Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

= 0 cellpadding = 12>

12.
BARTOLDO NIHUSIO.

QUem tu Britannum esse credis, Nihusi doctissime, non magis Britannus est, quam [p. 117] Thrax aut Scytha. Britanniam adivi nunquam, sed redux è Gallia inter Cantium & Iccium promontorium eminus eam vidi, & ex montium albicantium splendore veterum Albiona esse didici. Quare, quod quintum diem mensis Februarii populari meo S. Bonifacio sacrum dicis, ex eodem errore fluxit. licet Sanctorum memoriam non tam diei hujus vel illius, quam virtutum piâ recordatione venerari soleam. Male de Patria mea & rebus edoctus fuit, qui haec ad te retulit. Nec tamen nullibi verum dixit, cum Philosophiae me studiosum, & artis Medicae Doctorem esse affirmavit. Logicam in Academiâ hac; Philosophiam, litterasque humaniores in Collegio Theologico Ill. Ordd. professus fui. Postea communis, quae patriam universam concussit, calamitas, etiam me triobolarem hominem involvit, & capitis diminutione mulctavit, non ob maleficium aliquod, sed quod Remonstrantium, quos vocant, sententiae patrocinium meum commodaverim. Ex illo tempore medicinam, veluti alteram naufragii tabulam, amplexus sum, & inter iatrôn paîdas, [Medicorum filios,] nomen meum professus fui, licet à praxi ipsa quam maxime abhorream, partim quod alienâ miseriâ nimis afficiar; partim, quod artem illam magnâ ex parte stochastikên [conjecturalem,] esse comperiam. Quas in me congeris laudes, verecunde amolior. Magis tui erga me affectus, ac singularis tuae eruditionis testes litteras exosculor. Non diffundam in adu- [p. 118] lationes sermonem. Praeclaras ingenii tui dotes agnosco & veneror. Nec ob opinionum diversitatem minus honeste de te sentio, aut minore te obsequio porrò colam. Absit enim ut conscientiae aliena iniquus aestimator esse velim. Optaret utique D. Overbeecquius, tui meique amantissimus, se nobis praesentem adesse, quò collatis inter nos sermonibus controversiarum momenta pensiculatius expendi possint. In molem enim excrescunt scripta, & dum etiam minutissima examinantur, fastidium subit, primò scriptionis, inde lectionis. Orationem meam de Ente Rationis, quam petiisti, ad te mitto. Sed cave quaestionum Metaphysicarum, quae in hoc argumento tractari solent, anxiam decisionem exspectes. Philologica magis est oratio, quam Philosophica, & delectare magis studui, quam prodesse. Et volupe fuit tum temporis Lykianízein [Luciani more loqui.] Vale. Salutem tibi dicit D. Overbeecquius, & Kinderlingius. Lugd. Bat. 1625.


13.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT S.P.

LItteras tuas, & adjuncta aliorum carmina legi lubens. Priores memoriam mei, & singularem tuam in hoc scriptionis genere diligentiam testabantur, quam te non remittere in ipsis remissionibus laetor. Vegeta ingenia, quò plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. Et ita te dignum est, cujus indoles, [p. 119] ingeniumque excellens ad alta te vocant, & illud Homericum instillant, pantoíês aretês mimnéskeo. [omnifariae virtutis memento.] Prorsus ad symboli tui sensum te componis, & parta tenens, non parta sequeris. Cum hic esses, egregiâ ignorantiae simulatione nos elusisti, & affectatâ sermonis barbarie frontem mihi aliisque saepe corrugasti. Nunc alibi positus, ut admirabilior sis, ita scribis, ut etiam doctissimos scribendo post te relinquas. Legerunt litteras tuas viri eruditi complures, qui mihi etiam jurato fidem non habuissent, istas à te profectas esse, nisi manus tuae character ac inscriptio assensum extorsissent. Habes hanc tuam, mi Haestrechti, hypocrisin communem cum L. Iunio Bruto, Primo Romanorum Cusule, qui ex industria factus ad imitationem stultitiae, longè alius ingenio erat, quam cujus simulationem induerat. Habes communem cum Doctore Angelico, quem ob fictam rerum imperitiam & pertinax silentium, bovem condiscipuli vocare solebant. Sed veniam hujus tui facti facile à me impetrabis, in quem, pro tuo in me jure, quidvis tibi licet. Tu tam praeclarae mentis igniculos constanti industriâ suscitare perge. Ita futurum est, ut quae in te sunt non vulgaris doctrinae semina, ad eximiam frugem propediem adolescant. Poëma illud in obitum Praetoris à Zuylen optimi textoris carmen est, qui corrasis hunc inde versibus centonem istum contexuit. Sed hoc vulgari nolo: neque enim mei moris est sartoriam aut in texto- [p. 120] rum artem depreciare. Rogas obnixè, ut saeviente hic pestilentiâ ad te veniam; sed ne veniam, in causa sunt tot compedes & numellae quibus miser constringor. Vis syllabum? probibet uxor, cui imperii domestici partem dote jam pridem vendidi, prohibent liberi, qui Lapytharum instar, absente me, in se mutuo saeviunt, praecipuè cùm dentibus sacrificandum est, & de partiundâ offâ controversia incidit; prohibent sudia, & suscepta <"http://www.let.leidenuniv.nl/Dutch/Latijn/BarlaeusBibliografie.html#petit21" target = "new">Italiae descriptio
, prohibent & alia plura, quae Elegia me fusius exequetur, quam propediem mittam. Iuvat enim gratâ studiorum varietate nunc solutâ nunc adstrictâ oratione te affari. De peste quid scribam? Utinam nihil haberem quod scriberem. Luctus ubique pavorque & plurima mortis imago. Augent calamitatem publicam clarissimum virorum obitus, Vorstii primùm, nunc quoque Thomae Erpenii. Vorstio oratione publicâ parentavit Cunaeus, ego <"Barlaeus25.html#CBb284" target = "new"> carmine, cujus copiam tibi facio. Erpenio Vossius justa solvit. Orationum utriusque, ubi praelum effugerit, transmittam. Sed à bove ad asinum, ut est in proverbio. Mansfeldus an è naufragio evaserit, an per Neptuni regna ad loca silentium abiverit, in incerto est. Ego evasisse arbitror, & in Angliam appulisse. Kaholikóteroi [communiores] eò pervenisse asseverant, quo dives Tullius & Ancus. Ex fide dignis authoribus habeo in Galliâ conscribi equites mille & quingentos, ut Bredanis unà cum Anglorum copiis succurrant. Vale. 1624. Lugd. Bat.


[p. 121]

14.
JACOBO PETITIO S.P.

LItteras tuas bilingues, Gallo-Belgicas puto, summa cum voluptate legi, amicorum candidissime. Nisi ex hominum te stirpe satum scirem, hirudinem te vocarem, cui bisulcam linguam dedit natura. Exspecto, ut propediem, (libet jam jocari) litteras mittas, fronte Belgicas, ventre Latinas, caudâ Gallicas. Ita chimaeram novam cudes, quae capite leonem, mediâ sui parte lupam, caudâ Gallum referet. Sed quam tu operose silentii tui culpam diluis, quantos fluctus in simpulo excitas, quam sudas, ut me eidem culpas affinem facias, quod cum vel maxime eviceris, gratulabor tamen mihi, qui istis querelis effecerim, ut tu antea pisce mutior, factus fis Romuli nepotum disertissimus. Si ita aliorum causas dixeris, uti hic propriam, optimus eris clientum tuorum patronus. Argumentis tam validis, tam densis ad versus me disputas, ut conclusionem tuam libens tibi largiar. Quid, quod Dialecticae artis non immemor, Syllogismos cornutos formes, omnium ad constringendum adversarium efficacissimos. Scis utique cum Logico tibi rem esse, quem proprio armorum genere confossum & prostratum, veluti in pulvere victum, calcas. Superest, ut canas:
    Ite triumphales circum mea tempora lauri,
        Incidit in casses* praeda petita meos.

Etiam, quae optima disputandi methodus est, [p. 122] retorsionibus uteris. Ego aliquem Pititissare scripseram, tu illum Barlaeisare appositè regeris. Ego Graecum aliquod proverbium adduxeram; tu me Graecissantem explodis, isthoc tuo dico: Qui Graeci vocentur nescio, Graecum non legitur in meo Codice. Cave istiusmodi incondito sermone posthac utaris, genus hominum maledicum, & contemptus impatiens. Non mirum Codicem vestrum Iustinianeum Graecè non loqui, cm vix Latinè loqui sciat. quin & illud crede, libros, quos Pandectas vos vocatis, quasi omnia continentes, minime pâsan sophían déchesthai. [omnem sapientiam continere.] Rursus Graecè loquor, vel ob hoc solùm, ut tibi aegrè sit. Narras in litteris tuis casus & fata tuorum; nunc mortes, nunc nuptias, laeta, tristia, candida, nigra; rides, fles, in eâdem chartâ comicus & tracigus, nunc soccum nunc cothurnum indutus. In summa, nullibi non mirabilis es; & quod verè oratorum est, jam sublimi, jam humili, jam medio dicendi charactere usus, orationem rebus accomodas. Obitum certè sororis tuae ex animo doleo, quae numerosae proli desiderim sui, marito familiae curam reliquit. Sed quod Doctorem Borrium scribis afflatum calidiore aura, quae vulnus alit venis, & coecos suscitat ignes, nesco an dolere, an gaudere debeam. Subit jam enim illud graecorum Epigramma:
        Pâsa gynè cholós estin, échei &c.
        [Omnis mulier biliosa est, habet &c.]
[p. 123]
Ego viro optimo & mihi ob raras virtutes colendo, omnes deos & deas conjugales propitias precor. Utinam parem suis nanciscatur virtutibus. Non debebat, quâ est morum suavitate, esse gynaikokratoùmenos. [sub muliebri imperio vivens.] Meministi insuper D. Iacchaei. Is calide Medicinae professionem ambit; sed vereor ne in possessione repulsarum sit. Nosti seculi hujus mores. Dignus & indignus ablativum regunt: & uti vos dicitis, plus valet favor in Iudice, quam lex in Codice. Sed ad tuas litteras revertar, satis Latinas, &, qua parte disputas, nervosas. Injuriam profecto & tibi & mihi feceris, nisi saepius scripseris. Sola Breda, Mansfeldius, Bethlemus Gabor abunde materiem scribendi sufficient. Pro carmine Rectoris vestri, viri doctissimi, gratias tibi ago. non caret Epigramma acumine. Graecum, quin magis emphaticum sit, non dubito. Nunc aliud tibi carmen mitto, quod nuper <"Barlaeus25.html#CBb284" target = "new">in obitum D. Vorstii
scripsi. Scazon est, sive versus claudicans postremo pede. Plus gravitatis habet quàm nuperum nostrum Epigramma. Remissius jam per Dei gratiam saevit lues ista. Migrarunt superiore hebdomade 280 animae. Vale, vir doctissime. Lugd. Bat. 17 Decemb. 1624.


15.
EIDEM.

ORnatissime Vir,
Quod litteras tuas priores bilingues vo- [p. 124] caverim, & trilingues me propediem expectare scripserim; non scripsi ut te riderem, sed ut rideres. Cum enim te festivo & minimè moroso esse ingenio virum scirem, studio captavi hoc festivae dictionis argumentum, & luxuriatus hic nonnihil fui suavius; ut & mihi minus molesta esset scriptio, & tibi minus ingrata litterarum mearum lectio. Putabam etiam licere mihi apud te liberius jocari, nec veritus fui offensiunculam ejus, quem inter amicissimos semper habui. Nec illud, quod de triplici charactere scripsi ab alio animo profedum puta. Familiare est litteris quaevis inspargere, laeta, tristia, extera, domestica, quae ad nos, quae ad alios spectant. Et frustra methodici sunt, qui leges scribendis epistolis ferunt. Nihil hic peccasti, nec te peccadisse innuere volui. Sed ne nihil scriberem, volui lepidè apud te nugari. Quod si nimis hac in parte familiaris tibi fuerim, ignosce quaeso, & judicii culpam omnem crede, non animi. Non sum ex eorum numero, qui amicum perdere malunt, quam sententiam. Et tu tamen nigrum salem adspergere videris, dum ita in Criticen inveheris, cujus ego sum osor maximus, ubi intra voculas, commata & puncta constiterit. Quare si isto lapide me feris, innoxium feris, & ut cum Aristotele loquar, tu me laedis, sed ego non laedor. Iterum repetam, jocari volui. Si bona intentio (jam cum Theologis loquor) factum justificat, à culpa omni liber sum. Quidquid sit, offendere amicum non debebam, [p. 125] nec volui amicus. Et nosti indolem meam. Odi supercilia, frontes caperatas, & morosam illam quorundam in familiaribus litteris sermonibusque gravitatem. Quod si seriam magis amas scriptionem, quam jocosam; induam posthac fastum Theologicum, & eo orationis genere utar, quo sacra sua peragere solent Numae sacerdotes, aut in Comitiis declamant Electorum Legati. Sed aut ego vehementer fallor, aut minus ad palatum tuum erunt tam sacra condimenta. Praestat erasmiázein. [Erasmiano more loqui.] Bethlemum nominas & Mansfeldium, magna nomina: quorum ille imaginarium, hic verum militem conscribit. Uterque spes nostras lactant, & maximorum votorum reos Belgas faciunt. Breda Austriacum & Auriacum exercet, quo eventu, novit ille, qui res humanas nutu temperat. Is ut valetudinem tibi sartam tecum praestet, toto pectore rogo voveoque. 30 Decemb. 1624.


