Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

olis laicis locum habet, qui ab Ecclesiae extorres fiunt. Nam Presbyteri propter idem delictum removebantur tantum ab ordine, & in Ecclesia retinebantur. At in Concilio Gangrensi, tam clericis quam laicis una poena infligitur, __ _______. Quod tamen commode exponendum est. Nam _______ Presbyteri remotionem, & ___________ ab ordine & gradu significat, Laici vero _______ [abalienationem] depulsionem ab Ecclesia.. Et sane qui ab ordinis sui coetu rejicitur _______ est, _π_ ___ ______ ___ ___ ______, [a clero & ordine] quod & ____________ ___ ______ dicitur in Synodo Neocaesariensi: π__________ ___ ____, ___ ______ _____ ____________. [Presbyter si duxerit, ordine ipse depellendus.] Idem porro est _________ & ____________, ut supra ostendimus. Nihil aliud igitur significat __ _______, quam ___ _π_______, ___________, _________ [rejectionem, abalienationem, separationem] ab Ecclesia, & communione fidelium. Nulla prorsum devotionis, aut consecrationis in hac voce significatio, ut persuasum hactenus fuisse video viris doctissimis. Quia vero pro magno malo ducitur extorrem fieri, & exulare ab eo corpore & societate, cujus te cupis esse participem, ex eo vice imprecationis usurpatum est. Ut enim, qui sibi credi volunt aliquid affirmantibus solent dicere, ne vivam, peream, intestabilis sim, nisi hoc sit, ita Iudaeis & antiquis Christianis solennis in jurejurando formula anathema sim, hoc est a Synagoga & Ecclesia exclusus. Unde & ________________ sibi tale anathema imprecari. Apud Matth. cap. 26 de Petro Dominum abjurante: ____ ______ ________________, ___ _______ Anathema sibi ipsi imprecabatur, si hominem vidisset. Male vertunt: tunc coepit seipsum devovere. Nec melius vulgaris, tunc coepit detestari. Nec recte Erasmus: execrari. Sed de eo nos alibi latius. Et paulo post. Poena autem non fuit alia delinquentibus in Ecclesia Dei proposita, quam _______, id est, separatio ab Ecclesia, & communione fidelium, &c. Hinc _____________ pro ligare, & anathematum vinculis constringere exponunt, quod extra Ecclesiam pellere significat. Haec bona fide ex Plinianis exercitationibus Salmasii excerpi. habentur latius & continuata serie pag. 1089, 1090, 1091. Exemplaria adversus monstrosum Specimen abunde jam hic prostant. Iudicant, etiam qui Aristarcho amicissimi sunt, illi impositam silendi necessitatem, nec quicquam posse ad locum reponi. De replica multi idem judicant. Ut facultati sapiat nondum rescire potui. Litem Amstelodamensibus movebunt super Schola ista illustri Curatores & Consules Leidenses, hisce Ordinum Comitiis. rem omnem & coepta tanta eversa volent. Etiam D. Vossio iterum interdixere, ne ulterius cum Amstelodamensibus transigat. Sed quid transigendum supersit, non video. Operam suam illis addixit aplôs. [simpliciter.] Et perstat in sententia. Hierarcha noster Fabricius in Professores Walaeum & Polyandrum aliosque invehitur apud suos, quod de negotio Roterodamensi cum politicis sententias dixerint. Nihil adhuc de captivis Pastoribus decretum? aveo scire. Raptim, 12 Mart. 1631.



[p. 388]

171.
CONSTANTINO HUGENIO.

NE crede, doctissime Hugeni, me gruum more dormire, ut qui anêr [vir] minimè boulêfóros [consiliarius] amem éudein pannúchion. [dormire per totam noctem.] Multo minus eo situ dormio, quo Imperatorem mori oportere judicavit Solymae domitor. Nec enim hanc dormientis posituram ferat, quae mihi à latere est, cum nec Hectoris Andromache, nec Catonis Portia hanc posituram amaverint, graves alioquin feminae. Quae de tribus istis Epigrammatis meis disertè paratragôideîs, [tragicè exaggerans addis,] missa facio. Digna profectò non sunt, ob quae vel Bellerophon esse velim, aut mantís kakós [vates malus.] Titivillitia sunt, & antiquum Barlaei tui brekékekex. [eadem cantilenum ranarum more.] Sed quam tu lepidè ab atomis physicorum ad atomos deflectis poëticas, easque mihi obtrudis, ut Fabium tuum, loquacem satis, exerceas. Age, quia ita vis, sequar. Ad Calendas usque Maji libet tibi & genio obsequi. Ubi in magna ista urbe versari dabitur, grandia me cogitare oportet, inter grandes. Quod si habendi scabiem, qua laborant istic cives, mihi affricuerit Diva Moneta, actum erit de Musis. Atomorum, quos vocas, libros tibi relinquam, dummodo corpora trinae dimensionis aurea & argentea convasare possim. Sed ne audiat haec fortuna. Ne mihi, ut Mycillo Lu- [p. 389] cianico imponat, cui dives illud & aureum somnium abrupit galli cantus. Redeo ad atomos tuas, quarum prima est:
    Adverte Stoa, versor in tuo sacro,
    Quis liber & non liber, & tamen est liber?
Respondeo cum Horatio:
    Quisnam igitur liber? sapiens, sibique imperiosus,
    Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent,
    Responsare cupidinibus, &c.
Cum ipsa verò Stoa è Paradoxis Ciceronis, mónos ho Sophòs eleuteros, kaì pâs ándrôn doûlos [solus sapiens liber, & omnis insipiens servus.] Meam sententiam si vis:
    Advertat aulae cultor & decus grande,
    Tu liber & non liber & tamen liber.
    Liber parente nata libera proles,
    Non liber uni mancipatus Heroi.
    Equitumque rursus jure liber, Hugeni.
Vale Vir suavissime & charissime. 12. Mart. 1631.


172.
C. HUGENIO trium filiorum patri.

PAucula haec ad triumviratum tuum & trium liberorum jus lusi, Hugeni paterrime. Tribus liberis videbantur convenire epigrammata tria, quae quinque distichis decurrunt, ut ea vobis quinque inscripta videri possint. Vide, ut rationalis sim, qui non sine ratione versus tibi annumerem. In numero jam stas perfectissimo, [p. 390] ternione videlicet, qui primus principium, medium & finem habet; & Diis pariter hominibusque sacer est. Si acquiescas, auspicatum fortè erit. Si excesseris, non metuam valde, ne sit inauspicatum. Si ratione gererentur Aphrodisia sacra, nae ex myrto coronam ferres trium natorum ex ordine pater. Iam non magis hoc naturae eventu sapis, quam desipui ego trium natarum ex ordine pater. Sed loquar seria. Det Deus, ne isti in fatum Curiatiorum adolescant, ne Triumvirorum societate Reipubl. graves sint, neve tría káppa kákista. [ tria pessima κ] imitari velint. Quin potius illos sua virtus certet tergeminis tollere honoribus, aut si contemplativum vitae genus placeat, discant scribere versiculos similes ejus, cuius hoc et: Tres sumus imbelles numero. Vale, Hugeni dilectissime, cum uxore, quae tecum vivere amet, tecum obeat libens. Lugd. Bat. 20 Mart. 1631.


173.
IOHANNI UYTENBOGARDO.

LIber iste, quem de Magistratus in Ecclesiasticis jure scripsit D. Vossius Roterodami inter chartas D. Grotii in Curia asservatur. Dum enim in viri istius aedes involatum fuit ab Harpyis, etiam hunc autoris foetum ibidem repertum tenebris damnavit publicus furor. Fortè, si res tanti fuerit, per Consulum aliquem repeti posset. Interim mitto autoris adversaria, quae non difficulter impetravi, ut si usui tibi es- p. 391] se queant, iis fruaris ad lubitum. Ultimum illud responsum, quo Professoribus respondistis, Medusae caput est, ad quod rigent, ceu catoche correpti. Nihil culpant, nihil quiritantur. Silent, & quae apoplecticorum signa sunt pathognomonica, sensus omnis & motus expertes sunt. Nec video, qua apologia fortem illam apoplexiam & aphônían [vocis defectum] solvant. Mihi adeò arrisit ista replicatio, ut legerim bis. Responsiones ad argumenta illa, quibus malè de SS. Triade sentientes anathemate percuti volunt, aptae sunt & nervosae. Non es ex eorum scriptorum numero, qui eloquentiam levibus & inanibus sonis corrumpunt. Res graves tractas graviter; levicula ista, ut gravia videri possint. Anna, perenna, ex veteri formula. Non alius idoneus magis antagonistes Facultati opponi potuit. dynamin Theologikên adynaton [facultatem Theologiam omni facultate destitutam] facis & asthenê. [invalidam.] Decretum illud Ordinum de captivis Pastoribus non omni ex parte placet. Video quorundam callidis consiliis moras quaeri, usque dum Saturni ac tristes Dii meridianum nostrum teneant. Quorsum enim ista collatio, nisi ut novis declarationibus vexentur miseri, & in arctum compingantur conscientiae eorum, quorum corpora hactenus arctè habitarunt. Vale Vir reverende, & foecundum concute pectus, 26 Martis, 1631.



[p. 392]

174.
EIDEM.

REverende vir,
Hesterno die, cum convivio hic celebriori Doctoris cujusdam interessem, una cum IIII viris, multus mihi fuit variis de rebus cum Walaeo sermo, post turbatos, ut solent, mensae ordines. Tandem obnixe à me petiit, uti ad Ecclesias ipsorum redire velim, humanissime se mecum acturos. Respondi ego: Ordines Generales jam Collationem parare inter captivos Pastores, aliosque Synodicos Gelriae, ad eam etiam ipsum vocandum; monui & rogavi uti in ea istiusmodi conciliationis viam inirent, quam & ego bona conscientia sequi possem. Ad haec verba regessit: Non arbitror negotium illud institutae Collationis successurum, Ordines Gelriae gravantur huc mittere Deputates suos, aut eos qui per litteras Ord. General. sunt exciti. Non dubito quin ad ipsum haec è Gelria perscribantur. Etiam ipsi nonusque adeo videbatur arridere haec Collatio. Addebat: si instituenda sit Collatio, utilius illam institui posse cum Remonstrantium coryphaeis ac directoribus. Non sinent illi, ut dicam quod sentio, res illas à Synodis ad istiusmodi conventus devolvi, quales damnavit Synodus Schoonhoviana. Vale Vir doctissime, 29 Mart. 1631.



[p. 393]

175.
ARNOLDO BUCHELIO.

IAm ultimum te affabor, Bucheli doctissime, ex illo loco, quem studiis meis facilem primum, mox difficilem expertus fui. Ita eunt res humanae. Volvimur huc illuc, donec ad terminum illum perveniamus, qui nulli cedit. Ad Calendas Maji hinc abitum paro, Amstelodamum migraturus, ex quieta in turbulentam & negotiosam urbem. Nihil est quod eo me rapiat, praeterquam melioris famae solatium, alioqui plura sunt, quae me hic detinere possint, eruditorum frequentia, Academica studia, loci amoenitas, assuetudo, aliaque. Si Ultrajectinis illud fuisset institutum, quod jam est Amstelodamensibus, maluissem in vestra urbe vivere, quam inter Mercuriales & quaestuosos homines. Nunc cum impetrari non possit, quod maximè libet, libeat, quod potest. Ego sicuti charam tui memoriam hic habui, ita & eandem servabo alibi. Quin vicinior vobis futurus, humanitatis officiis & studiorum Societate N.T. jungar arctius. Nisi crassus & nebulosus loci aër poëticam vim obtundet, etiam inde interdum expecta otiosae mentis lusus. Spartam nacti sumus, haec ornanda lectionibus, scriptis & carminum, si qua nostris debetur, laude. Poëmata mea uno jam opere excudit Elzevirius. Mittam propediem exemplar. Prodiit tandem Sylva-Ducis Heinsii. Sunt qui de obscuritate conquerantur. Ego [p. 394] epécho. [judicium suspendo.] Iam vale mi Bucheli, & ubi rescribes per otium, non ad Rheni sed Amstelae accolam literas mitte. Domus mihi obtigit in vico nobili quem de* Spinsteegh vocant, in qualem credo Achillem deflexisse, cum castris Graecorum se subduxisset. Inter Maenadas & Thaidas habito, loco à Philosophiae studiis non alieno, nempe, ut illas sapientiores, has meliores reddam. Lugd. Bat. 16 April. 1631.


