Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

sore judicat, eum non benè de Gallica ista para- [p. 316] phrasi meritum esse. Ait, autorem bonam & laudabilem operam navasse, nec ubique inferiorem censore esse, in nonnullis curatura junceum reddi scriptum ac gracile, ut appareat saepè, oratoria manu poëtam vapulare. Affirmat idem, quibusdam in locis Belgam Pharmaco Gallicano indiguisse, solloecismos item poëticos, quorum plerosque circa metri censuram commissos ait, hic illic appositè restitutos. Verum ultra crepidam illum sapere voluisse. Quare rogo te & obsecro per amicitiae nostrae jura, & si tibi quicquam est dulce meum, ut relegere haec velis, & quid servandum nobis, quid removendum, asterisco indicare. Facile tibi fuerit discernere aera lupinis. Quae ex censoris emendationibus retineri vis, integra relinque; quae corrigendo depravavit, dispunge. Eorum loco, prius scripta rata habebimus. Nolim ego autori, quisquis is sit, (nec enim vis, ut credam, te eum esse) egregium laborem periisse. Legerunt hîc alii, Gallicae linguae periti, quibus adeò placuit, ut doleam non statim proelo commissos hosce versus. Difficile est pluribus convivis satisfacere, vario palato diversa poscentibus. Aliquid tribuendum puto oratoris istius sacri judicio, at plus ejus viri, cujus modo judicium adscripsi. Tu velut medius inter Damaetam & Menalcum Palaemon, & hunc & illum vitula dignum crede. Experiar hîc candorem tuum, & si autorem deprehendero, faxo pari carminum officio, ne illum laboris sui poenitent. Vale. 17 Mart. 1630.



[p. 317]

137.
IOH. UYTENBOGARDO.

EGregie conscientiarum libertatem vindicare pergis, Vir clarissime, adversus eos, qui numellas illi & compedes parant. Quanquam, dum hoc faciunt, libertatem plenis buccis crepent. Notat in Augusto & Tiberio Tacitus; illos retentis priscis magistratuum sub libera Republica vocabulis, turpi servitio rempublicam sibi mancipasse, cum viderent Romanos speciem titulosque magis servitutis, quam rem ipsam exhorrescere. Non alieni ab illorum indole mihi videntur illi, qui dum conscientiarum carnificinam, exosam superioribus temporibus rem, vocabulo tenus à se amoliuntur, bona tamen libertatis subversum eunt: & novis fere rebus aucti, priscum Reipublicae morem dediscunt. Doleo vero cum tam ignobili adveriario tibi negotium esse, cui famae quicquid habet apud suos, non virtus probitasque, sed Synodicae Legationes peperere, quique temporum magis fiducia, quam causa subnixus sanguinariis suis consiliis optimatum animos corrupit. Valde ipsum inclementer, nec immerito, tractas, dum quam sit alógistos & asyllógistos [rationis expers & à recta ratiocinatione alienus] isto tuo scripto ostendis. Non ficulnea solummodo folia, quibus se involvit larvatus disputator, detrahis, sed & pene excorias hominem, ac cornutis tuis argumentationibus prostratum in pulvere concul- [p. 318] cas. Recte urges, majores nostros ista conscientiarum libertate, quam ille, immane quam liberalis, nobis indulget, minime contentos fuisse: cum non minus conscientiam gravet, eam carceribus, exiliis, mulctis cogi, ut quod sentit, ad gloriam Dei & salutem proximi, loqui non audeat, ac palam prosited; quam eam cogi, ut se credere simulet, quod minime credit. Quare quae in hypothesi disputas, huc referri posse arbitror: I. Solum Deum conscientiae vim immediatam adhibere posse, ut contra quam cuperet illa sentiat & loquatur. II. Hominem conscientiae vim inferre indirecte, extorquendo actum aliquem, vel actus omissionem, contra animi sententiam. III. Indirectam illam carnificinam duplicem esse respectu actus, aut omissionis per vim extortae. Vel enim cogitur homo, contra quam sentit, actum externum & imperatum (ut Philosophico utar vocabulo) exercere, idque coactione proprie dicta & rigide sumta; quomodo Antiochus cogebat Iudaeos sacrificare Baccho: vel cogitur agere aliquid aut omittere, coactione plus quam morali, contra conscientiam, puta metu pienae, mortis, exilii, carceris, &c. quales actiones mixtas vocant Philosophi. IV. Non solum respectu violentiae adhibitae duplicem esse illam carnificinam, sed & respectu ejus, qui vim patitur. I. Cum illi imperatur metu grandis cujusdam mali, ut vel credere se simulet, vel agat, quod sine scelere ac crimine ille nec agendum sibi, nec credendum [p. 319] nec simulandum, quasi crederet, putat. II. Cum illi similium aut eorundem malorum periculo imperatur, ne, quod ille sibi profitendum ac agendum ex officio necessario arbitratur, profiteatur aut agat? V. Qui conscientias torquent metu majoris aut minoris mali, fasciculis, aeternis carceribus, exiliis, muldis, exauctorationibus, omnes conscientiarum esse tortores, gradibus distinctos solummodo, in quibus ipsis gradibus facillimus est ab imo ad summum progressus. VI. Stolide dii & imperite Pontificios proprie intendisse conscientiarum coactionem, per adhibitam vim, ut qui voluerint eos, quos affligebant, aliter credere: cum rarissime & non nisi miraculo iste finis istiusmodi mediis obtineri possit. VII. Istam conscientiarum libertatem, ut quisque suo apud se sensu abundet, nullo unquam tempore satisfecisse iis, qui ab aliorum Ecclesiis, vel merito vel immerito secessere. VIII. Non Orthodoxis, non Arianis, non Donatistis, &c. IX. Non Albigensium ac Valdensium seculo, quo furere coepit Papatus. X. Non majorum ac proavorum nostrorum aetate. XI. Non hodie in variis Germaniae superioris locis, Bohemia, Moravia, Palatinatu, &c. uti nec in Brabantia, Flandria, &c. XII. Tunc conscientiam vere esse liberam, cum nulla externa vi ab officio suo dimovetur, sive illud Fidei, Spei, Charitatis actus internos ac elicitos spectet, sive cultum Dei externum, actusque religionis per externa membra exercitos. XIII. Qui [p. 320] cultum omnem Dei externum rem ajunt esse indifferentem, & arbitrii publici, in principia Theologiae impingere, contradicentibus Scriptura, veteri Ecclesia, & Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum. Haec eorum, quae fuse, apposite, & erudite disputas, summam esse arbitror. An mentem tuam penitus perceperim nescio. Diu enim est, quod ista Theologorum sacra non excusserim, ut plane mihi videar in alium orbem delatus, cum de hisce rebus mihi verba facienda sunt. Ignosce, si cespitaverim. Veniam etiam mihi des cupio, quod pro muñere tuo serius gratias agam. Scripssisem citius, sed ignorabam sub quo Hollandiae meridiano stares. Amphibiis similis es, qui saepe sedes mutant, ac Hamaxobiis Scythisque, qui pro tempestatum ratione plaustra modo Orienti, modo Occidenti obvertunt. Sed quid rependam? Seria, sacra & te digna non possum. Mitto ludicra, ut eorum lectione frontem, quam tibi corrugant tristes ac mordaces sollicitudines exporrigas. Annon & Bis pueri senes? forte ob hoc, quod jocis gaudeant, & festivae orationis tintinnabulis se recreari non inviti ferant. Autori Anti-censurae respondebo, ubi opus illud stupendum & aere perennius perlegero totum. Unus ex censoribus, rogatus an legisset Anti-censuram, indignabundus respondit, Non, nolo legere, non volo à diabolo quicquam discere. Vale vir doctissime & humanisime. E Musaeo nostro. IV Non. Maji, 1630.



[p. 321]

138.
ARNOLDO BUCHELIO.

LItteras tuas ipso Attico melle suaviores, nectare dulciores, non exosculatus modo fui, Vir amplissime, verum quo amantes se mutuo solent, altè in animum recondidi. Video te meminisse istius rei, super quam non ita pridem tibi aurem vellicaveram. Quid rependam profusae tuae erga me humanitati! gratias majores maximis; adhaec versiculos & carmina, parabilem domi meas annonam. Hae enim opes meae sunt, hic fundus, hic ager, hoc omne, quod praeter bonam mentem possideo.
            <"Horatius.html#ode218" target = "new">Non ebur
, neque aureum
        Meâ renidet in domo lacunar:
            Non trabes Hymettiae
        Premunt columnas ultimâ recisas
            Africâ, neque Attali
        Ignotas haeres regiam occupavi.
            Nec Laconicas mihi
        Trahunt superbae purpuras clientae.
            At fides, & ingenî
        Benigna vena est, & meis beatus
            Pergo Musis immori,
        Laurosque Belgî & patriae duces canto.

Vide, ut me disertum faciant publica commoda, ulque adeò, ut jam molestus esse incipiam doctorum auribus. Coërceri me tandem oportebit publico edicto, ut taceam. Ad quodvis argumentum, quod se mihi offert, salit mihi ma- [p. 322] mille & prurit ista divinioris aurae particula, ut quiescere nequeam, etiamsi velim quam maximè. Nempe haec amabilis insania me jam vexat, donec visum erit superis me ad seria magis applicari! Doctissimo viro D. Schuurmans exemplar trade. Est enim ek tôn poiêtôn [ex Poëtis,] ad quos solos haec sacra spectant. Vale. 3 Non Maji, 1630.


139.
IOHANNI CABELIAVIO.

MUnus tuum sale ac fumo conditum, ab Arctoo, uti opinor, orbe profectum, non exosculatus solummodo fui, Cabeliavi humanissime, verum in sanguinem jam & succum converti, imo parten mei feci. Nec contentus fui illud solus edere, verum cum amicis tui studiosis frustillatim, aut si mavis bracteatim illud concidimus, & salsuginem rore Liberi patris castigavimus. Quid rependam? aridulas, ut vides, chartas, versiculis meis commaculatas, quae, ne prorsus tibi inutiles sint , mox thuris piperisque sint cuculli. Carmen leges impetu effusum, uti impetu <"Barlaeus13.html#CBa244" target = "new">Olindam cepimus
. Lambere non vacavit mihi, ne gratia novitatis decederet. Et similis sum parturientibus matribus, quae festinos amant partus. Vocavi aliquando poësin scabiem cum perpetuo pruritu conjunctam. Utut enim silere in animum pertinaciter inducam; tamen ad quodvis argumentum publicum & illustre prurit mihi mens, & exilio, non aliter ac [p. 323] ad tympani strepitom hinnit bellator quadrupes. Haec amabilis insania me jam vexat, haec Corydonem tuum cepit dementia. Tempus erit, ut missis nucibus seria aliquando tractem, & quid Peripatus doceat, aut Stoa , gravi sermone expediam. Cognosces aliam Poëtarum, aliam philosophorum esse orationem, nec dictione solum, sed & genio, argumento, usu difficillimos illos esse. Tu rectius quod à studiis forensibus superest otii, sacris meditationibus impendis, & qua opera stylum, eadem animum ad pietatem acuis. Legi paraphrasin tuam. nisi viderem internatantem textum sacrum, jurarem paraphrasin non esse. Et quanquam credam non inutilem hanc tuam operam fore; vellem tamen altius te assurgere, & novos edolare foetus, quàm alienos refingere. Servitutis & haec species est, aliorum vestigiis insistere, & eorundem sensibus velut ex praescripto inhaerere. In libertatis regno natus es, quam non corpori solum vindicare nos oponet, sed animo potissimum, qui numellas istas & compedes odit quam maximè. Sed haec apud amicum parrhêsiastikôs. [liberè.] Camerariis, patri & filio, si tanti hoc nugamentum erre putas , exemplar tradi patiar. Vale vir doctissime & charissime. E Musaeo meo. Lugd. Bat. Ipsis Non. Maji, 1630.