16.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

TRansmitto ad Te, Vir Nobilissime, effigiem ejus hominis, quem amicis tuis accensere jampridem dignatus es, hoc est, Barlaei tui. Non delineavit eam indocta ac rudis dextera, sed manus artificiosissimi pictoris nostri Davidis Bailly. Sexies, & amplius, sellam summa patientia pressi, & vultum ad quietem & gravitatem composui. Non persunctoriè imaginem [p. 126] hanc tractavit author, sed cura & diligentia incredibili, qualem adhibuisse opinor Apellem, cum Venerem pingeret anadyomenen. [mari emergentem.] Ipse judica. non ovum ovo, aut ficus ficui similior. Aut malè calculum posui, aut perplacebit tibi hoc vultus nostri ectypon. Quotquot hic viderunt, stupent, & linguis favent: nisi tu quid, docte Virorum, dissentias. Unum peto, ne optima pictoris coepta perdat nequam sculptoris manus. Suadet seriò pictor Bailly, ut exsculpi imaginen) cures Delphis à Wilhelmo Iacobi chalcographo celebri & laudato. Forte minore pretio operam Crispini Pas redimes; sed, Non curat altâ mente praeditus Cato, Quot solvat asses, &c. Libet alludere ad Baudii nostri elegantias. Certe, non potuisses me majore tibi beneficio obstrinxisse. Facies enim, ut per ora multorum volitet, quem publica sede excussit temporum calamitas. Et quamvis ipsa virtus sibi precium sit, nec modestia mea externos applausus ambiat, tamen oblatos sponte honores minime fastidit. Ego grati pectoris officia quavis occasione rependam. Et, si quid mea carmina possunt,
        Nulla dies unquam memori te subtrahet aevo.
Da veniam, si plusculum mihi tribuere videar; tunc, cum bene de te mereri animum induco meum. Si redimiculis quibusdam imaginem ornari velis, per me licet, sed excrescet valde precium. Ubi eam lustraveris, redeat ad me, & siquid in eâ desideres, adscribe. Versus quoque [p. 127] tuos subjungam, quos recenti adhuc memoria circumfero. Sed quaeso liceat iis subscribere, G. de Haestrecht. nec hanc, quam ex nominis tui praestantia ac splendore gloriolam capto, mihi invide. Mansfeldius in Zelandiam appulit cum duodecim millibus Anglorum, Scotorum, & Germanorum. è Gallia exspectantur millia septem peditum, equitum duo. Ego Bredae nostrae metuo. In nervum res eruptura propediem videtur. Audio ex omnibus Germaniae partibus adventare Caesarianos, Tillium, Colaldum, Spinellum, Anhaltinum, & quae non nomina. Ego narrator rerum gerendarum esse malo, quam actor. Vale, Vir praestantissime, & hospitem tuum Equitem Treslongium, aliosque nuperi convivii consortes saluta. Lugd. Bat. 20 Februarii 1625.


17.
EIDEM.

PRaestabo fidem, & quasi per Styga jurassem, Di cujus jurasse timent, & fallere Numen, promissis non deero. Scribam, vel ad loquacitatem usque, ne denuo aut bilem tibi moveam, tus mihi neessitatem imponam eam placandi. Primum gratulor Tibi à febribus jam immuni, & ut valetudinem tuam tibi sartam tectamque praestet clementissimum Numen, votis omnibus contendo. Indignor Promethei furtum, & Iovis iram justissimam arbitror, qui istum ignis Solaris kléptên [furem] Caucaso alligavit, & vulture [p. 128] exedendum horribili decreto sancivit. Inde enim factum, ut mortalium generi febrium turmas ommiserit, & nuper tibi quoque. Dicat pro me <"Horatius.html#ode103" target = "new">Flaccus
:
                    Audax Iapeti genus,
                Ignem fraude mala gentibus intulit.
                    Post ignem aetherea domo
                Subductum, macies, & nova febrium
                    Terris incubuit cohors:
                Semotique prius tarda necessitas
                    Lethi, corripuit gradum.

Deinde munus illud tuum grato animo exosculor. Donasti me mihi, Ectypon prototypo suo. At ego non aereum tibi Barlaeum, sed illum ipsum offero, qui humanitatem tuam cum summa animi magnitudine conjunctam colit ac veneratur. Nec offero solum, sed eundem totum tibi mancipo, non antè emancipandum, quam corporis ergastulo animulam hanc emancipaverit vitae nescitque arbiter. Dignus es, quem docti omnes ament, qui semipaganum Poëtam tantis honoribus condecoras. Sed transeo ad viliora. De perspicillo perscribe distinctius: sunt enim non unius formae, alia majora, alia minora, quaeque contrahi ac extendi possunt per partes, vel uno ac continuo constanti tubo. De Lepore noli ultra esse sollicitus. Nec enim in gulae gratiam tanto molimine ac apparatu mactari cupiam innoxium animal. Rex Bohemiae ante octiduum Angliam petiit, classi, uti ajunt, nominis sui patrocinium, auxiliumque commodaturus. Lega- [p. 129] tus Regis Daniae apud Ordines auxiliares copias exoratum venit. Tu priusquam abitum pares, certiorem me fac, utrum posthoc litteras ad Dyckium mitti suadeas, an ad alium. Vale. 1625. Lugd. Bat.


18.
IOHANNI NARSIO.

GRatulor te tamdem post longos errores, & exilii taedia sospitem in patriam reversum, licet non infeliciter tibi cesserit ista tua peregrinatio. Neque enim, quod Ulyssi contigit, Circes aut Calypsus, contemptissimorum scortillorum gratiam exul meruisti, sed invictissimorum Sueciae ac Poloniae Regum, quos munificos quoque erga te expertus es. Ita fit, ut quos domi fastitiunt sui, eos ab omni partium studio alieni exteri venerari soleant. Versus tuos avidè perlegi, quibus hic illic stribliginis nonnihil affudit loci genius. Sunt enim, uti fateris ipse, sub Septentrione, & inimico Musis axe nati. Iambi tui pagis plaecent, Elegi minus. In illis plus laborasse videris, in his minus. Illi omni gravitate non carent, horum nimis humilis est dictio, & minus Poëtica. Non adscriberem judicium meum, nisi ipse exposceres. & scio non aegrè te laturum hanc virgulam censoriam. Aliquot in locis prosodiae rationem minus habuisse videris. Sed facilis est hic error iis, qui librorum omnium ope destituti versus scribunt. Iam ante quoque libellum poëmatum tuorum [p. 130] Sueco-Polonicorum vidi. Nihil in iis occurrit, quod nostrates offendere possit. nec dubito, quin tutò eos in publicum exponere liceat. Vellem de his & aliis coram tecum loqui, & itineris tui varios casus & discrimina ex te audire. Illud certè in magna felicitatis tuae parte pono, quod Baculaureatum, quem Batavia & Gallia tibi invidit, Suecus aliquis tibi non rogatus, absque ornamentis & scholarum insignibus, contulerit. Ego ad nos properanti aedes eas in hospitium offerrem, sed eas undique occuparunt convictores nostri. Ubi veneris, prolixiore oratione morabor. Nunc vale, & adversus seculi hujus fraudes prudentia animum tuum muni. Lugd. Bat. 21 Febr. 1625.


19.
CONSTANTINO HUGENIO.

SErmonem Tuum, quo Elegiae meae rationes dispungis, tradidit mihi Doctor Verburchius. Nunquam majore usura sortem exposui. plus quam fenerator sum, qui pro rancidis versiculis gravissimum tuum carmen lucratus sum, &, quod omni auro charius habeo, in amicorum tuorum numerum transscribi merui. De me ita statuas velim, eum me esse, qui ob eximias ingenii dotes, pene ad superstitionem te veneratus fui. Sed tacito hactenus animi assensu, nunc apertâ litterarum confessione. Mitto <"Barlaeus25.html#CBb309">jambos
aliquot in Otiorum tuorum libros, quibus quam te amem, significatum volui. Si Poëmatis [p. 131] tuis eos praefixeris, aliquid fortè à nominis tui splendore gratiae, aliquid à tuorum carminum contactu laudis impetrabunt. Nos hîc in umbra vivimus otiosi, hinc luctantis secum Patriae, illinc crescentis tuae virtutis spectatores. Tu, si beare nos velis, Virorum eruditissime, litterarum subinde alloquio de valetudine tua & communibus studiis nos certiores fac. Vale. Lugd. Batav. 10 Mart. 1625.
[Volgens Worp is de brief uit mei].


20.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

TAndem apud nos belli inclinationem fecit Mavors, & post obsidionem longam Breda hosti cessit. Mirum, quanta hanc calamitatem scruta sit animorum & rerum perturbatio. Nostrates, uti insolitos fortunae successus minus aequis animis ferunt, ad omnem adversae sortis immodice stupent. Iam de Patriae Rectoribus & militiae Ducibus querelas audias, in quos negligentiae, peculatus, & proditionis crimina magna orationis libertate congerunt. Praecipuè in odia plebis incurrunt Muysius, praetor Dordracenus, & Marquettus equitum ductor. Ego, uti de arcanis Imperii judicium ferre non praesumo; ita nec vanas plebeculae voces magni facio, nec maximorum virorum facta anxie ponderare soleo. Illud verum est, illorum jam virtutes praedicari, quos imperii fastigio decussit superiorum temporum iniquitas. Utique exactiones novae ac toties iterata displicent. Pla- [p. 132] cet Patria, Religio, Senatus, quoad vocis ac linguae praesidio defendi contenta sunt. Ubi zonam sollicitant, & loculorum opem implorant, friget amor Patriae, nec tanta relligionis vis est, quae liberalitatem persuadeat. Mirantur omnes tam aequis conditionibos deditam Bredam. quod ipsum alii magnitudinem animi in Marchione interpretantur, qui didicerit adversus vires hostium, non adversus calamitates contendere; alii in adulationem novi Principis factum putant, & istâ moderatione in dubios belli exitus, aut in leges pacis, aut induciarum lenocinia quaeri. Illud non parum miseriam publicam auxit, quod paulò antè urbis istius deditione decesserit Princeps Auriacus, magnum septum, méga Erkos, belli nostri, ut Homerico epitheto utar. Quae enim urbs dolo victa gloriam nascenti Principi peperit maximam, eâ penè amissa occidit Heros fortissimus. Ex morte ejus quidam laetiora sibi tempora promittunt, quidam tristiora. Iamque animos videntur sumere Remonstrantes, & audacius passim spe impunitatis concionari. Facilem, aut saltem non difficilem sibi pollicentur, Principem. Quid ego? epéchô, [cohibeo me,] & solatia fortunae meae à sola virtute, Dei Opt. Max. providentia, & majorum constantibus exemplis peto. Albim cum exercitu trajecit Danus. quae res animos nostrorum nonnihil erigit, licet non nobis, sed sibi ipsum belligerare credant prudentiores. In valle Tellina magni hostium [p. 133] successus jam retardati evanescunt. Interea dum Hispanum bellis lacessit Gallus, ecce bella civilia redintegrat Dux Soubisius. Is milite vicina Burdegalensium loca infestat, & classe instructâ regiis navibus, quâ potest, insidiatur. Ita Regis sui magnas molitiones intempestivâ rcbellione eludit. Sed audio adactum Regem, ut aut cum Hispano, aut cum Soubiio paciscatur, quò belli omnem vim in unum hostem convertat. Sed quid Anglia? classem molitur, cui se jungent naves bellicae Batavorum viginti. His Gubernatoris titulo praeerit Wilhelmus Nassovius, Vicegubernatoris L. Realius. De Sina & urbe Todos los Sanctos incerti rumores feruntur. Sunt qui nostros, sunt qui Hispanos cum totâ classe periisse affirmant. Ita facile affectus, partiumque studium cuique verum esse didtat, quod rebus suis expedire novit. Iam Europam mihi pererrasse videor, & res novas prolixe satis enarrasse. Finiam itaque, ne historiam potius & annales, quam epistolam scribere videar. Vale. Lugd. Bat. Iul. mense. 1625.


