Dit is een onderdeel van BarlaeusEpistolae.html. Klik hier voor het hele document.

bant, quoties externus hostis finibus instaret. Idem vobis faciendum, nisi vinci vultis ab eo, quem sola civium concordia vicistis hactenus. Horum siquidem discordiae sunt, quae hostibus magnarum rerum praebent occasiones. Raro fortuna invidiam suam populo uni in alterius perniciem commodat, nisi prius ille turbatis domi rebus vitia ipse sua viresque regere nesciat. Quare tumultus domesticos, dum tempus est, componite, malorum nostrorum causas, tollite, ne verum fiat, quod vaticinatus dicitur Geldorpius quidam, Principium fuit ex irata plebe tumul- [p. 49] tus, Finis ab irata plebe tumultus erit. Nihil Reipubl.periculosius accidit, quam imperantum supcrba securitas, & iratae plebis contemptus. Saepe animus, qui dubiis rebus fuit infirmior, desperatis confirmatus est multum. Ubi vires dominorum suorum frangi videt populus, suas colligere incipit, & injuriam illatam si ulcisci queat, perire amat. Praeterea ita ratiocinatur: si propter plebem Rex est, non plebs propter Regem, plebis commoda Regis commodis anteponi deere, nec Regis illum aut Patris gubernarorisque nomen mereri, qui ex civium oppressione gloriam & voluptatem capit.
    Et quid non largiendum ingeniis, in tam inextricabili quaestionum sublimium de Praedestinatione Labyrintho? praecipue cum de Ariadnes filo, quo vestigia legere necesse est, controvertatur. Utinam Coelestini Episcopi vobis placuisset modestia, qui nec Augustini contemnere audebat placita, nec eadem volebat adstruere. Prisca Ecclesiae lumina, Iustinus, Irenaeus, Clemens Alexandrinus, Chrysostomus, Damascenus, Hieronymus, aliique complures, Graeci pariter & Latini cum Remonstrantibus crediderunt.
    An hos superstites Ecclesiae communione arceret Calvinus, vos Belgio? Nunquam jure Canonico in ita sentientes animadversum. Nunquam haec controversiarum puncta dissipandis Ecclesiis, nedum excutiendis Magistratibus occasionem prsebuere. Scilicet plus sapimus juvenes [p. 50] Patribus, nepotes majoribus nostris, & hoc tempore necessarium esse coepit, quod nunquam fuit.
    Nec silentio praetereundum, multa calide, multa inconsiderate & vindictae potius studio, quam consulto geri à novitiis Magistratibus. Offensarum suarum memor privatas injurias quisque ulciscitur, & victoria potitus ferocior impotentiorque redditur. Quae profecto excitare vos debebant, ut propius in Rempubl. aciem intenderetis, & vehementiam multorum ac implacabilem iram in gyrum rectae rationis duceretis. Nihil enim recte, nihil prudenter fieri potest ab animo, quem ira occupavit. Prohibenda haec est maxime in puniendo, cum proprium irati sit, cupere ei, à quo laesus videatur, quam maximum dolorem inurere.
    Est adhaec prudentiae, non ostendere, quibus rebus impar sis, & cum saeviendo compesci non possit populi oppositus furor, concedendo eundem vincere. Cunctando non minus, quam aperto Marte restituitur res Romana, & peragit potestas tranquilla, quod nequit violenta. Nihil vel parum hactenus profecistis Edictorum numero ac severitate, nec expugnata plebis constantia, (vos pertinaciam vocatis) sed firmata magis. Et nescio quo obnitendi studio ea saepius committere amant, quae saepe vindicantur. Politicorum monita sunt: severitatis assiduitate authoritatem amitti, & non minus turpia esse Principi multa supplicia, quam Medico funera.