176.
CONSTANTINO HUGENIO.

CUm literae tuae mihi traderentur, Hugeni nobilissime, jam Leidam reliqueram, vetus Musarum mearum hospitium. Eam discedens apud animum meum sic allocutus fui:
        Leida vale, nostris statio gratissima Musis,
            Iam studiis facilis, jam minus aequa meis.
        Leida vale, & multos qui se tibi credidit annos,
            Iam precor augurio prosperiore juva.
        Imus in Amsteliam, sic fatis volvimur, urbem,
            Quoque vocant Procerum vota, Deusque sequor.
        Vivere sic nostrum non una fide morari est,
            Patria virtuti creditur omne solum.
    Ipsis Calendis Maji huc appuli, cum uxore & reliquis familiae meae consectariis. aliquot dies disponenda suppellectile periere. quae causa fuit, quod citius non responderim, à charta & calamo destitutus. Iam
        Quaeque suis stant vasa locis, tabulaeque librique,
            Et peragunt munus mens pluteusque suum.
[p. 395]
Ad docendum omnia hic adhuc imparata. Nec mora in damno erit, contendentibus inter se Leidensibus & Amstelodamensibus, de Iure publicè hic docendi. Illi Academiarum hoc proprium esse volunt, & sibi privilegio regio concessum. Hi inter Scholam illustrem, qualem habet Brema, Steinfurtum, Hardervicum, Daventria & Academiam sive Scholam privilegiis à suprema potestate donatam, distinguunt, & jure promovendi, immunitates ac specialiis fori gratiam, necnon studiorum Universitatem Academiae tò eînai [essentiam] dare contendunt. Alterutra pars judicio Curiae Hollandicae aut stabit aut cadet. Ita visum Principi. Sed stipulati sunt Amstelodamenses, uti intra mensem decidatur quaestio. Intereà mercantium hic vultibus adsuescam, & Yam Amstelamque mihi conciliabo, ne his invitis procedant novi hospitis studia. Aliquot post me diebus venit huc cum familia omni D. Vossius, eandem mecum fortunam inter Mercuriales experturus. Faxit ille, qui Sapientiae omnis ac doctrinae fons est & largitor benignus, ut haec coepta nobis ac Reip. huic benè feliciter cedant. Quod de juvene isto nobili scribis, ita habe. Decretum nobis convictores non alere, praeterquam eos, quibus jure naturae alimoniam debemus, quos Aristoteles partes nostri esse dicit, Poëtae parentum laetas propagines & ekphymata [germina] vocant. Si tamen me adolescentis commendatissimi ingenio obstetricari posse putas, non deëro officio meo, & [p. 396] sentiet commendationis tuae non leve apud me fuisse pondus. Uxor iam per viginti annos culinae & foco affixa otium divos rogat. Quid, quod planetarius liberorum numerus omnes domus meae stationes occupaverit. Non tam laxis hic tectis habitatur, uti alibi. Ingens hic terrae & artis [= aëris?] est precium, & quorum cupiditati non sufficit Universum, vix habent, ubi pedes honestè tegant, ut cum Hebraeis loquar. Leidam meam,* hoc est Musarum secessus, doctorum vultus, ambulacra amoenissima, & quae sunt aliae urbis istius illecebrae, frustra hic requiram. Nec tamen, si cum familia rationes ineam piget susceptae vocationis. Quicquid hic desiderabimus, Tu, mi Hugeni, litteris, affectu, & honesta mei recordatione supplebis. Vale. 10 Maji, 1631. Amstelodami.


177.
IOHANNI POLYANDRO.

MItto, vir clarissime, quod petiisti, Epigramma in Nuptias tuas secundas, & quidem ejus genii, qui Hymenaeo convenire putabatur. Captavi sensus fesivos, quia Epithalamium scribendum erat, non moriso argumenti poëmation. Qui Socraticum sermomen in nuptiis exigunt, sapere mihi velle videntur, ubi desipiendum est. Illud audeo dicere, ex benevolo verga te ac sponsam tuam affectu me haec scripsisse & áneu dólou. [sincere.] Arbitrii tui erit, illud aut premere, aut aliorum gratulationubus subjunge- [p. 307] re. Interea nuptiis tuis fausta omnia ac felicia comprecor, facilem maritam, & nisi prorsus refrixistis, sobolem tantis parentibus dignam. Eam si impetraveris, cum Marone canendum tibi erit
    Extremum hunc Catharina mihi concede laborem.
Vale Vir doctissime, & ad sponsum parrhêsiastikôs [libere] scribenti ignosce. 13 Maji, 1631.


178.
FRANCISCO LEEUWIO.

VIderis ambigere, ornatissime Leeuwi, utrum Amstelodamum sis concessurus ad studiorum mercatum, an alio. Inter tot suadentium ac dissuadentium voces, vix audeo sententiam meam interponere. Nec enim ut Lugdunensém Academiam depreciem, cau§e quicquamhabeo; nec ut nascentem hanc scholam tibi non commendem. Illa fama, doétorum celebritate, studiorum universitate latè inclaruit. Haec nostra, Deo laboribus nostris benedicente, incrementa siia in sbe habet. Quid, quod de natalibus ejus mota sit controvertsa, à Curatoribus Academias Lugdunensis, qui jus publice in Hollandia Zelandiaque docendi soli Leida; deberi contendunt. Expeâamus indies responsum Curiae utriusque, ad quas haec res spe&at. Interea ex amicorum tuorum consilio decerne, quid fado opus sit. Si visum ipiis sit hue te mittere, polliceor non defuturas tibi hic óptimas proficiendi occafiones. Nec deëro tibi vel consilio vel opere, qua publicé, qua privatim. Si Mercurium [p. 398] quaeris, qui viam monstret ad sapientiam, habet ilium hsec urbs velut tutelarem Deum.Qui mercantes fallere docet, nostra opera prxstabit, ne f allere velis, verum ut inoneniö tramite conscendas, Edita doEbrina fapientum templa firena. Vale juvenis doctissime, & pietatem cave ab eruditione, modestiam à gloria; Audio sejungas. Amstelod. 19 Maji, 1631.


179.
PETRO CUNAEO.

VIr clarissime & cognate dilectissime,
Tandem à publico contemptu me vindicarunt Amstelodamenses, & qui privatus plures jam annos tansegi, ipsorum beneficio in lucem protractus sum. Migravi felicibus, ut spero, auspiciis in hanc urbem, ubi mercatu compita & fora fervent. Hoc jam agendum nobis, uti Mercurio cum Apolline benè conveniat, & literarum splendore magis splendescat opum fulgor. Aedes nactus sum commodas satis & amplas, loco à turbis & strepitu forensi remoto. In eas hoc Epigramma lusi:
        Thaidas & rabidos inter jam versor Orestas,
            Et geminum cingunt nomina tanta latus.
        Hîc sua dediscunt affrenes ausa puellae,
            Parte alia furiis aestuat aula suis.
        Ut magis haec sapiat, vivant moderatius illae,
            Non poteram poni commodiore loco.
        Quas obeat partes Sapiens hîc invenit. illinc
            Proximus insanis, proximus inde malis.
[p. 399]
Ad docendum omnia hic imparata repperi. Iam operi se accingunt architecti. Locus lectionibus designatus Academiam vestram magnitudine aequat. Intereà feriamur nos, dum oraculum Curiae Hollandicae expectatur, utrum nempe fas sit Amstelodamensibus Scholam publicam aperire, nec ne. Postero quam appulissem die, Praetor urbanus Grootenhuysius, jussu ac nomine Consulum, mihi adventum gratulatus fuit, ut & post aliquot dies adventanti D. Vossio. De te plurimus hic inter Senatores sermo, omnium ferè vocibus designaris. Non loquar explicatius. Hoc, quantum in me erit, agam, ut sive loco moveri possis, sive non, uberior saltem Amstelodamensium opera ad te rivulus dimanet. Sed pereat haec periodus inter nos, quam facile apud Te intimae admissionis amicum extorsit benignior affectus. Petiit à me D. Polyander Epithalamium. nec denegavi. mitto, ut legas, sed ea lege, ne rideas. Vale Vir clarissime & amicorum candidissime. Ubi Amstelodamum excurrere lubebit, quod ut lubeat, rogo, cave aliud tectum subeas, quam hoc meum. puto enim & amicitiae & cognationis jure hunc honorem mihi deberi. Idem de uxore ac liberis intellectum volo. qui omnes à me ac uxore mea salveant. Amstelodami, 20 Maji 1631.



[p. 400]

180.
EIDEM.

VIr clarissime & cognate dilectissime,
Prodeunt denuò Poëmata mea, sed typis elegantioribus excusa, fronte picta, cauda, ut vides privilegiata, ut jam quantivis videri possint. Tibi cum nihil hactenus nugarum mearum negaverim, etiam hoc qualecunque chárisma [donum] offero: non ut poëticae artis documentum aliquod apud te deponam, verum ne quod amici officium in me desiceres. Addidi exemplar D. Heynsio inscriptum, quod velim per occasionem ipsi exhibeas, aut per filium, si mavis, mittas. Nos hic fupino otio iruimur, usqueadeö, ut invifà primum delidia jam placere incipiat. Vobis Academicis hanc felicitatem debemus, qui dum litem movetis Amstelodamensibus, nobis minus, ut verum fatear, graves estis. lampridem scripsit mihi Nobilissimus Mylius, vocatum à DD. Curatoribus Cl. Salmasium, neclevi id se auditione habere: sed addebat Praesidem Cromhoutium hoc omne ignorare. Id si verum est, etiam hoc exemple discimus, non Principum sblummodo, sed & Doâorum majorem clonginquo reverentiam esse. Domestica &quae ad manum sunt vileicere ac aestimari minus. An Vinnius tibi collega obtigit? Ita nuperaudivi. Grotii uxor hic aliquot dies commorata cum fratreReigersbergio quaestore, jamdiscesfit. At quantis ausis, vir [p. 401] patriae amantissime excidimus. qui Flandriam pene totam spe devoravimus. Ita molitiones maximas levissimis casibus eludit fortuna, ludum suum insolentem ludere pertinax. Iam hoc agimus, uti aeraria nostra & hostium ingentibus impensis flagellemus, quo hinc inde exhaustis Inducias extorqueat potentissima imperatrix anánkê. [necessitas.] Vale vir doctissime & charissime, uxorem, socrum, liberos, etiam ubi occasio fert D. Vorstium plurima salute imperti. Amstel. 23 Iun. 1631.


181.
IOH. ISACIO PONTANO.

IAm nuper preaclaro illo tuo opere me beasti, clarissime Pontane, in quo magnitudinem rerum gestarum pari industria & labore mihi aequasse videris. Dignus & Regum favore, qui regibus digna scripis, & luci asseris res ab hominum memoria remotissimas. Nobis non ea scribendi vis, est, nec animus tantis laboribus exantlandis par. Mihi spiritum Latiae tenuem Camoenae, Parca non mendax dedit, & malignum spernere vulgus. Aut cum serii sumus, in Philosophorum dumeta digredimur, & veteris aevi placita meditamur, quid Peripatus, quid Stoa decreverint. Ita suis quisque studis ducimur, aliique laboriosius, alii amoenius ocium sectamur. Ego nec possum nec volo esse clitellarius. Quod ut credas, mitto poematum meorum novam syllogên. [collectionem.] Non hic a prima origine, à [p. 402] Frontonibus aut Canutis res Danicas arcesso, non regnorum Septentrionalium ortus & occasus gravi oratione enarro, sed otiosae mentis commenta vinculis adstringo non necessariis. Tu, qua es humanitate, munusculum hoc literarium lubens accipe, & communibus studiis fave. Censuram tuam non deprecor, ut qui scias, poetis familiare esse, dormitare, & cespitare, praecipue ubi per abrupta & salebrosa circumducenda est oratio. Nos hoc jam agimus, ut nascentem hanc Scholam adornemus & legum fulcris stabiliamus, quem in finem rogo, ut exemplar mihi mittere digneris legum Scholae vestrae Harderwicensis, ut in usus nostros transferamus ea, quae accommoda huic scholae ac reip. videbuntur. Non erit, ut nostra vicissim officia aliquando, frustra exigas. Vale, 24 Iun. 1631.