21.
EIDEM.

DEnuò mihi curandas ad te litteras tradit Thibautius. quarum cùm formam aut plicaturam intueor, ab eo proficisci arbitror, de cujus gente triumphavit olim Caesar. Didicit opinor Bredae parvo victitare, & tenui salino nudâque Cerere latrantem stomachum placare. [p. 134] Majora virtutum documenta ipsi invidit Spinola. Sed & haec quoque fortitudinis belIicae laus est, gulae insaniam pro Patriae salute perdomuisse. Ad te & me venio, qui litterarum tuarum conspectu languentem animum erexi. Voluissem utique tecum spectare stupendas istas Marchionis operas, & coronas, quibus urbem ad Romanorum exemplum cinxit. Sed quas tu erudito oculo adspexisti, ego artis istius ignarus adspexissem stupidus. Obsidionis istius & subsecutae victoriae fama orbem universum implevit, & Gallos, Anglos, Germanosque non leviter perculit. Neque enim crediderant conspirantibus in liberationem ejus quatuor Regibus, urbem illam expugnatum iri. Iamjam hac transit Laurentius Reael vir belli & Musarum studiis clarus. Is ad cassem Anglicam cum Hollandorum navibus viginti propediem se conferet. Iter parant septimestre aut octimestre. Mansfeldio iterum potestas facta ab Ordinibus militem conscribendi. Sed eget aeris Cappadocum Rex, Mancipiis locuples. Ex Anglis & Gallis conflatus jampridem exercitus penè totus diffluxit. Halberstadiensis oppidulum in agro Coloniensi diripuit, spoliavitque. Cohortes Tillianae & Anhaltinae ad nos adventant. Quid Comiti de Hoorn Bommeliae acciderit, non ignoras. Ego summi viri ingloriam mortem ex animo lugeo. Merito cum Aenea dixerit:
                                        O terque quaterque beatos,
        Queis ante ora Patrum Trojae sub moenibus altis
        Contigit oppetere.
[p. 135]
Vale vir integerrime, & cordatissime. Lugd. Bat. 1625.


22.
PETRO BOR, Secretario Ultrajectino.

AMplissime Vir,
Quum domum cogitaret filius D. van Someren, nolui eum sine meis ad te litteris ad suos redire. Etenim captanda nobis fuit occasio haec, ut initae inter nos amicitiae ac necessitudinis sacrum fedus mutuae scriptionis sacramento firmetur. Volui ego praeire, ut tuas elicerem, & respondendi tibi necessitatem imponerem. Fateor, vix tantum tibi otii superesse à Curiae negotiis, ut his minus lucrosis studiis vacare possis, tamen & amicorum habenda ratio, & post Reip. curas ad haec studia fecessisse, non omnino infrugiferum erit. Faciet haec excrcitatio, ut cum neglectis aliquandiu Musis in gratiam redeas, & quae subinde in scriptoribus Latinis legis ipse ad usum tuum transferre queas. Qui solâ ciborum contemplatione oculos pascit, frustra est, nisi in succum eos & sanguinem convertat: ita, qui optimorum authorum flosculos ac elegantias legit solum, nec stylo accommodat. Incessit jampridem animum tuum Latini sermonis amor. Sed crede, nullâ re magis illum addisci, quam legendo & scribendo. Quos legere oporteat & quo ordine nuper praescripsi. Iam alterum postulo, ut styli quoque officio animi sensus apud absentes designare [p. 136] queas. Nec est, quod rem magni laboris à me peti putes, cum in hoc studiorum genere te minus exercitatum sciam. Ideo enim optem te scribere, ut sine labore ea propediem possis, quae jam molestiam sorte aliquam facessent. Illud quoque scies, te homini tui studiosissimo & amantissimo scripturum, qui si quid naevorum aut stribliginis offendet in scriptione tuâ, eadem illud libertate & fide significabit, quà ad scribendum te impraesentiarum hortatur. Vale, vir spectatissime, & à me salve. Lugd. Bat. Cal. Aug. 1625.


23.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT S.P.

FEriae Caniculares, Nobilissime Vir, quibus animum laxare solent umbratici Doctores, me Ultrajectum invitarunt, cum amicis & dentium & suavissimorum sermonum commercia uti facerem. Te desidero inter omnes primum, inter plures unum. nec tamen ita desidero, quin aliquo modo te frui mihi videar, dum memoria humanitatis & singularis tuas in me benevolentiae animum sustento. Uti enim in tesserae ludo, cum id quod volumus non cadit, arte sortem corrigimus; ita dum te careo, ideas tuarum virtutum fingo, meditorque; ac, quod miserorum est, imaginaria coena stomachum deludo. Imò haec ipsa dum scribo, tecum mihi loqui videor, & pristinae felicitatis portiunculam aliquam delibare. Quam pené totam mihi assequi videor, [p. 137] cum litteras tuas video, quarum lectione non minus revivisco, quam Solis radiis sub Veris adventum iners tellus. Tu jam in otio positus quid agis? coeli spatia metiris an terrae? Quodcunque feceris, dignum tuâ indole feceris, & raris ingenii dotibus. Sed & amicitiae non ita vasta spacia esse scias, quin & ea quoque metiri possis, non radio, sed mutuis crebrisque salutationum & litterarum officiis. Illa dum facis, admirabilis mihi es, haec cum facies, amabilis fies. Illa te plus quam vulgariter doctum, haec plus quam vulgariter amicum probabunt. Illis studiis lapis, his vives. Vitae enim suavissimam partem tollit, qui amicitias officia, mutuasque operas, tollit. Mitto apographum ejus Carminis, quod Thibautio scripsi, Tu namque putare esse aliquid nugasque meas apinasque solebas. D. Hogerbeetsius carceres pristinos liberiore domicilio commutavit. Intra primum ab urbe lapidem designatae illi aedes, extra quas, Canonicorum initiandorum ritu, pernoctare ipsi non licet. Tantum valuit Principis novi intercessio. Is Hagae est, miles in praesidiis locatus, Danus adhuc adventat, Gallus fluctuat, Italus victorias gloriâ elatior sua repetere pergit. Oppidum S. Salvatoris in alio Orbe positum ad pristinum dominum rediisse creditur. Nautis Duynkerkanis transfugis potestas facta est impune redeundi. Spinola moras trahit, an quia messem expectat? an quia ceris eget? an quia inducias molitur? tu divina, & Vale. Lugd. Bat. mense Augusto, 1625.



[p. 138]

24.
CONSTANTINO HUGENIO.

NObilissime Hugeni,
Hesterno die illustrissimi Principis manibus publica Oratione parentavit Daniel Heinsius, & invicti Herois laudes magnifice exequutus est orator disertissimus. Ego quanquam nec scripturiam valde, nec tam magno Principe digna à me dici posse confidam: in publico hoc tam augusti funeris apparatu asymbolos [inutilis] esse nolui: & famae periculum subire malui, quam profani silenti reus haberi. Nec, ut verum fatear, impetrare à me potui, ut tam luculentum & oportunum Poëtarum furoribus argumentum Musis meis eripi sinerem. Conatus itaque fui brevi hoc Poëmatio summa tantarum laudum fastigia perstingere; nec sine Vate discederet is Princeps, cujus virtutum bellicaeque fortudinis vel umbram solum nulla vatum encomia exprimere valent. Mitto Carminis istius exemplaria aliquot. Optarem etiam Principi Auriaco illud exhiberi, cum faciles aditus & mollia fandi tempora esse noveris. Sed ab omni mendicitatis specie haec mea officia aliena esse volui, nec in turpem sordidamque nundinationem has Musas extrudo. Pro Poëmatum tuorum libro gratias tibi ago maximas. Eorum lectione ita afficior, ut enthusiasmo mihi corripi videar, cum in eruendis profundis eorum sensibus versor. Non scripsisti ea, mî Hugeni, aquae [p. 139] potoribus, nec iis qui in Belgico carmine mihi praeter rhythmum sectantur. Ex Characteribus tuis plenis reconditae eruditionis, modò sapientiae, modò virtutis praecepta, modò festivae oblectationis argumentu delibo. Quàm lepide Medicorum ordinem perstringis? Quam graviter boni Concionatoris munia enarras. Sed cur nullum mali Concionatoris characteren exhibes? an quia nullum talem esse arbitraris? an quia à crabonum ictibus tibi times? Posterius suspicior. Provinciam quam nactus es amplissimam dignissimamque tibi ex animo gratulor, & majora tibi & virtutum tuarum & laudum incrementa precor. Vale Vir praestantissime. Lugd. Bat. 1625. Septemb.


25.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

NOn oblivione tui, aut negligentiâ mea rariores ad te dedi litteras, Nobilissime Haestrechti, sed temporum iniquis occasionibus praepeditus. Avocarunt utique me ab urbe amicorum meorum funera, quorum exequiis, quae Brilae celebratae sunt, me interesse oportuit. Quanquam & operaeprecium fuerit aliquandiu siluisse, ut te expostulantem audirem. Exosculor enim illas tui litigantis voces, & tunc te amicissimum mihi comperio, cum inimicissimum te esse simulas. Verum operam dabo posthac, ne irascaris, aut silentii mei pertinaciam ultrà exprobres. Ita enim te litteris meis [p. 140] obtundere in animum induxi, ut non silentii, sed nimiae loquacitatis me propediem fis incusaturus. Quae de valetudine tua tristia mihi narras, animum mihi penè expectorant. nec jam ipse meus sum, quoad tuus esse desinis. Itane vegetum illud, masculum & torosum corpus lectulo affixit aliquoties febricula. Odiem funestum, quo te maligna illa calamitas, me verò calamitosum istud nuncium perculit. Sed gratulor convalescenti, & quasi eâdem te cum animâ viverem, eundem tecum spiritum traherem, idem corpus, circumgestarem, & salutis tuae gaudiique, & morbi dolorisque consortem me experior. Tanta amantium conspiratio est, & arcana connexio, ut vitam penè ac mortem communem sociamque habeant. Loquor candidè, nec ad apparatum haec scribo. Aut incolumem te videre gestio, aut jucundissimam mihi vitae meae partem ereptam arbitror. Non desinam, quod unum possum, apud Deum sospitatorem nostrum precibus contendere, ut te tibi primum, mox mihi restituat iis viribus praeditum, quibus Aligeras diro fregisti pulvere nubes. Nunc per amicitiae nostrae sacra foedera & si quid tibi fuit. Dulce meum, precor, ut vel ad biduum saltem ad nos excurras, & tui compotes facias. Fortè in sinum tuum effundam, quae religio fuerit scribere. Scis, non benevolentia solùm & beneficentia, sed & convictu constare amicitiam, qui amicitiae velut flabellum eit. Nec frustrà disputat Aristoteles, utrum inter [p. 141] absentes amicitia coli possit. Ego, nisi lectionum compedibus vinctus detinerer, jam ad te non irem solùm, non properarem, sed volarem. Superest, ut res gestas in fasciculum compingam. Dordraci, urbe inter Hollandicas primariâ, acerrimae contentiones exortae sunt inter.......... Iam ad Curiam edicto publico provocatum fuerat, cum sive contendentium metu, sive ne plebi in superiores querula; linguas dicacis fibula laxaretur, Princeps Auriacus sequester delectus est, qui re pensiculatius examinatâ componere lites Inter Pelidem tentabit & inter Atriden. Exequiis defuncti Principis Delphis interfui. Sed nec hae reprehensionis notam effugere potuerunt. Illud multos malè habuit, Dominum vander Myle in pompa funebri equum duxisse, ut Keneburgium aliosque taceam, quos Remonstrantium ordini inserunt publica judicia. Scribit ad me è Galliis frater, Soubisium mari, Espernaeum terrâ grassari, illum contra, hunc pro Rege, bellumque illud incrudescere indies. Regem pacis novas conditiones obtulisse, quas si admittant, pacem fore; sin minus, bella horrida bella: In valle Tellinâ obsidionem Rivae solvisse Marchionem Couvrensem, invalescente circumcirca Hispano: Sabaudum Genuensi territorio exactum suis jam finibus timere. Classi Anglicanae destinati milites partim morae taedio, partim pestilentiae metu catervatim aufugiunt. Procerum ibidem Conventum, quem Parlamentum vocant, solvit Rep. saeviente suprà ho- [p. 142] minum fidem lue istâ, dilapsis hac illac quaestoribus rationes publicae turbatae sunt. Vereor, ne magni illi conatus mole suâ & pondere ruant. Classis Duynkerkana adhuc in portu haeret, aestus marini ventorumque tempestates captans. Rex Daniae vallo se tuetur, & intra terminos inculpatae tutelae, ut Iurisconsultorum formula utar, se continet. Interea Tillius Ducatum Brunsvicensem expugnat, urbeculas occupat, & praesidiis munit. Nostratibus nondum plenè persuasum est, Sinum illum Todos los Santos Hispano deditum. Exercet ille spes nostras, & vel hosti vel nobis ludibrium debebit. Vale, Vir praestantissime, & valetudinem tuam cura diligenter. Si Iupiter essem, ambrosiâ te alerem, quò immortalis efficiaris. Lugd. Bat. 1625.