[p. 324]

140.
CONSTANTINO HUGENIO.

IMperaveram jampridem mihi silentium, uti ex adjuncto Epigrammate vides, & Musis omnibus totique Heliconi valedixeram. Verum uti in magno dolore, praesente patris periculo, silentium rupit Craesi filius, ita mihi ingens patriae gaudium fibulam poëticam laxavit. Dum illa feliciter rem gerere pergit, ego minus feliciter persevero canere. Illud in Sylvam-Ducis operosius est. Quid ni? majoris etiam operae fuit, illam vicisse. <"BarlaeusBibliografie.html#petit28">Olindam
impetu cepimus, impetu celebravimus. Anne & hoc est orationem rebus accomodare? Cum hac transiret antè pauculos dies Nobiliss. Mylius. Ecquid, inquit, jam silebis Barlaee, & indictum sines Pernambucum? Affirmavi ego, & vilem esse annonam carminum meorum respondi. Omne rarum & minus parabile in precio esse, obvia & frequentiora vilescere. Verum postero die, cum vix è somno coepissem connivere, & oculis detersissem nocturnum humorem, coepi Olindam invadere, & carmen scribere deductum, uti Maro vocat, minus operosum ac tenuis spiritus, uti Flaccus loqui amat. Languent animalia post immoderatam venerem, ob exhaustum spirituum fontem. Nec minus crebro opere fatiscit Apollinis vis, & oestrum, quo vatum mentes incalescere solent. Quod de amica sua scripsit <"Horatius.html#ode220_v9" target = "new">Horatius, ego de Poësi verius dixerim, vix illiga- [p. 325] tum me triformi Pegasus expediet Chimaerae. Si porrexerim in hoc studio,
        Tandem resident cruribus asperae,
        Pelles, & album vertar in alitem
        Supernè, nascenturque leves
            Per digitos humerosque plumae.
Vale, mi Hugene, en diu vive, mearum
            <"Horatius.html#ode217" target = "new">Grande decus columenque rerum.
        Ah te meae si partem animae rapit
        Maturior vis, quid moror alterâ!
            Nec charus aequè, nec superstes
                Integer. ille dies utramque
        Ducet ruinam. non ego perfidum
        Dixi sacramentum. ibimus, ibimus, &c.
Vide, ut Horatiana crepem, qui jam totus sum in ejus lectione, & mordacem rumino Flaccum. 3 Non. Iun. 1630.


141.
SIMONI EPISCOPIO.

VIr clarissime, & doctissime,
Vix verbis exprimam, quam bilem moverit Theologis nostris Anti-censura vestra. Omnes ringuntur, & parum absunt à manifesto furore. Nec mirum, inest enim isti scripto vis quaedam abalienandi mentes sacras, quarum uti muneris est reprehendere alios & docere, ita reprehendi infamiam summam putant. Exulceratae facultati caustica adhibuisti, quas alte reconditis malis mederi iolent. Dropaces passim observo & sinapismos. Valde illud vestrum (ut [p. 326] alia taceam) de non damnandis iis qui circa Trinitatis dogma errant, judicium exaggerant. Accessit jam libellus iste de Ecclesiae Concordia, quem superiore anno Ultrajecti apud amicum offendi & legi. Hunc ajunt à te profectum, planeque Anti-censurae symphôna [consona] loqui. Thysius dixit amico cuidam meo se ad exemplum Bodecheri colligere loca ex Anticensura, quae locis ex libello isto Polonico collectis à latere opponet, ut appareat eundem esse utriusque operis autorem, aut si diversi sunt, te cum illo synkrêtízein. [colludere.] Cum significatum illi esset Praefationem Arrianismum sapere, respondit Praefationem alterius esse, libellum tuum. Walaeus in Zelandiam abiit cum exemplaribus aliquot, ut istic Ordinibus persuadeat, quid monstri aluerint hactenus, jam parturiant, Remonstrantes. Quibus sermonibus Rivetus Principem circumvenire conatus fuerit non arbitror te ignorare. Ego quanquam certus sim libellum illum tuum non esse, verum adversarios, cum recta non possint, hac via aggredi Remonstrantes, impense & serio vos hortor, ut brevi Apologia calumniam istam discutiatis. Ne, cum vinci non possit rationibus causa optima, fraudibus eam mendaciisque opprimi sinatis. Verum habeo, quod tibi subministrem, forte non inutile ad praesentem rem. Heynsus magnus causae vestrae insectator, quique modo Atheismum, modo cum mitius loqui vult, Socinianismum vobis impingit, tam foede circa [p. 327] Trinitatis dogma lapsus est, ut expediat plures hoc scire. Adeo qui in scriptis vestris lyncei sunt, in hujus hominis velut à Iove nutriti commentationibus talpae sunt. Velim te advertere, & attendus perlegere locum illum qui exstat in ipsius Aristarcho sacro, sive Notis ad Nonni paraphrasin pag. 272, cap. 14. Ubi turpi rerum Theologicarum ignorantia, incidit in Sabellianismum, dum Deitatem, & id quod in divina Trinitate commune est, dicit re differre, modos vero existentiae ratione & cogitatione, cum quod in hominibus commune est Petro & Paulo ratione differat, Petrus vero & Paulus qua diversi sunt re. Et hoc sensu interpretatur Patres Cyrillum & Damascenum. Quid imperitius, quid crassius, quid atheólogon [contra Theologiam] magis proferri possit. Sabellianismum prositetur, dum Trinitatis asertor audire vult. Addit etiam ibidem, divinam essentiam, voluntatem, bonitatem & similia realiter differre, at hoc ipsum est inter haereses Vorstii toties exagitatas. Adscribam locum integrum:
    Dicam igitur, quod subito in mentem nobis venit, inquit. Quanquam rarius antiquos ita loqui sciam, praktikòn [reale] id esse puto, quod vos hypostatikòn [subsistentiale] vocatis. Quatenus non in imagine aut idea, sed ousiôdôs [essentialiter] à Patre filius est genitus, quemadmodum subiistit. Quod subtilius Cyrillus libro de Trinitate primo, & qui caput hoc descripsit, primo de Orthodoxa fide, Da- [p. 328] mascenus distinguunt. Qui id, quod commune est in hominibus, Petro puta & Paulo, mente & ratione, quod diversum, rebus, hoc est, prágmasi, distingui volunt. Contra in divina Trinitate, in qua quod commune est, essentia nimirum, bonitas, voluntas, aliaque id genus, quae communione ostendunt identitatem, re, non ratione, proprietates autem, sive modos existentiae, qui differentiam constituunt, animo ac cogitatione distingui volunt. Quae distintio ab illis prágmasi kaì lógôi [rebus & ratione] fieri ibidem dicitur. Ecce essentiam à personis vult realiter distingui. Contra quam in Philosophia homo à Petro & Paulo ratione differt. Deinde modos existentiae quibus distinguuntur personae ait ratione ac cogitatione differre.
    Tertio hune sensum (imperite) assingit Patribus, dum vocabulis prágmasi kaì lógôi [rebus & ratione] utuntur.
    Quarto essentiam, bonitatem, voluntatem dicit realiter distingui. Si haec scripsisses tu, indignus habereris quem terra aleret, jam Sabellianus audires, jam Deum compositum saceres, & quid non? Utinam iste locus cum brevi consequentiarum exegesi paxillo suspenderetur, & vel solus patenti aliqua forma chartaque excuderetur, quod malim: vel saltem per occasionem Apologias vestrae, quam audio te adornare ad amoliendam de libelli istius editione criminationem, inseratur. Quid si utrum [p. 329] que siat. Sunt & alia sphálmata [errata] in Aristarcho, quibus in Theologiam incurritur. Sed illud quam immane est. Non dubium quin per imperitiam peccaverit. At hoc sciant facultatis Theologicae proestôtes. [praefecti.] Sciant Synodici, ut constet eos dum culices percolant, camelos more suo deglutire. Deest omnis, qui obtendi possit, color.
    Quod superest, pro munere isto tuo & libro eruditissimo gratias ago maximas. Videor mihi, quoties in ejus lectione versor, è suggestu, te docentem & disputantem audire. Ubique cum eloquentia argumentorum pondera & momenta conspirant, & modo me dicendi facilitas, modo oratio acuminis & solertiae plena, modo utraque rapiunt. Habent super quo ungues mordeant quadrumviri. De rebus ipsis & controversiis apud te sententiam dicere non ausim. Metuo sibilum in desuetam arenam admissus. Vale Vir doctissime & charissime. 8 Id. Iun. 1630.


142.
GREGORIO DOUBLETIO.

TAndem paraphrasis haec Epistolae Principis ad Principem maritum prodit eis phaós êelíoio [in solis lucem] postquam judicia, eaque rigida satis, experta fuit. Adeò etiam de Principibus vera dicere periculosum est, & res plena scrupulorum, ut voculas pene singulas & apices verborum ad stateram [p. 330] argentariam expendi necesse sit, ne quid perperam dictum offendat terrarum Deos. Et forte nimis anxii fuimus lectores ac censores, qui offensam metuimus ex iis, ad quae vix respexerint generosiores istae animae. Nempe,
        Non curat alta mente Princeps praeditus,
        Qua voce crescat, quoque vatum carmine
        Quave arte rhytmos finiat, vel inchoët
        Poëta.

Valde hic probari audio a Gallicae linguae alumnis. Ego contentus sum illud admirari, & aliorum judiciis fretus gratias me maximas debere fateor autori, in quem oblata occasione aliquando simili beneficii genere reflectar. Non designabo illum, quia hoc a nobis fieri non vis. Verum sicuti ignotus ille me in scenam Gallicam produxit, ita & ego aliquando mihi non ignotum scenae donabo Latinae. Quod metuis, ne meis in Olindam versibus incentivum addam bellaturientibus, frustra est. Non solent in consilia belli pacisque adhiberi poëtarum suffragia, quorum proprium est fluctus in simpulo excitare, & ex fumo dare lucem. Alexandrum Magnum aciem instruxisse ex Homeri versibus legi, at iisdem permotum fuisse, ut Dario pacem petenti abnueret, legi nusquam. Augustus Parthos signa referentes in fidem & societatem Imperii accepit, quanquam classicum caneret <"Horatius.html#ode102v51" target = "new">Horatius
oda secunda,
        Nec sinas Parthos equitare inultos,
        Te Duce Caesar.

[p. 331]
Illud addam, Typographum me inconsulto ordinem Epistolarum immutasse. Fortè hoc consilio quia praeludere ad Principem videtur Epistola illa ad Witzium. Adde, quod Deos compellare nefas sit absque mediatore. Vale. 10 Iun. 1630.


143.
NICOLAO REIGERSBERGIO.

QUoties tuum, quoties magni istius exulis, affinis tui, nomen animo meo recursat, rationum abunde mihi suffici video, ne cognatum tuum negligentius habeam. Accedunt praeclarae ingenii dotes, morum adhaec modestia & probitas, quae faciunt ut propius adolescentem complexus fuerim. Benè habebit, si initiis respondeant successus, & praesentibus futura. Ea est Academiae hujus facies, ea vitae studiosorum ratio, ut qui vita satis integra huc se conferunt, facilè ab aliorum consortio pessimisque exemplis labem trahant. Diceres non ad studiorum mercatum eos missos, sed ad Sybaritarum collegia aut Lapitharum convivia. Adeò hic & diuturnis compotationibus comburuntur dies, & nocturnis grassationibus horrent compita. Vis causam? distentis nimium loculis ambulant, idque parentum indulgentia. Hinc peccandi fomenta capit juventus, cerea in vitium flecti. Quod moneo, ut cognatum ab istoc vitae genere, in quod facilis lapsus, deterreas, non quod moneri ipsum sit necesse, sec ne aliquando [p. 332] sit necesse. Studiorum methodum ipsi praescripsi, qualem suadere videbantur progressus ejus. Tecum enim sentio, nihil turpius esse, quam ab illiteratis tractari Iurisprudentiam, ac cruda studia in forum propelli. Ideoque cum utriusque linguae initiis mediocriter instructus sit, pergo amoeniore ipsum succo perfundere. Horatii elegantiora ipsi praelego, Odas, Satyras, Epistolas, singula cum delectu. Historias Romanas, uti privatim legeret, mandavi. Homeri quoque lectionem imperavi, ne Graeca dedisceret. Styli exercitia, orationum nempe & epistolarum perpetua esse volo. His adjunxi Logicae explicationem, ne dum ad scientias contendit, trónon tês epistêmês [modum perveniendi ad scientias] ignoret. Audit & Ethicam, ut quae iuris principia aperit, & virum bonum format, qualem quàm maximè esse oportet Iurisconsultum. Atque haec inter oracula Academica consulit, & Professorum lectiones frequentat, ut sapere discat & rerum cognitione abundare. Hac ergo methodo Iuvenis studia formare occoepi, donec aetas, & profectus, aliud suaserint. Vale vir amplissime. 14 Iun. 1630.


144.
GREGORIO DOUBLETIO.

EX quo semel apud Te depudui, Vir amplissime, pergo gnaviter esse impudens. Hoc est, cum mihi persuaserim, grata tibi esse ea, quae scripturienti huic calamo excidunt, audeo [p. 333] iterum atque iterum tibi obtrudere malè natos foetus, quos lambere non vacavit mihi, utpote festinos partus amanti. Vale. Ipsis Cal. Iul. 1630.



