Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

lè est intelligere. Venustatem in carmine isto mecum non desideras, quia Satyra est. Eruditionem raram in authore, omnesque Satyrici scriptoris laudes, obscuritatem, dicacitatem, & quae Satyrorum propria est, lasciviam agnosces. Dico ingenuè. Stupui cum legerem, nec legendo etiamnum saturari possum. Carmen est, quod lucernam olet, &, ut inquit ille, demorsos sapit ungues. Veteris aevi mordaces idiotismos egregiè imitatus est poëta. Si Pythagoraeus essem, jurarem in istud corpus migrasse prisci cujusdam Satyrici animam. Nihil à longo tempore vidi ex isto vestro orbem profectum, quod isti Satyrae par sit aut secundum. Non potui, quin Epigramma aliquod in illam funderem verius quam scriberem. Vale vir dignissime & Reip. augustissimae bono diu salvus vive. 6 Non. Octobr. 1628.


95.
LEONI AB AITSEMA.

TAndem Germanos suos repetiit Aretalogus iste, postquam Britannos & Gallos adeunti spem ambitioni donasset. Discessurus à cognato tuo petiit centum Imperiales. Sed prudenter ille regessit, non esse sibi à parentibus factam potestatem de pecuniis pro lubitu dis- [p. 252] ponendi. Non arbitror in Germaniam rediturum fuisse, si isthoc aere emungere adolescentem potuisset. Iam verò à Principe Lunenburgico (nihil enim nisi Principes, Barones, & grandia nomina crepabat) se ilicet domum revocatum ajebat: sed opinor à bonae mentis sorore revocatum. Speraverat, uti cognati sumptibus hanc hyemem apud nos combureret, qua spe dejectus desperationem in indignationem & furorem vertit. En litteras, quas ad me misit, posteaquam aedibus meis exivisset. Non respondi, nec consultum putavi funiculum contentionis cum isto homine trahere, ne duo mali essemus. Quare intra silentii leges steti, ratus spretam calumniam exolescere. Quae potui humanitatis officia ipsi praestiti, salvâ, uti par est, boni patrisfamilias hyperochêi. [prerogativâ.] Chartas meas meditationesque privatas & anékdota [inedita] ipsi legenda & describenda dedi. Sed cum <"http://benbijnsdorp.info/ilias06.html#6,119" target = "new">Homericum
illud affectaret, aièn aristeúein kaì hypeírochon émmenai allôn, [semper praestantissimum esse, semper eminere supra alios] displicere mihi caepit hominis in alienâ domo lascivientis supercilium. Ex quo rempore discessit, mores suos magis mihi probavit adolescens iste, cujus ille aetate & apeiríai [imperitiâ] insigniter abusus fuit. De leviculis studiosorum delictis conqueri non est mei moris. Praescripsi illi studiorum methodum & styli exercitia. Lectiones Logicas audit. Nec enim inutile fuerit summa Philosophiae ipsum libare. Ad graviora viam struit, ne cruda studia [p. 253] in forum protrudantur. Si quid forte committi ab ipso videro, quod correctione vestrâ egeat, faxo mature cognoscas. Priora non ipsi, sed consultori pessimo imputo. Donandum aliquid rerum imperitiae, quâ aetas ista laborare solet. Non ignoras illud Aristotelis: juvenes non esse idoneos auditores Ethicae. Vale. Lugd. Bat. 20 Oct. 1628.


96.
PETRO NAALTWYCK,
Medicinae Doctori apud Gottenburgenses.

TAndem litteras Principis intercessorias impetravimus, Naeltwici amicissime, & aulicorum morositatem importunitate expugnavimus. Eae quin votis tuis sint responsurae non dubito. Iam antè libellum supplicem ad Auriacum tuo nomine conceperam, in quo strictim petitionis tuae argumentum summamque complexus fueram. Ea his capitibus constabat. 1. ut promissum tibi stipendium solveretur. 2. ne diploma regium tibi concessum pateretur eludi Rex, paucorum machinationibus. 3. ut propius animum advertere dignaretur sua Majestas, ad ea, quae jampridem inter te & Senatores super crescentis ac novae urbis commodis incommodisque disceptari coepta sunt. Ad hujus libelli supplicis tenorem puto conceptas esse litteras Principis, quae ut tibi rebusque tuis benè cedant, ex animo precor. Conquereris de fortunae injuriis, quam & nos novercantem experimur. Sollicitè illa cavet, ne mediocritatis limites [p. 254] transgrediar. A Philosophia remedium petamus, quae praeter virtutem ac vitium nihil bonum vel malum putat. Quam vellem Stoïcorum hoc effatum altius animo meo insedisse. Aequam magis mentem servarem, nec irascerer satis, quae in haec me tempora nasci voluerunt, in quibus de bonorum integritate triumphat improbitas. Multa antehac de patientia, & rerum humanarum contemptu disserui, cum ad populum loquerer. Sed hoc est verè Theologum ac Philosophum esse, vita ac opere praestare, quae in otio ac umbra absque affectu & sensu disseruntur. Haec cogitemus, & benè praeparato pectore alteram sortem speremus. Optimum miseriarum condimentum est, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare. Theatrum humanae vitae ingressi sumus, in hac mundi scena actores sumus, in qua si personam sustinemus minus gratam, non est quod improperemus chorago, qui pro arbitrio, quas vult, cuique partes assignat. Reliqua, quae litteris tuis operosius exequeris, non attingam.Si Deo cordium inspectori conscientiam probaveris, non est quod hominum judicia magnifacias. Famae periculum, fateor, incurristi apud multos. Apud me verè illorum judicio nec stabis nec cades. De rebus nostris quid scribam? Remontrantes liberius hic illic concionantur. Alibi tamen avidas praetorum manus effugere nondum datur. Classis Anglicana Rupellae liberationem tentavit sed frustrà. Vale vir clarissime, & uxori a me salu- [p. 255] tem dicas, etiam nobilissimo Dyckio, ubi oportunum erit. Lugd. Bat. 20 Oct. 1628.


97.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

QUam luculentam hactenus mendaciis materiam subministraverunt Rupellani, quos jam deditos, jam liberatos accepimus. Cohibui ego calamum, nec in tam secunda falsi messe spicilegium, quod ad te transmitterem, quaesivi. Tanta hîc quorundam hominum, qui hoc rerum novarum succo, veluti rore cicadae, pascuntur, impatientia est, ut Rupellanorum pertinaciae alii irascantur seriò, alii Anglorum socordiam & negligentiam execrentur. Dolent hi non perire urbem, illi Regis conatus non eludi, ut habeant utrique, quod in compitis, tabernis, ac templorum peristyliis narrent. Operae precium est collidi regna, vastari terras, expugnari oppida, summa imis misceri, ne desit curiosae garrulitati suum argumentum, aut famelicae linguae suum pabulum. Sed haec nimis graviter à me dicta videbuntur. Non tamen fraudabo te iis, quae heri ad me Haga perscripta sint à Viro summo; cum à falsi suspicione alienissima sint. Ea in hac schedula descripta habes: nec enim Latinitate donare placuit, ne verborum studio rebus quicquam derogasse videar. Tu quid de Marchione intellexeris, fac sciam. Eum modò inter Inferos, modò inter Superos versari nostrates ajunt. Sed è gravi morbo, dysenteria nempe, emersisse [p. 256] probabilior fama asserit. Amstelodami inter Calchantes & Agamemnonem pessimè convenit; vereor ne in nervum illa res propediem erumpat. Multos habet illa urbs, quibus perdita republica opus est. Vale vir dilectissime, & me vel Laconico responso dignare. Lugd. Bat. 12 Nov. 1628.


98.
DOMINICO MOLINO.

SOlent gratiora esse, Illustrisime Moline, quae foris advehuntur, & cum vilescant quotidiano usu domestica, novitate sui animos detinet, quidquid exoticum est. Ex Occidente transmissi psittaci, ex Oriente vascula porcellana, è Septentrione ferarum molles exuviae, à Meridie aves Numidicae in deliciis habentur. Ego Patavii, Tarvisii, Veronae, Romae natos versiculos delicias meas puto, quarum cum me compotem facis, videor mihi procul extra Bataviam in alium Orbem delatus, & cum illis ipsis vatibus, Osio, Tedescho, Bonifacio, Vayra loqui. quorum omnium indolem suus exprimit character. In Osio placet fusum dicendi genus & minime coacta oratio. In Tedescho carminis ipsius & structurae nitor. In Bonifacio ingeniosa & rebus accommodata inventio. In Vayra facilitas & perspicuitas. In omnibus unanime illud studium veneror, laudes tuas exequendi, quas oratione tunc fortè se assequi posse sperabunt, cum bene de Republicâ tuâ & re litteraria me- [p. 257] reri desines. De Urbani Pontificis, cujus plura antehac vidi, Elegiâ quid sentiam, adscriberem, sed deterrent multa, authoris dignitas, judicii imbeciilitas, & facti invidia. Scio, quam sit res odiosa, hôc seculo censoriam virgulam stringere, & aedilitatem sine populi suffragio sibi arrogare. Et memini, me quò tempore Theologiae operam dedi, non semel in Theologorum scriptis legisse; Pontificem à nemine esse judicandum, nec falli ipsum posse, quoties è cathedra pronunciat. Nisi velis, è cathedrâ non scribi versus, nec infallibilem esse Pontificem, quoties in Parnasso obdormiscit. Fas mihi sit, gravissime Moline, jocularem orationem seriis inspergere. Nec enim semper Homero serius est fulminum jaculator Iuppiter. Saepe Iuno ineptiens & zelotypa, aut loripes Vulcanus, aut stolida mortalium studia risum movent magno nubium coactori. Verum, utar Poëtarum jure, quibus
    <"Horatius.html#Quidlibetaudendi" target = "new">Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas,

& quid statuam de tanto Vate dicam paucis: Spirat Elegia ista pietatem, utpote à celebri pietatis professore profecta, nativo colore nitet, remoto fuco & affectatione, & uti jure imperioque supradictis poëtis superior est author, ita & charactere, genioque poëtico. Ita statuo, salvo doctiorum judicio. Nec enim suffragia mea pro praetoriis edictis haberi volo, aut Apollinis oraculis. Sed miror istos vestros vates nusquam diem, mensem, annum annotare scriptt [p. 258] carminis. Extra anni solisque vias positi videntur. Nescio ego, an jam recens nati sint versus, an superiore seculo. Plane hoc in regularibus irregulare est. Si amanuensis incuria neglecti sunt fasti, sententiam latam revoco. Vale, vir summe, & Italorum eruditis commentis me beare perge. Lugd. Bat. 17 Nov. 1628.


99.
CORNELIO VANDER MYLE.

REdeunt ad te, Nob. Myli, Italorum poëtarum chartae, quae ut ingenuè dicam, parum pensi ac salis habent, exceptâ Urbani Pontificis Elegiâ. Oportuit tamen & illis hederam suspendi, ne laudabiles gentis fax conatus despici à nobis putet summus iste vir. Non potui à me impetrare, ut à capite ad calcem singula perlegerem, quatuor aut quinque versus delibati nauseam movent delicatiori stomacho. Scio & N.T. idem mecum judicare. Filium tuum monebo, uti ad Academiam festinet lentè. Carminis subinde ipsi argumentum praescribam. Videtur enim non invita Minervâ versiculos pangere. Affecit & me publico nomine laetissimum illud nuncium de rapto aureo vellere & exutâ opibus Colchide. Habet & suum Iasona ac Argonautas Batavia. Utinam in portu navigaret classis, aut in littore staret. Apud Maronem legere est,
                                    Ñ portantur avari
    Pygmalionis opes pelago, dux femina facti.
Nobis jam canere liceat,
                                    Ñ portantur Iberi
[p. 259]
    Regis opes pelago, & tamis dux Heynius ausis.
Vix imperare mihi possum, quin scribam carmen hujus argumenti. Vale, vir praestantissime, & inter virtutum tuarum serios cultores me quoque habe. Lugd. Bat. 17 Nov. 1628. Lugd. Bat. 17 Nov. 1628.