26.
IOHANNI BOR, Medico.

DIlectissime Vir,
Desidero ex te intelligere, quî valeas, una cum mellitissima tuâ conjuge. Facit enim veteris amicitae & consuetudinis suavissima recordatio, ut libenter tecum vel praesens vel absens loquar. Ex quo tempore nuptiis tuis interfui, in quibus luculenta satis humanitatis tuae & benevolentiae erga me documenta dedisti, parùm aut nihil de te, aut rebus tuis intellexi. Illud tamen, ni fallor, jam nuper audivi, uxorculam tuam abortivisse, & tantos tuos labores absque [p. 143] fructu periisse. Non est, quod doleas. Saepe spes messis agricolam fallit, quam sequenti anno cum foenore reddit benefica Natura. Forte idem tibi accidet, & unius foetus jacturam gemellis compensabit Lucina mater. Theologi & Medici proliferum genus sunt: illi ob ocium & dies feriatos, quibus abundant, hi ob artis Medicae peritiam, quâ naturae negligentiam castigare, & impedimentis omnibus occurrere didicerunt. Sed quando tandem fidem solves, & nos invisos cum thori tui sociâ? Reciproca amicorum officia esse oportet. De meo erga se affectu non ambigis. Si minus instructâ mensa te excepero, faciam, ne leporibus & suavissimis careas sermonibus. Feriae Caniculares otia jam nobis faciunt amicis vacandi. Aut ne invisas necesse est, aut in poenam invisam te. De Patriae rebus quid scribam? Nota haec arcana tibi magis, quam mihi. Fratrem enim habes, qui propius deos contingit. Vale pectus integerrimum, & uxori, parentibus, fratribusque salutem imperti. Lugd. Bat. 1625.


27.
GODEFRIDO HAESTRECHTIO.

NObilisime Haestrechti,
Telam, quam tuo mandato orsus sum, feliciter pertexam, & ne veteri officio desim, res novas porrò enarrare pergam, licet non eâ gravitate, quâ res Romanas recitat scriptor Patavinus. Classis Anglicana, quae hactenus Eu- [p. 144] ropaei Orbis judicia exercuit, centum & octoginta navibus è portu solvit. Sunt qui eam Lusitaniae, sunt qui Hispaniae, non desunt qui Flandricis Insulis, quas Azores vocant, insidiari credant. Verùm, uti jam fama est, humanorum judiciorum temeritatem divina providentia elusit, disjectis hac illac dissipatisque ingenti tempestate navibus. Dii meliora piis, erroremque hostibus illum. Duynkerkana classis ejusdem tempestatis praesidio excessit, evasit, erupit. Dum enim nostri longius à littore recedere coguntur, ne, flante Aquilone, in Flandriae vada impingant, illa spacium elabendi nacta nostros plorare jussit. Nunc in piscatores impune grassatur, & vota mercantium verberat. Arsenius in Galliam legatus abiit, ut inito cum Anglis foederi Francorum Regis suffragio robur authoritatemque addat. Nec friget in Italia Mars. Hispanus Veruae urbis portas ac propugnacula expugnat per ignes suppositos cineri doloso. Nempe, sub terrâ etiam bellum gerunt terrae filii, nec coelum solum, uti Titanes olim, sed & Acheronta lacessunt. Genuates Pinnam arcem Sabaudo eripuerunt: In Valle Tellinâ Galli novis copiis aucto exercitu, quae passi sunt à Papenheymio damna, quà possunt, resarciunt. Rex Cimbrorum bellum trahit, edodus cunctatione subinde perfici plus posse, quam impetu & furore. Edictum ab Ordinibus Generalibus emanavit, quo reversi ex India Occidentali Argonautae promissis stipendiis excidisse denuncian- [p. 145] tur. Ita Salvator malè servatus servatores suos perdidit. Illud constat, remigium illud Ulyssis abominanda libidine, flagitiisque turpissimis indelebilem notam genti nostrae inussisse. Nulla fides pietasque viris qui castra sequuntur. Vale. Cal. Novemb. 1625. Lugd. Bat.


28.
JACOBO PETITIO S.P.

EXemplaria ista vultus mei curasti, sed sero admodum. Iam <"BarlaeusBibliografie.html#petit18" target = "new">Panegyricum meum Henrico Principi
dictum ad te transmitto. Tibi exemplar serva. reliqua amicis distribue, Goyeris, Helsdingio, & Borriis fratribus. Malim in his officiis tuâ, quam aliorum operâ uti: nec enim aliis ita familiariter usus sum, uti te. Etiam mihi vicissim quod curatum velis manda. Praetorem vestrum audio acrius in Remonstrantes animadvertere, uti & nuper Rotterodamensis concionem satis frequentem interpellavit. Collidimur magis magisque, & frangemur tandem, nisi avertat clementissimus Deus. O si sereno vultu nos adspectet votis multorum expetita pax. Iam bella saeviunt, & foris cum Hispano, domi inter nos committimur. Quem das finem, Rex magne, laborum! Scis quid Graeciam perdiderit? Oratorum petulantia. Scis quid Romam fastigio decusserit? ἔρις [discordia.] Et quod, quaeso, malum nos perdet? οὐχ ὁρίζω. [non determino.] Tu senti quod velis. nobis quod sentimus scribere non libet. Vale, vir ami- [p. 146] cissime, & num versiculi mei Canonico isti placuerint fac sciam. Ego, quâ sum facilitate, illos scripsi tuo rogatu, in gratiam amici. Sileris uterque, & fastiditis hominem vobis addictissimum. Nempe Aulae viciniores estis, & mores Procerum imbibitis, qui humiIe vulgus vix nutu dignantur. Lugd. Bat. 20 Nov. 1625.


29.
CONSTANTINO HUGENIO.

NEc litterarum, nec amicitiae officiis tibi cedam, doctissime Hugeni. Tu me versibus tuis aliquoties alloqui dignatus es, & jam nuper ingeniosissimo Epigrammate, quod ob enantiofaneîs antifáseis mirifice placuit. Iam versus repono, sed, heu, claudicantes, quibus sola carminum forma praejudicium creet. Una cum iis Panegyricum meum mitto dictum Frederico Henrico Arausiorum Principi. Nec enim, dum animum à rancidis Philosophorum insitutionibus relaxo, quicquam magis, quam poëtarum secessus placent. Nec malè me de Republica mereri arbitror, cum Rectores ejus laudo. Scio non egere tantilli humuncionis praeconio summos Principes, nec meo applausu in tam augusto Famae theatro positis opus esse. Tamen volui, vel cum offensae metu, affectum meum erga Nassovios testari, & nimis officiosus audire, dummodo civis bonus & filópatris [amans patriae] habear. Nec honores prenso, nec praemia aucupor. Utraque [p. 147] supra sortem meam sunt. Scis Petronii dictum de bonae mentis sorore. Nisi fortè paucis serus accidat, quos aequus amavit Iupiter. Ego tua & paucorum familiaritate opes meas aestimo, & à litterarum tuarum lectione laetior abeo, Quam si me liquidus fortunae, rivus inauret. Vale, mi Hugeni, & quem amicum sors tibi obtulit, constanti ratione ama. Lugd. Bat. 17 Cal. Decemb. 1625.


30.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

QUid causae sit, Vir Nobilissime, quod tantopere de litteratum mearum tarditate conqueraris, non video. Ex quo enim tempore Ultrajecto discessisti, binas ad te dedi, uti non nisi binas ad te recepi. Nisi fortè hydropicis similis evadas, quibus quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Quas liticulas moves de ab & de, nec non de syllaba chi, infra Catonem sunt. Nec in eo res Graecorum positas arbitramur. Uti enim tu in imagine mea libenter Barlaeum recognoscis, ita ego in istis nominis tui lineamentis te. Mitto iterum munusculum chartaceum, Panegyricum meum. Aliae enim merces non suppetunt, quas ad te extrudam. Sed ô miseriam! Danum fama est ingenti praelio à Tillio fusum, caesis duobus Ducibus Wilmariae, capto aut caeso Obertrautio, aliisque exercitus regii praefectis. Concionatores nostri, ob mistas naves in suppetias Regi adversus Rupellenses, ex [p. 148] umbone in Ordines debacchantur, etiam editis concionibus, & religionis suas socios ab iis opprimi conqueruntur, à quibus praesidium & opem expectare debebant. Nondum appulit Britannorum Legatus Buckingamus.Commissae navali praelio Duynkerkanorum, naves & nostratium aliquot: ex his duae desideratae, reliquae infami fuga sibi consuluerunt. Et terrestres & aequoreos Deos adversos experimur. Dic placandi viam & rationem. Assi aliam esse putas, quam seriam peccatorum resipiscentium & precum ardorem? Ego, cum & Patriae bene velim, mi Haestrechti, doleo adversam ejus sortem, & iratum nobis supremum Numen: cumque tibi bene velim, eundem Deum efflictim rogo, ut mentem tibi sanam, & nostri amantem in sano corpore usque conservet. Vale. Lugd. Bat. 16 Novemb. 1625.


31.
IOHANNI BODAEO à STAPEL.

MItto ad te, amicorum integerrime, Panegyricum hunc meum, quo summi Principis laudes adumbravi verius, quam expressi. Quod enim Fratri nuper praestiti officium, etiam Huic me debere putavi. Aliae merces in foro meo non prostant. Vobis opes sunt aureae & argenteae, nobis sicca papyrus. Tantum inter Mercurium & Apollinem interest, quorum ille Amstelodamensium, hic Leydae meae tutelaris est Deus. Propitio satis utor Apolline, sed [p. 149] minus faventem habeo istum Atlantis nepotem. Nempe hic fraudum ac mendaciorum Deus est, sine quibus infeliciter mercatura exercetur. At Apollo noster integer vitae est scelerisque purus. Illum vobis non invideo, modo hunc mihi indulgeant Musae, noster amor. Vale. 24 Novemb. 1625.