[p. 334]

145.
FOPPIO AB AISSEMA.

IAm in animo habebam, Nobilissime Aissema, Poëmatia haec post tuum à me discessum edita, per filium ad te transmittere. Verum dura ille iter protrahit, & institutum meum moratur, ecce înexpeâatus nobis supervenis, ut jam compendio ad te veniant Musae, nec maris nec terrarum spatia emense. Vides argumentum mihi lùppeditari ab ipsa Fortuna, quam propitiam hoc anno domi sorisque experti lumus. Nempe, uti Demosthenem Miltiadis trophasa ibmnum capere prohibebant, etiam mihi veternum excutit bellator populus. Facit tamen singularis tua humanitas & in literarum studiosos benevolentia, ut haec ingenii mei commenta judiciotuo submittere non verear. Qui ènimin magnis Principum controversiis asquus esse soies rerum arbiter, quidni & de hisce lulibus squiusjudices. Quod si poetas ipsos occultior qucedam vis jungit, etiam tibi hoc nomine debebantur, quem etiam meminimus in Parnaslb obdormivisse, & de illorum esse numero, quos subinde poética s’jcswois [mentis emotio] rebus humanis ssibducit. Cum auke tedium obrepet, cum sastidioiâ expe<äatione responlà Potentum praestolaberis, cum à salutantium ossiciis magis eris vacuus, ad pagellas hasce desle&e, & moroiâs regnorum curas vatum sermonibus inter§ingue. Argumentum, in quo occupor, grande est, Vesalia, Sylva-Ducis, Olinda, quarum sama veterera & novum osbem peribnat. Sequor viétorem Principem, & dum ille potentissimas urbes hosteeripit, nos ilium ab oblivione vindicamus. Pro muñere tuo gratias A. T. ago máximas, licet benesîcii spe demereri te non cupiam. Non est invidenda mihi fortuna, ut aspernari debeam deorum dona. Verum honesti conicientia adeö in hoc pedore radices egit, ut nolim samam meam apud bonos periclitan vel Attalicis conditionibus. Idem si de me statuas, ignoscam humanitati tuae, ossiciosie nimis. ac munus tuum, non pro Musis mercedem, sed indebitum tui erga me amoris ac iingularis asseclus pignus interpretor. Vale. I Iul. 1630.


146.
SIMONI EPISCOPIO.

BEne habet, Vir clarissime, excussisti veternum Quatuor viris. Distributae iterum in capita operae, & quisque quam nactus est Spartam graviter ornare occoepit. Quae fulmina, qui typhones, & presteres vos manent? non una vos teget aegis. Medusam illam ubi conspexeritis, metuo ne obrigeatis ilicet omnes, & lapidescatis. Quoties reverendis Patribus occurso, frontem corrugant, ut vestra causa immites vultus Minoum excipere cogar. Favere vapulantibus omnes credunt, qui non maledicunt una. Ille, qui rumusculos venari solet, Toxander, nec quenquam orationes serias ad Deum dirigere [p. 336] posse putat, nisi in singulos dies studiose inquirat, quid Tyridatem terreat unice, aut quid Rex gelidas meditetur orae: facie nubila incedit, atque adeo contracta, ut enemate malaktitôi [emolliente] egere videatur, quo emollescat non nihil. Mirum, quam etiam in vos despumet suum páthos [affectum] Imperator hebraízôn Hebraizans] Post editam à se templi Hierosoymitani deicriptionem plane summi sacerdotis saciem induit, & velut ex Urim ac Thumim anathemata vöbis scribit. Sed non est, quod hune edentulum metuatis. Non est terribilis, cupit videri. Plures columnas numerat prosessbr, quam auditores. Is est, qui emtis nuper Amstelodami aliquot libellis Anonymi istius de Ecclesice concordia, Hagas Comitis eos Praesidi Curia; aliisque distribust. Pamphilus noster iuperiore hebdomade me invisit, valde conquestus de Anti-censurae acerbitate. Respondebam etiam inclementer satis exceptos esse Remonstrantes ipibrom Censura. Nec cum seditiosos, mendaces, turbulentos, &c. vocant Remonstrantes, mellita me vocabula agnoicere. Ubique, inquiebat, ignorantiam, inicitiam, (hoc ulcus est) nobis objiciunt. Ego Episcopium amavi semper, cum illo amicitiam quoad hie vixit, colui; miror, ilium ita in nos invehs. Addebat: Remonstrantes nolunt nobiicum fraternitatem colere, & Socinianos habent pro fratribus. Posterius hoc, dixi, me legisse nullibi, prius à Remonstrantibus intelligi in sensu com- [p. 337] posito, nempe: non haberi ipsos posse pro fratribus, quatenus Manichaica non improbant: deinde quatenus persecutionum consilia Magistratibus suggerere pergunt. Istic in fidem, hic in charitatem peccari graviter. Tum ille: scio hoc illos excipere. Cumque mirari me dicerem. temeraria ipforum judicia, qui Principt aliisque perfuafum voluere, te elle iftius libelli autorem, tum ille fubridens, hoc ego non flci, inquit, sed Rivetus. Non valde hoc collegre sui sphálma [erratum] ad animum revocabat. Nam aegre illi est, grandius jam uber esse collegre aulico. Sed mittamus haec. Illa super libello illo excitata tempestas jam refedit, falum muffitant,iisdein te & libellum utiphrafibus ac loqoendi modis. Hoc ostensurum se jactitat ille, qui ad Flevum docuit Theologus, Cleopatrae marito cognominis. Quid ejus rei sit, nescio. Nec enim vacat ineptientis exemplo conferre voces. Exolevi & illa jam criminatio, de SS. Trinitate. Verum illam vestram de dogmatis istius necessitate sententiam, ut haereticam & toti Antiquitati adversam suggilIare pergunt. Hoc omnes ex lufiioi loci ad Tryphonem citatiol’le exfculpere conantur, vos Socinianos haberepro fratribus, apò tou hymetérou génous, [ex vestro genere,] ideoque vos non gravate illos ad coenam admissuros, exclusis Contraremonstrantibus. Ego, an recte , nescio , statuo vos argpmentari à majori ad minus, hoc modo: si Iustinus eos qui Christum agnoscunt psilòn ánthrôpon [nudum hominem] [p. 338] habet pro sui generis hominibus, ergo absit ut nos ex albo vitx expungamus male circa hoc dogma sentientes. Et est consequentiae istius species, in verbis illis: Etprosesto veteran Ecclesiam, quae ÇusijZmsv [augmenti] quid habeant & majus. Ad locum illud excipiuntjustinum non agnoscere illos pro fratribus, sed pro Christianis, prosessione tenus, prout hi contradistinguuntur à Iudseis & paganis. Ideoque dicit illos esse ex [? genere, hoc est Christianorum, non re, sed titulo tenus & appellatione, quomodo quis Pontisicios dicat esiè ex nostro genere, si nobis cum Turcis aut Iudseis sit diiputatio. Erat enim Iustino negocium cum TryphoneIuáxo. Sed videtur lustinus reipicere ista sua phrail ad illud Scripture, non erant ex nobis, quod ardiorem sidei communis copulam signisicare videtur. Vos expendite.Nec illud serunt, AthShasiani Symboli autoritatem convelli. Sed à vobis rem ipsam Symbolo contentam agnosci video, reprehends solummodo, precisas illas & argutas, ac veluti divino juiïu exadas subtiliûrmarum phrasium sormulas & paranomasias. Taxant & hoc, peccatum Adami non imputari posteris, quasi eidem reatui obnoxiis, quod Antiquitati quoque contraire clamitant. Quicquid hac de re sit, nihil analogsas sidei contrarium dici puto. Agnoscitur communis miseria, solum quasstio est, an ilia in posteris poena: proprie didas rationem habeat, an solummodo damni. Conibna vobis loqui videtur autor Hi- [p. 339] ftoriz Pelagian. page 12.9. Sed veftrllm efl hzc , accuratius exequi. D.e neceffitate dogmatum fi. dei, locus eft in Eubulo Tedingii. ubi (ni fallor) recenfitis neceffariis ad falutem, dogma illud de Trinitate in Vnitate. ne attingit quidem. Adscripfi/hic loca quzdam, forte vobis ufui futura. Unum vereor, ne ululas Athenas mittam. Quod ad libellum illum Apologeticum attinee J super versiculo ifto Ioannis, diu est, quod autor ilIum non viderit J & eum apograplium nullum habeat J etiam adverfaria ipfi perierint. prorsus ’F.lid tum fcriplèrit, nefcie. Petit ita’lue obnixe ubi mitti, ut recenfeat. Forte in1eri quoersam poterunt, quae suspicionem divertant alio. Quare relegere ilium desiderat, mitte, sed non nib per fidos, aue tuto. Haec quoque scripta liberius tibi soli scripta crede. Vale, ipsis Kal. Quinctil. 1630. saluta tòn presbytên. [senem.]