100.
IACOBO VANDER STRATEN.

VEnit ad Te, dilectissime Stratene, maximi istius viri Elegia, in expeditionem Argonauticam Batavorum. Non caret genio, nisi qua parte obscuritate quadam, quae authori familiaris est, lectorem remoratur. Quae ego in idem argumentum meditatus sum, videbis per Dei gratiam, ubi heros iste appulerit. Iam consultum non arbitror, venales conchas proclamare, vado suo adhuc adhaerescentes, ut nostratium habet proverbium. Poëma istud meum sub manu crevit, & annorum Nestoris numerum longè excedit. Non potui circa tantas opes occupatus carminum esse parcus: valdè desideria mortalium exercet Iason iste. Non putem flagrantius à Iudaeis Messiam expectari; adeò mortalia pectora agitat sacra ista fames. Mihi nec feritur, nec metitur. Nescio tamen, qua insaniâ & ipse cum aliis insaniam, & votis publicis privata jungam. Hymnus meus <"Barlaeus11.html#CBa1" target = "new">in Christum
Regi Galliarum dictus jam sub proelo est. Audio post deditam aequissimis conditionibus Rupellam ad pacis & obedientiae officia, alias quoque Protestantium urbes à Rege invitari. Ego Christia- [p. 260] norum esse arbitror, Principum suorum imperiis parere, nec leges illis ferre, sed accipere. Tales erant antè Constantinum Imperatorem. Post hunc armis & seculari roboret muniti à Christi legibus recesserunt, & oppressi opprimere, caesi caedere, afflicti affligere alios coeperunt. Vale. 9 Dec. 1628.


101.
CONSTANTINO HUGENIO.

SI quid de versibus istis tuis sentiam, Laconicè mihi pronunciandum foret, Hugeni clarissime, dicerem, placent. Iam cum Asiaticum magis dicendi genus, quam Laconicum amemus, dicam, Elegiam illam tuam in Argonautas rerum ubertate & precio illis ipsis quae celebras spoliis respondere, fortè & inventione. Prorsus enim, uti Argonauta noster egregia felicitate, quae in bellis multum valet, in vellus istud aureum incidit; etiam, Tu Hugeni, mirâ ingenii felicitate in eas incidisti cogitationes, in quibus cum prudentiâ mixturam fecit erudita poësis. Ego quae de labris & calice scribis, primoribus labris gustasse contentus non fui, sed perlecta aliquoties altius animo recondidi, quò jam ante Te. De Gallici carminis genio rectius me judicabit Brosterhuysius, qui illud ipsum, uti & alia à Te profecta, aere magis Corinthiaco aestimat. Etiam, ubi Hispanizas, miror magis. Nescio an majus miraculum sit dari Chimaeram capite Leonem, ventre capram, caudâ draconem, quam hominem
[p. 261]
    Cui linguae centum sunt oraque centum.
Num Mithridati gloriam suam invides, & os illud multilingue? Hirudini natura bisulcam linguam dedit, tibi ars & exercitatio plus quam bis trisulcam. Carmen meum in Argonautam Heynium non videbis, nisi postquam dicere licebit,
    Aut portum tenet, aut plenis subit ostia velis.
Vereor enim illud, quo gaudes, proverbium de calice & labris. Nec par fuerit, prudenti me seculo ludibrium debere. Breve carmen scribere institueram & urceum moliri, currente rotâ nunc amphora exit, praepostero, quàm apud Poëtam est, ordine. Ivimus ultrà trecentos, quanquam à numero commendari frigidum sit schema. Omnes noctu sub stragulis scripsi, ubi rebus
    Nox abstulit atra colorem.
Vide qualis quantusque in occulto lateam, ad exemplum pii Aeneae,
    Per noctem plurima volvens.
Vale. Lugd. Bat. 20 Dec. 1628.


102.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

PErgis more, Haestrechti nobilissime, ultimae sortis hominem amicis tuis, & per hos terrarum Diis, commendare, ut è tenebris in lucem producas eum, quem, affectu magis quam judicio, amas. Nisi meae mihi tenuitatis conscius essem, eò fortè aspirantem, quo tuus me favor desinat. Nunc consultius arbitror, ut meo me pede metiar, & inter humiles myri- [p. 262] cas reptem, quam ut cum Phaëthonte in sublime evectus praeceps ruam. Non desinam tanta aliquatenus tibi obsequi. Quod enim suasisti ut scriberem <"Barlaeus11.html#CBa89">Epitaphium manibus Serenissimae Principis
, scripsi; eoque lubentius, quia nescio quo naturae genio in Regum Principumqe laudes ferar. Mirum, quantos spiritus sumam, dum circa augusta illa nomina & grandes animas occupor, & in humili fortuna positus iceor mihi cum summis Principibus coram loqui familarius, & sorte mea major esse. Ita est. quorum vultum praesens sustinere non possem, eos absentes egregia securitate & parrhêsíai [loquendi libertate ac licentia] aggredior. Accedit & hoc; quod religio mihi fuerit, hoc qualecunque pietatis officium denegare principi à natalium & virtutum splendore clarissimae. Potuissem scripsisse Carmen operosius & prolixius, sed non amant longos logos Principes, nec in publica commoda peccandum. Utinam rerum majestati responderet oratio. Accidit hic nobis, quod noctuis accidere scribit Aristoteles; quarum sicuti oculi ad fulgorem Solis caligant, ita & ingenii nostri acies ad publica illa lumina & Soles hebescit. Puto tamen quaedam commodè à me & personis convenienter dicta esse, nisi tu secus putas, cujus ego exactissimum & limatissimum judicium magni semper feci. Amabò, fac sciam, num dignum putes tali Principe tessum meum. Nihil amicitiae nostrae des velim, nihil amori. censuram seriam laudibus praefe- [p. 263] ram. Nec dolebo si abortivum foetum exponendum suaseris. An ubique aulicum istud prépon [decorum] observaverim, dubito, cum non in aula educatus sim, sed pulverulenta Stoa. De Petri Heinii adventu nihil adhuc constat. Exercet nostratium desideria, si quisquam alius. Adeò ista sacra fames animis mortalium insedit, ut jam de Superis cogitare supervacaneum putent. In Gallia res Protestantium retrò eunt. Advocatus Parlamenti, ut ajunt, acrem in illos invectivam habuit. Ad pacis studia minus facilem se praebet Britannus, difficilem Gallus. Palatium legati nostri in Anglia conflagravit funditus, uti & aliud extra urbem, utrumque Caecilii. Oblata volunt incendia haec à nautis stipendia militiae efflagitantibus. Realius noster Viennae adhuc in libera habetur custodia. Non ita pridem hoc ad me misit epikenotáphion [inanis tumuli carmen] suum:
    Hic situs est, quem versat adhuc sors turbinis instar,
        In dubio quonam precipitare velit.

Hagae deliberatur, Amstelodami in partes itur, Lugduni versus meditatur, & te quam maximè colit tui studiosissimus C. Barlaeus. Vale. 24 Dec. An. 1628.


103.
CONSTANTINO HUGENIO,
Iurisconsulto.

REspondet Athenaei Batavici everriculum, illum peritissimi Aulicorum ad Hieromasticha Crisin sibi probari, & addit: cum aulae [p. 264] studiis mirabili federe in illo maritasse litterarum artiumque omnium multijugam scientiam, quod non alterius, quam illius esse censet. Hypercriticum autem qui agere audeat, qui suae sibi tenuitatis conscius ad dictatorias illas voces horret. Qui fulmine icti sunt, ad omne hypérochon [sublime] pavent. Etiam, mutabo personam, me Hugeni doctissime, ad inferos depressum terrent tituli ambitionem professi, & invidendae istae praepositiones. Amavi antehac vocabulum Subregentis, quod humilitatem sapit & submissionem. Nec tamen evasi. Quid fiet mihi, si Hypercriticus audiam? Relinquamus hos titulos rei literariae Duumviris Erasmo & Scaligero, quorum ille Hyperaspisten, hic Criticum & Hypercriticum, subtilia, subtiliora & subtilissima scripsit. Aut si recentiores in scenam producendi sunt, censuram cum potestate consulari exerceat autor Aristarchi sacri, aliique, quibus in intima literarum penetrare datum. In satyrarum lectione (loquor ex animo) multo me es exercitatior, quod ex illa tua accuratissima Crisi facilè colligo. Magis me amoeniorum poëtarum lectio afficit, & studia florida, & nativo colore nitens dictio. Hos, qui saxa & lapides loquuntur, & per salebrosa & verrucosa incedere amant, mirari magis soleo quam laudare. Praeter Persium nullum poëtarum magis odi. Non puto à Romanis illum intellectum. Et quid hoc est, ita scribere, ut non nisi [p. 265] adhibita mole commentariorum intelligi possis. Placeat Martiali & Fabio, ad palatum meum non est. Amo prolem facili partu editam. Quae diu inter matrem & obstetricem haesit, nec nisi uncis & speculis adhibitis in lucem protrahitur, horribilis exit, obtorto vel capite, vel pede, aut elumbis. Hieromastiga illam ob eruditionem authoris suspicio, sed viatico multo mihi opus fuit in ejus lectione. At desinam, dum censuram declino, censorem agere, ne mihi Iuppiter ambas iratus inflet buccas, tibi nasus concepat ab ira. Criticum verè Hypercriticum ad Hieromastiga si legere voles, epistolam lege Sigismundi Baldoni, quam mitto, una cum aliis litteris Venetorum. Ne tamen videar tibi non obsecutus, aliquid nugabor. Cur illud: Filius aut coeli displiceat, non video. Si terrae filium dicimus terra genitum, aut obscuro loci, cur non coeli filium dicere liceat coelo aut illustri loco natum. Fulmen vocare aethereum sulphur Persicum est Satyr. 2.
                            — Ocyus ilex
            Sulphure decuritur sacro.
Nec ad palatum tuum est illud dolentis, Impius heu. At apud Persium Satyr. 5 legisse me memini:
                            — eheu
            Baro regustatum, &c.
In reliquis assentior. Vale. 28 Dec. 1628.


[p. 266]

104.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

VEnit ad te <"Barlaeus11.html#CBa1">Hymnus
meus <"Barlaeus11.html#CBa1">in Christum, cujus nuper mentionem feci, & eo quidem tempore, quo memoriam Salvatoris nostri Iesu Christi quaquaversum solennibus sacris celebrat Ecclesia. Invenies hic, quod fortè placere potent, amplum attentae devotionis argumentum. Non has mihi meditationes Apollo Pythius, non Musarum chorus, non Iovis cerebro nata Pallas suggessit, sed ille, qui in caelis Christianae salutis stupendum negotium moderatus fuit, Pater. Non hîc in Parnasso obdormivi, sed per sacrosancta Prophetarum & Apostolorum vireta exipatiatus fui;
            ——— nec labra prolui fonte Caballino,
sed illo, ex quo aquae scaturientes in vitam aeternum fluunt, & ex quo bibens non sitit in aeternum. Veste indui poëticâ vitae Christi periodum, & ad carminis leges adstrinxi magnum Legislatorem. Quod sicuti facilè non est, ita veniam mihi dare postulo, si minus rigidis censoribus satisfecero. Tuum sane judicium non reformido, qui prejudicio amoris mei occoecatus, etiam quisquilias meas apinasque in precio habes. Si doctrinae genium, hoc est veritatis à me assertae capita spectes, nihil offendes, quod non vel ipsa Roma probet. Verè hîc sum Catholicus, ea canens, quae partes non sapiunt. Caruit futurâ Christi tunica, utinam & Ecclesia nomen [p. 267] ejus professa. Sed haec optare magis licet, quam sperare. Digredior, mi Haestrechti, in sacrum sermonem, dum sacra mitto, ut à pio affectu profectum opus piis vocibus prosequar. Exemplar unum tibi inscripsi. Quid si alterum, eat eâ viâ, qua tu ire soles. Vale vir summe & praestantissime, & subinde me vel tribus lineis recrea. Ut annus hic, quem ingredimur, feliciter tibi exeat faxit seculorum & aeternitatis Pater. Ipso Regum festo 1629