32.
CONSTANTINO HUGENIO.

NEc de fide tua ac sollicitudine dubitavi, Hugeni nobilissime, nec me à te negligi suspicatus sum. Verum observantior fui amicitiae, qua me dignatur tua humanitas, quam ut eam voluerim iterata petitione ac Principis tui interpellatione obsolefieri, ac veluti profanari. Verebar quoque, ne nimium familiariter te uti velle viderer, & jus scriptionis, quod mihi apud te esse pateris, utilitate quodam, & privati cujusdam commodi aucupio ac spe metiri. Iam cum reapse experiar, majore me adfectu à te diligi, quam vel credideram unquam, vel ingenii mei mereri potuit tenuitas, gratiam me tibi maximam & habere & debere profiteor: & huic soli culpae me affinem esse agnosco, quod de tua erga me benevolentia minus confidenter praesumere ausus fuerim. Sed quam tu Barlaeum tibi obstringis, qui honesta vocis tuae suffragatione tantum Principem mihi conciliasti, usque adeo, ut etiam δωροδότης [munificus, sive munerum dator] esse velit. Scilicet in Aula notus [p. 150] esse coepi umbraticus doctor, & ejus favore dignus haberi
    hôi laoí t’epitetrafátas, kaì tópa mémêle.
    Cui populi sunt commissi, & qui talia curat.
Crede, mi Hugeni, tum me voti mei compotem factum, cum Principi tuo hoc qualiscunque officii genus non displicuisse ex litteris tuis intelligam. reliqua minus miror, licet, ut Homerico utar:
    hóutoi apoblêt’ estì, Theôn erikúdea dôra.
    Nec enim contenmenda sunt Deorum valdè gloriosa dona.
Quidquid sit, tibi id omne debebo, qui tuae commendationis accessione pretium litterariis nostris mercibus non leve addidisti. Hodoporicum tuum legi summa cum voluptate. Et legimus plures. Neque enim praestantes istos ingenii tui foetus, quasi mihi commodus uni, solus exosculari satis habui. Nos domi inter chartas librosque positi vix versus scribimus:
    Tu pervigil illo (hic risimus divinae Poëta istud divisum L illo)
    Tempore, quo placidis Thetiis irata Camoenis
    Obstrepit, & vatum turbant commenta procellae,
    Auriaci meditaris iter, plebejaque passim
    Gaudia patricio cantas conjuncta favori.
Sparsus nuperrimè fuit rumor, Amstelodami Hermaphroditum, hactenus maritum, peperisse. Ea res, quanquam per eburneam portam, Quae falsa ad coelum mittunt insomnia manes, erupisse credatur, visa tamen mihi fuit idoneum Epi- [p. 151] grammatis argumentum. Mitto tibi apographum, ut rideas; sed his legibus: primò, ne si quid comicum occurrat, fontem corruges. Nec enim semper serius est ipse Patêr andrônte Theônte, Zeus hypsibrémetês. [Virum Pater atque Deorum Iupiter altifremus.] Deinde, ne in Catonis cujusdam, aut superciliosi hominis manus incidat. Vale, Hugeni clarissime, & diu laetus intersis populo Batauôn. [Batavorum.] Prid. Cal. Decemb. 1625. Lugd. Bat.


33.
GODEFRIDO HAESTRECHTIO.

POëtarum princeps Maro circa finem lib. 6. <"VondelAeneisVI.html#VI883" target = "new">Aeneid.
duplicem affingit Inferno portam; corneam unam, eburneam alteram, illam veri, hanc ficti falsique nunciam. Per hanc illud quoque erupit, quod non ita pridem de Rupellensium deditione scripseram. Nondum enim in Regis sui poteslatem transierunt, sed terrâ à Gallis, mari ab Hautenio, obsessi, belli fortunam magnis animis sustinent. Dux de Rohan méga hérkos polémou, [magnum belli sepimentum,] militem passim conscribit, ut obsessis succurrat, qui jam ad esuritionem penè adacti videntur. Ita & domesticis motibus concutitur regnum potentissimum & externo in Galliâ Cisalpinâ bello parum aut nihil proficit. Classis Anglicana in Gaditano stat littorae, ultimos veteris mundi fines, Herculisque columnas expugnatura. Sed in primâ excensione infeliciter à nostris pugna- [p. 152] tum fuit, deisideratis, ut ferunt, mille quingentis, tormentis sex, & equis rhedariis trecentis. Ita facilius non admittitur, quam ejicitur hospes. Quo jam se receperit iste Neptuni exercitus non dixerim. Buckingamus Hagaecomitis cum Ordinum delegatis, & Anglorum, Gallorum & Regis Daniae Legatis de regni rebus consilia habet. Eorum cum nihil in vulgus dispallescat, sacro silentio mecum ista arcana venerare. Donec tenuis famae aura ad nos perlabatur. Arsenius Parisiis est, regi & regiis consiliariis gratissimus. Agnosce vultus Aulae mutabiles, & personatam regiam. Gubernator Isendici, cui nomen est Grenu, variarum fraudum in Patriae bonum infelix fabricator, prope Grevelingam in Morinis, habitu indutus rustico, ab hostibus agnitus captivus ibidem detinetur. Nempe Arcem istam exploraturus iverat, ut si quà posset, Sinoniis artibus eam occuparet Martis axioma est: Dolus an virtus quis in hoste requirat. Rex Daniae inducias quatuordecim dierum cum Tillio pepigit, pessimis, ut auguror, auspiciis. Remonstrantes ad Rotteram novis motibus urbem concutiunt, & modò sub Iove frigido, modo sub his vel illis mercatorum tectis magna frequentia concionantur. Recordor istius <"Horatius.html#ode114" target = "new">Horatiani:
    O navis, referent in mare te novi
    Fluctus.

Vale. 14 Decemb. 1625. Lugd. Bat.


[p. 153]

34.
CONSTANTINO HUGENIO.

HOc ipso die, summo mane, honorarium Principis Auriaci in manus Iunonis meae devenit, quae aureo illo imbre perfusa frontem laetius exporrexit, & diem hunc inter auspicatos habere coepit. Ego, mi Hugeni, Iovem illum, non Dictaeum, sed Batavum colo venerorque, non solum ob insignem munificentiam, qua me supra meriti mei sortem inauravit, sed quod in eorum me numero esse voluerit, quibus se quicquam debere putavit domus Nassovica. Ubi occasio feret summas Illustrissimo Principi gratias meis verbis age; si, ut hoc fiat, necessum putaveris, & Aulae officia moresque exigant. In his enim plane ἄγροικος [imperitus, rudis,] sum, & pene ad pudorem stupidus. Sed quibus tandem officiis apud Te nomina mea expungam, qui tot humanitatis tuae erga me testimoniis totum tibi obcerasti. Tu hederam suspendisti vino non vendibili. Tu litterarias nostras merces Principi encomio tuo & suffragio comprobasti, tantumque iis conciliasti gratiae ac precii, ut luculentum adeo iis ἀντίδωρον [remunerationem] decreverit. Forte in heroïcam mentem subiit illud Salustii: Armis quam munificentia vinci Principem, minus flagitiosum est. Ego, cum alia ratione non possim; haec benevolentiae tuae erga me argumenta grata animi recordatione circumferam, & benè de Republica ac Princi- [p. 154] pe tuo, & re litteraria merendo, operam dabo, ne beneficium istud perierit. Vale, vir Amplissime, & nos porro ama. Lugd. Bat. 24 Decemb. 1625.


35.
DANIELI HEINSIO.

VIr Clarissime,
    Epicedium hoc, quod in obitum viri praestantissimi Iani Rutgersii affinis tui conscripsi, ad te transmitto, ut videas, quantum me & tibi & affini tuo debere putem. Certè utrumque ob rares eruditionis dotes summopere veneratus sum, licet silendo magis quam loquendo. Unum doleo, quod tanti viri amicitiam temporum mihi inviderit iniquitas. Nunc, quem vivum non potui, mortuum exosculor, & quum alia ratione non possim, hoc qualicunque pietatis officio prosequor. Aliorum quorundam Poëtarum censuram deprecari forte necesse non habebo. Tuam tamen, poëtarum hujus seculi facile principis seriò deprecor. Farre libant, qui thura non habent. Et gratas quoque Iovi esse novi victimas, quae infra hecatomben sunt. Si quid in carmine hoc nostro mutari velis, si quid addi, libere significa. Nulla religio mihi erit in hos abortivus Musarum foetus saevire, ut si qua fieri possit in melius refingantur. Vale, vir clarissime, & me tui amantissimum redama. Lugd. Bat. 24 Decemb. 1625.


[p. 155]

36.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

PRaestantissime Vir,
Non parum dignitatis ac splendoris nomini meo accessisse arbitror, ex quo tempore rerum novarum tum quae domi, tum quae foris geruntur, scriptorem me esse voluisti. Habent idem in mandatis Regum Principumque Legati. Quibus si honorificum credetur istud munus, nec mihi dedecori erit, aliqua officiorum parte ipsis comparari. Et quanquam Reip. nostrae Ephoris minus familiariter utar, ut quid rex reginae in aurem dixerit, quid Iuno fabulata sit cum Iove enarrare queam, tamen ad Templariorum colloquia & sermones interdum admittor, qui jejunum stomachum pascunt horribilibus regnorum secretis: quae tamen, quod in Veneris sacris nefas erat, revelare licet. Ajunt illi, arcem S. Angeli in Hetruriae finibus eis Tiberim novis propugnaculis à Pontifice muniri, quo consilio non dixerim. Gubernator Mediolanensis Veruam oppidum in Padi ripa positum arcta obsidione premit, & Sabaudo necessitatem imposuit, se suaque tuendi. Brunsvicenses praelio superiores fuerunt, utinam bello essent. Danus occupatas à Tillio primo impetu urbeculas aliquot recuperavit. Comes Holsatiae, qui Equitum Caesarianorum agmen duxit, à rusticorum colluvie trucidatus, ignobili morte periit, hôs phasì: [uti ajunt] Nec enim Aeneae [p. 156] dextra cecidit, quod Turno & Mezentio gloriosum fuit. Bethlemum Gaborem fati jura explevisse fama est. Quod si verum est, doleo tam oportunum mendaciis nostratium argumentum ereptum esse utramque enim paginam facere solebat in Amstelodamensium chartis, hoc est annalibus Volusî. Non tot ver ranas, aut aestas cicadas genuit, quot ille Hungarorum & Tartarorum millia sola fama armavit. Lacunas habebunt hebdomadales fasti, quos ille mendaciorum pater fictis suis copiis aliquot retrò annis complevit. De Anglica classe hoc <"VondelAeneisVI.html#VI901" target = "new">unum
scimus:
        Anchora de prora jacitur, stant littore puppes.
    Ad domestica venio. Milites nostri & Argonautae, aut si mavis,* Senatus populusque scurrarum è Sinu, quem Todos los Santos Hispani vocant, domum reversi sunt: verum in Frederici Toletani laudes immoderatius effusi, suspicionem proditionis apud Indicae Societatis Praefectos concitarunt. Centurionum aliquot capti Hagas-Comitis in vinculis habentur. Nodus in scirpo quaeritur, & tantae calamitatis author aliquis & fatalis Ionas. Ex militibus praesidiariis, qui Delphis hyberna sua habuerunt, & turbas nuper non leves dedere, nonnulli missa sorte inanes suspensi ad ventos, avibus pro terriculamento sunt, metu, ut in seditionibus fieri solet, ad plures, poena ad paucos redeunte. Vale. Lugd. Bat. 1625.


[p. 157]

37.
IOHANNI BOR, Medico.

CRebrioribus ego tibi litteris obstreperem, dilectissime Borri, nisi essent, qui domi mihi obstreperent. Hinc proles numerosa & garrula, hinc studiosorum interpellantium frequentia. Nec minus tamen tui meminisse vacat, & ex redeuntibus Ultrajecto amicis de valetudine tua sedulo perconctor. Quod si nihil ab illis audiam sinistri aut inauspicati, acquiesco, & satis benè mecum agi arbitror, si vobis benè sit. Calendae ad vos Iani redierunt, quibus vota facere solent amici, & fausta comprecari. Ego nec officio meo hâc in parte deesse volui, nec à Medicorum filiis aliena verba praefabor. Primum te sospitem & incolumem esse volo: ne cum tuâ ipse egueris operâ, alii eam frustra requirant. Deinde non optem, ut in tui gratiam multi aegrotent. nec enim patitur hoc Christiana charitas. Sed ut, cum aegrotare multas fecerit gula, à te morborum suorum solatio petitum veniant. Tertio, ne unquam te fallant dies critici, nec spem tuam aegrique frustretur iners ac ignora potio. Denique, ut qua facilitare laborantibus opem fers, eadem illi vicissim dextram tuam inaurent. Celeres enim solent esse pedes Medicum advocantium, tardi remunerantium. Iam Christiani hominis vota audi: Fidem infractam, charitatem sine hypocrisi, spem in adversis erectam serva, & vitae hujus restitutor, [p. 158] aeternam cogita. Vale. Lugd. Batav. Calend. Ian. 1626.