[p. 51]
    Nec contemnenda quoque vicinorum Regum de hoc vestro instituto judicia. Anglo quin placeat non est dubium, quanquam vos illi non usque adeo. Ubi in discrimine erunt res vestrae, ociosum se spectatorem praebebit vestrae calamitatis. Gallo quin aegre sit non ignoratis, & insigni Reip.vestrae damno spreti Oratoris Boisisii culpam luitis. Helvetios transalpinos considerate, quos contemptus Legati Gallici pessumdedit, & sero ad pedes Ludovici duodecimi supplices provolvi coëgit. Praestat Prometheos esse, quam Epimetheos.Vereor ne eadem vos propediem mansura sit sors. Non ea imperio vestro parta securitas, ut tanti Regis benevolentiam superbe contemnere debeatis. Sententiam Ecclesiarum suarum in Synodo damnatam esse iniquissime ferunt Daniae & Sueciae Reges, & à Calvinistarum supercilio sibi metuunt. Nec Saxoniae Duci ob eandem causam gratiores estis, ad cujus offensam hoc accessit, quod vobis authoribus aut saltem fautoribus, (uti fertur) recuperandi Electoratus Saxoniae spem concipere ausus fuerit Dux Weimarius. Quotquot Confessioni Augustanae favent Principes, Synodi vestrae Canonibus Anathema scribunt, & qua fide à Pareo aliisque Theologis oblata ipsis fuerit societatis dextera jam didicerunt; nempe, ut in societatem admissi, aut contra, quam sentiunt, credant, aut muniis publicis, cum sacris tum profanis, Remonstrantium exemplo, decedant. Quod si in horum omnium amicitia, foederibus, [p. 52] auxiliis quidquam positum creditis, tempus est medicam manum laboranti patriae admovere, & illorum Principum exempla imitari, qui concessa Religionum libertate, pacata habere malunt imperia, quam illa erepta cum intestina civium pertinacia perpetuo luctari. Cum vero imperantium unicus scopus esse debeat, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampia sit Respublica, deliberandum vobis an huic fini accommodata sit praesens imperii forma. Libertatis obtinendae spe in loca haec ex omnibus terrarum oris concessere populi, & Christianae moderationis fama inclaruistis hactenus. Rigida imperia qui ferre nequiverunt, hic sedes suas locatum venerunt, Puritani, Brunistae, Lutherani, Anabaptistarum coetus varii, Iudaei ipsi. Quibus omnibus dum docendi copiam facitis, & solis Remonstrantibus denegatis, faciliores vos erga exteros quam indigenas praebetis, & dum illos prudenti Religionum tolerantia huc allicitis, hos fastidiose contemnendo è Republica vestra abigitis. Quae res facit, ut felicitati vestras inhient vicini Principes, & vestra culpa quisque frui studeat. Invitant ad se, quos vos fastiditis, Danus, Suecus & Holsatiae Dux. Quin & proprii commodi spe humaniter tractant exules vestros Archiduces, ut, qua illi hactenus male audiverunt, in vos derivent sàevitiae infamiam.
    Quae cum ita sint Illustriss. ac Potentiss. Ordines, revocate jam animos vestros ab hac nostra disputatione ad universam Rempublicam, & ad [p. 53] reliquas vestras, quibus patriam hanc felicissime tutati estis virtutes, fortitudinem, inquam, constantiam, fidem, authoritatem, clementiam quoque adjungite, quae lenitate, mansuetudine, temperantia sua servatum it eosipsos, qui se perdunt. Hanc si consiliorum vestrorum adhibueritis directricem, securam magis & tutam habebitis Rempublicam, amore popularium, non metu firmatam. Hoc munimento tuti, munimento non egebitis: Firmissimum id imperium, quo obedientes gaudent, Scitote civium non servitutem vobis, sed tutelam creditam esse, nec Rempubl. tam vestram esse, quam vos Reipubl. Insusurrat vobis prudentiae civilis magister Tacitus; novum imperium inchoantibus utilem esse Clementiae famam. Pergite iisdem artibus tueri Rempubl. quibus illa nuper ab Hispanorum tyrannide vindicata est. Quod si mutetis indolem, metus est ne fortuna quoque cum moribus mutetur. In nullos magis insurgunt homines, quam in eos, quos imperium in se adsectare sentiscunt. Non solis viribus ac armorum praesidio credere aequum est, saepe acri potior prudentia dextra. Sint ante oculos illi Principes, quos nimia in subditos inclementia cervicibus publicis depulit. Temperatus timor est, qui cohibet, assiduus & acer in vindictam excitat. Et ut arbores quasdam recisae magis pullulant, ita publica crudelitas auget inimicorum & malignantium numerum, non minuit. Remove terroris causas, ilicet qui timere desiit, odisse [p. 54] incipiet, & repertis authoribus tollet animos. Male illi & sibi & publico consulunt, qui ex magna fortuna & adversariorum victoria licentiam tantam usurpant, & non tam, quod liceat, quam quod libeat, agunt. Illa demum laudabilis victoria est, quae cum paucorum exitio conjuncta est, tum ex qua victor majorem prudentiae moderationisque laudem refert, quam fortitudinis aut felicitatis. Privatas ergo offensas missas facite, quae non raro rectores Rerumpubl. stimulant in publicum exitium. Abfst à consiliis vestris <"http://it.wikipedia.org/wiki/Contumacia_(medicina)" target = "new">contumacia, nec dedecus fore credite, Edictorum severitatem mitigasse; Moderanda sententia est è Reipubl. tempestate, tanquam navigium aliquod. Non semper it uno gradu vir sapiens, sed una via; nec cursum eundem tenet, sed portum. Arte & flexu subinde opus, & contracta saepius juvant vela, quae expansa periculum minantur. Adulatoribus quoque aures occludite, nec ab Ecclestasticis duci vos sinite, uti nervis alienis mobile lignum. Hi in causa sunt, ut non solum fiant, quae vultis vos, sed etiam ut ipsis morem gerere vel inviti cogamini. Accendit has dissidiorum faces Religio, quae nunquam felici successu in Repub. hac vestra coërcita fuit. In Repub. inquam vestra, in qua omnes disputare malunt quam vivere, & libertati assueti dura servitia pati nesciunt.