182.
LUDOVICO KINSCHOT.

TAntum tibi animi ac fiducia esse, Amplissime Kinschoti, ut post primas nuptias ad secundas transire audeas, equidem gaudeo. Similis ex iis, qui à primo naufragio superstites, denuò procellosum mare conscendunt. Etiam iis, qui equo in acie excussi, arrepto alio pugnam restaurant. Nec tamen sine Theologorum exemplo facis, quod facis. Qui tecum quoque huic uni possunt succumbere culpae. Ala fateor mens fuit Vespasiano Imperatori, qui ne Tito ac Domitiano filiis novercam superindu- [p. 403] ceret, secundas nuptias odisse & fugisse dicitur. Non desunt, qui Divum Hieronymum objiciunt, qui multa in fecundas nuptias, & quidetn acriter latss, suo more, scripsit. Verum cum mulieres illa potissimum tangat dispuratio, non est quod animum tibi expedoret patrum autoritas. Sunt qui ica argutantur: à muliebri sexu plus castitatis & pudoris: à viris plus constantiae &c prudential requiri: priorem insániamab aetate eflfe, ab asfedu & rerum humanarum imperitia: posteriorem à consilio proficrsci, Ué asfedata videri possit, & latam habere culpam. Qui iniquius rigidiusque philofophantur, ajunt, eos qui ex priore conjugio liberis audi ad fecunda vota tranfeunt, manibus suis in propriam domum dissidiorum facem immittere j qui vero lenius, fecundas nuptias permitti magis, quam probari volunt. Quicquid sit, Kinlchoti, me judice, nec in divinas nec in humanas leges peccas. Quare cum severa Didone agnofee veteris vestigia flammae, quam hóminum pedoribus accendit vis superior. Si matrimonii finis est liberorum procreado, fivoluptates castigari honesta ratione fas est; si foils esse, malum; omnia certè haec non minus secundis quam primis nuptiis, haberi podunt. Made nova virtute. Habes philoiophum patronum. Petis, ut nuptias tuas carmine prosequor, & quidem heroico 5 quasi senex in Turnum irruentis furor describendus esset, auf commisius cum Hectore Achilles. Itane heroï- [p. 404] cum sipimus, qua Deo vivimus, invita constrirsgitur. Corporis compedes & nutridlas patienter ferat sapiens, modo animo (it suus? alterius juris. Quod si contra quam sentiat, sentire se simulet, Phaiaridis sc tauro includi putar, & intus lentë torqueri. Non ignoras mecum, Confessionis Augustanas Theologos (paucisexceptis) rigidissimos esse dogmatum suorum exactores. Ec tamen partes sunt ac membra unius Ecclesiae Christianae ac Catholics. Et sicubi judicio vel tuo vel meo hic illic fortè aberrent in non necessariis ad salutem, tolerandos tamen & pro fratribus agnoscendos arbitror, ? fecedendum temeré ob istiusmodi errores ab illorum Ecclefiis, qui se iisjunxerint. Scio alium fidelium, alium docentium publice rationem ëiïe, & ab his plura feitu neceffaria exigs, quam creditu, ut vivere inter tuos possis pnVatus, fine conicientiae labe, licet publicè loqui non ita sit facile. Sed video ab eorum dogmatibus te minus abhorrere, à quibus hic loci vultum avertit cura publica. Ideoque parum tibi prsefidii solatiique à negledis deiërtisque hominibus polliceri possum. Soli Amstelodamenses hac parte aequius mecum egere, & veterem morem novo exemplo comprobavere. In aliis Hollandias civitatibus quum boni cum malis, duri cum mitioribus, libertas cum sérvitute, moderado cum immoderatione ludentur, spem ejus fortunas, quam optas, qui tibi saceré audeam? De aliis ad hanc Scholam vocandis Profefioribus nihil? decre [p. 406] decretum, ? decernetur propediem, cum etiam super hisce ipiis praeludiis, & Scholae imtiis litem nobis moverint Leydenses. Tecum delibera, quid facto opus sit. Si non ferant res tuse, ut diutius hic subfistas, omnino iuaferim, ut oblatam condicionem accipias, modo ialva possis conicientia. Ea invita quicquam te aggredi nolim. De csetero Deum Opt. Max. rogo, ut eam tibi porro mentem infpiret, qua: Eccle§se Christianse mirumin modum discerptas pergat condoleré, & de remediis tantorum malorum audeat cogitare. Horum nullum aequè conveniens, ? illud, quod prsemanibus habes de Articulis fidei ad salutem neceffariis. Spartam tibi elegisti, hanc orna. Ita tibi? studiis ruis benedicat ille, cujus causam illo opere agis. Vale, 3 lus. 1631. ***


183.
HERMANNO CONRINGIO.

ET gaudii pariter & doloris materiam mihi praebuerunt literae tuae, Conringi doctissime: Gaudebam, cum de honesta tibi condicione prospectum intelligerem. At dolebam eò tibi abeundum, ubi & corporibus gravis incubat Mars, & conscientiis rigor Ecclesiasticus. Expertus didici, nulla vincula durius premere, quàm quibus generosissima illa animae vis, qua [p. 405] sapimus, qua Deo vivimus, invita constringitur.
[...]



184.
SIMONI EPISCOPIO.

VIrum istum consularem, clarissime Episcopi, probè novi & probum. Primos pueritiae annos cum illo transegi, ea in urbe, quae ad Helium ostium sita est, cui animi mei culturam omnem debeo, & sementem ejus, quam nunc refero, messis. Schola nostra lentis passibus procedit, tum ob operariorum negligentiam, tum ob litem à Leidensibus illi motam. Haec cum Curiae arbitrio permissa sit, expectamus verbum irrevocabile. Interea ociamur & feriamur, & mercantium vultibus adsuescimus. Mirum, quan- [p. 407] to hic fastu incedant Phryxaeae istae oves. Vix meus sum, quoties Pelopas istos adspecto & Midas, grandesque gradum grandire Lucullos. Non sola scientia inflat. Etiam splendidioris luti possessor quantivis se precii putat, prout turgent loculi, turgent isti terrae filli, & cornua sumunt. quod noto, ne me temere scripsisse putes, me mercantium vultibus adsuescere. Iuvenem, quem mihi commendas, quod attinet, hoc te scire volo, nullos me in convictum meum studiosos posthac recepturum. Uxor convicturum quotidianis molestiis Leidae attrita otium divos rogat. Etiam aedium ea hic est ratio, ut pluribus alendis minus idoneae sint. Scholae nostra fama jam Suecos aliquot & Polonos nobiles huc excivit. Aderunt & aliunde alii, ubi lectionem fiet initium. Privatim docere occaepi. Sed ex Cathararum genere adsunt pauci. Cavent à nobis, tanquam ab ulcere. Audio denuo à Synodicis nova fulmina in vestri ordinis homines cudi, quibus in vos arment Ioves hypsibremétas, tà hypértata dômata échontas. [ex alto tonantes, & summa tenentes domicilia.] ergo si tauri essetis, evaderetis sine noxa. Vale. 12 Iul. 1631.


185.
IOH. UYTENBOGARDO.

INgenti me gaudio perfudit, clarissime Uytenbogarde, allatum ad nos de liberatis captivis nuncium. Bene habet, tandem luci ac libertati pristinae restitutos lucis ac libertatis Evangeli- [p. 408] cae praecones. Quod à Procerum patriae nostrae facilitate impetrari non potuit, ab ingenio tandem impetravere. Et hoc recte. Libertatem juris naturalis esse perhibent Iurisconsulti. Illi ergo studere fas est, quotquot naturam ac sui amorem non exuere. Excessere omnes adytis, aut potius carcere, alteri adhuc inclusi, è quo liberationem tantopere optavere Platonici, tantopere andrôn apántôn Sôkratês sophôtatos. [omnium hominum sapientissimus Socrates.] Ex illo humana industria erepti sunt; ex hoc sola mors eruet, ubi summo liberatori visum. In illum reverti possunt, in alterum illum, ubi semel exierint, redire non dabitur, captivitatis puta titulo. Ego liberatis, & aëre nobiscum liberiore fruentibus gratulor, nec futurum spero, ut posthac patria nostra pergat paradoûnai. [prodere.] Videbaris postremis tuis ad me litteris aliquid petere velle, si quando tertiam Poëmatum meorum editionem adornarem. Fac sciam, quid velis. Nihil est quod tui causa, & non suscipere libenter, & perficere cupiam. Voluissem in iis meminisse Herois istius, cujus sanguine ferrum irrubuit, necnon tui & aliorum. sed non licuit, quoad Leidae mihi vivendum fuit. Optime novi, quid officii mei sit. sed alibi metus, alibi muneris ratio prohibent facere, alias facienda. Vale Vir clarissime & prudentissime, cum uxore & familia. Amstelod. 24 Iul. 1631.
[p. 409]

In liberationem Captivorum Remon-
                    strantium.

QUos tristes tenebrae, formidatique penates
    Ferrataeque diu detinuere serae,
Absolvit nox una viros. Sic, victa dolore,
    Ipsa sibi pietas repperit arte viam.
(5) Et quod non potuit precibus, jam perficit astu,
    Fortunae vindex ingeniosa suae.
Claudite, Idumaei, vasta sacra funera petrâ,
    Et tumulum armiferis cingite militibus,
Claudite vos Christo famulantia nomina, Belgae.
    (10) Et captos totis cingite fluminibus.
Nil agitis. cessere duci custosque, foresque.
    Iam famulis, illo vindice, claustra patent.



186.
THEODORO SCHREVELIO.

LIteras tuas una cum Poëmate mihi tradidit Martialis quondam editor Lentulus. liber hac periphrasi communem nostrum amicum designare, ut in curandis etiam tuis eum lentum fuisse scias. Quas enim ad me exaravisti 30 Iunii, mihi traditae sunt 25 Iulii. Ipsius ergo negligentia factum, ut suavissimis tuis Elegis tam diu caruerim, quorum lectione visus fui mihi non solum juvenescere, alter veluti Phaon, verum propius tibi jungi, & totus intra pectus tuum recondi. Vis judicium feram de carmine, de autore, de utroque? Illud acrior tuus erga me amor secundo pectore extudit, expolivit eruditio sin- [p. 410] gularis,
[...]
*** amore dilexerimus, [p. 411] qua fide, concordia, facilitate una vixerimus, etiam ringentibus iis, quibus ob amicitiam nostram & quotidianam familiaritatem oculi doluerunt. Expectas, ut per ferias caniculares ad vos excurram, sed qui audeam, cum hactenus fuerim desidiae Professor, nec ullo adhuc merito me Reip. huic probaverim. Gloriosius ad suos reverti solent Duces, ubi aliquid indole sua dignum dederint. Etiam me forte tibi gratiorem stitero, ubi non nomine solum, sed re Professorem compellabitis. Tu potius feriis vindemialibus, quae vestrae sunt, huc gradum accellera. Praemonitus de adventu occurram venienti ad eum locum, ubi Harlemenses tui jus dicunt, ub scaphae terras trajiciunt, & saltum faciunt. Vale Vir doctissime & amicissime, uxorem liberosque plurima imperti salute. Etiam D. Professorem Heurnium, Doctore Delmanhorstium, D. Altena collegam tuum, aliosque Pomeridianae sectae viros, saluta. Amstelod. 26 Iul. 1631.


187.
IACOBO PETITIO.

DUplex tuum munus, anni primitias, accepi Petiti dilectissime; alterum meo, alterum uxoris meae palato, delitias fecit. Videris anno aliquo meae palato, ac veluti emphyteusi veterem amicitiam obsignare, ne ejus forte oblivio subeat. Laetor autem praesentis tuae benignitatis causant prokatarktikên [inchoantem] fuisse felicem uxoris tuae partum, quae dum filium effu- [p. 412] dit,

[...]



188.
ABRAHAMO DOMINICI LEEUWARTIO.

LAetiorem catastrophen exspectaveram istius actus, quem coram spectavimus. Verum aliter visum illi, cujus arbitrio res vitae ac mortis geruntur. Post abitum tuum visus mihi fui tristes exequias filioli tui, etiam trans mare, prosequi. Adeo me affecit pueruli calamitas. Quam dum cogito, indignor naturae, quae ea lege nos nasci voluit, ut exquisitissimis modis cruciaret. Alium tumescentes in abdomine aquae, alium nata in ipsis visceribus animalia, alium flagrantes febrium faces exstinguunt. Attamen inter tot moriendi genera, nullum aliud a Deo deprecor ardentius, quam quod a calculo est. Cujus doloribus dicendis, quae par oratio inveniri potest? Filiolo tuo bene est. Si convaluisset, potuisset eidem malo denuo implicari. Ita spem metumque inter sensisses longe te citra vota tua stare. Brevi epigrammate ejus fatum ploravi. Grandia loqui non potui, quia de puero sermo erat. Tu boni consule, & fruere memoria prolis nuper afflictissimae, nunc beatissimae. Vale. 10 Aug. 1631.