38.
THEODORO GRAVIO.

ETsi conspectus tuis multo mihi foret jucundior, gratiores verò sermones tui, tamen ingens illud utriusque desiderium lepidissimis tuis ad me litteris non parum solatus es. Itane apud Blaesios vivitur, ut ipsae sordes, & sputa & latrinae Gallorum materiam tibi scribendi suppeditent; & facundiam tuam ac lepores in putidis Francorum habitaculis explicare necessum habeas? Qualem tu mihi aulam depingis, & non potius Trophonii aut Caci antrum, domum à supellectile omni, hospitem à nummis imparatum filias tali patre dignas, & nescio qualem Grammatistam, Perfectum nomine, caput Anticyras relegandum. Oportunam tuis jocis gentem nactus es, cui si non absimiles offendes Italos, habebis jocularium satis, quibus itineris tui fastos infarcias. Non dubito, quin nullibi non Bataviam, & mundiciem illam Hollandicam requiras. Sed transiisti Rubiconum. Ista terrarum, hospitiorum, populorum, victus & amictus taedia tibi devoranda jam sunt. Tu exterorum mores, vitia ac virtutes in tuum transfer commodum, & honestis exemplis animum firma. Hospitam illam Ulyssis, & Sireneos cantus praetervehere. Numen illud summum ac tremendum antè oculos habe. Nec enim, si parentum aut [p. 159] amicorum te oculis subduxeris, illius subduci poteris. Multa audi, dic pauca, tace abdita, parce minori: doctis majori cedere, ferre parem. His praeceptis munitus vel inter ipsos Getas tutus ambulabis. Reversus verò ad tuos, audies, multum terris jactatus & alto. De rebus meis quid scribam? valemus per Dei gratiam omnes, ego, uxor, liberi. Horum cum discederes paria numerabas tria; sed ubi ad nos redieris, ad septenarium excrevisse comperies. Nempe naturalissimum opus animantis est, perhibet Philosophus, τεκνοποεῖν, [liberis dare operam.] Nec sacra conjugii aliter constant. Vale, mi Gravi, & ubicunque locorum fueris, honestam mei memoriam circumfer, valetudinem cura, & ab hominibus tibi cave. Lugd. Bat. mense Martio, 1626.


39.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

ITane per scelestam hyemem amicitia tua refrixit; & quae interjectos amnes, etiam amoris tui impetum stitit? Bis te absentem compellavi. semel per litteras, semel carmine, quod in Equi tui laudes fudi. Respondes solo silentio. quam vereor, ne quod Amyclas olim perdidit silentium, etiam amicitiae nostrae jura pervertat. Meminit Plinius animalium, quae amphibia vocat, quod partim in aquis, partim in terris degant. Horum exemplo modò apud Brabantos, modò apud Batavos habitas, illos terrarum, hos aquarum verius incolas, ut Mercurio opus sit, [p. 160] qui viarum tuarum, & itinerum vestigia rimetur. Iam sero admodum intellexi, te Ultrajectum rediisse, nec minus elinguis es, quam piscis. Nisi amori nostro divortium scripseris, fac sciam quid de tuo in me affectu porro statuere debeam. Reapse comperis, amicitiam inter dispares minus stabilem esse. An maligna aliqua & hostilis aura afflavit genium tuum, ut jam negligenter habeas hominem tibi antehac clarissimum, & intimae admissionis? Omnino futurum spero, ut cum vere incalcescas, & sospitos pristinae necessitudinis igniculos novo calore exsuscites. Ego praeeo, tu nisi pari affectu responderis, fecialem mittam, qui belum indicat, & capitalia odia denunciet, nullis hecatombis expianda. Mitto tibi <"Barlaeus15.html#CBa383" target = "new">Epithalamium
, quod in nuptias Hugenii lusi. Cogor amicorum votis obsequi, & invitiis subinde in Caballino monte obdormiscere. Nisi his officiis ad meliorem mentem revocari te patiaris, feram patienter contemplum. Novi nihil scribam, sed in adventum tuum reservabo horribilia secreta, quae non nisi coram tibi recludere animus est. Vale vir praestantissime, & amicorum frigidissimè. Lugd. Bat. 10 Mart. 1626.


40.
CONSTANTINO HUGENIO.

DIlectissime Hugeni,
Nec Litteras, nec versus rescribe, ne in novum discrimen valetudinem dubiam adhuc [p. 161] adducas. Facile enim, dum neuter adhuc status est, ex attentiore meditatione incalescent spiritus, hinc sanguis, hinc habitus corporis. Tui magis, quam amici rationem habeas. Ubi firmior ac secura magis obtigerit valetudo, genio tuo obsequere, & loquacitatem meam ulciscere. Mirabar, imo stupebam, te ad nuperos meos versus tam cito, tam copiose, tam ingeniose respondere potuisse, idque aegro adhuc corpore. Vel tuo jam exemplo disco, verum esse illud Aristotelis placitum: Animam non esse organicam, sed apathê. [affici nesciam.] At contradictoria videor scribere, dum organicam esse nego, & tamen ex attentiori cura corpus affici dixi. Verum, cum intelligentem oporteat speculari phantasmata, sit, ut agente intellectu phantasia suas quoque peragat partes. At haec, cum corporea sit facultas; fit, ut affectis spiritibus, proximo phantasiae instumento, porro in corpus serpat noxa. Sed haec Medicorum & Philosophorum pulpam sapiunt. Tu valetudinem tuam cura diligenter, si amas meam. D. Verburghio velim imperes, ut de valetudine tua me certiorem reddat, idque quam frequentissime. Iamjam ex litteris ejus ad parentes datis intelligo, nondum te esse apyreton, hoc est, sine febre. Quare videbor intempestive Apollini egisse gratias, & classicum ante victoriam cecinisse. Fiduciam hanc mihi fecerat carmen tuum, quod à febricitante Poëta profectum vix mihi verisimile videbatur. Quae ad plenam valetu- [p. 162] dinis tuae securitatem faciant, suppleat supremi Numinis benignitas, cui aut porro vive, aut beatus morere. Lugd. Bat. 21 Iun. 1626.


41.
WILHELMO HERBERTO,
Penbrociae Comiti, Supremo Magnae Bri-
tanniae Regis Cubiculario.

QUantum illustri tuo nomini debeam, Comes generosissime, ex Oldisworthi tui ad Nobilissimum virum Constantinum Hugenium litteris, iisque plani evangelici tenoris, jamjam intellexi. Nec enim in tam excelso dignitatis gradu positus. Regique maximo vicinior, aspernatus es hominem exterum, & longe infra mediocritatem eruditorum positum. Et cum admiratio tuis, solummodo virtutibus debeatur, dignatus quoque & gratiae tuae ac benignitatis patrocinium studiis meis carminibusque impartiri. Non speraveram unquam futurum, ut <"BarlaeusBibliografie.html#petit19" target = "new">Poëmation
illud meum regium limen contingeret, nec tam faciles mihi ac benignos rerum aestimatores polliceri ausus fui; quibus ignobilis poëtae tantillus labor probaretur, nedum ut tanti Regis munificentiam prolectaret. Satis fuerit huic generi scriptionis, si intra veniae spem consistat. Nec mihi tam sum Suffenus, ut etiam plausum mereri arbitrer istos ingenii mei foetus, aut potius abortus; quos licet singularis meus erga Regem Patriae meae foederatum affectus extuderit, minus aequus tamen Apollo [p. 163] respexit. Quae enim dicendis tanti Regis laudibus par oratio inveniri potest? Quis illa regiae Majestatis decora digne expresserit poëta? Uti Solis intuitu caligat oculorum acies & hebescit; ita Regalis excellentiae fulgor vatum mentem praestringit; & in tantis conatibus utcunque cum industria pro virili quis contenderit, semper habebit materies, quod arti exprobret. Quamobrem quodcunque ad me redibit ἀντίδωρον [remunerationis donum] Regis, id omne gratiae ac superfluae largitati, nec non benignae Celsitudinis Tuae interlocutioni imputabo. Et quanquam generosior sit Musarum indoles, quam ut mercenariam operam vel summis Principibus locare credi debeant: tamen nec par est virtutis studiosum honesta ejus fastidire praemia, nec à gloriosis deorum muneribus vir sapiens abhorrebit. Unum serio & obnixe precor, ut si quid de regiis virtutibus ingenii vel poëseos culpa detriverim, judicii tui aequitate excuses. Abunde, quod carminis elegantiae deest, argumenti majestas dignitasque supplebit. Tibi vero, Illustrissime Heros, gratias me maximas & habere & debere porro proficeor, quod nomen meum regio favori insinuaveris, & quae votorum meorum summa est, purpurae contactu, ac propitio Serenissimi Regis Caroli vultu Musas meas beaveris. Feci ego, quod in augustis olim Romanorum Imperatorum triumphis fieri solebat, ubi post Senatus, Equitumque applausus, suum quoque chaîre [salve] acci- [p. 164] nuit Quiritium vulgus. Vale, Comes generosissime, & Musarum alumnos tutela tua ac favore dignare. Lugd. Bat. 17 Cal. Iun. 1626.


42.
D. M. OLDISWORTHO, Generosissimo Penbrociae Comiti à Secretis.

SOlemni me tibi beneficio obstrinxisti, doctissime Oldisworthe, quod Regio nomini dicatum Poëmation Illustrissimo Penbrociae Comiti, cum commendationis tuae accessione exhibere non fueris dedignatus. Quibus enim gradibus tu Generosissimum Comitem, Comes Serenissimum Regem propius contingit; iisdem rusticis meis Musis in ipsam regiam aditus patuit. Utique parario opus fuit, ut merces istas in tam augustum forum extruderem. Vix dixerim, quam me litterarum tuarum ad Nob. Virum, Constantinum Hugenium, argumento exhilaraveris: non solum, quod ex iis non subobscure colligam Britanniarum Numini placuisse hoc adfectus mei, aut potius ingenuas temeritatis documentum: verum etiam quod tuo quoque calculo Poëtarum ordini accenseri merear, &, quod quantivis est pretii, luculentas mihi rationes suppedites virtutes tuas in posterum venerandi. Argumentum tractavi regium & illustre, ut tanto illustrior crederer vates. Solent quippe sculptores, ut mercibus pretium concilient, regum principumque vultus in aes aurumve inducere. Idem mihi institutum ex heroum lau- [p. 165] dibus famam mereri, & quam ab ingenio non possum, ab argumenti splendore benevolentiam aucupari. Nec ignoras, Musarum haec esse privilegia, quamvis nullo Imperatorum edicto sancita: adire Principes, quos videris nunquam, salutare ignotos, laudare supra invidiam positos. Nec primum hoc à me factitatum, nec sine veterum ac recentiorum poëtarum exemplo. Utinam, quam aliis non gravate concedis te subinde compellandi licentiam, etiam mihi tua facilitate usurpare liceat. Faxo propediem, ut Barlaeum in eorum quoque censu habeas, qui procul ab omni simulatione & ambitioso fastu, amicitiam virtute, morum suavitate, & jucundo litterarum commercio aestimare ac colere didicerunt. Vale, vir eximie, & me ama, qui te quam maxime. 13 Cal. Iun. 1626. Lugd. Bat.


43.
CONSTANTINO HUGENIO.

OMnis, quae hinc ad Penbrociae Comitem, hinc ad Oldisworthum dirigitur gratiarum actio, A te principium, tibi desinet, Hugeni Nobilissime. Unus enim tu horum omnium mihi favorem gratiamque conciliasti; dum nec domi nec foris illaudatum me posteris, & facundiam tuam explicas in laudes hominis nullo tibi merito obstricti. Sunt profecto haec non levia sortis meae solatia, quod sterili hac amicorum tempestate hos qualescunque ingenii mei proventus tibi probaverim. Amant applausum [p. 166] Camoenae & magnorum virorum suffragatione frontem laetius exporrigunt. Sed utinam aliâ ratione, quam litterarum officio & gratiarum actione gratitudinem meam testari possem. Verum nec erecta tua indoles requirit aliud redhostimentum, nec patitur fortunae meae tenuitas, ut paria tibi officia praestem. Unum hoc superest, ut meritorum tuorum memoriam religiose conservem, & diligentius aliquando excutiam vires patrimonii, quod Apollinis dono mihi obtigit. Ut si lege mutui mecum experiri aliquando in animum inducas, istis bonis nomem meum aliqua expungam. Mitto litteras ad Britannos. Num inscriptiones conveniant tantis heroïbus velim advertas. Nec enim adsuevi terrarum Deos affari. Laetius in deprecandâ Regis liberalitate exspatiatus fuissem, nisi obscurius hac de re ad te prescripsisset Oldisworthus. Nec ausus fui explicatius loqui, ne vel inanes spes vovisse, aut confidentius quidquam mihi promisisse videri possem. Omnino decrevi operosiore sermone uti, quin etiam carmine affari Comitem Penbrociae & adventantem Legatum ubi de regiâ voluntate propius consiterit. Iam vale, & mecum aureos montes somnia. 2. Iul. 1626. Lugd. Bat.