    Quamobrem recte feceritis, si mitigata Edictorum acerbitate docendi libertatem Remonstrantibus concedatis, nec imperium diutius in [p. 55] conscientias vobis affectetis. Connivere hic melius, quam intempestivis remediis delicta accendere. Majorum nostrorum ad Regem Philippum, ad Margaretam Parmensem vox fuit; Mentium Regem Deum esse; Belgarum ingenia non nisi facili froeno regi: Edictorum rigore vastari magis civitates, quam corrigi. Cur haec vobis jam praecepta saluberrima displicent? Cur in eundem, in quem Austriaci, lapidem impingitis? Caesaris effatum est, Potentia mediocritate exercita, omnia parta conservat. Et remissius imperanti melius, inquit Seneca, paretur. Seditionibus, si quas metuitis, occurrere in tempore, prudentia, authoritate, potentia potestis, quin iis legibus libertatem concionandi circunscribere, quibus Reipubl.vestrae securitati abunde prospectum sit.
    Proscriptionum, exactionum, incarcerationum (voces ad Reip. perniciem natae) finem aliquando facite. Rectores vos, non Dominos, subditos, cives, non servos, cogitate. Magis civitates ad obsequium flectit parcitas animadversionum. Et illud laudabile, ut, si poena opus sit, ea ad paucos, metus ad omnes redeat.
    Iram maxime prohibete in puniendo; nam irati dum ad poenam acceditis, nunquam mediocritatem illam tenebitis, quae est inter nimium, & parum. Expendite Contraremonstrantium efferos & solo vindictae studio flagrantes animos, & ab hierarchia ipsorum vobis sedulo cavete. Turpe est eam his hominibus concedi à vobis [p. 56] authoritatem, ut omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, bona, fortunae, domicilia, ex ipsorum nutu, ac gratia pendere videantur.
    Expendite, cum optima Reip. parte vos contendere, quam sola facilitate placare potestis. Nec permittite, ut fictis proditionis criminibus graventur fidelissimi cives, quorum perspecta est in rebus magnis & honestis vita: aut ut sceleratissimorum hominum quotidianis calumniis impune objiciantur devota ad necessariam Patriae defensionem pectora.
    Revocate exules, & culpam hanc suam agnoscant, quod de vestra clementia hactenus desperaverint. Si Synodi decretis per conscientiam suffragari nequeunt, satis sit publicis eos functionibus & stipendiis privari. Ne tristi divortio à conjugibus maritos, à liberis parentes, à complexu suorum distrahite vitae, generis, sanguinis, affinitatis, & studiorum hactenus genere junctissimos. Fruantur illo quoque aëre, in quo nati primum, mox & educati sunt. Doceant Ecclesias suas, quae doctrinam ipsorum amplexae sunt, cum tota fere Religione, imo tota, si Christianam spectes, dissidentibus, docendi libertatem non inviti concedatis.
    Sinite quaeso, ut aliquid ponderis apud vos habeant, tot civitatum, tam crebrae, tam seriae supplicationes, illarum praecipue, quarum vel longa obsidione, vel eversione fracti fuere hostium impetus; quarum constantia, fide, animi magnitudine Patria nostra, Deo vindice, sarta tecta stetit.