[p. 414]

189.
SIMONI EPISCOPIO.

ADhuc inexorabiles sumus uterque, Episcopi clarissime, ego & uxor. Licet meam citius pertinaciam, quam illius expugnaveris. Quod si quam maxime vellem convictoribus aedes meas aperire, non nisi duobus locus esset. Qui numerus plus dispendii, quam compendii afferret rebus meis. Alias causas jam non repetam, nec arcessam altius. Quamobrem rogo, ne ulterius facundiam tuam explices, & de arietibus cogites, quibus impetas Capitoli immobile saxum. Forte proximis Calendis Maji, ubi aedes ampliores nacti erimus, cum illis consilium mutabimus. Interea promovendis studiis juvenis istius, quem commendas, non deero, qua publice, qua privatim. A Comitiis Ordd. proximis, Episcopi clarissime , nihil causae communi metuo. Ingens erit malacia, ubi Amstelodamenses cordatius loqui in animum inducent. Audio hic decretum esse, ne posthac Edicta illa in Remonstrantes rata habeantur, aut executioni mandentur. Haec turbis, odiisque materiam praebere, & facem dissidiorum motibus novis accendere. Ita futurum spero, ut idem ille, qui fluctus hosce aliquando movit, Neptunus, eosdem tridenti suo componat, & Aeolios fratres in ordinem cogat. Vale Vir clarissime & doctissime. Uxorem, D. Couwenhovium aliosque amicos & collegas meo nomine saluta. Raptim. 10 Sept. 1631.


190.
ANTONIO OETGENS VAN WAVEREN.

AMplissime vir,
Gratulor te cum legationis tuae sociis incolumem in Stormariorum metropolim appulisse, quo Federatorum Ordinum jussis deestinabaris. Faxit Deus, ut pericula terrae marisve emensus talis ad nos redeas, qualis abivisti. Nec enim istiusmodi tibicine Respublica, nec Mecoenate nascens Schola carere possit. Illud miror, adeo te studiorum cura affici, ut etiam extra patriam positus, eam nondum deponas, & de iis bene mereri studeas, qui alibi nati apud nostrates eruditionis incrementa sperant. Quae rogatu ampliss. viri N. Gernertsii Syndici Hamburgensis petis, aequissima sunt. Professorum Leydensium nemo est, qui studiosos in convictum recipiat. Civium nemo non, & hi plebei fere omnes, nullo salubrioris scientiae succo tincti. Quae de Germaniae porro rebus scribis, non iniquis hic auribus excepimus. Maximis successibus bellum gerit Suecus, & seculi sui spem superat invictissimus Rex, in cujus magnitudine constituenda virtus cum fortuna decertare videtur. Nec tamen, qui quorundam mos est, triumphum Regi decernere ausim. Aliud est praelio superiorem esse, aliud bello. Acuit saepe fortitudinem desperatio, & animos resumunt, quorum infamiae comes it ruinae metus. Austriacorum consilia uti lentiora sunt, ita & certiora. Nec nos hic infeliciter pugnavimus, intercepta hostium classe, quam malis avibus duxit Iohannes Nassovicus. Illam victoriam versibus celebravi, quorum exemplar mitto. Vale Vir amplissime & humanissime.Amstelod.. 20 Octob. 1631


191.
PETRO CUNAEO.

VAlde me perculit casus optimi juvenis Thomae Honerdi, utriusque nostrûm amici, quem apud Genuates in sacras manus incidisse scribis. Monstrum illud S. Inquisitionis nocte volat, coeli medio, & quot corpore plumae, tot vigiles oculi subter. Non dubito, quin famuli scelere ac perfidia delatus fuerit. Nam qua est aetate & prudentia, ignorare non potuit peregrinantibus _________ [silentium] convenire. Evadet tandem, sed non sine impensis & parentum dispendio. Eandem aliquando sortem expertus fuit Dominus van Loo, importune, cum illic esset, facundus. Non inconsultum arbitrarer, si literas D. Heynsius det ad Holsteinium praefectum Bibliothecae Vaticanae, ut si forte Romam abducendus sit, pro Honerdo intercedat. Solent namque istiusmodi negotia felicius saepe confici privatis intercessionibus, quam Principum, qui in partibus sunt. Sentit hoc Realius noster, cum Viennae detineretur, cui Ordinum imperiosiores literae nocuere, profuere vero quam maxime Catholicorum quorundam Amstelodamensium ad Patres Iesuitas familiares literae. Scripsit mihi Hamburgo ampliss. noster Consul A. Oetgens, Germaniam universam ad nuperam regis Suecorum victoriam contremere, & Erphordiam jam, Thuringae metropolim, occupasse. Tillius exercitus reliquias colligere dicitur ad Visurgim. Hamburgenses, dum incerta belli cogitant, Caesari magis quam Sueco favent. Regem parva primum, & exigua militum manu molientem contemsit Caesar; jam majora molientis impetum vix sustinet. Duos istos Soles Gustavum & Ferdinandum non fert Germaniam. cedendum erit alterutri vel armis vel fato. Vale amicissime & tuos saluta. 1 Nov. 1631.


192.
EIDEM.

VIr amplissime, cognate dilectissime,
Vidimus hic maledicum istud carmen I. Westenburchii, Aretalogi Dordraceni, adjectum Thesibus Polyandraeis, quo non solum in Remonstrantes, vulgi hactenus fabulam, verum etiam in Rectores hujus urbis impudentius debacchatur. Scio hic lectum esse in Consessu Consulum nostrorum. Qui non tam praeconis istius audaciam mirantur, quam quod scripta istiusmodi thesibus suis subjungant Theologi vestri, quin & valvis Academicis affigi sinant. Forte & hoc Perseverantiae sanctorum _________ [indicium] esse putant, ___ _____ __________. [dignitatibus maledicere.] Non deerunt hic poetae, qui carmen istud simili perfricabunt sale. Qui sapiet, abstinebit a contactu. Grotium nostrum appulisse non ignoras. In illum novis animis insurrecturi videntur, quibus aegre est hic conspici hominem, causae innocentia & invidendis virtutibus subnixum. Nescio tamen, an rebus suis vir prudentissimus bene consulat, quod Gallia deserta, in qua maximum est ejus precium, hic se hostium suorum furori & invidiae denuo objiciat. Interim bene ominor, & post tempestatem spero affore alcyonia. Iam in procinctu est, uti de Schola nostra pronunciet Curia. Quanquam ea res me minus sollicitum habeat, quam collegam meum. Scribit ex Anglia Vossii filius, illic militem conscribi Regi Suecorum in subsidium. Is pergit __________, [bene rem gerere,] & Episcopali mitra ab Herbipolensibus donatus, ad Augusti exemplum, Imperatorem simul & Pontificem aget. Tempus est, uti sua convasare incipiat Palatinus, & de repetendo Palatinatu cogitet. Vides quam bene de rebus communibus & salute publica sperem. Affinem tuum Zeistium hac vespera apud me in coena detinui, nec passus fui eum sine meis ad Te litteris abire. Vale Vir clarissime & charissime. Uxorem, socrum, liberos salute. Amstelod.. 15 Nov. 1631.



[p. 419]

193.
IACOBO NIENDALIO.

DOctissime Niendali,
Coepit non leve tui esse apud me precium, cum disticha illa pauca fortè legerem, quae Itinerario D. Erpenii praefixisti. Videbantur mihi sapere erectius ingenium, nec carere acumine ac genio, quem in Poëtis quam pluribus desideramus. Itaque judicavi jam tum, si studium hoc excolere diligentius animus tibi esset, praeclarum aliquid te ac dignum tua indole scripturum. Nec fefellit me mea divinatio. Scaldis tuus devictus fidem facit, nihil de te sperari posse, quod non ipsam spem superet. Ostendisti illo poëmate, nec à poëtica inventione te destitui, nec à dictione, nec à gravibus istis sonis, quos Epicum carmen exigit. Perge isto pede, & summorum poëtarum, quos prisca aetas tulit, vestigiis insiste. Illos postquam admirari coepi, senti me non parum in istis studiis profecisse. At jam canendo fessus barbiton ad Palladis aedem suspendi. Tu prodi in theatrum & emerito succede novus vates. Argumentum suppeditabit Patria, Princeps, & felicitatis publicae privataeque donator Deus. Vale Niendali doctissime & humanissime. Amst. 20 Nov. 1631.


194.
PETRO CUNAEO.

IAm vidisses me, virorum doctissime, & cognatorum charissime, nisi ex relatu, nescio [p. 420] cujus, intellexissem, apud vos esse Avunculum tuum D. Regemorterum, qui cum venire non soleat sine appendicibus & apparatu, nolui familiae tuae numerum hoc tempore augere. Praesertim, cum & hyemis inclementia & uxoris tuae ac meae non dispar condicio idem mihi, quod tibi, suaserint. Verebar insuper, ne dum apud vos sum, Curia forte contra nos pronunciaret, & sic ludibrium quibusdam vestrum deberem. Ut verum fatear, jam me Leidae desiderium capit, & tui praesertim, quem inter amicos complures habui non uno nomine primum. Non poterit sermonibus nostris deesse materies, sive laetam, sive non omnino laetam voles. Nec enim prorsus ex voto bonorum eunt res publicae, nec prorsus praeter votum. Senatus noster Scholastica jam se lite expedivit. Superest alia, quae longius Syrma trahit, propter illos ______π_π____, [longa trahentes pallia,] si Troadum epitheto alludere liceat, ad Calchantes nostros. Nempe expectamus indies, uti in Presbyterio locum sibi eligant illi, qui apud nos Mosen repraesentant, quem libri tui titulus, optimo exemplo, Aaroni socium facit. Hoc si ferrent Ecclesiastae Amstelodamenses, posset sine motibus res haec abire. Quia Aaronis mentionem feci, libet referre quorundam anxiam nimis subtilitatem. Quiritantur Mosen in titulo libri tui a sinistris stare, Aaronem a dextris, ac si huic primae, illi secundae in populo Dei partes tribuerentur. Sed haec non sunt curae Hippoclidi. Interim gaudeo Curiae utriusque Senatores Amstelodamensium institutum probasse. Minus invidiae ac quaerimoniis obnoxium esse solet, quicquid a potentioribus jure geritur. Peripatus nostra propediem sua forma spectabitur. Erectus est suggestus, exspectatur doctor. Lectionum initium fiet, ut opinor, ante Calend. Febr. sub Consulum, quos praesente anno habuimus, auspiciis. Utinam illud Scholae huic decus affere possem, quale afferri a Professore par est. Annitar pro virili. Nec deerit laboribus meis summum Numen. Libros tuos de Republ. Hebraeorum, ut omnia tua, exosculatus sum. Magnum illorum hic apud non vulgariter doctos precium est, tum ob observationes Thalmudicas, quas apud ipsos autores legere cujusvis non est, tum ob dictionis Romanae, qua omnibus hujus seculi doctis praecellis, puritatem. Ego, quae Philosophorum pulpam sapient, hac aestate, si Deus siverit, reponam. Libros meos de Sceptica Philosophia, oppositos libris tribus Pyrrhoniarum Hypotyposeon Sexti Emperici, magnam partem absolvi. Si trimestre adhuc feriari licuisset, potuissem absolvere. Sed nolim haec alios scire, ne videar aliquando, operis minus eruditi expectatione, vos detinuisse. Vale Virorum summe, & domesticis omnibus salutem imperti. Tua feliciter pariat, nec mea infelicius. Si Imperatores essemus, sat multis munimentis insisteremus. Amstel. 28 Dec. 1631.



[p. 422]

195.
EIDEM.

BInas tuas literas accepi, Cogatorum charissime, & celeberrime, quarum prioribus adjunxeras pyxidem unguentariam pro quo munere gratias tibi agit uxor & uxoris maritus, quem non potes non nosse. Illa jam meliuscule habet, postquam _π______ [apostema] aperuit chirurgi novacula. Dolendum profecto facilem istum sexum tam difficili, ac crudeli egere curatione. Quid facias? ex primae matris transgressione, haec matribus nostris incumbit calamitas, ut etiam de illis verum sit dicere, π______ ___ ___π___ π____, &c. [saepe enim tota civitas.] Infans, Iacobus nomine, athletice valet, & nocturnis clamoribus aedes meas implet. totum diem stertit, securus quid Tiridaten terreat. Divisum imperium habet cum reliquis mortalibus, qui noctu dormiunt, de die vigilant. Misi nuperrime tibi per Doctorem Tollium exemplaria orationis meae incompacta, quod inofficiosum officium rogo boni consulas. Festinabat ad vos amicus iste, itaque dabam illi, prout ad manum erat, sine veste Dianam, oblitus & officii mei & honoris vestri. Lis Ecclesiastica, Senatum inter & Presbyterium hactenus exagitata, ex voto Magistratus composita est, intervenientibus Synodi Delegatis. Transactum his condicionibus: uti ad Calend. Maji proximas _________ [consessum] differat Senatus: quae super hac re acrius ex umbone disceptata fuere _______ [oblivio] aboleat, praeterea ut sententiam dicant Senatus delegati deliberativam, non decisivam; denique ne in Ecclesiastico ordine quicquam bene positum innovetur, & sic hi motus animorum, atque haec certamina tanta, pulveris exigui jactu compressa quievere. Quam apud vos animose pro famulo peroraverit Razivillius, intellexi. Ita Agamemnonem allocutus fuit commotior Achilles. Rectoris tibi munus & dignitatem gratulor. Non alius istas magnificentiae partes obit dignius graviusque. Rectoratum tibi opto facilem, & qui sine magnis motibus tibi & Academiae decurrat. Vale Vir clarissime & dilectissime. Uxorem liberosque meo & uxoris nomine saluta. Amstel. 14 Febr. 1632.