147.
FOPPIO AB AISSEMA.

QUia vis, ut judicium meum de capitibus istis ad te missis exponam, Nobilissime ac doctissime Aissema, morem geram. Nihil enim est, quod non tua causa & suscipere libenter, & quoad possum, conficere cuiam. Arguit suscepti operis periochè [argumentum] autorem in intima Medicinae ac Philosophiae penetrasse, nec, uti hodiè à multis sit, perfunctoriè artes istas addidicisse. Quin, me judice, rem aggreditur [p. 340] gravissimam, dignissimam, utilissimamque. Gravissimam dico, tum ob Medicinaî, tum ob Astrologise Iudiciariae insignem incertitudinem, in quibus observasle axiomata aut certa, auc (altem valdè probabilia, raagnx suerit??, ingenii non vulgaris, experientias verö máximas. Dignissimam autem 3 quia prasstantissimam artem & hoc nostroiêculo negleâam, nempe saciendi medicinara ex astrorum quotidiana obiervatione, novo paxillo suspendir, ac ex ipiis, ut ajunt.principiis arcessit. Utilissimam denique, quia harum rerum ignorantia in sacienda praxi turpiter sa;pè hallucinantur Medici, aegrumque in discrimen non leve adducit, pleniluniorum, dierum Criticorum, anni Climaâerici, Canicu1?, &?. negleda observatio. Illud tamen sateor, quaedam hic ab autore sumi tra&anda, quae levibus rationibus subnixa puto, uti sunt illa de - ere&ione Thematum natalitiorum, qusequeex horoscopis desumunturjudicia, cum per humanara prudentiam & occultam Dei providentiam res secus evenire possint & soleant, quam indicare videtur talis vel talis astrorum aspetus. Nec enim temeré dictum à Poëta,
        Sapiens dominabitur astris.
Itaque, quae ad hanc rem asserri solent à scriptoribus, mirabilia magis ac stupenda sunt apud crédulos, quam vera aut utilia. Illa áurea sunt, qua: capitibus 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24 promittit autor, & totius Iatro-Mathematices cardo & caput. Hic sigendus pes. At velim auto- [p 341] rem obiter etiam indicare, non sblum eam Mathematics partem, quae Astrologia dicitur, Medico neceslariam esse, sed & eam, quae pure Mathematica est, Geometriam. cum huic iubalternari in multis probationibus medicinamin consesio sit. e. g. docet Chirurgus vulnera rotunda dissicilius ianari, oblongis. At hujus rei rationem habet desinido circuli, in quo partes circumserential aequaliter distant à centro, quod secus se habet in aliis Mathematicorum siguris, non exadè circularibus. Quae capite 1, 2, 3, de libro Sapientiae & Salomone magnisica allegantur, adduda credet non obtusus le&or, ut auipicium operis augustius sit iacrorum ostentatione: & ad populum phaleras esiè. Iam olim illud nos docuit Patavinus scriptor: Datur haec venia (inquit ) antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora saciat. Amamus, uti origines nostras, ira & artes disciplinasque, ac recens reperta ad Déos reserreautores. Quare & Chymicb & magiae naturalis scriptores, & divinatores Astrologi, in medium adducere iblent, Patriarchas, Mosen, Trismegistum, Salomonem, ne sine magnis autoribus loqui videantur. Quod tamen ut per öccasionem in scripto siat, non veto, modo istiusmodi ampullis non destinentur ( pace hoc autoris dixerim ) integra capita, & ambitio absit orationi, deorum ac sacrorum scriptorum autoritate iussultae. Quaestiones capitis quarti & quintidi-, lutae nimis slint, quam ut operosius eas exami- [p. 342] nari neceilê sit.? quae capitc lêxto proponitur, de liberi arbitrii & insluentiarum concordsa digna est doctoram examine. <"http://remacle.org/bloodwolf/erudits/manilius/astro4.htm" target = "new"> Manilii
illud est, ni fallor, in Astronomicis:         Fata regunt orbem, certâ stant omnia lege.
Et de Tiberio testatur Suetonius, eum circa Deos negligentiorem suiiïè, utpote Mathematical addidiorem, & plenum pcrsuaiionis, omnia sato agi. Sed benè habet, quod autori sanior sententia placuerit, quae libertatem adstruit & agendi indisserentiam, etiam invitis Saturno & love, potentissimis Dis. Ecclesiastici scriptoris libro Sapientiae cap. 8 vox est:? sine adsinem pemngit jortiter, & omnia disponit skaviter. De Planetarum, uti & signorum in? potius, quam illa corporis membra facultate multa dilsen sblent, quae an inviâis rationibus nitautur, nescio. Luna plena non minus hydrocephalis, quam aseite laborantibus gravis est, cum tamen in illis caput, hic ventrera occupent aqua;. Porismata, quae inde se dedu&urum promittit scriptor capite 8, quantivis erunt precii, modo poëticis sabulis minus involuta. Caput 9. jueundis nec ineptis speculationibus vacat. Capite 10, 11, 12 contenta placent. Distinstiones domiciliorum in ccelo agnosco, sed quae apud alios seriptores ìlena sunt ineptiarum, ne supelleâile sua carere lanetarum domos quis credat. Primara domum vocant vita;, iecundam sacultatum & substantiaetiam portam inserni, tertiam cadentem, mansionem fratrum, quartam profundum coeli, [p. 343] angulum terrae, quintam gaudium Veneris (opinor in hac illam cum Marte deprehensam, ) sextam gaudium Martis &c. ultimam vocant cacodsmona, à quibus, qua est prudentia Autor, sedulo cavebit. Peculiares horum domiciliorum in hominem virtutes quotidiana experientia non minus saisas esse evincit, quam veras. Ajunt Solem in Ariete saceré communiter homines ssibrusos, ventre exili, amicos habentes plurimos, idque in primis decem gradibus. At à décimo gradu ad vicesimum ( diceres Solis vestigia pressiiïè) saceré nigros, iracundos, suspiciosos, sraudulentos, septos inimicis pluribus, qui bunc venantur ( ita loqui amant) ad mortem: à vigeGmo porro ad trigessmum rusos, croceo permixtos colore.solitarioSjmeditantes inssdias. Pari modo de ceteris signis pronunciant. Et ut exemplum Iatro-Mathematices ipsorum adseram, ajunt: Quibus stranguria molesta est srequenter, vel calculus, hi communiter nati sunt Sole in Ariete, vel Geminis existente. Qui in piscibus nati sunt, iis venena metuenda, & torssones ventris. Saturnus in Cancro genitalium partium dolorem sacit. & similia plura, ob qux rideat Democritus, vel ad ilium rupturam.Quaestio ista, An vita hominis possit prolongan, mordebit Fati patronos, qui Dei de vita hominum? morte temporali decretum absolutum esle volunt, omnisque conditionis expers. Memini me cum puer eiïèm, preclara multa siiper hac re legisse in opere quodam Theologico Aegidii [p. 344] Hunnii. Ne prolixior sim; in argumento nobili, at difficili ac abstruso versabitur prodromi autor, quem, quisquis sit, virum judico varia: eruditionis, & en cyclôi paidéias [in toto scientiarum ambitu] versatissimum. Nec dubito, quin eam, in boc opere adbibiturus fit prudentiam, ne inveniant imperitia ac malevolentia, quod arrodant, aut nafo [ufpendant. Alias ba:c Philorophia: pars, nifi robriè &; religiofe tradetur, obtredationi obnoxia, ac cavillis oportuna est quam maxilD:è. Dixi sententiam Vir amplissime, sed non ex tripode. Ab ea provocabls, curn voles, vel ad infimos Quiritium. VaIè & parrhêsiastikôs [libere] scribentem apud prodromi autorem excusa, qua potes. sIps. Non. Sextil. 1630.


148.
JACOBO PETITIO.

REsponsum ad literas tuas distuli, Petiti suavissime, in id tempus, quo in urbem vestram confluere solent convivae annales, & Bibulorum (illustris ea Romanorum familia fuit) plena sunt omnia....Equum putabam. ut dum me quoque inter illos ’delideras,aliquod mei apud te pignus deponerem,-ne prorfus ablèns elTem. Q!!o miRUS veniam duo in caura funt. Odi menfas veftras ob longos accubitus & fedentarias moras, quz mêridiem verpera:, tenebras luci annexe1’8 /OIent. Et dam in orbem bibitis, Principumque [lôuti impensè O:udetis, vereor ne affligam meam. Est & aliud: uxori propinquitas partus [p. 345] adest, ut ille apud Plautum loquitur. Iam Lucinam invocat, quo rerum statu nesas suerit Amphitryonem peregsinari. Vos interim iodales curas pellite, & natis in usum laetkiae scyphis sruamini, ac cubito remanese preiTo. Non jam ad portas Hannibal est, qui gaudium vestrum turbet, non jam sinibus instat vastator Cuculus, non castrorum metatoribus, non tot ephoris opus est, qui careant, ne quid Respublica detrinienti patiatur. Vestra est Amerssortia, in gratiam vobiscum rediit lsala, alia rerum omnium sades est, ex atratis candidi sadi estis, ex timidis audaceSjCx seminis viri. Accinam vobis cum <"Horatius.html#ode137" target = "new">Horatio
:
        Nunc est bibendum, nunc pede libero
        Pulsanda tellus, nunc saliaribus
                Ornare pulvinar Deorum
                        Tempus erat dapibus, sodales.
        Antehac nefas depromere Caecubum
        Cellis avitis, dum Capitolio
                Dux ille dementes ruinas,
                        Funus & imperio parabat.

Scripsit Athenaeus libros δειπνο-Sophistarum. Vos, ne Sophisticam agatis, bona side, hoc est, amystide bibite. Aliud hoc tempore vobis praeceptum non dabo. Nec enim jam Socratici estis, aut Nazaradjsed Pinariiac Potitii. Munus tuum jam pené inter dentés periit. Nos datori gratias habemus máximas, eumque hortamur, ut pergat benesaciendo Deos imitari. Viduam, uti juslisti, in partem rouneris admisimus. Addam [p. 346] aliquid è Philosophia petitum. Dum servet Sirius, apparet in caseolis tuis documcntum traditionis Aristotelica:, ex putri materia generari animalia. Ex parvis latebris & Mûris prodire vidi ingentem exercitum. Dixisses locustas esle, sed alarum expertes. Ego magnam horum fratrum lacleorum turbam cultello compreilî, & vivos, semianimes, & spirantes epulas in viscera recondidi. Nisi inopinatum quid interveniat, statui vos invisere, ubi canis latrare desierit. Vale. 10 Aug. 1630.


149.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

NObilissime Haestrechti,
Cum non habeam, quod scribam, oculis tuis auribusque dignum, hoc unum scribam, me benè valere, & memoriam tui noctu ac interdiu animo circumferre. Si nimium dixisse putas, crede poëtam scribere, cujus generis homines amant hyperbolas, & exaggerationes. Hesterna die, cum pro Curia ambularem, ubi salla veris miscere solent non jurati testes, intellexi Principem Auriacum hac hebdomade Haga discessurum, partim ut Principem uxorem, valetudinariam ex nupero abortu, ad Brabantiae consinia deducat j partim, utquce nova castella condere cceperunt Sylvaeducenses, coram lustret. Obiit hac septimana silióla natu minima,, Charlotta.ut jam samilia; spemomnem ssistentet silius $c silia. Quam ego Principibus tantis sum se licior, licior, quam diis conjugalibus gratior, cui jara ocbvam prolem peperic uxor, & quidera ejus sexus, quem ad sceptra admittit Britannia. Non habuit plures animas orbis terrarum, quo tempore reliiquias humani generis Area servabat. Sed quid jocor? Tempus est ordiri gravem sermonem, regni de rebus. Legatus Regis M. Britannia; ante paucos dies in conceslu Ordinum verba secit, expoiuitque: regem süum cum Hispaniarum rege pacem fecisse, nosque hortari serio, uti ipsius exemplo Induciarum consiliis aures commodemus. Accepi minus gratam suüTe hanc orationem nostrorum plerisque, iis nempe, qui sagum togas praeserunt. Mantua stratagemate à Cassareanis capta, uti Gallorum ánimos sregit, ita Venetis necessitatem imposuit, omnem belli vim Veronam Bresciamque convertendi. Gallus superatis Padi sontibus reda ad castra Spinolx properare dicitur. In acie novaculaj res jam posita videtur, & inclinationem propediem saâurus est Mavors. Suecus in Pomerania successus luos urget, ac cedentibus instat. Adhuc Hagas moratur Neoburgicus, prosusejUt ajunt, in multos liberalitatis. Fortè próxima hebdomade Ultrajedum excurram. Num te iilic videbo? Fac sciam. Vale. 20 Aug. 1630.


150.
IACOBO VANDER STRATEN.

AMplissime, doctissimeque vir,
<"BarlaeusBibliografie.html#petit24a">Poëmata mea
, quae jam pridem sparsim [p. 348] edita vidisti, in fasciculum collecta mitto. Ita Deos imitor, Triptolemum, Cererem, Floram, qui sparsas fruges herbasque conservare amant. Accessere tamen & quaedam hactenus inedita. Libellus mole est exiguus, sed argumento magnus, qui praeterquam quod à sacris ordiatur, juxta illud veterum, Ab Iove principium, etiam patriae nostrae triumphos, & celebratas toto orbe victorias exequitur. Illa dum feliciter pugnat, dum fines suos ultrà Oceanum promovet, dum Hispanicae potentiae nervos incidit, sequor ecomiastes, totumque Helicona cieo, Musisque facundiam suam extorqueo, ne sine vate ac virtutum tantarum teste pugnasse Batavos credit posteritas. Sed quam vellem hoc studiorum genere me expeditum. Videor jam porrò publico debere similes panêgyreis, [laudum celebrationes solemnes,] & qui saepius in patriam officiosus fui, obstrictus quasi judicor idem factitare in posterum. Tu,mi Stratene, mecum opta, uti Inducias aliquando celebrare liceat, neglectis classicis ac belli furoribus. Eas nos sperare jubet Legatus Regis Britannorum, cujus orationem in confessu Ordinum super ea re habitam puto jam te vidisse. Urger Rex brevem & categoricam responsionem. Dux Neoburgicus Hagae adhuc moratur. Transiit hac Princeps Auriaca Aquisgranum ad fontes Spadanos profectura. Vehitur lectica à multis Italorum & Hispanorum more. Solatia valetudinis à balneis & fontibus sperat, ne saepius abor- [p. 349] tiat. Tanti interest proletarios esse Principes, hoc est plurium liberorum patres, quo pluribus munimentis (ut Taciti verbis utar) insistant. Domi nostrae per Dei gratiam omnia salva. Vale. 28 Aug. 1630.


151.
JACOBO PETITIO.

AMplissime, doctissimeque vir,
Cum à vobis discederem, commodum Amstelodamum veni, ut funus reverendi viri D.A. Borrii una prosequerer, quem ingenti pullatorum syrmate extulimus. Mirabar ego tantam in illa urbe reperiri hominum epieikôn [aequi bonique amatorum] frequentiam. Inter primos ego nigrum agmen duxi. Is scil. homini, extero honor debebatur. Ponè me sequebatur facultatis dignitate prior Episcopius, aliique ejusdem cum defuncto ordinis. Omnia placidè absque turbis transacta. Credebam & hoc esse aliquod libertatis ejus, quam speramus, documentum. Nec enim ante & tuto vivere, & tuto mori licuit Remonstrantibus. Exempla non desunt eorum, qui mortui poenas dederunt, à quorum cadaveribus ferale lucrum reportarunt avidae Praetorum manus. Gratulamur nos & seculo, quod mitescere jam incipit, & illi, qui jam excessit, viro, quem post labores jam manet suum otium, post pericula securitas, post exilia coelestis patriae non impedita fruitio. Senem illum compellavi pollôn antaxion allôn. [unum [p. 350] multis aliis aequiparandum.] videtur mihi inverso naturae ordine à senio vires capere, & veluti juvenescere. Vidi quoque publica Pacificae gentis delubra, minasque Murorum ingentes, & spem surgentis Iuli, ut ad Maroneum illud alludam. Faxit Deus ne aliquando ferocientes Danai exclament: convellimus altis Sedibus, impulimusque. Nummos illos triumphales expectat sibi mitti Overbeecquius. Petit etiam unum sibi cudi rector Screvelius. Precium tibi reddi curabimus. Quae mihi humanitatis officia praestitisti, cum istic essem, memori mente cirunfero. Rependam, ubi potero. Domino de Haestrecht libellum hunc <"BarlaeusBibliografie.html#petit24a">poëmatum
meorum velim tradas, ea lege, uti eundem tradat egregiae virgini Mariae Schuurmans. Cum apud vos essem, ipse decreveram illi exemplar de manu in manum tradere, sed quod illi destinaveram, cessit Nobil. Ploosio. Vale vir charissime, cum uxore ac liberis. Fratres Borrios saluta, nec non ocreatum meum amicum, quem jam nominavi. Forum Valckenburgicum jam fervere incipit equis & equabus non unius generis. 10 Sept. 1630.