[p. 57]
    Hoc si feceritis, coalescent civium distracti animi; gaudebunt imperio vestro subditi omnes; prudentiae & clementiae fama, ad quam omnia dirigenda principibus, clari eritis; belli adhaec subsidia auctius & libentius subministrabuntur; cum ea non in civium oppressionem, sed justam defensionem conferri constabit: dolebunt felicitatem vestram, quotquot ei invident, gratulabuntur Confoederati Principes; reviviscet Religionis anima Charitas, & quas nunc civitates tuentur militum copiae, solus civium tuebitur favor. Denique, quae votorum vestrorum summa esse debet, Amorem vestri apud subditos, metum apud hostes relinquetis. Anno 1620, mense Sextili.


6.
BARTOLDO NIHUSIO S.P.

CLarissime Doctissimeque Vir,
Facit ea, quam de humanitate tua concepi, fiducia, ut litteris hisce te affari in animum induxerim, non ut de stillicidiis (quod ajunt) aut fundis litem tibi moveam, sed ut tecum de Christianae fidei capitibus placide & in timore Domini conferam. Innotuisti mihi partim ex amplissimi praestantissimiqueViri D. Matthiae Overbeecquii, summi eruditorum aestimatoris commendatione, partim ex scriptis tuis cum publicis tum privatis. Ita de eruditione tua, & in Religionem Christianam affectu statuo, posse me à te doceri, si errare comperiar, nec gravem te [p. 58] fore in erudiendo eo, quem à recto salutis tramite aberrare facile judicabis. Etenim Reformatam (quam vocant) Religionem jam inde à teneris amplexus sum, & etiamnum amplector. Hac fide aut stabo, si vera fit, aut cadam, si falsa. Veram esse hactenus mihi persuasi firmiter. Quicquam me credere, quod damnationis me reum facere possit, equidem ignoro. Quicquam me non credere, quod ad salutem creditu necessarium sit, itidem ignoro. Tu cum statuas Reformatam Ecclesiam veram Dei Ecclesiam non esse, aut ejus partem, me istius Ecclesiae membrum à fidei Christianae fundamento aberrare credas oportet.
    Quare à te indicari velim: Primo articulum aut articulos aliquot, quorum mrrito damnatorum numero adscribi debeam. Secundo, quidnam judicio divino ad salutem putes creditu necessarium esse, quod non credam ego cum Ecclesiae Reformata. Cum fidem meam Ecclesiae Reformatae cancellis ac Confessionibus circumscribo, controversias istas de Praedestinatione ejusque annexis excipi volo. In his principiis nos convenire arbitror:
    I. Solius Dei esse vitam aeternam largiri.
    II. Nulli eam largiri nisi Religionis verae cultori.
    III. Solius Dei esse praescribere vel mediate, vel immediate, qua Religione ac fide coli ab homine velit.
    Hic si operam tuam mihi de salute mea serio [p. 59] cogitanti commodaveris, summo me beneficio affectum putabo. Faciet haec res, ut aut proprius accedam ad cos, aut ubi sum & steti hactenus, majore animi fiducia persistam. Brevitatem amo, simplicitatem, modestiam, candorem. Has virtutes uti à te expeto, ita ipse quoad possum praestare per Dei gratiam adnitar. Vale vir eruditissime, & fecialem hunc non contendendi, sed discendi studio à me profectum humaniter excipe. Lugd. Bat. IV Non. Maji, An. 1624.


7.
Ecclesiae, ut vocant, Reformatae civi isti anonymo, cujus literas, profecto humanissimas, Leidâ ad me curavit Amplissimus D. Overbequius, Salutem omniaque Christiani amoris officia, BARTOLDUS NIHUSIUS.

CLarissime Vir, amice in Christo exoptatissime, tametsi de nomine hauddum cognite. Paucis ac dilucide tibi expediri cupis duo. Unum est, annon conveniat inter nos de tribus hisce: I. Solius Dei esse, vitam aeternam largiri. II Nulli eam largiri nisi Religionis verae culturi. III. Solius Dei esse, praescribere vel mediate, vel immediate, qua Religione ac fide coli ab homine velit. Alterum, quidnam in Religione tua esse putem, ob quod salvari nequeas; quidnam item abs te ignoretur eorum, quae ad salutem creditu sint necessaria.
[p. 60]
    Non quidem Theologus ego, vir humanissime, sed vix Neophytus Ecclesiae nostrae Catholicae; & editum quoque est sat librorum, ad quos remittere te queam: quia tamen meam tenuitatem tanti facis, ut audire illam gestias, morem gerere oportet. Sane de tribus istis, quae primo loco dixisti, assentior. De duobus autem reliquis ita accipe.