44.
ARNOLDO BUCHELIO.

LItteras tuas, doctissime Bucheli, tradidit mihi cognatus tuus* D. Vorstius, quae me [p. 167] cumularunt ingenti laetitia. Gaudeo enim tibi emunctae naris viro versiculos istos placuisse, perfunctorie, ut verum dicam, exaratos, & prout forte occurrebant in Goltzio numismatum formae. Certè tuo judicio plusculum mihi tribuere ausim, eoque honesta ambitione in hoc scribendi genere nonnihil incitor. Scis laudatam virtutem crescere, & aliquod calcar subdere etiam mediocribus ingeniis applausus doctorum. Tuum erga me affectum, quem litteris tuis luculenter testaris, unice exosculor, & benevolentiam tuam officiaque, quae mihi liberaliter ac prolixe offers, amplector. Non desinam ultra tibi nugis meis obstrepere, quarum quia aliquod apud te precium est, mitto Epicedium
, quod scripsi in obitum Willebrordi Snellii Mathematici incompabilis. Allusi ad celebratas Astrologis siderum imagines, iisque suum cuique luctum affinxi. Vides cur Poiêtaì [Poëtae] dicamur. Vale, vir humanissime, & quantum studiis, mihi fave. Lugd. Bat. mens. Aug. 1626.


45.
CONSTANTINO HUGENIO
Sponso.

NOn utar longa circuitione, Hugeni clarissime, nec amorum solennia longa oratione interpellabo. Unum petam, ut Poëmation hoc meum eo vultu excipias, quo jam Sponsam tuam adspectas. Versus istos intempestivos, & [p. 168] veri accomodos mutassem facile, sed nolui foetum nova cura refingere. Periculosa est omnis superfoetatio in humano sexu; nec minus in carmine. Tu interim amoribus tuis feliciter fruete, & more majorum de humano genere bene mereri incipe. Uxorem duxisti, & in ordinem maritorum adscriptus es, in quo nec Lentulos te, nec Celeres imitari oportet. Longa sunt conjugii spatia, quae moderata festinatione decurres citius, quam impetu. Raro diurnant athletae fervidiores. Etiam hic intra auream mediocritatem stetisse virutis erit. Nec tamen ea gravitate ad tribunal Veneris accede, qua Principum aulas conscendis, & Nassoviorum responsa expedis. Blandum est & imbelle animal uxorcula, quae in viri comitate & lubentia solatium quaerit. Fastidiunt contemplationi deditos novae nuptae, & vivendi genus amant praktikòn.. [activum.] In scena modo serium, modo jocularem vultum actores induunt. Alium quoque tu in thalamo, alium in aula. Hic sapiendum, illic desipiendum, nisi forte sapientiae partes esse putes sunousiázein. [coire.] Hactenus ex nullius praescripto & dormivisti & vigilasti. Iam vero ad alterius arbitrium moderanda erunt haec naturae officia. Quae Musis aliquando indulsisti pervigiliae, amori indulge; & qui noctes antehac inter sommum & Poëticos furores dividere solitus es, inter somnum & Cypridem easdem partire. In istius jam militiae consensisti leges, in qua militare sacramentum est: Mos [p. 169] gerendus Thaïdi. In hac, ut pergam jocari, ita stationem tuam tuere, ne aut Sponsae verecundiam expugnes vehementius, aut invadas timidius. Vale, 3 Non. Aug. 1626. Lugd. Bat.


46.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

SEptimanae jam effluxerunt tres & ampius, ex quo in publicum non prodii. In causa fuit febris recidiva, quae cum variolorum reliquiis idque gravius quam ante me invasit. Citius, quam oportebat, me aëri exposuisse credor, & in proprias leges pecasse ipse Medicus. Adeò facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus, aegri ea ipsi negligimus aut fastidimus. Interea non semel tui memoria animum meum subiit, & pertinax tuum silentium impatientissime tuli. Cogitabam displicere fortè amicum aegrum, quem non nisi sanum vegetumque hactenus amasses: nec placere quicquam, nisi quod Deus & natura integrum ac salubre velint. Sed tantus tui animum meum incessit ardor, ut & gravius in me peccandi veniam tibi faciam. Imò negligentiae tuae ac inertiae praemia mitto versus hosce, quos aeger adhuc, sed lentè convalescens, scripsi. Videbis adspersas esse à febricula languoris poëtici notas. Tu judica, nec sublime illud dicendi genus, quod in Panegyricis usurpari solet, hic desidera. Alia irati Achillis, alia amantis Paridis oratio est. Nunc ad publica me converto. Post superatam & solo aequatam ve- [p. 170] terum Saliorum urbem, Hulstam Flandriae propugnaculum stratagemate tentasse videtur Princeps, sed frustra, uti belli incerta saepe sunt molimina & eventus dubii. Praemonitum fuisse ab exploratoribus, aut transfugis hostem non dubito. Murmurat plebes, & proditionis crimina ipsis Proceribus solitâ temeritate impingit. Nempe effectum vellet omne illud, quod Principum consiliis praeconcipitur. Fama est, nec vanis autoribus ad nos perlata ingenti praelio inter Danum & Tillium pugnatum fuisse. Illum in fugam actum, desideratis quinque aut sex peditum millibus, equitatu dissipato. Etiam Suecorum & Polonorum exercitus inter se commissi mutuis cladius attriti sunt. In Britannia turbata adhuc omnia ac suspensa. Rex, Gallorum, ut ajunt, insolentia irritatus, omnem Reginae comitatum, qui ex Gallis constabat, in Galliam abire jussit. Buckingamo patrocinatur regius favor. Caetera, publici odii victima est. Gallus bello Italico expeditus pacem otiumque armis praefert. Utinam & nos aliquando salutaris illa dea respiciat. Sed altius Hispanorum animis insedit Belgarum odium, quam ut Pacis consilia audiant, aut admittant. Causa Praefectorum Maris, quos vulgo Admiralitates vocant, sub judice adhuc est. Metuuntur calculi nigri. protrahitur sententiae dictio, amicis, uti opinor, intercursantibus. Ni me fallit conjectura, dabitur venia corvis. Spinolae modestiam laudo, qui otiosus nostrum laborum spectator, partis [p. 171] acquiescere videtur. Fortè annonae, aut aerarii penuriâ. Vale, vir amicissime, & de pristino tuo in nos affectu cave quidquam remittas. 10 Sept. 1626. Lugd. Bat.


47.
IACOBO PETITIO.

IAm antè ex nauta reduce itineris tui laboris & errores intellexeram. Habes hoc cum magnis Ducibus Aenea & Ulysse commune: Multum terris jactatus & alto. Non alium ego profectionis tuae eventum augurabar. Serius enim à nobis discesseras, quam ut ante occiduum solem trajicere posses. Per easdem quoque ambages, nos paulò ante ad nuptias tuas profiscentes, circumduxerant isti remiges non uno digni suspendio. Dolui maximè uxoris tuae vicem, cui en gastrì echousêi [uterum gerenti] omnia mala duplicata accidunt. De obitu Pinackeri nostri nihil inaudiveram, sed certi auditione habeo Molanum Brielae è vivis excessisse, & funus publicis exequiis, connivente Magistratu, elatum. Hanecopii factum an prudentiae an timori magis affine sit, ambigo. Non debebat, me judice, Ecclesiam deserere, nondum ab eâ desertus. Transivit hàc Canonicus iste ex Holsatia redux, dives agri (uti jactitat) dives positis in fenore nummis. ideoque me Cappadocum regem alloquio suo dignatus non fuit. Stochios, aliosque Lucullos adiit. Ego fastidiosi hominis sermonibus carere possum, & plorare eum jubeo. [p. 172] Non libenter pediculosi itineris narrationibus aures commodo. Hesterno die percrebuerat rumor Principem adventare. Iussi sunt ilicet cives omnes in armis adesse, epulumque paratum Principi vel ad luxum. Expectatum fuit in seram vesperam, faces passim per plateas accensae diem mentiebantur. Tandem nuntiatum, Principem, ubi Leyderdorpiam venisset, Hagam deflexisse. Tum se quisque domum recipere, alii Principem, alii Magistratum, à quo praemonitus non fuerat Princeps, nedum invitatus, culpare, quisque, prout in eum erat animo, mussitare. Hostis jam totus est in perfodiendis Cliviae agris, ut Mosam Rhenumque committat. Legatus iste Gondamar, qui simulatis nuptiis ante annos aliquot Regem Iacobum à Germanico bello avocavisse creditur, Bruxellis Hispaniam repetens in itinere obiit. Tillius in agro Brunsvicensi rerum potitur. Danus reliquias colligit Danaum atque immitis Achillei. Transiit hàc Professor iste è Gallia redux, cui, Caesaries calvum contegit empta caput. Sed nec hujus alloquio frui licuit. Vale. 8 Kal. Novemb. 1626. Lugd. Bat.


48.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

NEscio an praesagi & fatorum praescii fuerint sermones isti, quos non ita pridem de Snellio mecum habuisti: quippe quos postero die excepit viri clarissimi mors. Praestat librum [p. 173] istum Thibautii apud te servari, quam ut in manus hominum artis istius imperitorum deveniat. Non malè evenit tibi tua divinatio. At doleo publicam Academiae nostrae jacturam, quae tanto viro orbata frustra parem sperabit. Minus enim parabiles hoc seculo sunt Mathematici, & rarius haec studia penitus addiscuntur, ut docere ea possint, qui didicerunt. Excessit è vivorum numero magnus ille numerorum arbiter & judex. Extincta sunt lumina, quae Batavi luminum oculorumque doctrinam illustraverunt: operiet jam illum tellus, quem toties conversis in se oculis detinuit stellifer aether. Sepulchri angustias corpusculo suo metitur, qui radio totum descripsit gentibus Orbem. Ad Eratosthenem suum abiit, nec reducet eum Tiphys. Quis AtIanti isti succedet Hercules? Annonae magna jam apud Brabantos tuos est caritas. Non minor apud nos Mathematicorum. Crastino die horâ secundâ pomeridianâ postremum illi humanitatis officium persolvemus. Vellem te adesse, & ductorem aliquando tuum sequi. Post funus oratione laudes ejus exequetur D. Iacchaeus. Ei haec provincia demandata à Senatu Academico. Haec dum scribo, nuncium adfertur, hostem ingenti stratagemate Slusam tentasse. Certum caesi gloriosae victoriae spem morte redemerunt, reliqui fugati dissipatique. Habemus jam quo malos nostrorum successus & frustra tentatam Hulstam solemur. Vale. Lugd. Bat. 1626. 3 Novemb.



[p. 174]

49.
CONSTANTINO HUGENIO
Sponso.

IAmdudum ad te in castris haerentem scripturivi, Hugeni Nobilissime, verum cum didicissem nihil Musis cum Marte esse commune, & humaniores litteras classicorum strepitus aversari, officium styli in hoc tempus distuli. Gaudeo equidem te sospitem & incolumem è Morbonia ad tuos reversum, & vagos insalubresque castrorum situs stabili magisque salubri loco commutasse. Habes & domi, ubi castra metari possis, sed extra telorum jactum, in Polybii aut Vegetii campis. Vallos, propugnacula, aliaque exercitus munimenta formabit tibi apud Annalium scriptorem Drusus. Illa illustrare & oculis usurpare licebit etiam post indictum castris silentium & sacra vigiliarum tempora. Minus te afficiet Varus cadens, legiones caesae, aquilae raptae, quam turbatae Batavorum phalanges, captus Wismariensis, & manu, voce, vulnere pugnam sustentans Dominus de Potles. Si vinctum Rhenum, si pontes sublicios visere amas, etiam in Caesaris Commentariis Rhenum Ponte stratum in Menapiis & Trevirorum finibus comperies. Si Principum tentoria oberrare animus tibi est, tetendit illa apud Curtium Pellaeus juvenis. Si classium placet conspectus, quantas tibi depinget Trogi conspectus, quantas Patavinus scriptor in Libybaeo promontorio? Faciem hanc belli, domi, cum libet, vides, ipse securus quid [p. 175] Tyridatem terreat, & quid Rex gelidae meditetur orae. Ego castra nec amo, nec sequor, nisi illa fortè, in quibus imbellis cum matrem puer semotis arbitris belli damna resarcit. Aliorum bellorum narrator esse malo, quam spectator, nec in illa fabulâ Purgopolinices sum aut Davus.* Si quid hebdomadales chartulae nobis impertiant, quod boni sit commatis, avidus illud arripio, & benè cum patriâ agi puto, cum tantis historicis salutem suam probaverit. Sed haec per jocum. Snellii nostri Mathematici summi mortem jam antè intellexisti. Ejus manibus hoc carmine parentavi. Praetereà
    Ausonias arces, & nomina clara triumphis
        Accipe, nec nostrae sordeat artis opus.
    Dissimulet Domini quamvis haec pagina nomen,
        Debebit domino non minus illa suo.
Nomen meum, inquam, non adscripsi, quia Italiam ipse non vidi, & ex aliorum solummodo narrationibus sapiendum mihi fuit, quorum si quis fortè fuerit, errorem & culpam praestare nolui. Vale, Hugeni praestantissime, & fratri à me salutem. Me ut redames non petam, cum amare candorem non possis. Mense Novemb. 1626. Lugd. Bat.