152.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Quae res Italis poëtis bilem jam pridem movit, etiam mihi stomachum concitavit. Perstrinxi nebulonem istum versibus Lycambeis, [p. 351] ne inultum quoque per me sinerem magnum Petrarcham. Non potuit moderatae orationi locus esse in tam enormi scelere. Monachum istum, quà Monachum exagitare nolui, ne iniquius in totum ordinem destomachatus fuisse videar, Unius ub noxam. Si N.T. ita visum, per me licet, uti videant Veneti, etiam apud nos charum esse istius poëtae nomen. Librum istum Monumentorum antehac mihi non visum evolvi cum voluptate, qui maximorum mihi virorum memoriam, & eximiae multorum doctinae, virtutumque non vulgarium exempla ob oculus posuit. Quos enim vivos in scriptis venerati sumus, eorum mortuorum quoque recordatione non leviter afficimur. Monet quoque sepulchrorum conspectus, utcunque magnarum animarum domicilia claudant urnae, nominis tamen claritate illas Libitinam effugere. Aveo scire, per quem libellus meus Duci Neoburgico exhibitus sit. Ubi reversus fuerit, fortè expediet memoriam refricari. Si Iesuitarum hac in parte audit consilia, nihil est quod sperem. Sciunt & mihi foenum esse in cornu. Non favent nisi suae religionis hominibus, malo more, qui literarum studia ex partium studiis aestimat. Vale vir summe, cum uxore ac familia omni. Nos per Dei gratiam valemus rectè. Lugd. Bat. 22 Sept. 1630.



[p. 352]

153.
THEODORO GRAEVIO.

CHarissime Gravi,
Is qui hasce literas tibi tradet, vir est non vulgari mihi junctus necessitudine, vitae adhaec famaeque illibatae. Artem Notariatus hic superioribus annis séliciter satis exercuit. Posteà ediâorum in causa religionis rigor ipsum cumaliisin Sueciam propulit, Lui de jam ad suos reversus sedem domiciliumquè in urbe vestra sigere statuit, eandemque Notariatus artem ibidem exercere. Verum cum ad hanc rem consensu ac sussragatione Ampliss. Consulum opus sit, rogo oblêcroque uti virum hune parenti tuo de meliore nota commendare velis, quo voti sui compos sieri possit. Ego hoc in reliquis tuis erga me meritis reponam. Proles nuper mihi nata in iplb vitx limine obiit. Ingressa est theatrum vitae hujus, at exiret. Vxor banc mortaIitatis vicem aegerrimè sert, asFedu magis ac matrum storgêi [naturali amore] mota, quam ratione. Ne enim improlis sit, reliqui superstites abundé cavent. Frater tuus reâè valet, sringillis capiendis intentiisimus. Cum nuper Amltelodami esiem, cum parente tuo Woerdam concéderas. Matris tuae matronas honestissimas, ac omnium vestrum itudiosissimae, obitum doleo. Tu dole, lêd ita ut Christianae sapientix locum des. Non periit, uti vulgari errore loqui iblemus, sed abüt, tran§itque in loca lastrara. Hoc [p. 353] cum cogitas, apud beatos beatam agere, dolori tuo quis locus? Una & vera cogitatio obversetur assidue, commune hoc mori elle, oequè ac ilIud riafci. Mens quz ad Hb allurgit,ad luétum non dt-:mittitur ¥ &; [cit mottem humano generi non tam IùpJ>licium esse, quam tributum. Vale & parentem saluta. 28 Sept. 1630.


154.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Catechesin istam Ponificiam propediem videbis verè Catholicam, & orthodoxam. Ubi otii plufculum nadus fuero, aggrediar meta-morphosin, fortè non inutili labore. Sylvzducenses operosis &; ad ollentationem comparatis difputatëonibus, qui converti polleutant, fn~firà sunt.Hoc agendum, ut ipsis eonllet, iomultis nos fidei articulis cum ipsis convenire, idem cum ipsis Apollolicum Symbolum. eadem quo trium primorum seculorum symbola confiteri. Adhoec Ecclefiz prifcz rit us quosdam non inutiles, ordi.nis ac nnnn [decuri] ergo non aspernari: aliquam quoque Pontificum Romanorum supra alios Episcopos erre dignitatis, jure humano. praerogativam: Veterem Ecclesiam Romanam reélè fenlitre &; orthodoxam fuisse, at [parfa elle in agro Domini dormientibus pastoribus zizania: & labentibus cum imperio seculis plus sibi vindicasse Pontifices, pronis etiam Ecclesiasticorum, quae humana [p. 354] est imbecillitas, in ambitionem &; animis. His & similibus prxparandi, quos ad sániorem mentem revocaros cupimus. Calidis illorum consiliis qui in Pontisicem tanquam ipsissimumAntichristum illis in locis debacchantur, Pontisicios omnes à spe salutis aeternae excluGssimos clamant, nihil prosicitur. Necenim istiuimodi via institit Paulus, qui sadus est omnibus omnia, ut aliquos Christolucri saceret. Sed de his alias Iatius. Versiculos D. Hugenii acutos & plenos genii, uti omnia ejus, cum voluptate legi. Videbunt Veneti non inse"* liciter hie pangi versiis, nec Petrarcha; etiam hie deesse suos cultores. Cum nuperrime Vlrraje&i eslem, tradidit mihi D. Buchelius I. C. vir antiquitatura & secretorum Batavia; scrutator studiosissimus hanc schedulam, ex qua videbis, quid in mea causa apud Principem sado opus sit. Ea est samilias mese ratio, ut istiusmodi sblatio quam maxime egeat. Vale vir Nobilissime ac prxstantissime, ac litterarum cultores? Academia; hujus veterem hospitem savore tuo prosequi perge. Lugd. Bat. 5 Oct. 1630.


155.
IACOBO VANDER STRATEN.

NEc tu meis, ne ego tuis votis obsecutus sum, Stratene doctissime. Veniam ergo petimus damusque vicissim. Vbi res meae sinent, fuperveniam inopinanti. V z agris, vae cuniculis, ubi venator ego pavidis animalibus à [p. 355] tergo inR:itero.. De litteris tnis ne sis sollicitus probe ez cnratz sunt. Negligentiae meae impqta, quod non responderim citius. Iam plido esset non rescribere, ubi munnsculis tuis me praevenise Ego bulbos istos magnifacio, ob superba Domina Helvetiorum & Cronarum. Filli inter reliquos meos Botes minorum gentium excellent, & tua liberalitate aliquis quoque. Floroe cultor videbor iis,qui banc inlànieqdi artem manis fUPltibus pro6tentur. QWd superea, nisi ut iis preccr propitiam byel;llelJl & minus novercantem terram, penes quam est vel saevire in barbaros bos Bores, vel parce cec exteris. Memini me aliquando de iis scripsisse:
                            — <"Barlaeus15.html#CBa401v131" target = "new">hic lumina pascit

    Tulparum venerandus honor, preciumque coloris
    Mirantur tam grande sui. stat margine quaedam
    Discolor, haec varia folium vibice flagellat,
    Sanguineis haec tincta notis, haec caerula fundo est,
    Haec umbone rubet, fulvumque intermicat illi,
    Illi purpureum. totos facundia fontes
    Laxat, & hac ipsa Batavus jam cernit in herba
    Stultitae documenta suae. suspenditur auro
    Immitis spolium Boreae, brumaeque rigentis
    Opprobrium, & centum pignus violabile causis.

[p. 356]
Vale. 17 Octob. 1630.


156.
IOHANNI UYTENBOGARDO.

REverende Vir,
Sparsus hic fuit per urbem nostram rumor, D. Polyandrum nonnulis intimae admissionis (uti putabant) amicis dixisse: Quicquid mollius leniusque scriptum reperitur in specimine, à se profectum esse reliqua asperiora collegarum esse. [p. 357] Vale Vir ampliss. & doctissime. Lugd. Bat. Kal. Decemb. 1630.
    Specimen paucis his placet plures exsibilant & meritò.


157.
EIDEM.

REverende Vir, & Frater in Iesu Christo observande,
Objecerant inter alia Pamphilo Collegae sui, procul dubio futuram, uti à Remonstrantibus publico scripto ipsis exprobrarentur ea ipsa, quae hic illic, ut lenior videretur, effutiverat. [p. 358] Addiderat tetricus ille,Tu hoc dixisti Barlaeo, quem scis esse hostem Ecclesiae, qui illud ipsum ad Uytenbogardum & Episcopium perscripturus est. Quibus vocibus perculsus ille pene supplex petiit, uti apud vos intercederem, quanquam ipsi asseverassem, nihil me ejus rei ad vos scripsisse. Iam lectis tuis litteris, per D. Vossium ipsi hunc metum abstersi. Tragoediam hanc ipsi concitavit Aristarchi autor, qui Walaeo rem omnem aperuerat. Prodromum tuum avidissimis oculis hausi, sed autorem, datoremque, licet absentem, animo arctius complexus fui. Ut ut aetas, nondum effoeta est in te pristina dicendi vis, & fluit, uti olim, facundiae tuae torrens minime lutulentus. Non facile Septuagenarium te (in proverbio est Sexagenarium) de ponte dejicient IIII viri. Etiam illud proverbio apud Romanis jactari solebat: Salva res est, saltat senex. Liceat & nobis dicere: Salva res est, scribit senex. Ille cujus Theologicum ______ [erratum] nuper paxillo suspenditis, en __ _______ ______. [labia mordet.] Primo responsum ipse minabatur, postea alios ut responderent incitavit; jam audio ipsum Satyram velle reponere. Quod si fecerit, forte alicui grave erit legere illa Satyrici: Semper ego auditor tantum, numquamne reponam, Vexatus toties rauci Theseide Codri? &c. Si sapiet, silentio se ulciscetur. Quia petis, mitto reliqua quae in margines inter legendum conjeceram. Quid dicam, in illo libro, ut Plauti verbis utar, Specimen specitur, ignorantiae, maledicentiae, versutiae, & aegri in Remonstrantibus animi. Quibus animis prodromum vestrum exceperint, nondum intelligere potui. Locum illum in Eubulo Teilingii de rebus ad salutem scitu necessariis, velim proprius consulere. Vale Vir doctissime & charissime. 6 Dec. 1630.


[p. 359]

158.
EIDEM.

REverende vir,
Professores nostri lecto Prodromo gravulantur sibi super rotunda vestra quoad Trinitatis dogma confessione, sperantque futurum, uti laudabili ac felici successu hic litterarius conflictus decurrat. Petitioni quoque vestrae seriae ac aequissimae obsequi non gravabuntur. Iam sudant ut necessitatem istius dogmatis probent. Fabricant arietes, quibus Socinianos de coelo deturbent.
[...]
Unus hic erit: Qui credit in Christum salvabitur, qui non credit condemnabitur. At credere in Christum est credere in verum Deum, secundum vos, qui Christum verum & coaeternum Deum agnoscitis. Ergo hoc negantes, non salvabuntur, quia non credunt. Sed facile se expediet Arrianus, qui verum Deum Christum agnoscit, licet non coaeternum. Socinianus forte dicet, Dei vocem varie sumi. Remonstrans, eum qui in Christum credit, qui verus Deus est, salvandum, non autem, eum qui credit in Christum quatenus est Deus coaeternus, coessentialis, &c. quasi necessitatis salvandi fundamentum sit in illis reftrictionibus Deitatis. Alter hic erit: Maledictus qui confidit in homine. Sociniani confidunt in homine. Ergo. Sed dicent, eum, qui confidit in Christo confidere in Patre, & sic in Deo terminari fidem. Negabunt etiam Christum esse _____ _____π__ [nudum hominem.] Habent enim & suos Deitatis modos. Ex his de reliquis judicate. Procul dubio & illum locum adducent Ioh. 17. Haec est vita aeterna, &c. responsio notissima est. Deliberant IIII viri an jamjam velint edere hunc Epidromum suum, an expectare donec prodierit vestra responsio. Hoc posterius suadet Polyander, in prius inclinant tres reliqui. Valde exagitabunt illud vestrum de Athanasiani Symboli autoritate, aut potius superbo ac praesidenti exordio judicium, quod in Apologia habetur. Velim D. Episcopium legere praefationem Erasmi in Hilarium. Exstat in Volumine Epistolarum. Est ibi locus de minus necessariis circa Trinitatem controversiis. Velim etiam vos inspicere responsum Walaei ad Ioh. Arnoldi Enchaeresin Molinianae Anatomes, pagina 308. Illic Pelagianismi crimine infamat verba Confessionis Gallicae. Putat Corvinum citare verba Confessionis Belgicae, at Gallicae sunt Confessionis. Hunc, in finem hoc moneo, ut perstringatur petulantia illa & temeritas, qua quicquid minus arridet Pelagianismi aut Socinianismi odiosis vocibus traducunt. Error est istius Imperatoris Tetrici crassus. Debebat in vestro responso poni libri pagina prima versa, ut solus nudusque splendeat in oculis lectoris, cui saepe non vacat omnia perlegere. Advertite non videor hoc frustra monere. Vale Vir prudentissime & Episcopium saluta, quem gaudeo tandem incaluisse. Qui dierum curas partitur cum Pro- [p. 361] fessoribus, discat noctes partiri cum conjuge. Illi meis verbis gratulare seras Nuptias. Raptim, 19 Dec. 1630.