    Et de priore quidem prius. Cujus Religio nititur conclusionibus, quae non sunt infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum, is sicuti fidem salvificam non habet, ita salvari nequit. Talis autem tua Religio. Conclusionibus enim nititur, quas exstant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae; quemadmodum ipse scribis. Non sunt autem conclusiones istas infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum; utpote neque conscriptae, neque adprobatae à talibus, quales olim Prophetae, Apostoli aut Euangelistae, verum ab iis qui saltem ingenii sui naturale ac fallibile judicium, in Scripturis explicando indidemque argumentando, sequuti: quum contra assensus fidei salvificae, absque omni mentis discursu sit. Ergo sicuti proinde fidem salvificam non habes, ita salvari etiam nequis.
    Iam de posteriore. Qui infallibiliter certus esse vult, adhaerere se ipsissimo Dei verbo per omnia, ille si falli hac in re ipsemet potest, ab ore alicujus pendeat necessum est, qui simul & infallibilis heic sit, &, quoties requiritur, explicando sese clarius, omne penitus dubium tollere [p. 61] valeat. Neque enim Confessiones illae vestrae ad id sufficiunt; quum fallibiles sint. Imo neque Scripturae ipsae; quod in fide errantibus fluctuantibusque explicare se amplius, quam factum hactenus est, nequeant. Tu sine dubio infallibiliter certus esse vis, adhaerere te ipsissimo Dei verbo per omnia: nempe quia salvari aliter haud datur. Ergo quum falli ea in re ipsemet possis, ab ore alicujus pendeas necessum est, qui & infallibilis heic sit, & explicare sese clarius, quoties poscitur, valeat. Ejusmodi autem os infallibile ignoras tu cum tua Ecclesia Reformata. Viden’ ergo, quidnam te lateat eorum, quae ad salutem creditu cumprimis necessaria?
    Atque haec ad tuas, ut voluisti, sermone brevi ac simplici. Plura alias, ubi, quaenam sint illae, quas innuis, Confessiones, propius cognovero. Modestiam & candorem sicuti merito exigis, ita desiderari in me nunquam patiar. In te certe virtutes istas mirifice elucere, argumento tua est epistola. Quam proinde valde exosculatus sum. Sicuti & gratias nunc ago maximas de benevolentia in immerentem me; quam indiciis haud equidem obscuris declarasti. Faxit Numen coeleste, ut videamus nos invicem, superata mortali hac vita, in civitate illa supera, aeternum triumphatura. Vale, vir clarissime. Coloniae, 20 Maji, 1624.



[p. 62]

8.
BARTOLDO NIHUSIO S.P.

QUod tam humaniter ad litteras meas responderis, gratias maximas debeo, doctissime Nihusi. Non fefellit me expectatio mea, quin tui in me, licet tibi ignotum, affectus testimonium luculentum praebuisti tam benigna ac expedita responsione. Utinam inter sententiis opinionibusque discrepantes, animorum illa hostilis dissensio & personarum exulassent odia. Certe feliciori hactenus successu processisset Christi negotium, & faciliori ad veritatem via itum fuisset. Sed nos priorum naufragiis edocti seopulos istos vitemus, & charitatis ac mansuetudinis spiritu alii alios erudiamus. Hac aemulatione si ducamur, aderit coeptis nostris supremum Numen, nec irreligiose tradabitur veritas, ubi ejus causam amice disceptabit Charitas. Sed ad rem.
    Duo postulaveram: Prius erat, ut articulum mihi aut artsculos indicares in Religione mea, (cujus summam Confessionibus Reformatarum Ecclesiarum contineri scripseram) quorum nomine salvari non poflem. Cum enim plurima Religionis Christianae dogmata tecum communia habeam, volebam unum aut alterum dogma ex Confessionibus nostris excerpi, quod salutis spem mihi judicio tuo pracideret. Quid facis? latius quam petebam responsum tuum diffundis, & totam Religionem Reformatam argu- [p. 63] mento generaliore convellis. Scio Religionem omnem vel oppugnari posse universim, vel per partes, excutiendo singula aut praecipua ejus dogmata. Posterius ut fieret petieram ego, prius facis.