196.
EIDEM.

VIr clarissime ac cognatorum dilectissime,
Non sinunt me diutius elinguem esse publica gaudia, quibus luculentam materiem praebuit haec aestas, sub Principe feliciter forti & prudenter audaci. Iam Musis aeger & tristior valedixeram, abdicaveram a me Phoebum, Gratias omnes, & studia ista amoeniora, quibus impensius me addictum fuisse profiteor. Verum uti Miltiadis trophaea somnum adimebant Demostheni, ita mihi veternum excutiunt Principis nostri stupendia usus, ac felicissimi successus. Malui balbutire & dissonum epos scribere, quam obmutescere, praesertim cum non dessent hic, qui hortabantur, ne grande hoc Reip. nostrae incrementum indictum sinerem. Tentavi itaque veterem cantum, qui si minus placebit exactis ad omnem elegantiam auribus, officio tamen pietatis, & profusioris in Patriam & Principem affectus probari forte poterit. Voluissem limatius esse, quod scripsi, Poemation, sed non vacat longius hisce studiis immorari. π______ [operis accessiones] nunc sunt, quae olim cum otium abunde suppeteret, ____ [opera] fuere. Quamobrem Areopagitica judicia deprecor, & Minois frontem. Non semper tonat Iuppiter, sed subinde murmurare in nubibus contentus est, nec fulminat semper, sed & leviuscule fulgurat. Quae amicis inscripsi exemplaria, velim per filium aut ancillam exhiberi, ubi commodum fuerit. Vale Vir clarissime ac praestantissime. Uxori liberisque, D. Heynsio, Vorstio aliisque collegis salutem plurimam uti dicas rogo. Amstel. 1 Sept. 1632.


197.
EIDEM.

COgnatorum clarissime & charissime,
Venerunt ad nos filii tui salvi & incolumes. Exhilarabar ipsorum conspectu, & videbar mihi jam aliquatenus te frui posse. Gaudebat non minus Casparus noster, qui jam animo ad vos cogitabat. Feriae sunt trivialium Scholarum, & dies hosce aliter quam feriando transigere nefas puerulis videtur. Itaque non est quod operose efflagites, ut eum Leidam excurrere patiar, quem missurus fuissem ultro, nec invitatum. Veniet, Deo volente, & cum tuis trigam faciet. Gloriabitur, opinor, se argenteo calamo donatum a Scholarchis, ob bene scribendi peritiam. Princeps noster hactenus urbes expugnavit; jam provincias deditione accipit: Gratulor & faveo egregiis Patriae successibus. Sed hoc in aurem Tibi dicere ausim: Aut jam debellandus omnino est hostis, & ad pacis conditiones compellendus, aut exhausto aerario debellamur ipsi. Amici, dicebat veterum aliquis, si sic iterum vicerimus, periimus. Excrescunt in immensum rationes & nomina publica. Bene mecum actum puto, quod pro illis non spoponderim. Viderint π_________. [praepositi.] Nostrum est animis ac linguis favere. Vale vir clarissime, & uxorem, socrum, liberos & amicos per occasionem saluta. Raptim. Amstelod. 20 Sept. 1632.


198.
ROCHO HONERDO.

ARionem tuum inter aequoreos Deos canentem legi, amplissime Honerde. Ita & Augustum aliquando inter Romanos suos, Apollinis habitu consedisse opinor. Ficto Arioni favit olim mutus piscis, Quamvis mutus erat, voci favisse putatur Piscis, Arionia fabula nota lyra. At ego cantui tuo faveo, non exemplo muti delphinis, sed ejus qui carmini tuo potest ________, sive linguis favere. Imperii nostri momenta prudentiaeque civilis voces, veste involvis poetica. Prima & summa rerum nostrarum exequeris, & Duces laudas, per quos hactenus inconcussi stetimus. Utinam haec intelligere concessissent aequiores Musae Principi, cujus illa laudi destinasti. Meruit inter astra referri Delphinus Arionis sospitator. Quamobrem nos majore jure te Principum Encomiasten Dis Superis miscebimus. Arionem citharaedum morti subduxit piscis. Tu tenebris & oblivioni longe majora nomina. Videris mihi a senecta vires capere, & a canicie dicendi scribendique vim. Qua aetate in aliis languet vatum furor, in te gliscit. Vere Arionii sunt versus tui, qui non solum doctissimos viros D. Cunaeum, Vossiumque affecere, sed & ipsos castrenses Delphinos demulcere queant. Gratias Tibi ago maximas, quod meis quoque auribus istum tuum citharaedum indulseris. Qualis sopor fessis in gramine: tale tuum carmen nobis divine poeta. Vale Vir amplissime & doctissime. Salveat à me uxor, & filius mediis elapsus Achivis, Loyolitis volebam dicere. Amstel. 16 Octob. 1632.



[p. 427]

199.
PETRO CUNAEO.

COgnatorum & doctorum celeberrime,
Poëma amplissimi Senatoris Honerdi Hagam ad autorem remisi, additis literis, quibus quid de Arione isto sentiam, exposui. Iudicabis mecum & poetae ipsum partibus probe defungi, & juxta viri prudentis. Qui ne summorum Principum illustris memoria exolescat, Patris Auriaci laudes filiorum gloriae sociat. Utinam sicut inter aequoreos Deos canens Arion salvus evasit, & in terram expositus fluctibus subductus fuit: etiam Patriae nostrae aliquando contingat post bellorum tempestates in pacis portu respirare. Omnino mora opus est & belli remissione, ut quassam Reip. navem reficiamus. Audio Aeolos contra flare, nec ferre mitem Favonii aut Zephyrorum auram. Vale vir clarissime & amicorum amicissime. 18 Oct. 1632.


200.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

NObilissime Haestrechti,
Scribit <"http://www.thelatinlibrary.com/horace/epist1.shtml">Horatius
ad Iulum Florum in haec verba:
        Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
        Claudius, Augusti privignus scire laboro.
Ego verò non minus scire desidero, quibus terrarum oris degat Haestrectius meus, vir ad [p. 428] omnia summa natus, & ejus capax fortunae, cujus nec ipsos heroas pudeat. Scripsissem jam pridem. Sed nescio an Dioecesis te habeat Trajectina, an Brabantia, an Hollandia. Si me sospitem esse cupis, fac me certiorem, ubi vivas, quomodo vivas & cum quibus vivas. Te incolumi sentio mihi quoque vires addi. Cum dubio nuper Marte obsessa esset Trajectum ad Mosam, familiarius, uti inter amicos fieri solet, confabulati sumus. Iam inclinationem in partes nostras fecit Mavors, & facta est ad Rempublicam nostram egregia accessio istius urbis expugnatione. Si dubitas, eximet animo tuo dubitationem omnem hoc meum Poema, quo Principis nostri heroicos ausus executus sum. Ubi a venatione te recolliges, illud lege. Videbis me non fraudasse debitis laudibus illos duces, qui pro rege Hispaniarum res praeclare gesserunt. Didici etiam in hoste laudandam esse virtutem. Quam vellem, ita visum esset superis ac terrestribus Dis, uti tandem coeant in pacis, aut induciarum federa Belgicae populi. Quid expediat, judicare non est meum. Supra captum poetarum sunt regnorum momenta. Illud tamen audeo eloqui, me praeferre tutam pacem pertinaci bello. Vale amicissime, & fac videam propediem valetudinis tuae indices literas. 14 Nov. 1632.



[p. 429]

201.
VINCENTIO FABRICIO.

LIteras tuas, doctissime Fabrici, una cum Oratione tua mihi tradidit vir officiosissimus Vichevortius. In literis omnia mihi placent, praeter ea, ob quae me tibi placuisse scribis. Nec enim illa in me agnosco, quae mihi affingis, nisi forte tu ea perspicere potes, quas in aliis potius, quam in me reperias. Quare superlativos tuos, quos in me congeris, amolior, ratus tutius mecum agi, si inter humiles positivos stem. Nam comparativis accenseri non minus odiosum esse nosti. Loquar tecum familiarius. Scribis te Hamburgensem esse. Verum aut ego vehementer fallor, aut nihil Saxonicum vel Hamburgense sapit tua dictio & scribendi genus. Germania superior, si pleraque ingenia spectos, hodie inferior jure dici possit. Te aliosque excipio, qui soli indole erectiores animos geritis, & inanibus sonis non contenti orationem componitis ad masculas periodos, in quibus nec nervos desideres, nec succum bonae mentis. Nec est quod febres, catharros aliasque sordes objicias. Optime a morbis & sordibus sibi cavent, qui istis mederi possunt. Gratulor Leidae, quae Encomiasten nacta est etiam inter peregrinos. Debebant lautius haberi, qui tam erudite, tam laute & copiose de Fame publica verba fecerunt. Audio te operam tuam addixisse doctissimo, & mihi amicissimo viro D. Swaerdecronio. Non poenitebit te hujus instituti. Frueris tali viro, quales si omnibus Scholis essent praefecti, uberiorem doctorum sementem referrent Batavi. Amicitiam meam, quam expetis, offero tibi dosi quam maxima, etiam ad libras. Valde hoc munerum genere liberalis sum. Vale Vir amicissime, & me ama. 4 Dec. 1632.


202.
PETRO CUNAEO.

QUanquam quod scribam non habeam, illud tamen scripsisse operae precium fuerit, me per triduum ex oris ulcusculo laborasse. Adeo ut coactus fuerim a lectionibus abstinere, ut affectae parti quies esset. Sentiebam loquendo exasperari malum. Convaluit jam per Dei gratiam illa corporis particula, sine qua nobis non licet esse professoribus. Nolui hoc te ignorare, cum indulgens sibi fama exaggerare saepe numero soleat aliorum mala. At quantus, mi cognate, bellator, quantus heros occidit, morte quidem illustri, sed luctuosa Sueciae & universo orbi Christiano. Sic Decii occubuere, sic salvo exercitu & clypeo Epaminondas. Nisi de novo exercitus Duce inter Germanos & Suecos conveniat, recuperabit facile amissa Caesar. Multi Duces Cariam perdiderunt. Utinam in acie non stetisset, sed praeliorum periculis exemptus summae rerum se reservasset. At nunc magna Ducis sub terras ivit imago. [p. 431] E Gallia demum profugit regis frater, novas iras colligens, ob necem Ducis Montmorancy. Ego Principi ad suos reduci gratulor. Vale. 10 Dec. 1632.


203.
CONSTANTINO HUGENIO.

BEnè habet, Nobilissime Hugeni, quod carmen meum Dîs Superis, inferis & terrestribus gratum fuisse nuncies. Licet quos tu inferos Deos vocas, apotheosi donare soleat & inter indigetes referre Romanus antistes. Nec tamen repugno inferos dici, qui in inferos imperium exercent, & pallentes animas modi evocant Orco, modo ad tristia tartara mittunt. Te verò ex eo loco subductum gaudeo, ubi vel peste vel armis itur ad generum Cereris. Saepius tui cura animum momordit, atque haesit sub pectore fixa:
        <"PenelopeVertaling.html#15">Sive quis Antilochum
narrasset ab Hectore victum,
        Sive Menoetiaden falsis cecidsse sub armis.
Non quod credam te inter bellatores stare, sed quia castrensi morbo plurimos exstingui rumor est. Hactenus te servavit Apollo, & ut porrò servet propitius Deus rogo ac precor. D. Brosterhuysium, quem mihi commendas, totum in animo gero, & ubi oportunum erit, luculenta commendatione tradam iis, penes quos potestas est distribuendi munia publica. Factum etiam id ante per occasionem. Sed lentis hîc maxillis, non editur quidem, sed decernitur. Expectandus alius fabarum jactus. Non loquar explicatius. Mitto [p. 432] lachrymas, quas in amicissimi viri obitum fudi. Is Hamburgi fide conjugali egregiae Virgini obstrictus statim à sponsalibus obiit. Vale Vir praestantissime, & Barlaei tui memoriam sine subinde recursare animo. Amstel. 14 Decemb. 1632.