159.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Redit ad te Catechismus iste Catholico-Romanus, jam factus Catholico-Reformatus. Planè alium vultum induit, & voces istas dedicit, quibus loqui amat Curia Romana. Plane alium vultum induit, & voces istas dedidicit, quibus loqui amat Curia Romana. [p. 362]
Animo meo obsecutus sui, & libens hunc laborera exantlavi.Diu enim me momordit ista Catechesis Excalvinisata, cui hoc qualecunque vindiebe genus jure Talionis debui. Sicars deluditur arte. Ipss prasiverunt. Non exiguo labore mihi steterunt istae interpolationes. Addidi, ne sine ratione posita mutasle videar, loca Scripture, Conciliorum, Patrum, quas eo quo potui judicio selegi. Utinam sruclum hinc aliquem percipiant Sylvasducensès, aliique, quibus placent impensius decreta aulae Papalis. Hoc velim primo, libellum hunc ita mutatum attentius perlegere D. Uytenbogardum, cui essasta setate mens integra vegetaquei ut si quid oculos meos essugerit, id annotet corrigatque.Abacerbis responsionibus ab§inui. Largitus sui, quicquid salva veritate largiri nos fas fuit. Deinde si viro isti non placeat labor, velim ad Concionatores Sylvaeducenses transmittijudiciumque illorum rogari serio. Nam nisi his probetur, sine sructu Z y soret soret omne quod agttur. Illud cavendum, ut de autore paucissimis consiée, aut potius nullis, sàltem non Contra-Remonstrantibus.Suspectum enim ipsis est, quicquid à nostri ordinis hominibus prosieiseitur. Principis rogatu hoc negotium Pastoribus commendari poilet, auc aliis primoribus ejus urbis. At hoc omne prudentiae tuae prorsus committo.
[...]
Vale Vir nobiliss. & mei studiosissime, uxorem, filios, filiasque meis verbis saluta. 21 Dec. 1630.
    Potuissent ex mente Remonstantium hic illic quaedam accuratius dicta fuisse. Sed nolui hic agere nostram causam, sed Reformatorum potius adversus Pontificos. Non sine causa hoc moneo.


160.
SCHOLARCHIS
Scholae Amstelodamensis.

UT Petrum Poppium A.A. vestris commendem, rationum momenta operosè non conquiram. Nec enim aut Dictaturam, aut Fasces, aut Quaestura appetit, sed Grammatistae munus minimè invidendum. Ad eam provinciam non solum idoneum arbitror, ut meliore loco dignum putem. Iam enim ante Scholarum curriculum emensus ad Academiam transiit, à qua tamen, morte optimi parentis, & accisis matris rebus, pedem retrò ferre coactus fuit.
[...]
Modestiam & morum suavitatem spirat vultus. Pietatis studia vel invito extorquebunt Eduardi Poppii patris pia recordatio, a quo viro vel ipsa pietas praecepta capere potuit severius vivendi. Sane e libris ejus posthumis seculum hoc nostrum exulceratissimum discit, Deo ac Iesu Christo conscientiam ac mentem sine fuco debere. Quare, ut virum hunc promoveatis, a propriis quoque virtutibus instructum, rogo. Omnino confido, illum Scholae vestrae usui futurum. Quod Deus ille donet, quo teste haec scripsi. Valete Lugd. Bat. 1630.


161.
D. OSDORPIO.

DOctissime Vir,
Commendavi amicorum rogatu Amplissimis Scholae vestrae Curatoribus Petrum Poppium, uti locus aliquis inter tuos hypoêretas [subditos tibi praeceptores] esse possit. Nec gravaberis opinor tu suffragatione tua nostris verbis pondus addere. Collegam habebis moribus facillimis, indole optima, & qui filius toûtou patròs éuchetai eînai. [illius patris gloriatur esse.] Scientiae abunde habet ad Grammaticas lectiones; aetatem quam revereatur pueritia prudentiam, qua moderetur impositos discipulorem mores. Nec dubito, quin ex eorum sit futurus ordine, qui officii sui esse sciunt lectes accipere, non ferre. Inaudivi cum malignis istic quorundam ingeniis te luctari. Sed haec ad animum noli revocare. Levius fiet patientia, quicquid indignatione corrigi nequit, aut si illa frustra sit, non deërit tibi magistratus severius [p. 364] perium, quo tumor ille paedagogicus deprimi possit. Vale. Prid. Cal. Ian. 1630.


162.
ARNOLDO BUCHELIO.

LIbrum istum Caesaris Vannini, quo me beasti, doctissime Bucheli, per otium à capite ad calcem perlegi, idque eo avidius, quod magnum aliquid polliceri videtur Inscriptio, Amphitheatri Divino-magici, Christiano-physici, & Astrologo-catholici. Quam haec sunt sesquipedalia & veluti torno elaborata nomina. Inde autoris nomen, qui Iulium Caesarem appellatione refert, magna expectatione animum meum erexit. Rem quod attinet, ita judico, illum felicius cordatiusque philosophari, quam res sacras asserere. Probanda sibi sumit religionis kephália [capita] sed non iis semper argumentis, quibus ea fulciri fas est. Frigida probatio, tacitae improbationi vicinior est. Hoc etiam agit, ut paradoxa subinde adstruat, sed addita salutari clausula, nisi Ecclesia Romana secus statuat. Hanc toties aggerit, tamque sollicitè, ut suopte judicio videri possit heterodoxa adstruere. Meticulosae illae limitationes & cautelae animi signa sunt sibi male conscii, & subdolè praevaricantis. Turpiter passim adulatur Loyolitis, quos veneratur, non quod diligat, sed temeat. Nec deest tamen quod in scriptore isto probem, dictionis perspicuitatem, orationis facilitatem, & rerum Philosophicarum peritiam non [p. 365] vulgarem. Ex fide dignis autoribus habeo, illum ipsum Vanninum Tholosae misere periisse & atheismi crimine ad flammas damnatum. Summa haec istorum hominum imprudentia est, quod tales cum sint, sibi solis non sint. Virus enim suum disseminando nulli utiles esse possunt, sibi vero certissimam perniciem creant pestiferam doctrinam propagando. Amstelodamenses Scholam illustrem erigere jam serio parant, eo consilio, ut dimissos scholis suis trivialibus juvenes Philosophiae literarumque studiis instrui curent, nec necesse habeant cruda studia & annos consilii expertes in Academiam protrudere. Meam operam in profitenda Philosophia efflagitarunt. Nec denegavi. Quid faciam, mi Bucheli, excarnificor hic continuis praelectionibus, exigui lucri spe, quo tamen hactenus familiam solatus fui. Mores insuper studiosorum & convictorum usque adeo in pejus degenerant, ut non ad scholas sed tabernas ac popinas missi videantur. Ita, quo fata trahunt non invitus sequor. Obsequor Deo vocanti. Iuventutem pro modulo virium praeceptis institutisque Philosophiae ad capessendam Iurisprudentiam, Medicinam, Theologiam praeformabo. Reliqua ____ __ _______ [Dei in arbitrio] posita putabo. Utrum institutum meum sis probaturus, nescio. Non improbant, quotquot de rerum mearum statu propius edocti sunt. Haec celare te nolui, utpote affectu, consilio, ope mihi antehac probatum. Vale vir humanissime, & qui novus ab integro nascitu [p. 366] annus, tibi, uxori, familiaeque omni feliciter decurrat, benedicente Eo, Cujus nativitatis annum celebramus supra millesimum, sexcentesimum trigesimum primum. Raptim, die qui inter nascentem en denascentem annum medius est.


163.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Satyram istam Tiberinam, oppositam Satyrae, Dii Vestram Fidem, filius tuus legendam mihi tradidit. Hui, quantum inter illas discrimen. Si ullibi, etiam hîc verum illud proverbium: Aliter sues, aliter catuli olent. Indigna est illa posterior, in quam quis seriò incurrat. Iudicium dixi pauculis versiculis, quos Ii ita N.T. visum, Ill. Molino mitte. Iam aliud exponam, majoris momenti. Non ignorât N.T. Senatum Amstelodamensem de erigenda lllustri schola, decrevisse, quo praestructi magis, ac Philosophiae litterarumque studiis imbuti adolescentes ad Academiam se conferant. Operam meam in profitendâ Philosophiâ ipsi addixi, uti & in praelegendis historiis D. Vossius. Mihi adscriptum futuri laboris praemium, mille quingenti floreni annui, praster domum. D. Vossio, qui hic stipendio gaudet mille sexcentorum florenorum & insuper emolumentis ducentorum florenorum, auctum stipendium ad bis mille & quingentos florenos, praeter domum. Sed metuo, ne D. Vossio litem moveant super hac vocatione D.D. [p. 367] Curatores, quo titulo nescio. Sui juris est, nec tam luculentum stipendium hîc expectare habet. Nec sine exemplo est, professorem ex vicino loco aureo hamo invitari. Ingrediemur urbem diversis animorum studiis mirè fluctuantem. Sed non ero unguis, ut ajunt, in ulcere. Placent pacis ac concordiae studia, nulli ero gravis, intra Philosophiae cancellos stabo, nec irritabo crabrones. Faxit Deus Opt. Max. ut haec res nobis, Reip. & Ecclesiae benè cedat. Cras, Deo volente, Amstelodamum cum uxore proficiscar, ut domum habitationi designatam perlustrem, reversurus die lunae proximo. Ibit & una Vossius. Ita quo fata trahunt retrahuntque sequendum. In Calendas Maji migrandum erit, nisi quid cadat inter calicem supremaque labra. Scripsit mihi tribus verbis Ex-Hortensius sibi placuisse Catholicum-Reformatum. De filio tuo tecum deliberabo. Statui enim, ubi quid ocii nactus fuero, Hagam excurrere. Haec obiter. Vale vir nobilissime ac praestantissime, nec me hac fortunâ ita inebriatum puta, ut si quod alicunde adjiciatur rebus meis Corollarium, illud respuendum credam. Uxori filiis ac filiabus plurimam salutem denuncio, quos omnes ac Te praesertim vir amplissime hisce novi anni auspiciis Deo tutelari votis precibusque commodo. Raptim è Musaeo 9 Ian. 1631.
    Nec solam se Roma nocens peccare fatetur.
        Crimina non haec sunt nostra, sed orbis, ait.
    Ipse Theoninum dentem dum exasperat autor,
        Nec satis obscurus, nec satis acer, hebet.
    Pagina laxa fluit. nec sat mihi fellis in illa est.
        Hoc video vati deesse, fricare nequit.
    Degenerat mala Roma iterum. quae mascula discit
        Crimina, jam Satyras scribere dedicit.
                                                C.B.


164.
IOH. UYTENBOGARDO.

REverende vir,
Omnia in schedula placent, tum discursus ille de spirantibus & non spirantibus, tum libelli colophon. erudite, apposite, ac non sine sale aliquo auctor suas artes reponis. Quare noli diutius multorum expectationem morari. Excerpta illa Thysio & Walaeo fuisse lecta ante & visa mihi retulit Polyander. Negant __________ [captiose] sibi visa, quia non singulis. Heri Amstelodamo reversus sum, ubi de commodis mihi ac D. Vossio aedibus dispeximus. Statuerat mecum ire Vossius, sed postero die cum accinctus essem itineri, mutavit sententiam, ac filium natu majorem misit.
[...]