105.
ARNOLDO BUCHELIO.

DUm amicos hîc illic circumspicio, doctissime Bucheli, quibus ingenii mei lusus impartiri soleo, inter primos occurris tu, vir prisci seculi, in quo pietas, candor, simplicitas, eruditio, optimo federe coiere. Nescio enim, quod eruditorum genus sterile hoc virtutum seculum proferat, in quibus eruditionem aut vana aemulatio, aut pejor invidia, aut vitae improbitas, aut impietas, veluti pestilenti aura afflavit. Rectius tu à doctrina ipsa mores capis, & egregiarum virtutum catervam Christianae pietatis vinculo in te sociasti. Quare non alienum fuerit à studiis tuis, si Hymnum hunc placido vultu exceperis, in quo pietatis ac religionis nostrae magnum Doctorem pio Encomio prosequor: Qui enim Reges antehac & Principes hujus mundi cecini, hoc officium Regum Regi me debere putavi, ne ingratus essem in eum, à quo omnis [p. 268] poëtarum vis, & haec dicendi facultas, quantulacunque ea in nobis sit, defluxit. Si regi Saulo melancholikòn páthôs [melancholicum morbum] discussit citharâ David, fortè & hic noster cantus senectutis tibi tristes & morosas curas aliqua discutiet. Ubi Christum creatorem leges, vitam quoque te illi & hunc spiritum debere cogita: ubi Redemptorem, subeat, & pro te solutum grande illud Redemptiones lútron. [pretium] ubi in coelos sublatum, expende hic domum tibi & aeternam mansionem parari. ubi Iudicem, animum hoc elogio erige. Nullum esse condemnationem iis qui in Christo sunt. Quae dum scribo ad terminum illum cui vicinior es per aetatem adspiro, & ad metam illam praematuris fortè votis contendo, in quâ stare per naturam videris. Climactericum annum evasisti, sed climactericus omnis est, qui fatalis, qui summus, qui Dei irrevocabili decreto designatus. Quod currentis tibi vitae pensum dum continuat divina bonitas, eandem rogo, obsecroqe, ut corpusculum à morbis, animum à suis quoque doloribus tibi immunem praestet. Vale cum uxore & familiâ totâ, nec grave sit Barlaei tui subinde meminisse. Ipso Regum, ut vocant, festo. 1629.



[p. 269*]

106.
CONSTANTINO HUGENIO,
Iurisconsulto.

MItto sacra, ut redimam profana; vereor enim, ne si diutius sileam, usucapionis erga me jure utaris, & actionem tibi arroges in rem directam. Nec enim jam, quod olim, allegare licet, sola bona Italica usucapi l. unicâ C. de ususcap. transform. cum ex jure hodierno omnes res corporales usucapiantur. nisi illud usucapionis jus tibi evertat, quod rem detineas commercio exemtam, carmina & litteras, quae sacris & religiosis rebus annumeranda, meo quidem judicio existimo. Adde & hoc, quod bona fide usucapere non possis, cum non ignores rem esse alienam, l. 32. § 1. D. de usurp. & usucap. l. 21. C. de furt. Quare coeptam (uti videtur) praescriptionem interpello, non naturaliter, sed civiliter, litem contestando, intrà statuta tempora, ne ab agendo excludar, & post immemorialem usucaptionem repetundarum jure excidam. Miseram istum chartarum fasciculum commodato, cujus proprium hoc esse scis, ut res restituatur, & quidem eadem specie Cuj. par. hîc. Vult. 1. Iurisp. 32, & quidem non deterior, l. 3. § 1. D. Commodati. Unde cum adversus commodatarium mihi actio sit, rem integram, nec deterioratam (hi flosculi sunt vestri) mihi restitui peto, aut re peremta aestimationem praestari volo. Nec video, quid regerere possis, cum à re commodata prohibitus non [p. 270] sis, nec damnum ex vitiosa re scienter commodata senseris, quod sciam. Nisi fortè aut aulae curas pro impedimentis allegare voles, aut damnum interpreteris, quod chartas istas meas volvendo bonas horas perdideris. Sed hanc rem judicis arbitrio permittamus. Nunc ad sacra illa revertor, cujus mentionem injeci. Habes, mi Hugeni, <"BarlaeusBibliografie.html#petit25">Hymnum
meum <"Barlaeus11.html#CBa1">in Christum, non poëseos, sed sinceri erga Christianam religionem affectus specimen. In eo Servatoris nostri laudes pio encomio exequor, quanquam quî possim dignè, cum in mysteria illa introspicientes Angeli stupeant. Ab aeternitate ejus exorsus ad Creationis opus descendo, cum omnia per ipsum facta sint, quae facta sunt. Hinc federis gratiosi cum homine lapso initi sequestrum & mediatorem intueor. Post haec universae legis & ceremoniarum colophona, & Prophetarum oraculis designatum. Tandem Deum in carne conspicuum cano, vagientem, pauperem, fugientem, docentem, miraculis opibusque potentem, in cruce passum, à morte reducem, gloriose coelos repetentem, Ecclesiae rectorem, &, in quo desino, venturum vivorum & mortuorum judicem. Si non docta, si non poëtica, dixi pia. Dixi, ex devota sacris mente. Dixi, ut cantu persuadeam, quae apud populum aliquando gravi oratione disserui. Dixi, non in gratiam partium harum vel illarum, sed piorum & Christianorum omnium. Caruit Christi tunica futura, & meum carmen dissutae, proh do- [p. 271] lor, pacis vocibus. Vale Hugeni praestantissime, & in Epistolam hanc Iuridico-Theologicam quadrare puta illud magni vatis:
        — — — —<"Horatius.html#arspoetica" target = "new"> Humano capiti, &c. aut
    Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
5 Id. Ian. 1629.


107.
SIMONI EPISCOPIO.

VEnit ad te <"Barlaeus11.html#CBa1">Hymnus
meus <"Barlaeus11.html#CBa1">in Christum, clarissime Episcopi, non ut poëticae artis documentum aliquod apud te deponam, sed ut pietatis, & Christianae Religionis sincero studio me hic & alibi probem. Dum enim domi, modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, & tuam quam maxime sortem ingemisco, solatia communis miseriae à Deo, à Christo, à virtutibus Christianis, & vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant conor vinctis verbis proferre. Ita enim fit, ut quae lecta aut audita ocyus praetervolant, diutius animo obversentur, dum metro aptantur & carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non cuique facile sit in sacris ac profanis vatem esse, cum hic per ambages & Deorum ministeria, & fabusolum sententiarum tormentum circumduci possit oratio; illic adstrictus magis spiritus à rerum majestate & sanctitate coërceatur, & religioibs sensus verborum ambitu intexere pertimescat. quod tamen faciendum subinde fuit, ut carmen scripsisse videar. Ubi [p. 272] particulam de solido die demere libebit, ad Hymni mei lectionem te confer. Invenies in eo summam eorum, quae facunda antehac oratione ad populum & studiosam Iuventutem disseruisti. Ab aeternitate Christi exorsus ad Creationis opus descendo, cum omnia per ipsum facta sint, quae facta sunt. Hinc foederis gratiosi cum nomine lapso initi sequestrum & mediatorem intueor. Post haec universae legis & ceremoniarum colophona, & prophetarum oraculis toties designatum. Tandem Deum in carne conspicuum cano, vagientem, pauperem, fugientem, docentem, miraculis operibusque potentem, in cruce passum, à morte reducem, gloriose coelos repetentem, Ecclesiae rectorem, &, in quo desino, venturum vivorum & mortuorum judicem. Si non docta, si non poëtica, dixi pia. dixi ex devoto sacris pectore. dixi ut cantu persuadeam, quae absque numeris & modulis aliquando docui. Dixi, non in gratiam partium harum vel illarum, sed piorum & Christianorum omnium. Inconveniens quippe videbatur controversa me loqui, cum de illo loquor, qui pro nobis in coelis loquitur. Quare non alienum fuerit à studiis tuis & sacra professione, si Hymnum hunc placido vultu exceperis, in quo pio Encomio prosequor Religionis nostrae magnum primumque Doctorem. Si Saulo melagcholikòn páthos discussit cithara David, forte & hic noster cantus scelerati hujus saeculi taedia tibi discutiet, & animum reficiet justissimis queri- [p. 273] moniis gravem. Vale amicorum integerrime, nec minus amicum me puta, qui vigente persecutionum aestu minus loquutus fui. Salveant à me D. Uytenbogartius & Grevinchovius, quos jam nominare audeo, & qui calamum pene effugerat, non animum, Ryckwartius. Argonauticum meum in P. Heynium propediem expecta.


108.
EIDEM.

GRatissimae mihi fuerunt litterae tuae, Episcopi clarissime, quibus sopitos hactenus veteris amicitiae igniculos anazôpureîs, [exsuscitas] & compellandi tui desiderium, supra quam credas exacuis. Quoties ego, citra Christianismum stans, pertinacem in nos fortunae lusum increpui; quoties intra eundem receptus ad providi Numinis arcana consilia conticui: verissimum esse ratus, quod de instabili illa Dea argute pronunciavit Arbiter, providentiam divinam suas habere rationes. Utinam vero ea aliquando nobis Alcyonia faciat ter Opt. Maximus, ut notas audire & reddere voces liceat. ariolus non sum, nec Calchas, qui noverim
    <"http://www.gutenberg.org/files/231/231-h/231-h.htm" target = "new">Quae sint
, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Sed videor mihi veluti per nebulam videre diluculum aliquod melioris seculi, & post Saturni occasum mitiorum siderum exortus. Non ita pridem his verbis me solatus fuit vir summus, missis ad me Haga litteris: Veniet, mi Barlaee, quam non speraveris hora, quam non timueris inquam, quae [p. 274] sua loquacitate damnum sarciat. Prout aut Saturnus quidam, aut Iupiter, aut inferiora sidera diei praesunt, arbitror magis alacrem reddi hanc manum, aut pigram. En ego te somniis detineo, quae quid sibi velint, &c. Et forte somnia mihi fingo, non amator, sed tecum afflictior, ne amantium solum putes somnia sibi fingere, & vel levissima in solatium arripere. Causam communem, uti benigne judicas, non deserui animo, non affectu; nec uti debebam, vobiscum juvi.
                —— —— <"http://la.wikisource.org/wiki/Aeneis/Liber_II" target = "new">Si Pergama dextra
            Defendi possent etiam hac defensa fuissent.
Vis causam silentii? unam allegabo, anágkên, [necessitatem,] non fatalem illam, quam Graeci eimarménên, aut moîran vocant, sed illam domesticam, uxorem & liberos, qui compedes ne te quoque in isto stadio remorarentur, tute velut tantorum malorum praesagus prudenter cavisti. sed quam in praedicando meo Hymno es hyperbolicus & hypercriticus. Uti iis quibus illapsam est in oculos phlegma hallucinari contingit, ita & tibi accidisse arbitror, quem nimius mei amor inumbrat. Sane non nisi ruboris materia est, supra modum praedicari. Quod si Sacrorum meorum attenta lectione frontem corrugasti, eandem novi argumenti jucunda lectione explica. Hujus, inquam, Argonautici, quod amicorum precibus & imperio jussus scripsi. Hic magis Poëtam, hoc est, minus veracem subinde deprehendes. Epigrammate tantam argenti vim, tamque opima spolia [p. 275] complecti non fuit meae opis, latius diffudi cum ipsa classe & opibus sermonem. <"http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:abo:phi,0690,001:1" target = "new">En quo discordia civem perduxit miserum. Ex Poëta aliquando factus Theologus, iterum ex Theologo Poëta factus antiquo ludo includor, ex quo emancipari non possum per amicorum assiduas flagitationes, & insignem importunitatem. Nec tamen credas velim soli huic studio me deditum. Est hic vir quidam egregius Matthias Overbequius, quem Croesus aliquis aut Attalus haeredem scripserit oportet; apud hunc hebdomadalibus disputationibus Bellarminum & Gretserum membratim imo articulatim resecamus. Ego Orthodoxorum partes, alius quidam artium magister acutus satis disputator, Catholicos vulgo sic dictos defendit. Cum autem nuper disputatio incidisset de necessariis ad salutem, & ego contenderem ea omnia, ea perspicuitate, quae sufficeret, ex scripturis solis erui posse, alter negaret, dixi calore disputationis abreptus, vel ex uno Euangelista, aut solis Epistolis Paulinis posse exsculpi totam Protestantium Confessionem. Quod cum auditoribus, qui sex aut septem adesse solent, mirum videretur, tentavi, num ex Euangelio Iohannis hoc possem, nec enim unquam ante exploraveram. Eo itaque semel perlecto, ad haec Confessionis Euangelicae capita haec loca annotavi. Mitto ut legas, non quod tanti sit ista curiositas, verum ut intelligas non prorsus me sacrorum studiorum amorem deposuisse. Ad illud solummodo [p. 276] adverte, mihi hic cum Lutheranis negocium esse. An apographum undequaque autographo respondeat nescio, nec enim otium fuit conferendi; redeat ad me ubi commodum videbitur. Reperi ante paucolos dies inter scedas meas <"Barlaeus28.html#CBb527a">Epigramma hoc, quod rogatu fratris tui scripsi ante annos aliquot, tunc cum effigiem tuam jussisset aeri incidi:
Quem tu Leida prius, Synodus mox ipsa loquentem
    Audiit, hoc vultu vivit Episcopius.
Vivit, & externis pandens sua lumina Gallis,
    Exoptat patriae tempora blanda suae.
Tempora dant pretium, rapiunt quoque tempora doctis,
    Ludit & in magnis sors malesana viris.
Scilicet, ut Batavis pietas securior esset,
    Exul abit, pietas quo duce tuta stetit.
Sed neque jam doctas audis mala Patria voces,
    Nec fastiditi nominis ossa feres.
Forte jam convenientius fuerit dicere, Nec, nisi facta viro mitior, ossa feres. Vale & collegas tuos saluta. 5 Non. Feb. 1629.