    Dices forte, si in universum mihi persuaderi possit fidem Reformatorum salvificam esse non posse, supervacaneam essee anxiam & sollicitam hujus vel illius dogmatis disquisitionem. Agnosco. Sed jam non ex meo, qui praeivi, sed tuo sensu ac praescripto disputabitur.
    Verum ne imperiose tibi praescribere velle videar, aut probationis tuae momenta contemnere, quam feliciter hoc ipsum, quod intendis, praestes, examinandum. Sic diiputas:
    Cujus Religio nititur conclusionibus, quae non sunt infallibile Dei verbum, sed fallibile verbum hominum, is, sicuti salvificam fidem non habet, ita salvari nequit.
    Talis autem Religio tua. Ergo.

Hujus Syllogismi minorem sic probas: quia nititur conclusionibus quae exilant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae, quemadmodum ipse scribis. Non sunt autem illae infallibile verbum Dei. At ego, mi Nihusi, confidenter nego à me scriptum esse, Religionem meam niti Confessionibus Ecclesiae Reformatae. Quaeso literas meas excute, & verba ista profer. Scripsi, fidem meam Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum circumscribi. Hoccine tibi est dicere fidem meam iis niti? Non sunt Confessiones fidei fun- [p. 64] damenta aut bases, sed explicationes illorum sensuum, quos sub Scripturae phrasibus & verbis concipiunt illi, ad quos eae Confessiones pertinent. Fidei meae fundamentum unicum cui illa innititur sunt sacrae litterae. Ut autem tibi constet, quo sensu eas in rebus fidei interpreter, adeoque disputandi tibi materiam sufficerem, ad Confessiones nostras te remisi, & fidem meam iis explicari, & summatim comprehendi significare volui. Dico ergo, fidem Reformatae Religionis, hoc est, fidei meae dogmata contineri Scripturis. Dico eandem contineri Confessionibus. Prout Scripturis continetur, & Dei verbis infallibilibus enunciatur, fidei meae salvificae fundamentum est unicum. Prout Confessionibus continetur non est fidei meae fundamentum, sed declaratio solummodo sensuum Scripturae circa res fidei. Ne enim sub verbis Scripturae haereticos, aut impios sensus fovere credantur Christiani, aut istiusmodi sensus foventes disseminantesque Ecclesiae suae societate dignari, pia quadam necessitate ad Confessiones & symbola adiguntur. Non ergo fidei sunt tibicines, sed potius sensuum fidei concordiaeque circa illos in hoc vel iilo coetu publici tubicines. Scripsi & hoc: Hac fide, nempe Reformatae Religionis, aut stabo si vera sit, aut cadam si falsa. Sed nec inde recte inferas, fidem meam salvificam niti Confessionibus. Hoc enim ad institutum inter nos certamen restringi volo, in quo stabo victor, si Confessiones nihil habeant ob quod salvari [p. 65] nequeam, nihil ignorent, quod judicio divino, me scire necesse sit, cadam vero victus, si probaveris eas istis nominibus peccare, adeoque falfas esse. Metaphora sumta est à gladiatoribus, qui ut victores evadant statum suum tueri dicuntur, nec ab eo se deturbari patiuntur.A Confessione hac vel illa deturbari possem, à Scriptura nunquam. Nolim equidem nos hic in disputationem de Confessionum autoritate ac fide divagari, alienum hoc foret à proposito. Verum aut aliter argumentationis tuae nodum stringe, aut quod malim ostende in Confessionibus Reformatorum dogma unum aut alterum, ob quod salvari nequeam, hóper édei deîxai [quod debebat indicari.] Confessionem elige quam velis, plurimae enim sunt, sive eam, quae à Belgicis Ecclesiis exhibita est Philippo II, Hispaniarum Regi, vigente hic persecutionum aestu, sive eam quam amplexus est Palatinatus, Catechesin Heydelbergensem vocant, sive eam, quae tibi aliquando placuit, Augustanam Confessionem. Plurima in his font dogmata, quae anathemate percussit Synodus Tridentina. Tu unum aut alterum selige ob quod salvari nequeam.
    Posterius quaesitum erat, Quidnam judicio divino ad salutem putes creditu necessarium esse, quod non credam ego cum Ecclesia Reformata.
    Respondes, sed quod pace tua, dixerim, non apposite ad quaesitum. Probas & concludis ratione ex naturale dianoea petita necessarium [p. 66] esse, ut ab ore alicujus judiciis visibilis pendeam, si certus esse velim me adhaerere verbo Dei. Illum autem judicem visibilem me ignorare, ideoque aliquid me ignorare ad salutem creditu necessarium.