50.
GODEFRIDO DE HAESTRECHT.

HErbae istius precium mihi numeravit vir iste à secretis Brederodio. Eam epigrammate hoc vel potius aenigmate describi posse ar- [p. 176] bitror. Ego Sphynx, tu Oedipus logogryphum hunc explica. quod difficile tibi non erit, cui ingenium omnis elegantiae capacissimum largita est benfica natura. Veniunt juxta ad te versus <"Barlaeus15.html#CBa418">in obitum Snellii
scripti. Ad manum tum temporis erat Sphaera coelistis, in qua dum depictas viderem syderum imagines, subiit animum voluptas ea omnia breviter carmine complectendi, & ut quaeque Manibus Snellii indoluerint poëticè explicandi. Crede, versus extemporanei sunt, nec ter scribenti effluxit clepsydra. Festinabat enim typographus, qui vacuas aliquot paginas sordibus istis conspergi volebat. Equi tui panegyricum ad te probè curatum non est quod dubitem. Si quid sit, quod displiceat, praesertim circa colophonem, nullo negocio mutabimus. foetus enim suos lambere & lambendo refingere, non ursorum modo, sed & Poëtarum est. Hactenus feliciter pugnatum à rusticis Austriacis. Iam omnis spes restituendae per ipsos rei decollasse videtur. Habent quod indignentur Pappenheymio, qui rusticitatem ipsis unà cum vita exuit. Danorum Rex in Albis ripâ copias colligit. Naves Morinorum & notratium bellicae in Hispanico mari Martem spirant. Illic super Phryxeo vellere, quod non è Colchide, sed occiduo orbe petitum quotannis eunt Hispani, seriò pugnabitur. Utinam Medeam habemus, quae Draconem aurei velleris custodem sopiat. Vale. mense Novemb. 1626. Lugd. Bat.



[p. 177]

51.
GUILIELMO GROTIO.

VAcat adhuc in aedibus meis convictori locus: idem nempe ille, quem antehac occupavit cognatus tuus Brielius. Quare adolescentem, quisquis fuerit, libens recepturus sum, & qua potero viam illi ad uberiorem doctrinam & probitatem praemonstrabo. Ipsius erit ductorem sequi, & ad modestiam omnem vitam moresque componere. Nec enim aut nocturnos grassatores, aut bibaces spongias amo, quales aedibus meis exesse jubeo. Iisdem legibus, quibus aliis, & ipsi vivendum erit. Eum bonarum esse partium gratulor. Non parum enim ad familiae quoque tranquillitatem hodie facit hê homodoxía. [opiniorum consensus.] & quoties inter pocula de rebus communibus sermo incidit, istos antilégontas [contradicentes] vix fero. Sunt ejusdem notae & reliqui mei convictores. idem omnes volunt & nolunt, qualem veram esse scis amicitiam. Vale, charissime Groti, & juvenem istum non nisi post ferias Paschales adducito. Interim fac sciam, an parentibus stet sententia illum ad nos mittendi. Solent enim statim à Paschae festo plures hic inde è triviis Leydam advolare. Lugd. Bat. mense Febr. 1627.



[p. 178]

52.
CORNELIO VANDER MYLE.

PArum forte observans dignitatis tuae videbor, Nobilissime Myli, si petaces hasce Tibi chartas obstrusero. Verum cum benignitatis tuae fiduciam mihi jampridem ingeneravit perspecta pluribus humanitas tua, nec ejuscemodi litterarum missitatione molestus tibi esse soleam, omnino confido, aliquid ponderis apud te habituram commendationem meam, quâ maximi & mihi conjunctissimi viri causam apud te defero. Est is D. Matthias Overbequius, vir summis virtutibus ornatus, qui praeterquam quod litteras humaniores & Philosophiae studia non segniter tractet, earum quoque cultores liberalitate suâ fovet & erigit, partimque in Germania, partim in hac nostrâ Academiâ studiosos duodecim suo aere sustentat, raro & singulari exemplo. Litem huic viro apud Senatum Academicum movit Germanus quidam Bohemus, quem fodinis suis in Bohemiâ antè annos aliquot praefecit. Cumque Bohemus iste laborum suorum fructus ab hoc repetat, hic à Bohemo vicissim rationes accepti & expensi exigat, longius quam par est negocium hoc à Senatu Academico, fortè istarum controversiarum minus gnaro, protrahitur. Impetravit nuper Bohemus iste litteras sustatikàs [commendatitias] à matre Principis Palatini, nec non à Palatino ipso, & hoc agere videtur, ut causae faciem Principum intercessio- [p. 179] ne & authoritate invertat. Quamobrem petit obnixè noster, ut vel opere vel consilio ipsum juves, quo à Principe Auriaco litteris ad Senatum Academicum impetret, quibus causam ipsius eidem Senatui insinuet & commendet, ne praejudicium aliquod illi creet aliorum Principum inrerlocutio. Ego seriò rogo & obsecro, ut virum hunc de re litterariâ & communibus studiis egregie meritum favore tuo prosequi digneris, & voti istius compotem ipsum facias, vel per te, qui apud Principem gratiâ & autoritate vales, vel per alium, quem huic negotio idoneum judicabis. Hoc beneficio non me solum infimi subsellii hominem, sed virum hunc Amplissimum, cui felicitatis suae partem debent Musae, aeternum obstringes. Vale. Lugd. Bat. 18 Feb. 1627


53.
BALDUINO HAMAEO, Anglo..

IAm de fide tua ac promissus dubitare incipiendum, Hamaee charissime, & silentium tuum sequius interpretabar; cum oppido mihi litteras tuas tradidit Utenbogartius: quae negligentiae conceptam suspitiunculam discusserunt, & fidem tuam mihi probavere. Memor es transmarini praeceptoris, ex cujus ore pependisti aliquando auditor, & humaniter me compellas, quem propriis tibi officiis devinxisti. Ego uti egregias animi tui dotes, & minimè vulgarem eruditionem semper aestimavi, ita mihi gratulor in Bri- [p. 180] tanniâ obtigisse amicum, qui cum per litteras loqui posthac licebit. Tuum erit in laudabili hoc coepto perseverare, nec tam grandis boni usurâ privabis hominem tui amantissimum & studiosissimum. Quae de Regni vestri statu scribis, anxios nos reddunt & sollicitos. cum praecipuum securitatis nostrae praesidium in vestra positum sit salute. Optarem domesticas istas simultates sopitas esse, quo junctis viribus communi hosti obviam iri posset. Nunc, dum hic Britannorum, illic Gallorum, alibi Germanorum vires atteruntur, publicorum consiliorum vis evanescit, & magnus ilIe Europaei orbis terror elabitur. quin commissis jam secum nuperi belli sociis. Gallo & Britanno in sinu gaudet, & vicinorum Principum dissensiones, ad Philippi Macedonis exemplum, in lucro deputat. Quae enim Erinnys vos cum Gallis commisit? aut ut Homeri utarversibus:
    Tís t’arh sphôe Theôn éridi xunéêke máchesthai?
    Quisnam ipsos deorum liti commisit ut pugnrent?
Sane, Hoc Ithacus velit, & magno mercentur Artidae. Loquar explicatius: Hoc Astur velit, & magno mercentur Iberi. De Buckingamo hic alii aliter sentiunt. Scis querulum esse in rectores suos vulgus, & calumnias pronis auribus excipi, quas postea dies deterit. Mihi Heros iste nec beneficio nec injuria cognitus est. Quare malim epéchein, [judicium suspendere,] quam temerario & praecipiti judicio fIagellare nomina publica. Rex Daniae novis conscriptis copiis bellum [p. 181] redintegrat. Praefectus Morgan Anglorum aliquot cohortes hinc in Germaniam transfert. Nobis minari quoque videtur Spinola, & novam obsidionem moliri. Nec segnius Ordines nostri & Auriacus de rerum summâ deliberant, ne quid Respublica capiat detrimenti. Venio ad privata. Victor ille noster tandem victus succubuit, & indignantem animam, nexosque artus resolvit. Exercuerunt in hoc juvene omne lanienae genus Medici & Chirurgi. Fuisti autóptês [oculatus testis] aliquoties. Idem ejus malum hàc aestate recruduit, eodem quo ante loco abscessum gigni vidimus, eadem symptomata afflixerunt miserum, tandemque subsecuta atrophía [alimenti defectus] hominem confecit. Apero abdomine. deprehensum fuit, musculom psóas, [lumbos,] cui ren dexter, incumbit, computruisse. Hinc collecta puris copia versus inguina & partes inferiores prolapsa viam sibi fecit. Viscera omnia sana erant, & extra noxam omnem. En vitae humanae scenam, & miserrimam catastrophen. Ego te, mi Hamaee, valere jubeo, & ut de valetudine tua ac rerum vestrarum statu saepius perscribas, obsecro. Lug. Bat. 25 Mart 1627.


54.
ABRAHAMO DOMINICI, Frisio.

DOctissime vir,
Iam verum esse comperio Homeri illud allôi álla edôke Theòs. [alii alia tribuit Deus.] cui consonum est istud [p. 182] Pauli: (si sacra licet conferre profanis) distinctiones donorum sunt, sed idem Spiritus. Ne longius abeam; intra Theologiae fines consistant. In ea alii disputandi acumine, alii scripturarum intelligentia, alii in asserenda veritate, alii in expugnanda falsitate, alii apud populum dicendo, alii antiquae Ecclesiae & Patrum sententias scrutando reliquos post se relinquunt. Paucissimos tamen haec cura mordet, ut dogmatum momenta, & eorum, quae agere oportet, necessitatem serio expendant. Hinc fit, ut & controversiis inutilibus strepant Scholae, personent templa, & traditionum rituumque non necessariorum mole, quasi sub onere, gemant Ecclesiae, & Iudaicae servitutis imaginem circumferant. Verum his malis te alexíkakon [Averruncum] videntur fata destinasse, qui viam monstrare aggrederis, qua commodissime necessaria à non necessariis discerni queant, quaeque ea sint, quae auri argentique & pretiosorum lapidum precia adaequent; quae lignorum, foeni & stipulae. In quo argumento videris ídion [aliquid peculiare] à summo illo omnis boni datore Deo consecutus. Miratus fui, tam multa à te in hanc rem excogitari potuisse, ut vix quidquam aliis reliquisse videaris. Potuissent quaedam latinius dicta fuisse. Sed dicam ingenuè, quod sentio. Amant sacra simplicitatem, & comptum illud dicendi genus fastidiunt. Rhetorum flosculos & verborum phaletas sectentur, quibus opus est suspensa hedera. Theologia, quae fidem meretur, ob di- [p. 183] centis autoritaem, calamistatratam orationem, & mellitos verborum globulos negligit. Umbraticiis haec Doctoribus relinquantur, qui levibus atque inanibus saepe schematibus corpus orationis Theologicae enervant. Sed quam vellem, ut qui singulari felicitace tekméria, [certa indicia] illa dignoscendi necessaria à non necessariis consignasti, jam à thesi ad hypothesin maxime necessariam descendas, & Articulos omnes tum fidei, tum morum in fasciculos colligas, quos tuis istis notis insignitos necessarios judicabis. Haec enim vela illa fuerit & genuina veritatis pròs eusébeian [secundum pietatem] synopsis. Et magno redimam, si in talem aliquam synopsin, & sanorum verborum formulam conveniant Christiani. Elegiae istius editionem, me inscio, nimis operose excusas. Nihil hic peccatum, cum jam Poëmatum meorum rapsodiam praelo commiserim. Sed risi deliberationes vestras super duplici Christi dextra. Rectè tu dexteram adjectivè interpretaris, prout idem significat quod propitius. Sic apud Poëtam: Adsis mihi dexter Apollo. Adhaec scis controverti apud doctos: num, quam siniftram vocamus, sit dextera dicenda. Addam aliquid ex Philosophia nostra: dextrum & sinistrum nihil esse in rebus, sed solummodo esse rationis entia. ut pro diversa mentis comparatione nihil vetet idem dextrum & sinistrum dicere. Idumaeos à Iudaeis distingui notissim