109.
ADRIANO BLYENBURGIO.

AMplissime, praestantissime vir,
Postridie ejus die, quo obvium te Leidae habui, adii diversorium tuum, uti promiseram, sed jam matutinus me praeverteras, & Hagam discesseras. Dolui ereptam tum mihi occasionem optimam officiosius te salutandi, simulque agendi gratias pro munere tuo, quo [p. 277] Musas meas solatus es. Cum primum accipissem, incessit me ingens pudor, videbarque jam venales versus extrusisse, & lucelli spe poëta factus. Displicui itaque mihi, & displicuit, ut verum fatear, illa ipsa tua largitio; ultrò carmen istud tibi promiseram, ultrò exolvi promissum. Et debebatur eruditioni tuae ac humanitati illud officium. Nundinari, mercari, instituti mei non fuit. Solum affectum meum studiaque tibi probare volui; aliter si statuas, falleris, & candido huic pectori injuriam feceris: Verum cum & te non minus candidum, quam benignum esse credam, haec omnia in meliorem partem interpretor; nec istud tuum honorarium Musis meis debitum dicam, sed gratuiti tui erga me a moris pignus & arrham. Ex eo tempore iisdem ferè furiis correptus plura scripsi. Hymnum vides, quo Christi Servatoris nostri laudes & encomia exequor, eum, ubi per otium licuerit, perlege. Offendes fortè, quod animum pietatis studiosum afficiat, quod à mundi curis avocet, & coelestium meditatione recreet. Addo <"BarlaeusArgoBatava1629.html" target = "new">Argo Batavam
, alterius argumenti poëmation, quo celebrem istam rapinam canto, & exutam auro argentoque Colchida. Ita seria ludicris misceo, & desultorius à sacris ad profana rapior. Scis leve esse poëtis ingenium, nec uni argumento affixum, ubique quod carpant, aut laudent, inveniunt. Vale vir amplissime. Lugd. Bat. prid. Cal. Mart. 1629.



[p. 278]

110.
HUGONI GROTIO.

VEnit ad te, Clarissime Groti, <"Barlaeus11.html#CBa1">Hymnus
meus <"Barlaeus11.html#CBa1">in Christum, cujus in nuperis meis ad te literis mentionem feceram. Dum enim domi modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, & tuam quam maximè sortem ingemisco, solatia communis miseriae à Deo, à Christo, ac virtutibus Christianis & vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant, conor vinctis verbis proferre; ita sit, ut quae lecta vel audita praetervolant, diutius animo obversentur, dum metro aptantur & carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non aequè facilis sit labor poëtis in sacris ac profanis occupari; cum hic inter tot deorum & dearum nomina luxuriari possit vatis oratio, illic astrictus magis spiritus intra rerum majestatem sanctitatemque coërceatur, & teneriorem sensum verborum ambitu intexere pertimescat. Quod tamen faciendum interdum nobis fuit, ut carmen scripsisse videremur. Illud cavi sedulo, ne quid dicerem (nec ut dicerem necesse erat) quod corrugare queat Vaticani praesidem, aut partes saperet. amphisbêtoûmena [ambigua] non erant hujus loci. Et neuter est Apollo, neque conveniens erat eum, qui Christo accinit, aeternae pacis datori, litigiosa sectari, vel inter Christianos dissona loqui. Utinam ab A.T. impetrare possim, ut de via ac modo cogitet, quo [p. 279] Liligero Principi exhiberi possit libellus noster: debebatur illi, qui de Christi nomine nomen Christianissimi trahit. Exemplar illi inscriptum ex lineis aureis cognosces. Tuum ex praefixo Epigrammate. An gratiis an ingratiis eum exceptura sit aula, non moror. Satis fuerit inglorio scriptori regiis titulis superbivisse. Vale, vir amplissime, & qui nuper immoderatius laudasti inconditam illam Poëmatum meorum farraginem, de hoc malè nato foetu benigne judica. mense Mart. 1629.


111.
CASPARI BARLAEO,
H. GROTIUS.

LOngae morae intervenerunt, Barlaee clarissime, inter id tempus, quo de Natali Dominico carmen ad me destinasti, & id, quo illud ipsum tuo judicio diu à me quaesitum tandem ad manus meas pervenit; sed tamen id commode accidit, quod receptum sit à me eo tempore, cujus honori consecratum est, ita ut nunc demum à te scriptum & in ipso articulo missum videri possit. Legi ego. Feci ut traderetur maximo Cardinali, cuius jam tanta etiam Romae est autoritas, ut etiam fratrem fecerit Cardinalem. Legisse & eum relatum mihi est, & suscepisse tradendum Christianissimo regi, quod nomen cum in regibus Galliae tralatitium sit, huic Regi dia tên tôn êthôn aphtharsían [ob morum integritatem] suo iure debetur. An futurum sit, ut is honos habeatur optimo carmini, quem & ego optem, [p. 280] & ipsum meretur, haud facile dixero. Illum certe fructum tulisti, quod quicunque hic rerum talium gustum habent aliquem, Rigaltius, Puteani, & ipse Bignonus, de hoc opere ita in par est judicant, argumenti magnitudinem &c ingenio & arte impletam. Ego vero, qui, ut scis, illa studia prae caeteris colui interdum, amavi semper, quo putas gaudio, quo affectu legi Claudiani spiritus & vibrantes sententias, non illas per tormenta quaesitas, sed sub manum sponte nascentes, translatas ad usus meliores? Pro hoc dono quid tibi precer, nisi ut remunerator sit ille, quem canis, & illum sanctissimum Christianis diem saepè videas, saepe celebres, eo rerum tuarum statu, qui novam tibi perpetuo grates Deo canendi materiam suppeditet. Vale vir doctissime. 6 Dec. 1629.


112.
CONSTANTINO HUGENIO.

CHartas meas Venetas recepi, clarissime Hugeni, & illis chariores lepidissimas tuas litteras. In quibus à Codice & Digestis depulsus ad Novellas & Extravag[antos] te recipis. Ergo iam tibi Iurisconsultus videor, cui cum <"Horatius.html#satyra109v38" target = "new">Flacco
exclamandum verius:
                                — Dispeream, si
        Aut valeam stare, aut norim civilia jura.

Quo fato ego Codicem & Digesta & paragraphos citaverim, narravi Brosterhuysio, cui placuit meum schêma. [habitus.] Offendi forte cum [p. 281] mihi scribendum ad A.T. esset, in mensa, Theses de Usucapionibus & Commodato, in quibus cum obiter viderem quaedam literarum mearum argumento homagenêi [cognata] & annotatos in margine juris vestri textus, inde quaedam transcripsi. Codicem & Digesta non inspexi, tantum abest ut rerum istarum mihi scientiam arrogem: quod moneo, ne fortè apud amicos laudibus meis, heu nullis, laciniam attexas indebitam. Nunc <"BarlaeusArgoBatava1629.html" target = "new">Argonauticum meum mitto, carmen non elaboratum, sed prae gaudio fusum. Non potui circa tantas opes occupatus carminum esse parcus. Ignosce, si tum multa scribenti exarescat vena, & subsidat, nimium tumultuanti, cothurnus. Uti epilepticorum paroxysmi alii aliis acriores sunt, etiam poëtarum non par semper est rabies, & languet tandem furor nimium insanientibus. Lunaticis sua sunt sidera, à quibus plus minusve afficiuntur, & vates suas amant tempestivitates, ac dilucida intervalla. Sed quam rectè de <"Barlaeus11.html#CBa1" target = "new">Hymno meo judicasti. Flaccesco alicubi, nec ubique, licet grandia professus, pro rerum majestate assurgo, praecipuè ubi de Christi aeternitate ac divinis attributis sermo est. Accidit hic mihi, quod Isidoro Patri, qui cum Unitatem cogitaret, se à Trinitate; cum Trinitatem ab Unitate circumfundi dicebat. Noctuae sumus, & coecutimus ad tanti splendoris intuitum tenebriones; & sensi, quam non facile sit tractare sacra, quorum majestas poëtarum phaleras, & cincinnos, & fabulosas narra- [p. 282] tiones fastidit. Et volui alicubi minus esse poëta, ut, qui placebant meditanti, sensus sacros exprimerem apertius. In Argonautico ea potissimum attigi, quae omnium sermonibus circumferri solent, de Regis nimirum Hispaniarum potentia, opum vi, expeditionis in Indos scopo & commodis. Ultimum hoc officium patriae & Heroï de patria benè merito praestiti. Iam aliis lampada hanc trado, & fatiscentem equum solvo, ne
    <"Horatius.html#epistula101v9" target = "new">Peccet ad extremum ridendus & ilia ducat.
Si verum erit, quod Platonici dicunt, post magni illius anni revolutionem iterum versus scribam:
    <"http://benbijnsdorp.info/Ecloga4.html" target = "new">Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehet Argo
    Delictos heroas, erunt etiam altera bella.
    Atque iterum Heyniades dites mittetur ad Indos,
    Et Batavam in Batavis iterum meditabimur Argo.
Vale vir amplissime cum Creusa tua & Ascanio. Martii Cal. 1629.


113.
CORNELIO VANDER MYLE.

FAscisculum chartarum Italicarum, quem Molini primum, mox tuo beneficio accepimus, explicui. Dicam sententiam mála lakônikôs, [admodum breviloquio,] vidi, legi, probavi. Bonifacii epigrammata ob nativam facilitatem placent. Nec minus me affecit Boldoni epistola, ob eruditos sales & acumina, quibus haeredi petas greges, quos atratos vocat, pungit. Clarius, opinor, locutus fuisset, si Loyolitas nomi- [p. 283] nasset. Sed metuit helkesipéplous. [longum syrma trahentes.] Odam ad Cassianum de victa Rupella magni facio, ob dictionis majestaten, sed majores Pindaricum illud carmen Baptistae. At meminerit iste vir, quisquis est, <"Horatius.html#ode402" target = "new">Horatianum
istius:
            Pindarum quisquis, &c.
Apographum Epistolae magni Senatoris legi, videtur Romam missurus Hymnum meum. Non improbo consilium, neque enim quicquam habet quod offendere possit Petri successorem, licet ut illi impensè placere studeam, causae nihil habeam. Iam antè paucos dies ab eodem Senatore plenas officiorum & humanitatis literas acceperam, quibus pro missis mihi carminibus gratias agit. Ubi rescribendi occasionem, vel levissimam nactus fuero, officio non deero. Filium tuum, ubi commodum fuerit mitte. In hic omni studio incumbam, ut moribus familia tua dignis & honestissimis disciplinis imbuatur. his tamen monitis ipsum praestrue, ut cum pietate reverentiam praeceptoribus debitam jungat, cum diligentia modestiam: ne fit polyphilos, [multorum amicus,] aut nocturnus à coena deambulator. Reliqua nostratum erunt partium. Vale. Maji 1. Anno 1629.