    Hujus tuae argumentationis robur jam non expendam, quanquam ea aliqua sui parte falsitate laboret. Illud inpraesentiarum urgeo, non satisfactum esse quaesito meo. Non attendisti ad illa verba: Iudicio divino, in quibus emphasin posui. Cum enim Dei solius sit praescribere vel mediate, vel immediate, qua fide ac Religione coli velit, quod principium mihi largitus es, ostendendum tibi fuerat, aliquod dogma me ignorare, quod Deus, Religionis & dogmatum fidei praescriptor unicus, judicat esse ad salutem creditu necessarium. Hic figendus pes, hoc concludendum erat. Non alio fine principium illud tertium praestruxi, nisi ut de dogmatum credendorum necessitate non ex rationibus (quas tamen non aversor) sed ex judicio divino, & infallibili Dei autoritate disputaretur. Etenim quamdiu certus sum nullum me dogma amplecti ignorare, quod salvari nequeam, vel nullum me dogma ignorare, quod Deus Religionis praescriptor & exactor exigit à me tanquam creditu ad salutem necessarium, caufam non video, ob quam à recto salutis tramite aberrare judicari debeam. Quare, tale aliquod dogma mihi indicari velim. Vale ornatissime Nihusi, & nos ac veritatem ante omnia ama. Ita te Deus hic inco- [p. 67] lumem, alibi beatum velit. Lugd. Batav. 4 Non. Iun. 1624.


9.
Clarissimo, eruditissimoque Viro N.N.
    Salutem ex animo, & officia promtissi-
    ma, B. NIHUSIUS.

CErtamen comitatis ac amoris, quod continuare ita promte occipis, profecto nec ego deseram, postquam, te lacessente, semel ingressus sum. Sic tanto magis aspirabit coeptis nostris Deus. Sic neque frustrabitur voluptate indesperata Overbequius, Patronus meus venerandus. Pertendamus itaque in affectu isto mutuo, nec facile alium induamus. De caetero, nondum te assequutum video, quid voluerim proxime; (quanquam neque id miror magnopere, quum verborum sat parcus fuerim.) Nunc igitur sensa mentis uberius paulo clariusque explicare conabor. Nec molestum tibi erit, scio, sermonem amicum attentione aliquantula dignari.
    Duo postulaveras. Alterum erat, ut in Religione tua (cujus dogmata Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum summatim contineri ars,) articulum unum aut plures indicarem, quorum nomine salvari te non posse censerem. Responsi loco hune syllogismum dedi: Cujus Religio nititur conclusionibus, quae non sunt infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum, is sicuti fidem salvificam non habet, ita salvari [p. 68] nequit. Talis autem tua Religio. Conclusiontbus enim nititur, quae exstant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae; quemadmodum ipse scribis. Non sunt autem conclusiones istae infallibile verbum Dei, sed fallibile verbum hominum; utpote neque conscriptae, neque approbatae à talibus, quales olim Prophetae, Apostoli aut Euangelistae, verum ab iis qui saltem ingenii sui naturale ac fallibile judicium, in Scripturis explicandis indidemque argumentando, sequuti: quum contra assensus fidei salvificae, absque omni mentis examine ac discursu sit. Ergo sicuti proinde fidem salviticam non habes, ita salvari etiam nequis.
    Heic duo objicis. Primo, non petiisse te argumentum ejusmodi generale contra totam tuam Religionem, sed saltem aliquod speciale contra unum vel alterum articulorum, in quibus hactenus dissentiamus. Secundo, non scripsisse te, Religionem tuam niti Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum; imo plane hoc ipsum abs te negari. Sic, inquam, tu. Quid jam ego?
    Quod prius attinet, fateor, petiisse te, indicari tibi & argumento aliquo pertentari articulum saltem unum alterumve ex iis, in quibus dissentiamus. At ego petitioni tuae, plusquam satisfaclum iri putabam, si censura unica simul omnes illos absolverem. Et sane licebit jam tibi ipsimet, ad quemcunque lubebit, descendere, & quid pro parte tua possis periclitari. Neque enim quisquam eorum est infallibile verbum Dei. Sa- [p. 69] ne contrarium nunquam offendes. Imo nec ostendere quidem sufficienter poteris, verbum Dei penes te esse articulos illos caeteros, de quorum veritate nulla inter nos controversia. Hoc, inquam, non minus constanter assevero; tametsi nunc quidem sufficiat, si de istis alteris à nobis disputetur.
