii operum anágnôsin. [lectionem.] Vale Vir summe. Prid. Cal. April. 1635.


285.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

NE me putes vetus Latium odisse, revertar ad Latimum sermomen. quo, ni fallor, me loquentem audire mavis, quam si Belgicismos tibi meos obrudam. Fui per dies aliquot Trajecti ad Renum, ubi cum te non reperirem, poenituit suscepti itineris. Occurrit mihi Domini de Renesse filius, qui se jam tertia prole gloriabatur patrem. Gratulatus illi fui jus tium liberorum. Si inter Romanos vixisset, patuisset illi locus un theatro. Scribis triumphatum fuisse Antverpiae super adventu Cardinalis Infantis. non invideo. Sed metuo, ne iste triumphus caro aliquando stet Antverpianis. Amant Principes mulgere urbes opulentiores, & tensa nummis ubera. Annon satius fuisset dissimulare magnificentiam, ut cum de pecuniar umexactionibus instituuntur querelae, fidem illae mereantur majorem. Est iste Antverpianorum mos. Irritant Principum suorum cupiditatem, & postea negant petentibus, aut inviti dant. apud nos omnia ad bellum spectant: magno apparatu futuris castris providetur. In Gallo (loquor humanitus) omne praesidium. Is bello Hispanum peti- [p. 596] turus dicitur. Sed multis nostratium minus verisimile videntur. Nos promissis erigimur & spe sumus magni. Legati nostri in Poloniam abeunt, ut inducias Suecum inter & Polonum trahant, & in annos plures continuent. De successu nihil ausim temerè statuere. quae sub deliberationem cadunt, ardua sunt. Polonus Prussiâ volet discedere Suecos. Sed hi illecti protoriis luculentis, difficulter avelli poterunt ab opimo cadavere. Dum litigant Principes, ego, mi Haestrechti, sum securus. nec enim aut regnis aliorum inhio, nec ut mihi eripiantur, metuo. Philosophiae studium felicitatis nostrae pars est, opes veritas; honor, honorum contemptus; voluptas, voluptatum usus modicus & honestus: amici praesentes, libelli: absentes Tu cum paucis aliis. Haec dum mihi supersunt & integra sunt, Persarum vigeo rege beatior. Ubi exercitus suos eduxerint Principes, scribendum erit saepius, nec deerit argumentum. 9 April. 1635.


286.
CONSTANTINO HUGENIO.

AEgerrimè, cum hic esses, à te discessi. Sed evocarus per literas amicorum Ultrajectum ob causam matrimonialem, non ausus fui hoc officium negare. Non patitur amor moram. nisi ratione regatur, furit. Si retardes, instat acrius, donec fruatur. Istic cum essem, incidi fortè in bibliothecam hospitis mei, ibidemque repperi prosodiam hanc, quam nu- [p. 597] per à me poscebas. Non vidi accuratiorem & pleniorem. Autoris nomen est Pantaleo, sed non is, qui cum fratre Leone Sophismatis à compositione & divisione exemplum fuit. Utuntur illo saepe dialectici. Quae de lumine & coloribus scripsit Anonymus iste, placent valde, neque ubique dissentio. Probat aquam esse causam nigredinis, à qua opinione dissentio, licet probabiliter ea de re disputet, cur enim, si aqua est causa nigredinis, umbrae & umbrosa omnia nigricant? nec enim umbrae madent. Lucretii verba sunt,
            Nigras discutit umbras.
Cur in coelo, propè Polum Antarcticum, apparent nubeculae nigrae? cum tamen humoris omnis expers sit coelum. Cur Aethiopum vultus magis nigrescunt? cum exsiccentur magis, idque circa extimam cutim, in quam calor agens indesinenter humidum absumit. Cur, quae maximè humida sunt, ut lac, vinum, minus nigra sunt; quam illa, quae minus humida sunt, magisque nigra, ut carbo, pannus, terra? Cur corporum pariter siecorum, & pariter humidorum, sensu indice, alia nigricant, alia albicant, ut creta, & stannum rude. Cur charta candida existens in cineres conversa nigricat, cum exusa minus sit humida ob adultionem? accidit idem linteis exustis. Cur albicant vultus Septentrionalium, nigricant Meridionalium? cum illi humidiorc, hi sicciore vivant climate! Cur uvae intensiore calore nigrefcunt, cum calor exsiccet? Hos scrupulos qui exemerit mihi, facile in opposi- [p. 598] tam me sententiam pertrahet. Aristotelis sententia est, nigredinem esse à dominio terrae & ab opacitate. reliquorum colorum causam esse elementorum pellucentium victoriam. Verum de his coram. Vale. 10 April. 1635.