204.
ADRIANO PLOOSIO.

FEriae jam sunt apud nos, nobilissime Ploosi, & sicuti de rebus Patriae jam loqui cessant Irenarchae, etiam nos fibulam professoriae linguae ad dies aliquot imposuimus. Quare liberior & expeditior circunspicere coepi, quibus mihi ex officio scribendum putarem. Inter eos occurristi inter primos, quem & publica & privata merita arctius mihi junxerunt. Et licet nihil habeam curis tuis dignum scribere, tamen libuit, ne non scriberem. Intellexi in eorum te esse numero, quibus demandatae partes de induciis deliberandi. Grandis profectò illa provincia est, odio non minus quam gratiae obnoxia. Imus enim & hîc in partes Batavi, dum aliis pacis, aliis belli studia placent, aliis lorica, aliis toga, aliis tuba, aliis tibia; his clypeus, his pilea. Audio hic discrepantes valde & dissonas nostratium super hoc argumento voces. Quibus induciae displicent, his ferè nitumtur praesidiis: Illas ab hoste peti, quia adverso se Marte fractum videt, & terras suas excursionibus nostrorem patere: pacis artibus uti, ut magis no- [p. 433] cendi oportunitatem captet: frequentius conventionum pacisque simulationes credulis, quam arma nocuisse: per inducias spatium hosti dari recolligendi vires suas, ut acrius in nos insurgat: futurum forte, ut induciarum tempora nobis currant nec pace laeta, nec bellis illustria: languere tunc disciplinam militarem, negligi urbium tutelam, segnitiem subire belli ducibus, qui Martiis curis expediti turpibus se dare solent, & luxu effeminari: urgendos esse felices belli successus, iisque instandum: cogitandum quid de non ineunda cum Carthaginensibus pace suaserit Nasica: vacuam armis Romam civilibus bellis periisse: otio gliscere domesticas liticulas & sublato exteri hostis metu incrementa capere: a Caesare forte per latus Germaniae peti nos peti posse. Palatinorum Principum habendam rationem : hos alia ratione restitui non posse, nisi flagrante ubique bello & adactis ad incitas Austriacis: consulendum sociorum armis Sueco & Gallo, quibus gravis est Austriacae domus potentia &c. At quibus olivas sapiunt, ita disserunt: Bella & juste suscipienda esse & finienda: aliud pietatem, aliud utilitatem publicam suadere: prudentiae esse, victoriae suae modum ponere: nimia bellaturiendi libidine saepe parta amitti: fortunam reverenter habendam; ludere eam in bellis, & momento vultum mutare: aliud esse urbibus aliquot exuisse Hispanum, aliud bello superiorem esse: fortitudinem in hoste saepe summa rerum desperatione acui: accisa quoque esse aeraria nostra: civium loculos plus aequo sollicitari, & tonderi gregem non sine multo murmure: bella inter calamitates esse, & divinae irae flagella: in Germania magis incommodo nostro, ob impedita commercia, quam commodo pugnari: Gallum facile se bello expedire posse, nos minus, & quae sunt hujus generis plura. Ego, vir summe, judicium non interpono. Arcana potentum scrutari nec muneris mei est, nec virium. Fruor apud me tacitus horum meditatione, nec ultra me fatigo. Patriam salvum cuperem seu pace seu bello. Ad te, Vir amplissime, liberius haec scribo, quia scis sine Poetis haec negotia confici posse. Utcunque res istae cadent, melioris famae precium merentur, qui vel cum hoste transigent prudenter, vel si ita res exiget, strictum mucronem denuo intentabunt. Scripsi Epigrammata duo, unum pro Induciis, alterum pro Bello, in gratiam discrepantis Reipublicae. Eligant vel hoc vel illud, quibus aut calidus est circum praecordia sanguis, aut detumuerit bilis. Mitto utrumque, ut animum a publicis curis fessum nostris lusibus recrees. Vale Vir nobilissime. Deus Opt. Max. tua & aliorum patriae patrum consilia secundet, ut ea decernatis, quae ex re erunt Foederatorum. 16 Dec. 1632.



[p. 435]

205.
IOH. ISACIO PONTANO.

CLarissime Pontane,
Nihil est, quod non tua causa libens & facere & suscipere cupiam. Iunxit nos, praeter alia, artium ac disciplinarum liberalium commune studium. Facile hae artes, quia liberales audiunt, humanitatis officia a cultoribus suis impetrant. Quod petis Nuptiale carmen, mitto. Nolui operosum poema scribere, tum quod sciam illud te non expectare, tum quod Poeta & Veneris puer longas moras oderint. Hujus res furore & impetu geruntur. Nec minus Poetae praecipites motus amant, & suo quoque furore, si Platoni fides, aguntur. Quare Epigramma hoc, aut Epigrammati affine carmen benigne interpretare. Tibi vero, filiae tuae, ac sponso nuptias istas gratulor. Faxit summus ille conjugiorum proxeneta, uti votis tuis respondeat nuptiale hoc fedus. D. Antonio Matthaeo genero tuo, viro eruditionis & pietatis fama celebri, me & officia mea omnia, prolixe defer. Theses tuas Physicas legi, in quibus omnia placent, illa thesi excepta, qua statuis elementa esse primum rerum materiam, adeoque nulla forma substantiali esse praedita, sed accidentia & primas qualitates habere pro forma. Quod an Peripatus ferat, valde dubito. Ego supra hac re a te dissentire malo, contendere tecum nolo. Quare rationes contra illam thesin non conge- [p. 436] ram. Etenim de nuptiarum forma cogitanti minus oportunun fuerit de formis elementorum disceptare. Vale doctissime & amicissime Pontane. Amstelod. 10 Ian. 1633.


206.
CONSTANTINO HUGENIO.

NObilissime Hugeni,
Intellexi ex praestantissimo viro Iacobo vander Burch, desiderari scriptorem, qui res superiore anno ab Illustrissimo Principe ad Mosam praeclarè gestas, seculo donet. Quod ut fiat necessarium prorsus arbitror, ne tantum facinus nesciant ii, quorum bono illud susceptum, confectumque est. Me quod attinet, istiusmodi Spartam nactus sum, quae lectionibus publicis privatisque adeò me fatigat, ut vix in ullum amoenioris studii diverticulum deflectere liceat. Etiam interpellationes amicorum eas mihi horas suffurantur, quas magis seriis meditationibus largiri cuperem. Quod si Atlantis est, humeros prius suos explorare, priusquam eos coelo fulciendo commodet, sanè sentio ego, quam sim isti oneri impar. Mediocre poëma pangere concessum mihi, sed historici laudem plane refugio. Prudentia hic opus & stylo ad res istas idoneo, & hoc cavendum quam maximè, ne poëtam in historia agamus, quod Floro multis locis contigit. Etiam D. Heynsii exemplo didici, quam difficile sit res gestas enarrare gravi oratione, assuetis canere. Forte unus hoc [p. 437] dissimulare potest Grotius. Et quis ego, qui illud argumentum tractare audeam, hoc seculo, quod vel ob leviter malè sectum unguem stomachatur. Nec est cujusvis Iovem effingere, aut Principe nostra digna loqui. Non haec mihi vis, aut tantarum rerum capax animus. Loquar com Horatio: mihi nulla rura, ac spiritum parvae tenuem Camoenae Parca non mendax dedit. Hoc demenso contentus, statui me meo pede metiri. Non omnibus omnia concessere Dii, aliis polemikà érga, [bellica facinora,] aliis kitharên [citharam] inquit Homerus, & aoidên. [cantum.] Petiit olim ab Horatio Agrippa, uti sua & Caesaris bella scriberet. sed excusavit se prudenter Flaccus; illa Oda, cui initium: Scriberis Vario fortis. quanto magis nos, vir magne,
                —— neque haec dicere, nec gravem
        <"Horatius.html#ode106">Pelidae
stomachum cedere nescii,
        Nec cur sus duplicis per mare Ulyssei,
            Nec saevam Pelopis domum
        Conamur, tenues grandia. dum pudor
        Inbellisque lyrae Musa potens vetat
        Laudes egregii Principis & ducum
            Culpa deterere ingeni,
&c.
Certè alium vocat iste labor, cui pectore pleno defluit historicae felix opulentia venae. Non deero meis partibus, sive induciae belli portas claudent Induciae, sive eas claudi non sinet publica Federati Belgii prosperitas. Vale. 3 Febr. 1633.



[p. 438]

207.
ERYCIO PUTEANO.

AMplissime doctissimeque Puteane,
Legi Stateram tuam, qua Pacis & belli momenta rigidè ponderas. In ea nescio, an pietatem magis tuam, an facundiam, an prudentiam mirari debeam. Pius es, quia pacem suades. Doctus, quia ita suades, ut dictionem rebus, res dictione acuas. Prudens, dum ex praeteritis, & praesente Reipublicae statu, de futuro sapienter conjectas. Utinam ad saluberrima tua consilia attendant vestrates & nostrates. Et jam attendunt, affectu hactenus meliore, quam effectu. damus hoc rerum magnitudini. Non facile coalescunt partes tam diuturno bello distractae, fortuna successibusque dispares. Conficiet forte mora rem, cujus expectatio molesta est pacis cupidis. Eam ut vos magis desideretis, quam nos, causae sunt non leves. Iam paries vester Lovaniensis, proximus Trajecto ardet. a belli viciniore incendio metuitis vobis Grudii, nec immerito. abitum parat Apollo, quoties tonat & fulminat propinquus Mavors. Ubi hic aestuat, frigent studia, rigent Musae, congelascit Hippocrene. Illud miratus fui, tanta te libertate loqui in Hispanorum regno, apud quos vix sentire licet, quod velis, nedum eloqui, quod sentias. Scribis quae vera sunt, & salubria vobis & nobis. Vos ut ab armis abstineatis cogit necessitas, nos de pace cogitare monet pietas. apud vos plus querimoniarum est, apud nos pecuniarum. Vos praesens rerum facies terret. nos futura forte. De vobis dicitur, distrahi animis proceres vestros, flere aeraria, conqueri militem. quae nobis minus objici possunt. Deterior sors adversam fortunam deplorantium, quam metuentium. Belligerare generosum admodum est, sed & cauponari bellum, familiare quoque fuit Romanis. E pace lucrum sperat, quisquis victus est & inferior. Transactione impetrare studet, quae ab armis sibi promittere non audet. Sed de his cogitent Irenarchae. Quanto utilius paciscemur, tanto erit Federatis gratior pactio, quo tutius, utrisque. Ego vir summe tuis votis subscribo, & subscribunt omnes, qui togam tubae praeferunt. Non scribo haec, ut aut vobis exprobrem , aut de rerum nostrarum statu confidentius praesumam. Sed ut videas Historiographum & Philosophum, Consiliarium & Poetam, Lovaniensem & Amstelodamensem Professorem, eadem credere, eadem vovere, eadem loqui. Vale praestantissime Puteane, & qui pacem fortiter suades, aeternam mecum spera. 4 Mart. 1633.

208.
PETRO CUNAEO.

COgnatorum charissime & doctorum clarissime,
Cum nuperrimè libros Ethicorum Aristotelis auspicarer, Oratiunculam habui de conjungenda in Principe Virtute & Prudentia, adversus Machiavelli maximas, & consilia ista minus sana, quae Principibus suis Florentinis olim suggessit. Ita eunt res humanae, versutia magis in Rerump. rectoribus, quam honestas ipsa laudatur. Late imperare, regni fines promovisse, regium creditur, quibus vero id artibus fiat, curamus scilicet. Omne punctum tulit, non qui sancte & honeste, sed callide imperat. Putavi ego, non alienum esse ab Ethici officio Virtutis & Honesti causam rigidius agere, adversus illos, qui praeter utilitatem, & commoda imperantium nihil crepant. Nec desinent, opinor, Principes Machiavell_____, etiamsi & vivus vapulaverit Machiavellus, & mortuus etiamnum mihi vapulet. Mitto Tibi exemplar ex more & officio. Cui omnia mea hactenus credidi, etiam hoc commentum meum credere audeo, quod si non ab ingenio & doctrina, ab honesti tamen patrocinio veniam facile impetrabit. Vale Vir clarissime & amicorum humanissime. Ita loqui libet, quia haeret animo infixa humanitas illa tua, qua me cum Leidae essem, nimis officiose excepisti. Expecto uti etiam meae erga te humanitatis, & benevolentiae periculum aliquando facias. Raptim Amstelod. 9 Aprili 1633. Salveant uxor & familia omnis.