114.
ARNOLDO BUCHELIO.

SAepius cogitanti mihi, Bucheli doctissime, quodnam maximè efficax esset adversus fortunae iniquitatem solatium, expertus didici, effi- [p. 284] cacius nullum esse, si providentiam divinam excipias, quam quod à studiis & amicorum alloquiis petitur. Quoties enim per saluberrima philosophia; praecepta animum circumsfero, fortunae minus irascor, ut quae eo me loco posuerit,
    Despicere unde queam cunctos, passimque videre
    Errare at que viam palantis ducere vitae.

Mox, ubi per amoenissima Musarum vireta oberro, bene mecum agi opinor, ut qui inter Deorum ac Dearum ministeria, quibus poëtae gaudemus, beatissimam vitam agam. Accedunt his amicorum vota, & tua praesertim, quibus non minus reficior, quam post negatos diu imbres irriguo humore recreatur tellus, aut post brumas inclementiam verno aëre mortalium genus. Non exaggerabo conquisitis sermonibus humanitatem tuam. illud candide profiteor, ab alloquio tuo literisque animum mihi reddi, & veluti reviviscere languescentem spiritum. Quantum enim illud est, emeruisse gratiam hominis nullo meo merito provocati; quantum illud, tua commendatione magnorum virorum amicitiam lucrari potuisse; quam illud omnium maximum, inter eos à te haberi, quos paterne diligis & sollicite amas. Desunt verba, quibus exprimam, quanti haec faciam. Utinam in seculum perennares, mi Bucheli, optarem longius vivere, ut te longius fruar, necnon literulis tuis, non ab effeta, sed viridi senecta profectis. Videris mihi in epistolis tuis juvenescere, & pri- [p. 285] mae aetatis robur recolligere, adeo nervosa est & plena succi oratio, nec tamen turgida, sed simplex absque suco, docb sine affectatione. Diebus canicularibus, si rerum humanarum arbiter siverit, vos invisere decrevi, est Ultrajecti & civium bonorum & hominum jucundorum meique amantium major, quam hic copia. inter illos tamen, quî cum libentius sim, praeter te, neminem habeo. De studiis meis si quaeras, expecto ut luculentum egregiae commentationis argumentum nobis suppeditet Princeps Auriacus. Si urbem, quam votis tenet, expugnaverit, non-indictus abibit. Interea philosophicum quid molior, refutationem nempe Sexti Empirici veteris philosophi, qui Scepticorum sententiam (erant illi à Dogmaticis & Academicis distincti) erudito ac peracuto libello propugnavit. Verum privatae lectiones, ut quae, pròs alphita [ad victum] faciunt, & versificandi insania, hon permittunt ut diu istis meditationibus inhaeream. ubi aliquando prodierit, compotem te faciam hujus quoque mei laboris. videbis alium philosophis, alium poëtis esse characterem. Vale Bucheli doxtissime, & ut diu valeas, cura. Lugd. Bat. 16 Maji. 1629.


115.
IOHANNI BODAEO à STAPEL.

MIratus fui altum tuum & pertinax silentium. Iam apud anumum meum statue- [p. 286] bam, te ab Hippocratis secta ad Harpocratem aut silentiarios Pythagoraeos deflexisse. Tandem te vis magnetica commovit, non ut in Arcton aut Septentrionem, sed ad Barlaeum tuum respiceres. Ac primum quidem gratulor mihi, quod ex profundo isto amoris nostri veterno evigilaveris. Inde, quod egregiarum te rerum studio, inter quas est elkystikê illa dynamis [vis attractiva] teneri te videam. Quae ego aliquando ad magneticam doctrinam & Electrica annotavi, ex Gilberto illo Anglo pleraque transcripta erant. Illud potissimum miratus fui, aquae etiam & vitro viliori, uti & crystallo, laccae, arsenico inesse vim illam attractricem; addam, adamanti, sapphiro, carbunculo, amethysto; quae ipsa non festucas modo alliciunt, & paleas, sed metalla omnia, (nota) ligna, folia, terras, aquam & oleum: ut falsum sit, succinum solas paleas & ramenta trahere. Interim hoc certum, magnetem solum ferrum allicere. Hoc quoque observa, electrum non trahere per flammam: magnetem trahere, non trahi à magnete ferrum candens; magnetem dare ferro majorem vim quam in se habet, excitando, ut opinor, vires ferri: non quavis sui parte aequè potenter trahere, sed fortissimè in polis; quae diversitas partium in electricis non observatur: contrarios polos contrarios allicere comperies, similes similes fugare. Magnetem quoque trahere comperimus per corpora densissima, electrica verò vel tenuissimo corpore inperposito non trahere. Sed longum [p. 287] foret singula annotare, & tantarum causas evolvere rerum. Ipsum Gilbertum praestat legere, & propius expendere. Hunc faxo habeas post 14 dies, nec hunc solum, sed una me. Vale. 24 Maji 1629.


116.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

IAmpridem ad te transvolassent literae meae, animi affectusque in te mei indices, Haestrechti Nobilissime. Sed quo eas mitterem nesciebam, cum incertis te sedibus vagari, & jam Onsenortii, jam Bredas, jam Bruxellis esse intellexissem. nec dubitabam, quin subitus & inopinatus amicorum tuorum casus, quos jam arma undique circumisonant, te angeret; si modo in heroïcam tuam mentem cadere potest perturbatio. Didicisti fortunae mala consilio superare, nec irasceris illi ea molienti, quae per prudentiam evitare non potes. Nostri urbem illam hactenus dolo, virtute, fato invictam, jam voris tenent, & de cujus expugnatione olim desperavimus, eam intra paucos menses deditam iri, non optare sed sperare audent. Nempe, quicquid sibi imperat animus magnus, impetrat. Ego animi pendeo, & dum Principis nostri molimina, ac magnanimitatem: ab altera parte urbis istius ingens momentum & robur perpendo, spemque metumque inter dubius nec desperare de successu, nec eundem mihi polliceri audeo. Non desinam interim patriae [p. 288] meae, uti par est, benè ominari. Vidi ego literas multorum, etiam Vander-Burchii, quibus scribitur obsessos pulveris nitrati inopia & pravitate laborare. Verum non arbitror tantum incuriam cadere posse in gubernatorem tam providum. Video te aliter statuere. De rebus Ducis Cliviae nolim te sollicitum esse, nec quicquam ultra movere. Nec enim serunt res amici tui, ut, si vel maxime ille velit, locum mutet, & in illos tractus bellis incursionibusque hostilibus oportunos se cum imbelli turba conferat. Carmen illud scripsit non alio fine, nisi ut tibi morem gereret; & sentit profectò se in Principum laudes nescio quo glorias aestro ultro rapi, ut illo fulgore circumfusus, micet in tenebris. Sed quam vereor, ne illic sint qui Principi insusurrent,
    <"Horatius.html#satyra104v85" target = "new">Hic niger est, hunc tu Romane caveto.

De ejus adventu ad nos aliquid inaudivi. Tu amicorum tuorum necessitatibus totus vaca, Barlaei si per ocium meminisse dignaberis, maximi beneficii loco putabit. Quid si dieculam unam alteramve Couckerkanis largiaris? quin tibi loqui desiderent, & de amicorum statu propius edoceri, nullus dubito. Hoc si illi impetraverint, mihi partem solidi diei non invidebis. Gallus & Britannus novo sedere coierunt. Arma jam in Hugonottos & Roanium movere dicitur. In Germania de pace consultant Cimber & Caesar. lllius vox est,
    <"http://benbijnsdorp.info/VergAen11.html" target = "new">Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
Vale vir charissime, & literas tuas fac videam [p. 289] saepe. Hac re gratius mihi nihil accidere potest. 27 Maji, 1629.


117.
ROCHO HONERDO.

NOn ita pridem, Amplissime Honerde, raptas Occidentis opes, & magnifica Belgarum spolia cecini. Iam tu funestum illud & celebre juxta mortis spolium, manes inquam Palatini Principis, justo poëmate ploras. Ita tibi indignatio & moeror, mihi publici gaudii voces versum fecere. Nec alienum hoc ab indole poëtarum, polypi instar ejus scopuli colores induere, cui semel adhaerescere coeperunt. Nempe cum Medea insaniunt, Niobe plorant, Democrito rident, in adversis threnos & lessos, in secundis Epinicia & Hymnos scribunt. Me verò ita affecit Palatinus tuus lachrymans, ut ad tot malorum recordationem senserim mihi mota tà sêláchna eléous. [viscera misericordiae.] adeò ad movendos affectus in eo conspirant res & oratio. Nescio, an carminis genium, an sententiarum gravitatem & pondus, an rerum ubertatem magis mirari debeam. Non debebas (da veniam verbo) publico invidere masculum hoc carmen, & Prosopopejam regis patheticam prorsus, qui Regis filiam jam antè in orchestram deduxisti. Utrobique tragicum argumentum sortitus, grandia, tristia, pari elocutione effers. Quam poëticè ordiris,
    Nil moror arentes oculos, &c.
[p. 290]
quam eodem genio pergis:
    Testor communes tecum Germania casus,
quam illic cothurnatus es:
    Accipit Hercyniae motum latus, accipit ipse
    Caspiacis vicinus aquis, Istrumque bibentes.

Crede, haec ad palatum meum sunt. uti & reliqua omnia. Illud quantivis est in fine:
    Si Nerea, &c.
Breviter, ad legem magni poëtarum praeceptoris,
    Nec primo medium medio non discrepat imum.
Gratias A.T. ago maximas, quod ad haec tua sacra me admiseris, nec communium studiorum egregio fructu me privaveris. Ne verò in me quoque candorem desideres, mitto etiam lachrymas meas, quas non ad Bavari, sed Bavarae tumulum
nuper effudi. Ubi ad nos redierit filius tuus, remitte. Nec enim aliud mihi exemplar suppetit. Vale vir ampliss. & doctiss. Lugd. Bat. 16 Iun. 1629.


118.
IOHANNI ISACIO PONTANO.

IAmdudum apud nos percrebuit fama historiae tuae Danicae Pontane doctissime, quae summa doctorum omnium expectatione jam carceres modere fertur. Ab eruditione & industria tua nil nisi exactum ac elaboratum nobis promittimus. Ego aliorum judiciis, ubi illa prodierit, subscribam, nec enim in isto studiorum genere quod vastae ac diffusae est lectionis judicare audentius praesumam. Quod versiculos [p. 291] meos postulas, facis quidem hoc ex more seculi, verum tam celebri scriptori minorum gentium applausibus minimè opus fuerit. Ne tamen videar ineundae tecum amicitiae occasiones optimas neglexisse, aut utilissimos rei literariae labores debito encomio fraudasse, mitto disticha aliquot. In Historiam tuam, quae si in fronte libri collocari minus decorum putabis, per me licet in finem rejicias, vel post ipsum tò télos. [finis.] Laudum tuarum akrôtêria [fastigia] solummodo attigi, quas si pensiculatius tracttare aggressus fuissem, non Epigramma, sed Poëmation exivisiet. Quod si hoc officio, quod humanitati, doctrinae, ac probitati tuae debui, consecutus fuero, ut in eorum me censu habeas, qui te ob praeclara literarum monumenta quam maximè amant, precium operae me fecisse arbitrabor, & amici talis accessionem in lucro deputabo. Pro munusculis tuis chartaceis gratias ago maximas. Mitterem, quem nuper edidi Hymnum <"Barlaeus11.html#CBa1" target = "new">in Christum
, uti & <"BarlaeusArgoBatava1629.html" target = "new">Argo Batavam, nisi hic jam missa ad te scirem, à doctissimo viro D. Stephano, communi nostrum amico. Vale & collegas saluta. Cal. Iul. 1629.