287.
IOACHIMO VICOFORTIO.

HEri cum Legatis Illustrissimorum Ordinum in Poloniam abituris pransus fui. Quid animi mihi putas esse, qui dignus jam habeor tantorum epulis accumbere Divûm. Fuit mihi de poësi & amoibaîois [alternis] versibus multus cum clarissimo Honerdo sermo. Nihil minus est, quam morose doctus, aut intempestivè severus. Petiit, ut Epigrammate prosequerer Legatos. Feci hodie summo mane. mittam proxima hebdomade. Iam non est ocium. Ecercitus noster ex hybernis undique excitur. Arnhemi prima statio est. at Princeps ex podagricis doloribus decumbit. Cuperet lectica vehi in castra, sed non patitur morbus. Hic ubi desaevierit, nulla erit in duce mora. Urget quippe militem praesentia Turni. De Gallorum supetiis quid dicam. pergo epéchein. [judicium suspendere.] Spectant undique veluti è specula Principes, quid dignum tanto apparatu simus daturi nos, quid Gallus, quid Infans. Intereà dum nihil agunt illi, sed moliuntur & suo quoque more comuntur,
        Amemus, Ioachime, nos amemus,
[p. 599]
        Rumoresque minasque Martiales
        Omnes unius aestimemus assis.
Vale cum uxore & fratribus. 20 April. 1635.


288.
ROCHO HONERDO, Legato.

ILustrissime Honerde,
Vides etiam nunc, quanta sit Musarum fiducia. Prosequor vos Epigrammate, quos operiose Poëmate debuissem. Nec fortè displicebit consilium. non amas longos logous, [sermones,] praesertim Poëtarum, quorum voces pro cupediis esse debent & bellariis. qualia parcitas commendat & paucitas. Alloquutus sum vos universim & viritim. Ita ferebat genius, quem ducem sequimur. Ubi in navi composueris res, & jacebis mollius, ista lege. & si vacabit, acutiore stylo confige semianimes foetus, quos heri non parturii, se fudi potius inter amicorum interpellationes, & domesticos strepitus. Vale Vir summe & me ama,
            <"Horatius.html#ode103" target = "new">Sic te Diva potens Cypri,

            Sic fratres Helenae lucida sidera
            Ventorumque regat pater. Nosti cetera.
25 April 1635.


289.
IACOBO CATSIO.

NOndum gratulatus A.T. sui curatoris dignitatem. Facio id jam nunc, magisque gratulor Academiae & studiosae juventuti, cui [p. 600] Ephorus moderatorque datus, non amore solum studiorum, sed & doctrinae facundiaeque laude clarus. Iam eris Professoribus Leydensibus, quod Paulinus fuit Ausonio, Mecoenas & Pollio Virgilio. Pallas femina est, innupta est, ideoque tutore eget. nec reperiat aptiorem, quam Catsium, Apollinem suum. Cogitatis jam de vocando Professore Philosophiae, qui Burgersdicio succedat. Scio plures nobilissimis Curatoribus commendari, nec ullius laudibus virtutibusque derogo. Est inter illos Franciscus Duban Gallus, cujus rationem haberi, meo quidem indicio, ex re fuerit Academiae. Ea est aetate, qua se à contemptu vindicare potest. Ea morum modestia & facilitate, ut collegam homilêtikòn [affabilem] habituri sint Professores reliqui. Ea verò eruditione, ut cum Philosophia eloquentiae & humaniorum artium studia junxerit. Philosophiae partes varias variis in Galliae locis professus fuit. Et potuisset istic emergere, viamque sibi ad meliorem fortunam sternere, nisi displicuisset & ordo, quem elegerat, & quae olim erranti placuit, religio. De fide & vitae ratione propius judicent Theologi Leydenses, inter quos vivit. Omnino arbitror illum Academiae vestrae honori & d