209.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Iam pridem filiae tuae nuptias celebra- [p. 441] sti, quod non nisi sero, & post peractas nuptias rescivi. Nunc filii Tibi charissimi exequias celebras. Ita laeta tristibus temperat sapientissimus rerum humanarum moderator, nec adeo sinceram vult esse voluptatem nostram, quin sollicitum aliquid illi intervenire patiatur. Ego Tibi ex animo condoleo, ut qui juvenem illum ob eruditionem, modestiam & morum gravitatem unice amaverim; etiam ob indolem, quam à parentibus optimam acceperat. Habuit illum jamdudum Gallia, sed non reddidit. Vidit, sed patriae suae, proh dolor, invidit. Libet enim jam plusculum Lipsianízein. Nescit nimium dolere, quisquis pius, quisquis Christianus est.* nec potest non dolere, quisquis pater est. Hoc affectus est, illud religionis. Levius sit patientia, quicquid ab homine corrigi nefas. Primum mortalitatis solatium est, moriendi necessitas. Atque ut amandi sunt liberi, quia naturale; sic, quia naturale quoque est eosdem mori, in hoc, ut in caeteris rebus, cedendum naturae. At, putas non vivere filium? Certe, non aliam vitam sapientis esse credidit magnus ille Socrates, quam eam, quae anima est à corpore separatae. Putas mortuum esse? non arbitrantur Philosophi illos mori, qui vixerunt bene. Pergunt expeditius & serenius vivere, qui sine corporis impedimentis vivunt. Quibus vita per scelera & omne flagitiorum genus acta est, in vivis mortui sunt, utcunque illustri loco positi. Luges natum genitor. at, cum audies ab Anaxagora, te mortalem [p. 442] genuisse, lugebis minus. Disserebar inter familiares suos Philosophus ille, de rerum natura, earumque ortu ac obitu. cumque de filii morte nunciaretur, postquam paululum tacitus substitisset, conversus ad illos, Sciebam (inquit) me mortalem genuisse. Parentis partes sustines, & inter patriae patres assessoris. Hujus est infracto esse animo; illius, moderatè affici iis malis, quae mala esse neque gravis & mascula Stoa. Qui ob filii mortem lugent, ob hoc lugere videntur, quod non lugeant illos filii. Si durum est, amisisse bonum; illud juvet, hactenus non habuisse malum. Minus enim malus est, quod ex parte vitae humanae conditio est, ut aegrius feramus malorum praesentiam, quam absentiam boni. Hic siquidem solo damno, illic sensu miseri sumus. Si filii adspectu te frui nolunt Superi, volupe erit, virtutum ejus meminisse. Fuit tuum istud depositum. at magis Dei. Deposuit apud te educandum, & <"PenelopeVertaling.html#111">in patrias artes erudiendum
. repetit in spem patriae educatum adolescentem is, qui prior dederat. Nec credendus est inique repetere, qui sua, non nostra repetit. nec credendum est, praematurè repeti, qui ad mortem maturus fuit, ex quo natus fuit. Quo quis citius in portum applicat, eo celerius vota exsolvere debet. Navigantibus similes sumus, qui dum longius, oborta tempestate, navigare prohibentur, in proximos sinus deflectunt. Flores plurimos videmus, quod in ipsa akmê & vigore tempe- [p. 443] stivum est. Sed malles domi obiisse, inter amplexus tuos & matris, inter fratrum & sororum* voces ac postrema officia, inter amicorum circumstantium fomenta & auxiliatrices manus. At, si Mathematicis fides, sive Bruxellis, sive Romae, sive Hagae obierit, domi obiit. Si terra punctum est, si puncti nulla sunt intervalla, sane domi moritur, quisquis ullibi. Verum ut gravius quid & exactius loquar, nemo moritur domi, qui scit se hic in terris coelo, hoc est patria extorrem esse. Omnis nostrum mors, exulum est, non indigenarum, hospitum, non civium. Nec ignoras, doctissime Myli, qua oratione apud Ciceronem Cato & Laelius filiorum desideria solentur, quid animi fuerit Pericli, Xenophonti, Paulo Aemilio in istiusmodi casibus. Noluit se miseram vocari Livia, amisso Druso. noluit major Cornelia, amissis filiis. Felices potius se dixere, quod tales genuissent. Fateor, gravissime tulit M. Antoninus Imperator, Philosophus dictus, sortem suam, quod Commodum filium haberet. Ea nota sunt Augusti carcinomata, qui optasse fertur, coelebs vixisse, & sine natis. Talem si amisisses, doluisses merito non rediisse ad meliorem mentem. Iam, cur pium lugeas? qui inter beatos vivit, & extra vitae hujus Symphlegadas & aerumnas in tuto est. Naturae beneficium est, malam sobolem abstullise. ejusdem quoque beneficium est, bonam accepasse. Gaude, quod habueris reverentem Dei, parentum, praeceptorum. Scio qualem formaverim, qualem praece- [p. 444] ptis institutisque Philosophiae abundantem dimiserim. Nolles forte tabe periisse. At tabidi sumus, quotquot vivimus. In quibus calor humidum, quo constamus & nutrimur, depascit, ad tabem omnes eunt; & desinunt vivere, simulac incoeperunt vivere. Illud discriminis est; in quibusdam vitalis flammula extinguitur citius, in quibusdam tardius. Alii ad mortem imus, alii festinamus, alii repimus. Nemo non vivendo & moritur, & tabescit, & marescit. Adhaec senes fere uno modo moriuntur, adolescentes infinitis. Et parum interest, quo genere mortis pereat, qui fato & divina voluntate perit. Non curat, qua porta exeat, qui urbe exire cogitur. Qui tabe pereunt, causas mortis suae soli Deo & naturae imputant. Qui naufragio, qui gladio, qui incendio intereunt, cum fortuna & coecae sortis iniquitate imprudentius ligitant. Qui filios habent, jam sollicitos dies, jam noctes agunt, jam spes suas futurae conjugi, jam venturis honoribus donant. Ab his curis securos nos reddit sola mors. Fles morientem. at non flebas nascentem, cum idem vitae & mortis sit principium. Non est quod tuam, aut quod illius sortem deplores. Ille iter vitae inter Virtutem & Voluptatem ambiguum sub pedibus calcat. Tu charo oneri & pignori quod timeas, non habes. Fortunae minas evasit, & lenocinantis mundi illecebras ac pestilens contagium. Qui offenso pede lapidem loco discutit, & thesaurum invenit, modicum dolorem lucro solatur. Qui moritur, [p. 445] mortis sensum coelestium bonorum luculenta possessione discutit. Nulla mors misera est, quam felicitas ista animae excipit. Praeoccupavit filius tuus mortem, cujus longior mora aeternae beatitudinis dilatio est. E vinculis, è carcere (loquar iterum Socratice) in libertatem abiit, ex angoribus & doloribus ad gaudia. Quid iniquius? quam amici causam lugere, ubi is se in libertatem ex ergastulo vindicaverit. Emensus est stadium, in quo currimus & sudamus etiamnum. Metam prehendit, palmam tenet, coronam victor habet. Parta victoria, nemo Duces, nemo milites miseratur, sed publicis potius gratulationibus excipit. Ultimos in scena actus majore hilaritate exequuntur Poëtae. Felix ergo & laeta & gloriosa est vitae catastrophe, quae placida, quae pia hominis Christiani morte finitur. Si pergimus dolere, & plangere, invidentibus propiores habebimur, quam faventibus. Nec enim tam bonis frui desiit, quam majoribus gaudere cepit. Superest Filius alter, manu & consilio promptus patriam juvare. In hoc vultus tuus & animus conquiescat, quoties ab illo, quem coelum tenet, oculos avertes. Animum hactenus, Vir summe, firmavisti constantibus exemplis, nec mentem solidam concussit tibi majorum malorum vis. Non succumbes filii jactura, qui Reip. nostrae, qui Auriacis consilia tua commodavisti, fidem probavisti. Et jam quoque te patriae cura totum habet. Illi integrum te ac incolumem serva, quae consilii tui animique eget. [p. 446] Caesarem respice, qui audita filiae morte in Britannia, tertio die Imperatorem agere perrexit. M. Aurelium intuere, qui postquam quinque diebus filium luxisset, ad publica munera rediit. Fertur Q. Martius Rex amisso unico filio spei maximae, statim à rogo curiam repetiisse. Tulere filiorum mortem fortiter Horatius, Pulvillus, Bibulus, Sext. Pompejus, L. Sulla, aliique. Sed quid ad clarissimorum virorum exempla te voco? cum etiam obscuri homines suorum obitus non modo fortiter ferant, sed etiam praematura morte ipsis consultum putent. Minus ajunt eos peccare, & parcius affligi, qui decedunt ocyus. Sed desinam, praestantissime Myli, anxie conquirere rationes plures, quibus dolorem tuum castigem. Habes haec omnia in promptu. Tantum repetere volui, & serie quadam enarrare, quae animo tuo altius recondidit prudentia, religio, doctrina. Ut autem videas, me haec ipsa, quae soluta oratione disserui, ad numeros quoque loqui posse, en Elegos aliquot, quibus eadem dico, sed lege vincta. Vale Vir nobilissime, & hunc meum erga Te, filium, tuosque affectum exosculare. Amstel. E Museo nostro, 6 Non. Maji, 1633.


210.
N.N. C. Barlaeus S.P.

AMicissime N.N.
Gratias tibi ago maximas, quod doctissimi istius & acutissimi scripti lectionem mihi indulseris. Ego clarissimi Puteani institutum [p. 447] pium & saluberrimas voces exosculor. At si Philippus essem, & Hispaniarum Rex, putarem me parum debere isti scriptori. Quid enim aliud tot isto scripto agit, quam ut Regis sui damna, malesana consilia, irrita coepta, suorum seditiones & dissidia exaggeret, & orbi ob oculos ponat? Hoc est argumentum ineundae pacis subministrare Brabantis & Regi, non nobis. Certe si ad incitas redactae sunt ipsorum res, si praestat Bataviam reliquasque insulas, ut vocat, missas facere, ut reliquis salus sit; judicabimus nos satius fore, usque adeo turbatis hostium rebus, etiam alias provincias imperio nostro attexi. Magis nostram causam agit, quam Regis sui, & istoc modo Inducias suadere, est dissuadere. Videtur, mihi librorum iste Censor in eodem errore versari, & probare, quae minus ex honore adversae partis dicta sunt. Quibus ista Statera placet, ostendunt liquido, aut pereundum esse, aut ab armis abstinendum. At hoc dissimulandum magis foret Inducias petentibus. Cum lachrymante & supplicante hoste transigere, foeminarum est, non virorum, ne dicam Batavorum. Ita censet, qui tutam pacem bello praefert. 20 Iun. 1633.


211.
ADRIANO PLOSIO.

NObilissime, praestantissimeque vir,
Gratias Tibi ago maximas, pro scripto, quod Stateram Pacis & belli inscripsit autor. [p. 448] Iam ante exemplar Antwerpia huc transmissum videram. Iudicium meum super ea ad amicum perscripsi, qui me inscio apographa ejus aliis Hagae-Comitis concessit, ita ut jam excusum legatur, licet supresso meo nomine. Profecto aegerrime tuli hoc viri istius factum. Nec enim debebant, quae amicis mittuntur familiarius, scriptae literae divulgari, praesertim inconsulto autore. Scio, probabis mecum & laudabis dictionis Puteanicae elegantiam, acumina, & qui passim eminent, sententiarum globulos. At illud improbabis, quod ea scribat, inter Hispanos, quae nostram magis causam juvant, quam ipsorum. Quam valde Hispanorum proceres offenderit isto scripto, puto te jam intellexisse. Bruxellas vocatus, bis in Concilio auditus fuit, jussusque ibidem manere. Sunt tamen, qui viro optimo patrocinentur. nec desunt qui labrum mordent, & omnia sequius interpretantur. Ajunt exemplarium distractionem prohibitum per Provincias Regias. Missum quoque libellum in Hispaniam, judiciumque istinc magnatum expectari. Non consilio sed nimio in pacem affectu inconsideratius quaedam scripsit. Nos gaudemus, ita de rerum nostrarum statum Brabantos sentire. Mitto exemplaria aliquot Poematii mei, quod in Ducatum Limburgicum scripsi. Impartire ea, quibus voles. Postea submittam Berkam captam. statui simul victorias omnes Principis Auriaci encomio aliquo prosequi & seculo huic donare. Vale Vir summe, & Reip. nostrae bono diu vive. D. Trippium verbis tuis officiose salutavi. Is te pari humanitate rescribit. Raptim Amstelod. 21 Iul. 1633.