119.
IOHANNI CABELIAVIO.

NOn est, quod tam impotenter efflagites, doctissime Cabeliavi, uti in amicitiam recipiaris, qui scripta tua jam pridem, summo inter Europaeos Regi probasti, & tam [p. 292] augustis nominibus quotidie inclarescis. Certè hoc splendore circumfusus frustrà lumen gloriamque expectaveris ab umbratico doctore. Non est mihi invidendum nomen. Inter umbras volitamus, & doctorum virtutes venerabundi suspicimus, cum longe citra eas stemus. Quare quae in me immoderatius congeris praeconia verecundè amolior. Nec minus tamen affectum tuum erga me propensissimum exosculor, quem adeò prolixè in tuis litteris testaris. Amicitiam vero meam tanti dum facis, prior amicus esse incipis, & beneficium qui petis, majus praestas. Vexat amantes amblyôpía, [visus informitas,] & exaggerare vel levissima solent, quos affectus istiusmodi semel occupavit. Mihi candor, probitas & eruditio Cabeliavii non ita pridem nota: Singula illud mereantur, quod tam efflictim postulas. Munuscula chartacea omni mihi auro chariora sunt, alterum, quia tuum est, alterum quia ejus viri, quem ob singulares virtutes tacita animi veneratione semper colui. In Epistolis tuis placet facilitas, & minimè affectata dictio. Nec enim ad palatum meum est, quicquid magno nisu egeri solet, praecipuè ubi loquendum familiariter. Turgidum illud & ventosum dicendi genus libens relinquo iis, qui hordeo pasci amant, aut fabis. Quaeris de Farnabio. Vixit is Londini in Anglia, ubi honestis artibus ac disciplinis nobilium procerumque liberos imbuit, magno rei familiaris compendio. Ni fallor, desiit vivere & scribere. Carmen illud meum ad Dyc- [p. 293] kium ut describam, à me impetrare non possum, non quod in tui gratiam nolim, sed quia cramben bis coctam odi. Reperies illud in libris poëmatum meorum, quae superiore anno edidi. Petro Heynio sat à me datum. Laetitiae argumenta avidius arripi solent, quam tristitiae. praeficae officium alii praestent. Mitto exemplar <"BarlaeusArgoBatava1629.html" target = "new">Argo Batavam
Argonautici mei. Quid si alterum in Sueciam abeat ad Oxensternium. Non possunt non hujus argumenti plura placere iis, qui Hispano vapulanti savent. Lugd. Bat. 20 Aug. 1629.


120.
ROCHO HONERDO.

TRagoediam tuam legi & relegi, Honerde amplissime. nec enim una lectione animum explere potui. Quid dicam? à Thamara tua tantum illa abit, quantum à femina Legislator. Stupui in sterili argumento facundiam tuam, & in desertis Arabum rerum copiam. Avia Pieridum peragras loca, nullius antè trita pede. Ideoque gloriosius scribis, quo ab aliorum vestigiis minus adjutus per ardua ac praerupta graderis. An & hoc Phidiae simulacrum premere vis? & praestantissimi poëmatis fructu privare spem seculi? Quibus rationibus te hortabor, ut emancipes hunc industriae tuae & eruditionis testem? Si Theologos audire vis, cave sub modio occultes accensam Dei beneficio facem: si Politicos, utique scis, non tibi te solum, sed & patriae & amicis natum: si Poëtas:
[p. 294]
    <"Horatius.html#epistula201v363" target = "new">Volet haec
(tua tragoedia) sub luce videri
    Iudicis, argutum quae non formidat acumen.
Non addam, honores summos divinis vatibus à versibus venire, cum hos ipsos per aetatem & prudentiam minus aestimare didiceris. Illud scio nullum convenientius à Senatore argumentum tractari potuisse, & apprimè Legislatorem in orchestram produci, à legum judice ac interprete. Paucis ego versiculis in Nomoclasten tuum dixi, recens adhuc ab ejus lectione, & tragico spiritu turgidus. Gratiarum loco illos mitto. Nescio an prudenter faciam, quod & Venerem meum anadyoménen [è mari emergentem] unà mittam. Festivius alicubi loquitur, quam decet audire Curiam. Sed respondit pro istiusmodi Carminum genere Ausonius ad Paulinum. Et scio candidius judicaturos, quos aura illa mitior & blandior afflavit. Cogor amicorum, precibus & imperiis Erotica tractare, qui pharetratum istum puerum odi quam maximè. Vale vir summe & familarius scribenti ignosce. Lugd. Bat. 4 Sept. 1629.


121.
CONSTANTINO HUGENIO.

SEquor applausu victorem Nobilissimi Hugeni, & qua praeit fortiter agendo Auriacus, subeo pone Encomiastes. Victoriam <"Barlaeus13.html#Cba211" target = "new">captae Vesaliae
, summo rerum discrimine, nobis indulsit Deus Opt. Max. sed plane hôs apò mêchanês, [ut è machina.] Errorem & negligentiam nostrorum in arcendo ad Isalam hoste, correxit major [p. 295] hostium error. Discimus utrique, neminem celerius opprimi, quam qui nihil timet, & parvis momentis in bello magnos casus intercedere. Epinicium hoc pari me celeritate credas scripsisse, qua Vesaliam cepimus. Nec patiebatur praeceps gaudium, ut vel prolixius scriberem, vel elaboratius. Et quia vis, ne te privem eorum lectione, quae scripturienti amico excidunt, audeo & hoc furentis animi opus judicio tuo submittere. Habent tibicines endósimos, [cantus exordium,] quo praeludere solent, & prooemium suum Rhetores. Forte & haec majoris triumphi, quem votis prosequimur, praeludia erunt. Ita faxit exercituum Deus. Exemplaria haec iis distribue, quos judicabis à patria, à studiis, & me non plane aversos. Vale vir summe & Martios cantus Apollineis interstingue. Si non vacat, militibus da. Inservient chartae infarciendis sclopetorum tubis. Lugd. Bat. Lugd. Bat. 3 Sept. 1629.


122.
EIDEM.

NObilissime Hugeni,
    Undique dum querulae rumpunt arbusta cicadae.
Etiam mihi interstrependum fuit. Hylas est, quem canimus, & nulli non dictus Orestes. Quod si vel quam maxime silere voluissem, non potui tamen per amicorum juges & pene importunas ἐνστάσεις, [contentiones.] Qui enim an- [p. 296] tehac ultro liberalis fui in depraecandis heroum virtutibus, velut debito quodam me obstrinxisse videor, idem in posterum factitandi. Nec tamen illibenter feci id, quod feci, & publicis votis adjunxi non invitus benevoli in patriam animi testificationem. Iam septimanae sunt tres & ultra, ex quo inter praelum & manus haesit hic liber, maximè ob adversam valetudinem. Decreveram historica narratione persequi res gestas obsidionis istius, & jam pertexueram magnam historae meae partem. Verum cum intellexissem <"http://www.let.leidenuniv.nl/Dutch/Latijn/HeinsiusSylva1631.html" target = "new">summos viros
, vel proprio motu, vel superiorum mandato manum huic operi admovisse, ego prudenter manum de tabulâ; veritus, ne idem mihi contingeret, quod Marsyae apud Ovidium. Satius itaque putavi, si meo me pede metirer, & intra <"BarlaeusBibliografie.html#petit27" target = "new">carminum officia starem. Praemisi Panegyricum, quem ex iis, quae hic illic historiae meae insperseram, contexi. Sequitur carmen, in quo, praeter alia prolixitas displicet. Nisi sufflaminassem furorem meum, altera parte majus evasisset. Utinam ab A.T. impetrare possem, ut Principi Auriaco exemplar à me offere velit. Nulli inscribere praeter morem videbatur, alteri praeterquam Principi nefas. Ego in maximis tuis erga me meritis hoc reponam. Iam Musas omnes, & Apollinem cum toto Helicone valere jubeo. Furori bellico finem si non imponet Sylvaducis, imponet saltem insaniae meae. Pergat Princeps Martem lacessere, ego Phoebo posthac gravis non ero, & per [p. 297] me licebit illi, vel in Patara, vel in Claro, vel in Tenedo maneat, unde poëtarum votis evocari solet. Vale Hugeni doctissime, &, quod fecisti hactenus, de studiis meis benignè judica.


123.
ARNOLDO BUCHELIO.

IAmpridem desiderium tuum explevissem, Reverende Bucheli, & ea, quae in <"BarlaeusBibliografie.html#petit27" target = "new">Sylvam
Ducis lusi, transmisissem, si per valetudinem primum, mox per typographorum lentas operas licuisset. Iam circa Calendas Octobris absolveram poëma meum, verum afflictione cum essem corporis statu, describendi laborem coactus fui ad hebdomadas aliquot differre. Quicquid sit, non puto damnum esse in mora. Ex re fuit patriae Sylvam Ducis cito vinci, non cani. In victoriae celeritate momentum ingens agnoscimus, in vatum suffragationibus applausibusque nullum. Mirantur plures, cur tardius prodeam, qui argumenta publici gaudii antehac solebam occupare. Praeter cuasas tarditatis, quas dixi, accedunt & aliae, à ratione & prudentia profectae. Videbam undique officinas repleri Triumphis, Epigrammatibus, Hymnis, hunc latine, illum Belgice vincta verba conari. Quare in tanta scribentium turba satius putavi, illi non misceri, ut serus actor theatri applausum solus referrem. Quid dico applausum? fortè exsibilandus docissimo hoc seculo, cui praeter papavere & sesamo sparsum, nihil pla- [p. 298] cet. Nolui tamen meis partibus deesse. Et si omnibus non satisfecero, aequioribus tamen studium meum, & in rempublicam asffectum facilè probavero, nec minus tibi, cui placuisse reliquorum vel gratiae vel invidiae praefero. Vale. 12 Nov. 1629.


124.
DOMINICO MOLINO.

FElicissimus hic Reipubl. nostrae illuxit animus, Illustrissime Moline, qui post raptas Occidentis opes duas insuper urbes validissimas imperio nostro adjecit, quarum alter Rheno, altera Mosae jura dabat. Illam laudabili stratagemate, hanc, cruento Marte & stupenda circumvallatione cepimus. Non dubito, quin his Federatorum successibus applaudant gentes sociae Gallus, Anglus, Venetus, quorum omnium interest Austriacorum potentiam frangi, & magnum illum Asiae Africaeque dominatorem intra mediocritatem stare. Nam quod de communi hominum sorte pronunciavit Comicus, etiam de regibus verum esse arbitror. Prout res dant sese, ita magni atque humiles sumus. Si vetera expendere libeat, victricis Hispaniae insolentiam experta est Resp. vestra, experti sumus & nos. Iam verò Regis vidi fractique modestiam experimur. Dum turbato militiae suae in Belgio statu per inducias nos tentat. Hae an expediant nobis illi judicent,
    <"IliasGlazemaker1658en1654.html#ilias10" target = "new">Queis populi commissi
& tanta negotia curae.
[p. 299]
In arcana imperium non penetramus poëtae, & quibus consiliis fulcienda sint regna ignoramus, fortè eruditâ ignorantiâ, quae sicuti laudem nullam ita nec periculum nobis creabit. Pergo itaque more meo versificator esse, & poëtarum jure de summo Duce sententiam dicere, quem libertatis nostrae vindicem & assertorem impresentiarum agnoscimus. Tu Ill. Moline, qua humanitate & benevolentia antehac commentationes meas legere dignatus es, etiam has lege, <"BarlaeusBibliografie.html#petit27" target = "new">Sylvam carminum scripsi, circa Sylvam occupatus. Vale vir summe, & dum victorias nostroe, etiam ejus praeconi fave. 20 Dec. 1629.