Scripsi D. Vossium operam suam addixisse Amstelodamensibus. Hec res Professores nostros, potissimum Theologos anxie habet, qui missis Hagam Magnifico rectore & Theo-[p. 369] logorum uno Curatores incitarunt, uti coeptum negotium interturbent. Vocatus Hagam ipsorum mandato Vossius, per literas a Syndico nostro jussu Curatorum exaratas, & quidem imperiose satis: summa literarum est: ne ulterius se nisi consciis Curatoribus Amstelodamensibus obstringat. Omnem lapidem movebunt, ut virum istum retineant, non quod ipsi bene velint, oderunt enim, verum ut Amstelodamensibus adversentur, & optima procerum istius urbis consilia eludant. Vossio firmandus animus per D. Beaumontium, Reigersbergium, etiam N. Mylium. Cum ipsis libebat exauctorarunt virum, Collegio ejectum ignominiose habuerunt: convictores uti aleret; privatim, quos vellet, institueret, interdixerunt: Synodicorum insuper rabiei ac tyrannidi objectus linguae ac calamo catastas injici passus est. Cur non & illi integrum erit, rebus suis consulere? praesertim cum nullis promissis ipsis obstrictus sit. Animis opus est, & pectore firmo. Hoc agunt & agent, ut consilium de Schola ista Illustri prorsus evertant. Metuunt, ne si in illam urbem transmigret, ipsorum opera aliquando utantur Remonstrantes. Nescio, quae non Ecclesiae fulmina ipsi minentur. At frustra, si modo ipse sibi constet, nec Amstelodamenses deserat. Si fecerit, poenitebit ipsum facti. Haec argumenta, aliaque ipsi objicite. Est jam Hagae. Omnis mora in damno est. Delegati Amstelodamensium monendi, ne animum despondeant. Primos impetus ubi fortiter sustinuerint, languebunt sequentes. Si quid ad hoc negotium consilio tuo conferre possis, confer. Versus istos in Fr. Iunii Epitaphio notatos silentio praeteri. nec enim iis quae scripseram ex aliorum relatu prorsus fido. Editionem enim, quam quaesivi, mihi comparare non possum. Immoderatius Catechismum Catholicum Reformatum commodasti viro isti nobili, & laudes istas quas in autorem congeris, verecunde amolitur. Notas tuas probo, excepta prima: Nam non solum familiaris est illa vox Pontificiis, sed & Brabantici soli propria fere in isto sensu. Et distinguunt Pontificii inter dogmata fidei, morum & rituum. Haec raptim. Vale vir summe & nos ama, 15 Ian. 1631.


165.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Spirant literae tuae eundem erga me affectum, quem in literarum studiosos jam olim prolixe effudisti. Si naturae tuae genium spectem, & insitam erga Musarum alumnos facilitatem, proprietate quadam tibi regimen illud in hac Academia debetur, quo tam gloriose tot annis functus es. Saepius Professores isti, quos reliquos habemus ex publico naufragio, quoties ad amiliare cum illis colloquium devenio, in haec verba erumpunt: Desideramus Mylium. Ego inter illos postremus non sum, qui per N.T. precium inveni apud eos, qui literas aestimare [p. 371] didicerunt. Ex eodem illo tuo affectu provenit, quod libelli iítius censuris meis interpolati autorem immodicis laudibus prosequaris. Nec gratiam, nec gloriam ex isto opere aucupor. Bene volo Ecclesiae Reformatae & doctrinae tot martyrum, ac Patriae Patrum sanguine confirmatae. Utinam ex libello illo fructus aliquis redeat ad illos, quos Romanae Curiae splendor excoecat. Si ita prudentioribus visum, per me licet, prodeat in lucem. Sed unice cavendum, ne autor publice innotescat. Quae Utenbogardus annotavit emendavi, excepta prima censura. rationes ob quas retineri malim verba textus Pontificii, ipsi transscripsi. Quicquid sit, levicula illa sunt, nec delere gravabor, si in sententia perstet. Sed an non N.T. consultum putat, uti libellum illum perlustrent & examinent Sylvae-ducenses Ecclesiastae? Scio nasutulos illos esse, & rigidiores in Pontificios, cum in hoc negotio prudenti ac circumspecta moderatione opus sit. nihil largiri volent, cum tamen largiendum aliquid sit, ne in omnibus dissentire videamur. Ista enim arte pelliciendi sunt. & quantum indulserit oportet ille Gentium Doctor, cum in has adorandae & fsuspiciendae mansuetudinis, & aequitatis voces prorumperet, se omnibus omnia factum, ut aliquos Christo lucrifaceret. Abunde tamen à nobis cautum, ne cum Christo Belial, cum luce tenebrae permixtae putentur. Quaá porro agenda sunt prudentiae Tuae commito. Ego foetum expono. Tollat in usus vel suos, vel [p. 372] pubIicos, qui volet. Heri Amstelodamo domum reversus sum, ubi mihi ac D. Vossio de aedibus prospectum. Theologi nostri per D. Curatores hoc agunt, ut vocationem Vossii eludant, non quod tantus ejus sit amor, sed ut Amstelodamensibus incommodent. Quaeso consilliis tuis praeclara Reip. Amstelodamensis coepta promove. Interest ejus, uti viro isto potiantur. Vale Vir nobiliss. & generosissime, & Barlaeum tuum amare perge. Lugd. Bat. 15 Ian. 1631.


166.
IOH. UYTENBOGARDO.

Reverende vir, ac dilecte in Iesu Christo Frater, In Concilio Niceno nullos esse factos Anathematismos verum est, si Canones ipsos XX, authenticos & Graecos spectes, quos videre est libelli hujus pag. 157. Imo nullibi istis Canonibus damnatur Arius. Interim negare non ausim in Confessione Synodi Nicenae, quae legitur pag. 182, Ario anathema scriptum esse, uti etiam patet ex iis quae pag. 162 leguntur, necnon 160. Reformati itaque Doctores distinguunt inter ea, quae acta sunt in toto Concilio Niceno, & Canones istos XX, politiam Ecclesiasticam concernentes. In prioribus dicunt damnatum Arium, cum ob hujus dogmata potissimum convocata fuerit Synodus. In Canonibus fatentur nullam Arii, aut dogmatum ejus fieri mentionem. Velim tamen...... ad Epistolam illam Constantini Imperatoris missam ad [p. 373] Alexandrum Episcopum Alexandriae, & Arium, post turbatas ibidem & in universa Aegypto Arianis controversiis Ecclesias; Reperies eam pag. 62. Iudicat in illa Epistola Imperator Constantinus controversias, ab Alexandro & Ario motas non esse necessarias, sed inanis otii certationes, nec vulgi auribus credi illas debere, vocat quaestiones argutas & subtiles, &c. Et cum missa haec sit Epistola per Osium Episcopum Cordubensem, magni tum nominis & doctrinae virum, verisimile est ab ipso Osio fuisse conceptas. Licet postmodum & ipse & Constantinus Arium damnaverint. Affirmat vir clarissimus amicus noster Osium, post Concilium Nicenum concessisse in partes Arianorum, etiam ipsum Constantinum. Nec probare potest Cyrillum, fuisse primum Anathematizatorem in Concilio Ephesino, quod celebratum fuit ante Chalcedonense, nam in Concilio Gangrensi, licet particulari, quod antevertit Ephesinum & Chalcedonense, adeoque Cyrilli aetatem, edita sunt Anathemata. Vide Canones, cum adjectis anathematismis.
    De loco Iustini mecum sollicitus est. Arbitratur Iustinum Ebionitas ...., quos tamen vocat ex êmetérou genous, [ex nostro genere,] quia disputat contra Tryphonem Iudaeum, itaque inter professione tenus Christianos refert. Ebionem autem ejusque sententiam damnavit Ignatius in epistola ad Philadelphios, dicens: Si quis [p. 376] dicat unum esse Deum, & confiteatur Iesum Christum, sed eum esse nudum hominem putet, non autem unigenitum Dei Filium, &c. hujusmodi serpens est, fraudem & errorem praedicans in exitium hominum, & est ejusmodi inops sensu, cognomento Ebion. Haec ex Baronio notavi ad Annum Christi 73, 74, 75. Refert etiam Irenaeus lib. 3 c. 4 Ioannem Apostolum cum in idem cum Ebione balneum venisset, dixisse: Festinate fratres, egrediamur hinc, ne cadat balneum, & pereamus cum Ebione, qui intus est in balneo, propter ipsius impietatem. Haec ibidem Baronius. Consulendi essent ipsi autores. verum an Iustinus ibidem Ebionitas intelligat, nulla necessitas cogit credere. Antecedentia & consequentia examinanda forent.
    Quod ad Catechesin Catholico-Reformatam attinet, non valde laboro, ut edatur, per me licet, ut lateat. Si R.T. consultius putet Sylvaeducenses non videre, non repugno. Sed quid si ipsis scribatur, ut legant, & lectum libellum Hagam remittant, & quid de eo sentiant, perscribant. Postea quid facto opus sit deliberabimus. Alias si ipsorum suffragiis editio urgeatur, provocabunt ad Professores, aut Deputatos Synodi, aut ipsam Synodum. Quid suadeas fieri, candidus imperti.
    Amstelodamenses non nisi de duobus Professoribus vocandis decrevere. De Iurisconsulto altum adhuc silentium. Qui audeant? Vossius abitu suo perculit Leidenses. Theologi ringuntur. Mota in ipsum tempestas jam pene desae- [p. 375] viit. Responsum Professorum (ignosce) ad prodromum nondum legi. Bis intra paucos dies fui Amstelodami, ut de aedibus mihi ac D. Vossio dispicerem. Prius nobis assignatae a Senatu & visae haberi non potuerunt. Iam alias nacti sumus commodas & amplas, in de Spinhuys-straet. Meas inhabitavit Syndicus Pauwius, Vossii, quae ampliores sunt, Iacobus Roelandi. quam dispares Domini. Legam cras, Deo volente, & monebo si quid observavero. Vale Vir prudentissime. 27 Ian. 1631.