212.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

AD literas tuas respondere distuli, partim ut alias elicerem; partim ut prius tuum silentium pari silentio ulciscerer. Iam totus scripturis & singulis hebdomadibus promittis literas, quas nequidem singulis semestribus impetrare potui. O rerum vices. Sed cave ne me irritis promissis lactes. Noli Poetis illudere. genus est irritabile; eminus laedunt & pungunt jambis vel epigrammate, quod ipsis pro telo, & balista est. Sin promissis steteris aptabo virtutibus tuis illud Horatianum: Iustum & tenacem propositi virum,&c. Scribis de castris, de induciis, sed paucis. Amarem ego discursus longiores, nisi tibi breviores suggereret timida prudentia. Amicissime, sunt principibus reconditi sensus. Supra nos, supra rotundum vulgus sapiunt. De pace loquuntur, ut de bello attentius cogitent, aut ne videantur spernere rem per se amabilem. Et haec inter, communi omnis seculi vitio, utile honesto praeferunt. Si vera sunt, quae nuper in Statera sua scripsit Puteanus, cogitur rex Hispaniarum ab armis abstinere. Laborat Brabantia, nec nisi maximo exercitu se tueri potest. In Germania Suecus promovet imperium , & culmen domus Austriacae pergit labefactare. Ad Visurgim caesus exercitus Merodio duce. In Brasilia ultra flumen pedem posuimus, & occupatis aliquot arcibus latius tutiusque vagamur. Non deest partibus suis Gallus, qui per Suecos & Federatos Hispanum atterit. Minus aequum videtur hoc tempore Austriacis numen. Ex Oriente appulere naves septem immanis precii. Octo milionibus aestimantur. Duae insuper in procinctu sunt. Divinator non sum; sed is mihi videtur esse astrorum aspectus : nisi pacem nobis largiatur Hispanus, carebit intra triennium Brasilia sua, & suavissimis cannis. Vale vir maxime, & me ama, qui te nihil habet antiquius, nihil carius. Ipsis Cal. Sept. 1633.


213.
EPISTOLA ad N.N.

VIr amplissime, & doctissime,
Quam jam ridet Batavus, inter duos scriptores, Puteanum, & hunc Anonymum medius. Valde dissona loquentes audit ejusdem religionis socios. De Regis Hispaniarum honore & regnorum ejus incolumitate disceptant, nec conveniunt. Alter Pacem Induciasve orat, alter bellaturit, & veluti Martius pullus ensem intrepide coruscat. Ilium dixeris molliore luto factum, & in ipso pacis gremio enutritum. Hunc novum Pyrgopolinicen, & jam nuper ex Lipara, vel Lemno in Belgium appulisse. Adeo arma, gladios, clypeos, & tela crepat. Mirum, [p. 451] si ad istas voces non concidant animi Batavis. Credas te barritum audire elephantorum Pyrrhi, quo Romanos olim nequicquam territavit Epirota. In Puteano plus candoris reperias, ac in patriam suosque affectus. In Anonymo plus animi ac ferociae. Videtur cucullus galeam indussie, aut galea cucullum. Ita amice conjurant, & ex eodem ore jam Theologo, jam milite digna audis. Alter de suorum viribus modestius sentit, alter praesumtuosior est & adulatori similior. Alter Federatorum potentiam, ordinem, prudentiam ex vero aestimat. Alter illa flocci facit, nec virtutem ullam in hoste agnoscere vult. Prioris Staterae autor facundus est ubique. Posterioris tunc, cum Batavis maledicit. Illa elegantiis & acute dictis ita indulget, ut quibusdam videri possit nimio nitore peccasse. Haec sordibus ita abundat, ut à barbarie sibi non caveat. Thomistarum & Scotistarum linguam alicubi agnoscas. Et ubi elegans esse studet, ita orationem torquet & in arctum cogit, ut foede sibilet, ne quid dicam, quod pejus olet, quam sonat. Illud in Politico Catholico mali ominis, quod sine nomine loquatur. Cur, si Religioni, si Regi, si patriae suae consultum cupit, lucifuga esse amat? Haec res suspicionem praebeat, precio subornatum scriptorum hunc, ut de Hispanorum praefectis bene mereatur. Dictum olim Sibillam Philippízein. [Philippizare.] Hic dicere liceat Scriptorem hunc Hispanizein. Apertius Puteanus, non dissimulato nomine, lo- [p. 452] Hic dicere liceat Scriptorem hunc Hispani#. Apertius Puteanus, non dissimulato nomine loquitur, ne consulto peccare voluisse credatur. Quod rei caput est, in Puteano reprehendit, quod factitat ipse, & in altero culpam putat, cui ipse plus quam affinis est. Culpat, quod sine publica authoritate de rebus ad Regem pertinentibus sententiam dixerit. At qua quaeso authoritate publica instructus hic loquitur tenebrio? Puteanus cum videret Regis sui mandato inducias peti, eas probavit, & insigni facundia earum necessitatem asseruit. Hic homo Regis sui consiliis non obstrepit, sed oblatrat. Bella, bella cupit & praefert, cum Rex inducias petat, & petat primus, & petierit (verba Anonymi sunt) tot mensibus, nec adhuc petere desinat, relictis etiam Hagaecomitis, in hunc usque diem, ad hanc rem Delegatis. Uter magis in Regem peccat? Puteanus inducias a Rege efflagitatas impensius suadens, an hic Anonymus easdem omnibus diris devovens? Nullam pacem probat, nisi restituta in Batavis Religione Pontificia, (ille Catholicam vocat) & exactis haereticis. At hoc ipso Regi suo tacite exprobat, ut qui nuper Inducias pepegerit absque istis conditionibus, & iterum eas offerat, nec de his litem moveat. Quinimo impietatis Regem aperte insimulat, cum impios clamitat, qui abdicata Religionis Catholicae cura, & in integrum restitutione, pacem vel inducias volunt. Rex inducias offert salvo Foederatorum imperio, salva quam armis pepererunt terrarum suarum libertate. Hic male feriatus incentor, ut Regi in os contradicat, pacem non cupit, nisi Rex Batavis, veteri jure, imperare permittatur. Malus insuper est, dum multa innoxie & erudite a Puteano dicta detorquet, ut cum bellum ille pessimum esse ait, bella potius quam pacem amantes, feras ac barbaros vocat, non homines, quae omnia & ante Puteanum a sapientissimis dicta sunt, & vere; si quando minus necessaria esse bella incipiunt. lllic minus Theologus est & plusculum commotior, cum Batavos atheos vocat, cum ad rebellionem & perfidiam natos garrit. Illic stupet & elephanti corio tectus videtur, cum in Principe Auriaco nec fortitudinem, nec prudentiam agnoscit, hac fretus ratione, quia Catholicus non est. Audi verba: Ad. num. 90. In sola Ecclesia Catholica vera est fortitudo & prudentia. Mirum, Aristotelem, cum fortitudinem & prudentiam veram definiret, non meminisse Catholicismi aut Papatus. Liberaliter nugari amat, non dicam mentiri, ne immodestius locutus videar: quoties de vestigalibus, & tributis nostris nec non aere alieno pronunciat: cum rationes aerarii nostri subducit, ad quas non nisi somnians forte admissus est: cum Principis Auriaci equos in Templo Sylvaeducensi stabulatos fuisse, juvenes ad fidem abjurandam compulsos, & plura hujus farinae aut furfuris potius, imprudenter objicit. Verum quam est politicus, cum libertatem sub Regibus majorem esse contendit, quam sub plurium imperio, immemor istius Taciti: Ab initio urbem Romam reges habuere, Consulatum & Libertatem L. Brutus instituit. Quam apposite se munit Homerico
[...]
contracontradicat, pacem non cupit, nisi Rex Batavis, veteri jure, imperare permittamr. Malus insuperest, dum multa innoxie & erudite à Puteano dicta detorquet, ut cum bellum ille pessimum esie ait, bella potius quam pacem amantes, seras? barbaros vocat, non homines, quae omnia & ante Puteanum à sapientissimis dicta sunt, & veré; si quando minus necessaria esse bella incipiunt. lllic minus Theologus est & plusculum commotior, cum Batavos atheos vocat, cum ad rebellionem & persidiam natos garrit. Ulic stupet & elephanti corio teétus videtur, cum in Principe Auriaco nec sortitudinem, nec prudentiam agnoscit, hac sretus ratione, quia Catholicus non est. Audi verba: Ad. num. 90. In sóla Eccle§aCatholtca vera e§sortitude & pmdentia. Mirum, Aristotelem, cum sortitudinem & prudentiam veram desiniret, non meminisie Catholicismi aut Papatus. Liberaliter nugari amat, non dicam mentiri, ne immodestius locutus videar: quoties de vestigalibus, & tributis nostris nec non? alieno pronunciat: cum rationes aerarii nostri subducit, ad quas non nisi ibmnians sorte.admislus est: cum Principie Auriaciequos in Templo Sylvaîducensi ttabulatos suisie, juvenes ad sidem abjürandam compulsos, & plura hujus sarinae aut sursuris potius, imprudenter objicit. Verum quam est politicus, cum libertatem sub Regibus majorem esie contendit, quam sub plurium imperio, immemor istius [p. 454] Taciti: Ab initio urbem Romam reges habuere, Consulatum & Libertatem L. Brutus instituit. Quamapposite le munit Homérico diclo, èg xoi(>§iv& içia, Ç? sixnxâjg. [? Princeps sit, ums Rex.] Quum de castrorum & belli proeseclro Homerum loqui in aperto sit. Nec minus ridiculus est, cum tributis & exadionibus, supra quam sas est, Batavos premi queritur, qui istos census le Dominis suis deberé, & selicitatis sux, ac surtunarum non nili spicilegium elle credunt. Inter hasce exacciones, inter hase onera diteseimus, Deo benedicente, Batavi. Res clamât, vos Brabanti, Flandri, Lutzenburgenses, &c. dum publico parum datis, egetis quam maxime, & quia minus datis, minus vos habere prasumendum; & ideo minus habere, quia ob belli incommoda, minus lucramini. Haeccine illa sub Rege libertas vestra est, quam tanta contentione hic pradicat Politico-Catholicus? Brabanti, aliique, praEsertim quibus arces incubant, ajunt le ab Hispanoserviliter haberi. Vox populi.vox haec omnium est. Anonymus Hispanorum patrotsus negat. Utri creditis Quirites? Verum enimvero, quam lepide satuus est hic seriptor, cum milites Federatorum tsmidos lepares vocat, cum Batavos pugnan* Jèmper declinare scribit: viciarsas nobis mams nocutjse, quam prosutsse, Illane seribere non veretur pott cladem Turnhoutanam & Flandricam? An & tunc Henrici Bergii culpa terga vertit Hispanus? Et quando quaelo Regi Hilpaniarum ac [p. 455] suis persuadebit, Sylvam Ducis, Vesáliam, Venloam, Ruraemundam, Trajedum ad Mosam, expugnata ad Scalditn & alibi castella, vidam Bercam nobis nocere; Regem vero siio comrnodo iis carere? quia non sine magnis impends ea vicimus. Dicet propediem, utile esse Brabantis exercitus nostros in ipsb pene Brabantia: medicullio stare, &in hostico ali, ut ab equorum multitudine stercorati agri uberiorem segetem serant. Istas Theses si cordatis probaverit, dignus est, cai Suada prasmium décernât. Sed illud audiamus à viro làpientissimo, à milite exercitatissimo, qua ratione vinci & simul debellari possint Batavi. Horribile sècretum est, viri. Advertat Philippus, advertat Philippi amita, advertant Brabantorum, Morinorum, Nerviorum, &c. proceres. Consedam rem habent hoc súasbre. Hadenus ignota aperit novus consultor. Dii boni, quanta ingenia in occulto latent. Ignorastis hoec Albane, Farnesi, Spinola? O stupidi, & rerum tantarum ignari bellatores. Discite sapientiam ab hoc Politico- Catholico. Res est haec. Suadet cingi ingenti classe Bataviam & reliquas snsulas, ne navicula ulla, mercator ullus exeat. Credit, opinor, quod per peiwsnv \jLiminntumm\ dixit Puteanus, Bataviam sptthamam esse, ant terra??, ’aut portus ejus Demera aut Lea patentiores non esle, ut aliquot myoparonibus claudi possint. Vnico &lu, inquit, prosiernipojsunt ho§es, si Rex omnes vires, & potentiam adserat. At hanc asierre regem [p. 456] hactenus non potuisse fatetur idem, quia cum pluribus hostibus ne