125.
IACOBO VANDER STRATEN.

IN iis quae de Induciarum ac belli studiis disseris, facile me suffragantem habebis, Stratene doctissime. Nec enim mihi aut Mavors pater, aut mater Bellona. Alio mihi luto finxit praecordia Titan. Non aes mihi circa pectus triplex, nec animus in mutuas lanienas facilis. Pacem praefero vel Inducias. Sed an has semper expedire putas? (jam enim, ne nihil dicam aut idem tecum, libet tibi contradicere) Non arbitror. Politicorum voces sunt: Expendendum cum quo, quo tempore, quibusque occasionibus pacem ineas: an quia fractum se videt hostis, an quia magis nocendi oportunitatem captat. Frequentius conventionum pacisque simulatio credulis, quam arma nocuerint. An non per indu- [p. 300] cias hosti spatium datur recolligendi vires suas, quibus postea fortius te feriat? An non per inducias ignava nobis current tempora, nec pace laeta, nec bellis illustria? Languebit disciplina militaris, negligetur fida urbium tutela, subibit segnities Principibus, ducibusque, qui bellicis curis expediti, turpibus se dedere solent & luxu diffluere. Ita <"http://www.curculio.org/Juvenal/s06.html" target = "new">Satyricus
:
    Nunc perimunt longae pacis mala, saevior armis
    Luxuria incubuit, victuque ulciscitur orbem.

Quin & cautiores erimus sub sago, quam sub togâ. Cogita quid de non ineunda cum Carthaginensibus pace suaserit <"http://nl.wikipedia.org/wiki/Publius_Cornelius_Scipio_Nasica_Corculum" target = "new">Nasica. Bellis civilibus periit, & ubi pacem sensit, sua mole corruit Roma, quam nec finitimus Marsus valuit perdere nec infidelis Allobrox. Forte & idem nobis eveniet, & ubi externi hostis metus decesserit, privatis diffidiis committemur. Illorum studia nosti, qui sacris praesident, quantis animorum motibus collidi soleant. Ubi sacerrimae vindictae spatium datur ac tempus? Quid, quod utile temper judicarint belli proceres, successus urgere, ac victoria benè uti posse. Illud insuper considerandum, an non à Caesare expectandum bellum, & per Germaniae latus confodiendi simus. An non exulis Palatini habenda ratio, quem alia ratione in integrum restitui non posse prudentiores autumant, quam fractis Austriacorum viribus. Etiam consulendum sociis regibus, Gallo & Sueco, qui bellis Austriacorum impliciti nobiscum vires potentissimae do- [p. 301] mus alterent felicius, quam sine nobis. Atque his quidem, similibusque rationibus subnixos puto, qui loricam praeferunt togae, Solem umbrae, negotium otio. Quae quanquam probabiliter disputari soleant, ego tamen, qua sum animi facilitate, pacata tempora longè praeferam turbatis, & rogatum principem paludato. Scio utique bella & justè suscipienda esse & finienda. Armis nos pressit hactenus Hispanus, res suas se repetere venditans. Eo ab armis cessante, non video, quae bello praetexi possit à nobis causa. Prudentiae est victoriae suae modum ponere, & nimia bellaturiendi libidine saepè partis exciditur. Principis est fortunam reverenter habere, quae in bellis procacissime ludit, & momento vultum mutat. Nec si praelio victus est Hispanus, aut binis urbibus exutus, bello victus est. Quin saepè fractis rebus violentior est in hoste virtus, & fortitudinem acuit desperatio. Accedit & hoc, aerarii inopia laborare Rempubl. & annuis exactionibus sollicitari privarorum loculos. Continuis bellis vastari urbes, agros, praedia, omniumque malorum sentinam in humanum genus effundi. Quibus argumentis pugnant, quibus Induciae aut pacis nomen placet. At non nostrum inter nos tantas &c. Ego spectator omnium esse maIo, quam actor. Principum consilia scrutari nec studeo, nec anxie inquiro. Alia pietas, alia utilitas publica ac privata suaserint. Haec ad tuas respondere volui. Quas in <"BarlaeusBibliografie.html#petit27" target = "new">Sylvam Ducis utroque stylo scripsi mit- [p. 302] to. Lege per otium. Nec enim tam illustre argumenti silentio à me praeteriri fas fuit. Vale. 21 Dec. 1629.


126.
CONSTANTINO HUGENIO.

QUod Virgilio apud Augustum Caesarem fuit Asinius Pollio, Ausionio apud Theodosium Imperatorem Paulinus, Martiali apud Domitianum Priscus, id tu apud Auriacum mihi es, humanissime Hugeni. Illi nempe summis poëtis summorum Imperatorum gratiam impetravere, tu homini indigno Invictissimum Principem magis magisque conciliare pergis, & eodem facto non minus tuas, quam Principis laudatissimi virtutes illustras. Et nescio, an majus sit praemiis dignas judicare literas an praemia iisdem conferre. Illud certum est, posterius hoc priori deberi. Quamobrem quas gratias me agere necesse est, utrique agam, alteri ut autori, alteri ut datori. In hoc liberalitatem eximiam, in illo singularem studiorum amorem exosculor. Ferunt Poëtae Mercurium animas ex inferis reducere. At citrà fabulam tu is es, qui me ad tartara jam pridem depressum ad Superos revocas. Et eorum favore irradias, per quos stat, ne quid desiderent Musarum cultores. Aureum ramum ostendit Aeneae ad elysios campos profiscenti Sybilla. Tu minimè fabulosum mittis, quo sensim ad eam beatitudinem vado, quae verum in terris conspici facit. Sed quam illa sunt divini [p. 303] commatis, quae litteris tuis inspargis, cujus commoda faxo olim percipias: nisi quod illud temporis epírrhêma [adverbium] spem tanti boni longiusculè differat. Utinam paulò explicatius locutus fuisses, quò gaudii causas altius in animum admittere potuissem. Iam famelicis istis sum similis, qui imaginaria coena stomachum deludunt. Si Principi salutaris aliqua vocula excidit, exaudâi mè keûthe nóôi, hína ídômen ámrô. [eloquere & nil mente legas, ut uterque sciamus.] Si me scire non vis, pergam rogare uti occasionibus invigiles, quibus promoveri res meas posse putabis, Principum gratiam occupare oportet, me longiore mora torpescat. Utinam affulgent aliquando dies istae, quo de Principe nostro dicere liceat, quod de Augusto cecinit <"http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:abo:phi,0690,001:1" target = "new">Tityrus
:
                — Deus nobis haec otia fecit,
    Namque erit ille mihi semper Deus, illius usque
    Melpomene nostris implebit cantibus aures.
    Ille meis dici modulis, ut cernis, & ipsum
    Ludere quae vellem calamo permisit agresti.

Vale Hugeni doctissime. 24 Dec. 1629.


127.
EIDEM.

ETiam te hisce naturae sacris initiari oportet Nobilissime Hugeni, & cui omnis elegantiae capacem animum illa dedit, ignorare nefas est, quae orbi nosto indulsit, pûr kaì hydôr, [p. 304] te gaia, kaì atháros êpion hypsos. [Ignis, aqua & terra, & qui terram amplectitur aër.] Me aliquando mirum in modum cepit rerum istarum cupido; mox obrepente ignavia, languescente etiam novitatis studio neglexi supellectilem istam polypoíkelon[multae varietatis] augere. Profectò non insuave est, contemplari in arcula varias rerum species, & compendio tenere universum. Ita fit, ut microcosmus homo aspectet domi microcosmum, & cui dominari in cetera datum, imperii sui opes manu libret, &, quo velit, transferat. Illud praecipuum est, horum contemplatione animos rapi in admirationem omnipotentiae, sapientiae ac bonitatis divinae. Nihil enim vides, quod non, vel usu necessarium, vel opere mirandum, vel varietate stupendum sit. Nihil tam magnum, quod non ad erudiendos nos descendat, nihil tam parvum ac vile, quod non ad illustrandam gloriam summi numinis sese erigat. Mitto paucula, quae è capsula mea selegi, ut aliquo velut prokitharísmate, [praeludio,] ad aliorum investigationem excitarem igneum tuum & quidvis sciendi cupidum pectus. Monui Brosterhuysium, ut suam quoque symbolam conferre velit, ad illam, quam adornas naturae officinam. Addidi nummulos aliquot veteres, omnes probos & genuinos, quibus Caesarum heroïcas imagines exhiberi vides, ut horum intuitu in Barlaei tui absentis vultum subinde reflectaris. Reperti sunt nuper Voorburgi inter rudera. Vale vir amplissime, & quibus recre- [p. 305] mentis sordibusque mihi carere perfacile est, fruere. Horum
    Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
Modo tui pergam amoris benevolentiaeque compos esse. Ubi animus erit excutere Overbequii sacra, vacabit tibi totus. Remitto nummum illum ex sculpto fusum. Extorsit autopsía [inspectio] confessionem viro isti hactenus hisce incredulo. Miratur tantos in hac arte progressus fecisse industriam humanam. Iterum vale. 25 Decemb. 1629.


128.
ARNOLDO BUCHELIO.

UTi literarum tuarum conspectu gaudebam, reverende Bucheli, ita fasciculi istius, quem tuis junxeras intuitu haerebam, velut attonitus. Nesciebam unde iste ad me, cujus iste esset character elegans, donec apertis literis viderem subscriptum nomen Schuurmanni, ejus nempe, cui soror illa, rari exempli virgo, contigit. Ergo dum alii res suas opibus augent, dum maria scindunt, Athon perfodiunt, tu mihi amicos lucraris, quorum quantum sic precium ex isto Comici discere est,
    Ouk estin oudèn ktêma kállion phílou,
    Philôs échôn nómize thêsauroûs échein
.

    Verè est amicus optima posessio,
    Habens amicos, crede thesauros habet.

Hac occasione versiculos aliquot fudi in gratiam doctissimae virginis, ut literarum aliquid vi- [p. 306] cissim ab illa eliciam callidus fenerator. Et decentius est, istiusmodi officiis (uti & in amoribus) praeveniri virgines, quam praevenire. Literas ad fratrem ejus una cum carmine apertas mitto, ut eas non nisi tuo calculo probatas, illi in manum tradas. Sed quam vos estis in exaggerandis encomiis meis hyperbolici. Cum amicis interdum literas tuas communicare soleo, istas non audeo, ob nimias laudes. Interim illud te nescire nolo, placuisle supra modum Hagae Comitis viris summis dodissimisque ea quae in <"BarlaeusBibliografie.html#petit27" target = "new">Sylvam Ducis
scripsimus. Principis primum liberalitatem, si non megalykrhepeia, [magificentiam] expertus fui. Mox ultrò honorarium mihi misit Curiae Supremae Senatus. Postremo ipsi Ordines Generales. Princeps spem mihi non severa fecit primi qui vacabit Vicariatus, cujus penes ipsum erit donatio. Sed uti jura, ita & istius generis commoda, vigilantibus scripta sunt. Velim inquiras per occasionem, sine strepitu (ne hiantes corvos excitemus) num qui Ultrajecti sint, qui istiusmodi beneficiis gaudeant, licet ita eos animo comparatos sciam, ut in gratiam meam, nemo vel momento, quam cogent fata, citius, ex hac aerumnarum valle sit migraturus. Vale vir clarissime, 26 Dec. 1629.


129.
GODESCHALCO à SCHUURMANS.

LIbens, quam mittis, amicitiae tesseram accipio Godeschalce doctissime. Et ne meis de- [p. 307] sim partibus, hasce initi inter nos federis, obsides literas remitto. Quanquam verear, ne talis non sim futurus amicus, qualem tu me fingis. Quos enim in me congeris laudum superlativos & invidendas voces, amolior verecundè, & tam longè ab iis absum, quam ab ipsa ambitione. Si in carmine videor assurgere, vereor ego, ne turgidus magis sim, quam grandis. Scis in ampullas & sesquipedalia verba invehi artis poëticae autorem judiciosissimum, & ab Arbitro perstringi verborum tumorem & inanes sonos. Nativam dictionem & sua pulchritudine exsurgentem, uti in aliorum scriptis admiror, ita in meis desidero. Si à me dissentis, tuo aliorumque judiciis erigor nonnihil, caetera autokadiákritos. [meo judicio damnatus.] De me ac sorore tua quid sentiam, quanquam parum sit me dicere, illud dicam, non te minus tam erudita sorore, quam illam tam erudito fratre dignam esse. Carmen habes ejus virtutibus dicatum, in quo eam ex abrupto, áneu prooimíou [absque prooemio] alloquor, veluti factum à Cicerone, cum in Catilinam diceret. De ejus ingenio,eruditione, studiisque stupenda antehac mihi retulit vir gravissimus D. Buchelius. Et vidi aliquando in studiosorum albis doctae manus lineamenta. Etiam ejus in scriptis suis meminit disertissimus Catsius. Memini & ego, me aliquando in Scholis legisse Latonam peperisse gemellos, Apollinem & Dianam. Simili partu arbitror beatam fuisse genitricem tuam, quae te ac sororem, doctissi- [p. 308] mum par, luci dedit. Versus tuos Gallicos legi, hoc uno nomine mihi gratos, quod non sint Gallici. Admisces Belgicam gravitatem, & Gallicismum caves, dum rerum majestatem verbis adaequas, quod scriptoribus Gallicis ferè impossibile est, si Bartasium excipias. Nolim tamen hic multum judicio meo te stare, cum Gallicos lepores vix extremis labris gustaverim. Vale vir praestantissime, & ubi censum amicorum inire voles, affectu me inter primos, merito inter postremos loca. Sororem tuam, quam hactenus videre non licuit, plurima salute imparti. 31 Dec. 1629.