167.
EIDEM.

REverende Vir, & nostrorum méga hérkos Achaiôn, [magnum munimentum Graecorum,] hoc est, Remonstrantium, habes, quae obiter in libelli hujus foros conjeci. Quisquilliae sunt & stipulae prae auro tuo & argento. Accuratiora per temporis angustiam meditari non potui, quia videbam responsionem tuam carceres mordere. Et praeter tria illa argumenta Professorum, nihil est dignum serio examine in chartulis IIII virorum. Ad locum Iustini haec noto:
    I. Remonstrantes eum allegare, ut probent merito se meticulosiores esse in damnandis aeternum iis, qui non capiunt aut explicita fide credunt, filium esse ab aeterno ex essentia patris per intellectionem genitum: cum ex Iustini dialogo non subobscure colligatur, Ecclesiam cum istis communionem coluisse, qui Christum psilòn án- [p. 376] thrôpon [nudum hominem] dicebant. Argumentationem dico esse à majori ad minus, hoc modo: Si Iustinus cum illis communionem cohiit, ergo non peccant qui non audent tales ex albo vita: expungere.
    2. Iustinum intelligere Ebionitas probandum Profefloribus. At illi habebant Christum pro puro homine. Esto. Quid vetat etiam in Ecdeua Christianorum fuissè ejus sententioe homines? At Ebionitas damnati. Agnosco. Fuerunt enira in aliis pluribus dogmatibus haeretici. Et publica voce Eccleiix fuiffè damnatos tempore luit ini, aut ante non legi, Doérorum judiciis fateor.
    3. Iustinum non intelligere Ebionitas, lie probo I. quia nullibi in suis operibus, ( quod sciam) Ebionitarum meminit. 11. quia dicit eum qui Christum non demonstrat prius exstiti§e, & nasci hominem fustinuisse, in errorem lapium esie, non autem negare hune esse Christum illum, in quo cardinem Christianismi ponit. Ergo vult taies reapse Christum illum agnofeere. Quod de Ebionitis non dixerint Profesores. III. quia dicit errorem esse, non haerefin, non blasphemiam; videtur in eo esse Iustinus, imo in eo est, ut elevet momentum istius controversiae. IV. quia illos dicit esse, ex lùo genere & ordine, quae verbo ardiorem necessitudinem & fidei communionem iignificant, quam eam quae est nomine tenus, & profesEone externa Christianismi. Et quanquam cum Iudaeo disputet, npn propterea fequitur, per illa verba ex nostro [p. 377] genere, intelligi deberé titulo Christianos, cum oppositio inter Iudaeos & veré Christianos major fit, quam inter ludamos & titulo Christianos, cum hi reapse Iudaei & Iudaizantes esse possint. Quod si conjungas, Iustinum illos habere pro fui generis hominibus., & eos Christum illum non negare, re Christianos ipsius judicio describi videas. Pontificios professione, & titulo Christianos esse judicant Profeflbres.sed an dicere iidem aufint, illos Christum non negare? Qui possint; cum in Catechesi Palatina dicantur, Christum seipsa abnegare. 4. Probent Profeffore sapud Iustinum uHibi, apò hêmetérou genous [nostro genere] significare titulo solum Christianos. Contra, ubicunque de talibus agit in hoc dialogo; aut illos profefiione Christianos nominat, ut Marcionitas, Valentinianos, Bafilidianos, Saturninianos, quos à suis diferte secernitraut addit, illos profefllone Christianos dodrinas fedudionis spirituum docere, impsa & blafphema docere, vid.pag.196. Edit. Commelinianaî. Tantum abest, ut tales dicat esse sui generis. Firmiter mihi persuadeo, Iustinum intelligere eos, quos pro veré Christianis habuit, profefiione Christianos ubique perstringit ac damnat.
    5. Quam durum & crudum, imo impium foret, Iustinum quamvis cum Iudoeo disputantem, Ebionitas, quorum praeceptor scribitur Paulum Apostolum calumniis onerafie, Petrum mendaciorum insimulafie, ex parte ludxum, Essenum, [p. 378] Nazaraeum, Cherinthianum, Carpocratianum, vocafse fui ordinis homines.
    6. Non est mirum, Iustinutn, eos qui Christum habebant pro puro homine, habuisse pro Ecclesiae membris, cum & Socratem, & Heraclitum pro Christianis habuerit. Scultetus in Analysi Defensionis Christianorum ad Antoninum Pium Imperatorem, (est ea Iustini) haec scribit:
    Hic objeâio alia movetur: Christianos igitur tantum eos esse, qui intra if o annos vixerint.
    Respondet, ( Iustinus ) non sequitur: quia Christus est primogenitus Dei, quicunque ergo cum illo vivunt, Christiani sunt, ut inter Grxcos Socrates, Heraclitus; inter Barbaros, Abram, Elias.
    Et in hoc ipso Dialogo, qui inscribitur Tryphon, fic refert Scultetus qusstione tertia:
    3. Utrum salvrus futurus est is, qui haec itafè habere fciens, ad ndem tamen in Christum observationem istorum, ( rituum puta & ceremoniarum Mosaicarum, nam de illis próxima egerat quaestione) adjungat, necne?
    Respondet: (Iustinus) suo judicio talem servatum iri, modo alios ad Christum ex gentibus converibs in suam sententiam non pertrahat, & opinionem necessitatis non fingat.
    Haec si toleravit Iustinus, quid mirum G & prius illud de Christo puro homine toleraverit.
    Haec raptim. Vale Vir doâissime, & de bonis bene mereri perge. Ipsis Cal. Febr. 1631. summo mane.



[p. 379]

168.
CORNELIO VANDER MYLE.

NObilissime Myli,
Instet octavus Februarii dies Academiae solennis, quo sceptra ejus in alium deferri solent, ex veteri, uti probe nosti, more. Exhibebuntur Illustrissimo Principi haec nomina: Franco Burgersdicius, Ottho Heurnius, Ewaldus Screvelius, a Senatu Academico, denominati. Burgersdicius Rectoratu jam defungetur. Eligendus ergo aut D. Heurnius, aut D. Screvelius. Optem ego, & mecum boni complures Rectorem in proximum annum a Principe designari D. Heurnium. Commendant illum parentis sui fama & praeclara in Academiam hanc merita, Iohannis inquam, Heurnii, qui Illustrissimo Principi Guielmo, beatae memoriae, cum viveret, medicinam saepius, idque feliciter, fecit. Accedit, quod professoris munere annos jam triginta functus fuerit, nec alium ante se habent tempore priorem. Primarius insuper est Medicae facultatis & Anatomiae professor, quam provinciam geminam summa cum laude hactenus sustinuit. Nec desunt viro prudentia, modestia, morum facilitas, doctrina, aliaeque ad munus illud requisitae virtutes. quanquam sciam non defore, qui toti in eo sunt, ut virum optimum, mihique multis nominibus charum, sugillent & deprecient, inter quos non postremus est vir iste tibi amicissimus D.H. cujus invidia, & [p. 380] non dextris artibus, ne quid durius loquar, opprimitur & calcatur. Utinam, utinam a N.T. hoc impetrare liceat, uti apud Illustris. Principem, penes quem est, Rectoris eligendi potestas, causam ejus agas, & commendatione tua, qua poteris, juves. Bene mereberis de Academia, bonis omnibus, & me. Ipse vero D. Heurnius, cui, nescio quo fato, haec dignitas hactenus non obtigit, summi hoc ipsum beneficii loco putabit, & peracti operis laudem N.T. ac profuse in Musarum alumnos humanitati debebit. Sunt & aliae causae, ob quas hunc Rectorem velint mitioris ingenii Professores, quas adscribere non est necesse. Vale Vir nobilissime & amplissime, cum uxore & liberis. Filius recte valet. Circa finem hujus hebdomadis statui excurrere Hagam. Raptim, è Musaeo nostro iv Non. Febr. 1631.


169.
IOH. UYTENBOGARDO.

REverende vir,
Quae de Constantino Imperatore, & Osio, post Concilium Nicenum, Arianismum amplexis, scire desideras, jam habe.
    Constatitinum Imperatorem, extremo vitae suae tempore baptizatum fuisse in suburbiis Nicomediae, refert Eusebius Pamphili lib. 4. c. 61, 62. At praeerat illis suburbiis, uti & Nicomediae Eusebius Episcopus Nicomediensis, Arianorum antesignanus & fautor perpetuus. Unde [p. 381] colligunt Patres nonnulli, illum, utpote ab Ariano baptizatum, in Arianorum perfidiam & dogmata consensisse.
    Hieronymus in Chronico suo ad ultimum annum Imperii Constantini, ita scribit: Constantinus, extremo vitae suae tempore ab Eusebio Nicomediensi Episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinat, à quo usque in praesens tempus Ecclesiarum rapinae, & totius orbis secuta est discordia.
    Habet eadem fere Isidori Chronicon.
    Vide etiam Theodoretum lib. 2, cap. 32.
    Baronius ipse consequens hoc admittit, Constantinum in Arianorum perfidia baptizatum, siquidem constet ipsum ab Arianis baptizatum. Verum antecedens hoc negat, & ad loca supra adducta frivole respondet. Nempe, propugnar fabulam veterem de Constantino à Silvestro Papa baptismate tincto.
    Vide plura in Baronio, tomo tertio ad Annum Christi 324. Constantini 19. nec non locum egregium Luciferi Calaritani Episcopi, qui lib. I. pro sancto Athanasio, causam exilii Athanasii, in quod conjectus fuit post Concil. Nicenum, à Constantino, hanc dicit fuisse, quod noluerit esse Arianus. Exstat locus tomo tertio Baronii fol. 445.
    De Osio haec scribit Sulpitius Severus: Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam consensisse, opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae [p. 382] tempore constantissimus nostrarum partium, & Nicena Synodus illo auctore confecta habebatur: nisi fatiscente aevo (etenim major centenario fuit, ut S. Hilarius in epistolis refert) deliraverit. Haec Sulpicius. Hinc & Hilarii querela illa in Osium est, quod sepulcri fui, nempe corporis, nimium amans fuerit. Meminit & lapfus Ofii Soebadius in libro contra Arianos scripto, de quo mentio est apud S. Hieronymum de Scriptoribus Ecclesiasticis in Soebadio. Locus est disercus, sed prolixior. Vide Baron, torn. 3.601.704. autvideatur, si libet, ipse Hieronymus. Vigilius Martyr contra Eutych. lib. j. de ejufdem Ofii laplu, & cum Valente, & Vrlàcio confpiratione ita scribit: Immenib fane ludu, & implacabilibus lamentis profècuti sunt sandi Patres funus praeclarissimi viri, qui cum navem, qua tot tantaque maria navigaret inter Syrtes, fcopulos, atque piratas, validis undique adversàriis urgentibus ventis, jam ad portum lalutis magna gloria perduxiffet incolumem, ibi insperato naufragium fecit, universa Catholica Ecclesia expavefcente. Ejusmodi Ofii plane miserabili cafu Catholicus orbis contremuit, concussa2que sunt iblidissimae Petrae, &c. Socrates lib. 2. cap. 26. Eccl. hist. fatetur ilium fidei Arianse conlensiffe, sed vi compulsum, & tormentis. Idem scribit Athanafius epistola ad Solitarios. Digna Digna ledu sunt, quae ex fuá séntentia subjungit Baronius, sol. 704. Superávit (inquit)? fèntentia lapfus Ofii prxteritomm omnium cajkm, sive Origems, fivs TertttUiani, velqmrtmvis aliorttmdtxeris, Sec.. Probat postea Baronius sol. 706 & 707. Ofium denuo refipuifie, sed argumentis stramineis prorsus & invalidis. Aristarchus legit responfam istud Anonymi, dicit se non responsurum. uti in magnis doloribus fieri solet, ihipet, alii gratulanturvapulanti. Ad componendas controversias Ecclesiae Rorerodamensis vocati sunt Hagam, ut audio, Polyander, Walaeus, & de Dieu. D.Vigilantium, si Roterodami sit, velim monerijUti curet exemplaria aliquot scripti Anti-Heynfiani mitti ad I. M. 1631, mense Februario.


170.
EIDEM.

REverende vir,
De Actis Concilii Niceni a Gelasio Ciziceno editis, utrum ea genuina sint nec ne, nondum ex amico nostro intelligere potui. propius rem expendet excussis scriniis. Quae D. Grotius scribit, verissima sunt, si spectes ipsos viginti Canones Nicenos extra omnem dubitationis aleam positos. Nullum enim illi habent anathema. Symbolum vero Nicenum prout ab Athanasio perscriptum transmissumque est ad Iovinianum Imperatorem, nullum itidem anathema additum habet. Verum Pontificii ex Scriptoribus Ecclesiasticis ac Patribus quibusdam plures colligunt Canones Concilii Niceni, necnon Acta alia & Epistolas ejusdem Synodi ad Ecclesiam Alexandrinam, &c. in quibus Anathemata in Arium ingeminantur. Haec an suppositia omnia sint, non est meum dijudicare. Nam ex Theodoreto lib. I cap. 8. video Epistolam Synodi citari supradictam, quae ____________. [exsecratur.] At Theodoretus iste magnae est fidei & autoritatis. Salmasii annotationes Plinianae, sive Solinianae, hic prostant magno aere, 23, ni fallor, florenis. Legi locum, in quo de Anathematis voce disserit. sed prolixior est, quam ut describi a me possit. Excerpam quaedam: haec ille. _____________ in sacra Scriptura idem volunt significare, diris nempe defigere ac devovere. quod Patres Anathematum vinculis innodare & constringere, saepe dicunt. Hesychius: _______ _π______, ___________. [execrandus, a communione segregatus.] Duas hujus vocis significationes attulit, quarum ultima sola vera est. Qui _π______ & maledictum hoc nomine intelligi volunt, _______ & _______ confundunt, & utrumque pro re dedicata & consecrata accipiunt, &c. Nusquam autem _______ apud Graecos in malam partem accipitur: nec illi unquam _______ dixere pro _______. Ut hinc liqueat aliud esse _______ aliud _______, licet contra sentiant viri doctissimi. re quidem ipsa devotum & maledictum hominem significare potest __ _______, sed verbi notio alia est, quae proprie separatum ac semotum designat, ut ex his verbis Pauli constat Epist. ad Roman. cap. 9 _______ ___ _____ ___ _______ _____ _π_ ___ _______, id est, separatus et alienatus a Christo. Recte itaque Hesychius ___________ [communione segregatum] exposuit. Et paulo post: Hoc proprie _______, res nempe separata & semota a reliquo corpore & numero, aut ab usu privati alicujus exempta, ut Deo dicaretur. Nec mirabitur tam diversae esse significationis _______ & _______, qui scribit aeque in diversa notione poni __ _________ & __ _________. Et post: Ergo _______ proprie est separatio ac segregatio ab aliquo corpore, & societate. Qua voce in hoc sensu passim uti sunt post Apostolos antiquae Ecclesiae Patres. Idem quippe est __ _____________ & __ _________, [segregare,] &c. In plerisque quidem Conciliis _______________ in s