[p. 308]

130.
HUGONI GROTIO.

GAudeo, tandem post longas moras in manus tuas pervenisse <"Barlaeus11.html#CBa1" target = "new">Hymnum
meum, & eò transmissum, quò eum destinaveram. Ea quae laeva cecinit, Tarpeio quae sedit culmine cornix, parum moror. Felicius ille ad Augustum versus scripsit, cujus hoc est:
    Saepè sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
Nota tibi est illa de Regibus regumqe filiis querela, quam in epistolis suis toties iterat Vates Tejus arguto mixtus Aristophani. Illud operae precium refero, quod Regum maximorum inscriptionibus versiculis meis lucis aliquid ac dignitatis fenerem. Illos imitor, qui ut melius vendant solent principum vultum vili metallo insculpere. Expectas ea, quae in Sylvam Ducis [p. 309] scripsi. Sed dudum est, quod exemplar miserim ad fratrem, per quem post hac statui ad te curare ea, quae curanda habebo. Ad eundem misi nuptias meas Peripateticas, in quibus universum Philosophiam novo more de moribus loquentem audies, idque suis vocibus. Non es, Groti humanissime, ex tristibus Diis, aut eorum numero, quibus utendum lactucis, aut mollibus malvis, ideoque audeo ad te hosce ingenii mei lusus mittere, ut eorum lectione mordaces tibi curas aliqua deliniam. Suave etiam est emeritis militibus arma tractare, & reficit capulares crepundiorum conspectus. Talia & has nuptias esse puta, quas non scripsi Curiis & Fabritiis, sed iis quibus mollius est jecur. Non possum à me impetrare, ut semper, & ubique gravis sim. Si non placuerit, ne lege, aut cum legeris, obliviscere, aut non oblitis, ignosce, ut Paulini scribit Burdegalensis. Vale. 29 Dec. 1629.


131.
GUILIELMO BRASSERO.

TRaditae mihi sunt literae tuae, amplissime vir, sed apertae, cujus culpâ non facilè dixerim. Quaeris, an mea opera ab Amstelodamensibus desideretur. Ita passim audio, & constans haec est fama inter eos, ad quos haec res non pertinent. De me quicquam decretum esse ex fide dignis auctoribus nondum intelligere potui. Scis humanum genum avidum valde esse auricularum. Fovent rumorem, tum qui benè mihi vo- [p. 310] lunt, tum qui malè. Illi, quia, nescio quo praejudicio, meliore me fortuna dignum putant; Hi, quia serio cavent, ne non semper miser sim. Quid ego? bene ago & laetor, reliquam summo Numini commisa volo. Quid sit futurum cras fugio quaerere. Et uti magnas vanasque spes non alo, ita nec omnem abjicio prorsus. Nihil peto, nihil ambio, vero philosophantium more.
    Interea, quo fata trahent, retrahentque sequemur.
Sum similis fundo, quo cum nullum habent possesorem, primi erit occupantis. Amicitiam nuper contraxisse videmur mutuum ignoti. Ubi denuò nos casusve Deusve junget, dexteram dabimus fidemque. Vale. 31 Dec. 1629.


132.
CONSTANTINO HUGENIO.

PEnè obstipui, cum legerem versiculos tuos, carminis mei interpretes. Qui nuper editi, autore Graphiario, mihi utcunque placuerant, lecta tua paraphrasi prorsus displicere coeperunt. aliter sues, aliter catuli olent. Ex pauculis illis filamentis suis facilè conjicere potui, quale totum hyphasma [contextus] futurum fuisset, si pertexuisses. quod ut fiat, petere non ausim, tum quod sciam gravioribus te & magis seriis distringi, tum quod indignus sim, cujus panno tam insignis superinducatur purpura. Vis, Hugeni humanissime, ut candidus impartiar, quae per ocium mihi excidere solent. Ecce, iterum Andria aliquid apportat novi. Seria non mitto, sed ludi- [p. 311] cra & festiva, nuptalia volo dicere, à quibus abesse debet ambiotiosè tristis oratio. Non hic, ut elegantissimi Petronii verbis loquar, leges piratas cum catenis in littore stantes, non tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis, ut patrum suorum capita praecidant, non flebile Iphigeniae fatum, sed molles, & festivas Philosophi allusiones, & allegoricos sensus. Rhetorum praeceptum est, de rebus gravibus graviter dicere, de humilibus humiliter. Non cuivis pedi quivis quadrat calceus, nec cuivis argumento convenit circumductus & elaboratus sermo. Cum haec scribere coepi, coepi ridere, & ridendo progressus in risus desii. In nuptiis grandia loqui velle plusquam ridiculum fuerit. Piscatores eam escam appendere solent hamo, quam scierint appetituros pisciculos. Plus laboris fuit describere, quam scribere. Et licet non soleam meis subscribere superbum illud ex tempore, apud te tamen akíbdêlon [sincerum] amicum profiteri audeo, extemporaneum hunc esse discursum, nec mirum, cum ossibus & nervis careat, nisi tu, Trebati, dissentis. Vale. 11 Febr. 1630.


133.
PETRO C. HOOFT.

VErsus tuos, Vir clarissime, quibus magno exercitus nostri Imperatori geminam victoriam gratularis,* perlegi aliquoties. Nec enim una lectione exhaurire potui, reconditos omnes sensus, aut acumina ejus assequi. Odisti profa- [p. 312] num vulgus, & ab his sacris arceri vis corvos poëtas, & poëtrias picas. Omnia in te sublima esse video, mentem, stylum, arcem, in qua imperas, adde & nomen ipsum. Ex illa uti infrà te posita desuper vides, ita & humi repentes versificatores despicis. Per nubes graderis, sideribus proximus. Inter Latinos tonant Statius & Claudianus, inter Graecos Pindarus, inter Gallos recentioris aevi Bartasius. Tu per Belgicorum vatum capita verticesque incedis, & humiles myricas despicis aëria cupressus. Aliquot retrò annis paradigmatis vice inservivisti Belgii vatibus, qui quoties à Baviis & Maeviis secerni volunt, tuum cothurnum induere student, & grandiloquum illum sermonem affectare. Sed video hisce imitatoribus accidere, quod ranae Aesopicae, quae cum turgidum bovem inflando imitari conaretur, rupturam fecit. Liceat de te canere, quod de Thebano vate cecinit <"Horatius.html#ode402" target = "new">Flaccus
:

            Hooftium quisquis studet aemulari,
            Belga, &c.

Vis, ut hallucinationes tuas & paraptômata [lapsus] indicem. Sed non sum is, qui sandalium Veneris reprehendere audeam. Nec sum in amicorum scriptis adeò Lynceus, ut aut observare possim, si quid occurrat minus planum, aut etiam reprehendenda obelisco configere velim, si vel possim, quam maximè. Multa in isto tuo carmine scripta acutè, graviter, appositè. Si fortè paronomasia aliqua frontem corruget, ju- [p. 313] dicii mei culpam interpretari malo, quam scriptoris. Vale vir clarissime, & me saepius heroicis tuis ac lucernam redolentibus lucubrationibus bea. Lugd. Bat. 12 Mart. 1630.


134.
CONSTANTINO HUGENIO.

DIc mihi Constantine,
            — pecus cujum? anne Ratalli?
    An potius Groti? nuper mihi tradidit oútis [nullus.]

    Addiderat literas eruditas satis, ut quae arguerent ab optimo parente profectum esse hunc foetum, quem ipsi exponere libuit, ut aliorum opera lucem videret. Ego, qui (prô pudor) linguam Gallicam non magis calleo, quam sus poëticam, aliorum judicia percunctor, ut quid de opere hoc statuere debeam, si non meis, aliorum saltem oculis cognoscam. Legit paraphrasin hanc vir Cl. Rivetus, ut pote linguae Druidum peritissimus, qui & illud sibi negotii dari passus fuit, ut non invitus à stribligine vindicaverit patrium idioma, plane uti novum vultum induerit epistola. Iudicat idem vir, sic edi posse. Sed priusquam hoc fiat, consultum putavi tuam super hac re sententiam exquirere. Suspicor non levibus indiciis autorem esse Doubletium nostrum. Quid de opere tu judices, quem auctorem designes, scire aveo. Legi polemikòn [bellicum] poëma Hoofdii nostri aerobatoûntos kaì tòn hêliòn eishorôntos. [gradientis per aëra & solem aspicientis.]
    Multa Muydensem levat aura cycnum,
[p. 314]
    Tendit, Hugeni, quoties in altos
    Nubium tractus. Ego apis Batavae
            More, modoque.
    Grata carpentis thyma; per laborem
    Plurimum circa placidas amoeni
    Fluminis ripas operosa parvus
            Carmina fingo.
    Tu canes majore poëta plectro
    Principem, quandoque trahet feroces
    Impares ferro domitosque gleba
            Nuper Iberos.
Ita enim libet ad <"Horatius.html#ode402v25" target = "new">Horatium
parôideîn. [imitatorium canere carmen.] Vale. 15 Mart. 1630.


135.
CORNELIO VANDER MYLE.

HAbes libellum, nobilissime Myli, de quo nuper inter nos sermo, Catechesin puta Excalvinisatam. Ita enim loqui libet iis, qui Pontificem Calvino, Romam Genevae praeferunt. Vide qua solertia & dexteritate hoc agant illi, ut in partes suas pertrahant incautos, & tenebras offundant oculis imperitorum. Voculae in margine notatae Calvinismum redolent, ideoque extra textum, relegantur. quae verò textui verba inserta vides Italico excusa charactere, Romani saporis sunt. Vellem filium tuum Adr. Mylium centurionem Sylvaeducis inquirere, quae istic Pontificia catechesis manibus Catholicorum teri soleat.Tentarem, an non simili modo metamorphosis induci possit ipsorum formu- [p. 315] lis. Fortè non inutilis esset haec opera istic loci, ubi in civium animis altè radices egit Papatus. Debebat haec res curae esse Synodicis patribus. Sed vereor ne, qua sunt indole, immodestius ac calidius hanc rem incoeptent. Prudentia opus est & moderatione in hoc negotio, qualem in convertendis Iudaeis se adhibuisse perhibet Apostolus. Abstinendum ab iis, quae infirmiores offendere queant, ea tamen cautione, ne quae scitu ac creditu necessaria sunt, silentio praetereamus. Pontificiae Catecheses facilè haberi possunt, sed ex multis expediet eam eligi, quae apud Sylvaeducenses maximè in usu est. Vale vir nobilissime. 16 Mart. 1630.


136.
GREGORIO DOUBLETIO.

VIr amplissime,
Venit ad te, foetus hic exposititius, non ut te patrem designem, verum quia inops consilii, quo me vertam, nescio. Expectaveram, ut Professor iste è Druidum gente, lineâ solum subducta indicaret, quae correctionis egere arbitraretur. At ille humanitatis simul suae & artis prodigus salcem audacius in alienam messem misit, & censoria sua virgula quaquaversum inclementius grassatus, aciem carminum ordinesque prorsus turbavit. Vir quidam magnus, cujus me judicio multum tribuere fas est, quique in Gallico carmine omne tulit punctum, ita de cen