    Ad posterius. Religionem tuam niti Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum, affirmasti omnino, quum verbis hisce utereris: Fidem meam Confessionibus Ecclesiarum Reformatarum circumscribo. Ais jam quidem, Fidem tuam Scripturis, tanquam fundamento, inniti unice, non autem Confessionibus illis; has enim saltem esse explicationem Scripturarum quoad res fidei. Sed non rete me percepisti. Sicuti enim per Religionem tuam non ego intellexi dogmata tua, sed habitum actumque fidei ac Religionis tuae; sic, niti Confessionibus vestris, idem mihi fuit quod, pro objecto habere sendum dogmatum, quae explicite tradita sunt in istis Confessionibus: neque enim harum literam objectum fidei tuae esse volui, sed sensum. Iam quaero, annon habitui actuique fidei tuae pro objecto unico sit, non quidem litera Confessionum illarum, sed sensus dogmatum, iis comprehensorum? Non poteris negare. Quum igitur nihil aliud dixerim, quam quod etiam tua ipsius sententia verum est, non ego tibi adfinxi quidquam, sed per errorem tu verba mea aliter, quam volui, interpretatus es. Imo liquet jam quoque, non [p. 70] pugnare pugnare id cum eo quod contendis, Scripturas agnosci abs te pro fundamento fidei tuae unico, sed revera unum & idem potius esse; (accipiendo nempe vocabula, fundamenti & fidei, prout dixi.) Neque enim tam litera Scripturarum, quam sensus, objectum fidei tibi erit, ni fallor; quum & litera absque sensu nihil quidquam prosit, & sensus, ignorata etiam lirera, sufficiat. Sensus autem Scripturarum secundum vos idem est cum sensu vestrarum Confessionum. Nam si alius sit, non eadem heic & illic, sed diversa fidei vestrae dogmata fuerint, atque ita spongiam mereatur vox ista tua: Dico, fidei meae dogmata contineri Scripturis ; dico, eadem contineri Confessionibus. Quae quum ita sint, argumentum meum verbis magis diIucidis efferri poterit, hoc pacto: Cujus fides pro objecto habet sensum conclusionum sive dogmatum, non à Deo sibi promulgatum; sed ab hominibus, hac in re naturale saltem & sic fallibile ingenii sui dictamen sequentibus, excogitatum; is sicuti fide salvifica destituitur, ita salvari nequit. Talis autem tua fides. Pro objecto enim habet sensum conclusionum sive dogmatum, quae extant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae, ut ipse affirmas; sive quod idem est, sensum ilium Scripturarum, quem aliis verbis Confessiones istae exprimunt. Seosum autem istum à Deo tibi promulgatum dicere nequis, quum scribas, à Confessione hac vel illa derurbari te posse, (quod de sensu intelligas oportet, quia, salvo eo, literam deserendi [p. 71] causa nulla fuerit.) Imo ipse scis, ab hominibus, hac in re naturale tantum & sic fallibile ingenii sui dictamen sequentibus, eum excogitatum unice sive indagatum, praesupposita saltem Scripturarum litera; quam tamen qui admittit, non profecto verum sensum compertum eoipso habet; cujus rei testis locuples est ipsa experientia. Nec minus scis, contra naturam Fidei esse, si sensum credendorum subjiciat examini suo intellectus humanus, antequam ipsis assentiatur. Simpliciter enim apprehendenda illa sunt, itidem ut sine discursu aut mentis agitatione apprehendimus prima principia naturalia. Alioquin fides ex auditu solo non amplius foret, sed industriae quoque humanas accepta ferri deberet. Ergo sicuti proinde fidem salvificam non habes, ita salvari etiam nequis. Per fidem, inquam, tuam salvari nequis. An vero ipsa te reum faciat aeternae damnations, alia quaestio est. Quod si invincibiliter ignoras, non esse eam veram fidem, de suo quidem ipsa tibi nihil oberit, sed oberunt peccata alia, quae condonari non poterunt, quamdiu degis illic ubi nulla peccatorum remissio. Alias ignorantiam vincibilem poena dignam in se esse, non est, puto, quod moneam.
    Postulatum tuum alterum erat: Quidnam judicio divino ad salutem creditu necesiarium existimem, quod non credas tu cum Ecclesiis Reformatis. Respondi his verbis: Qui infallibiliter certus esse vult, adhaerere se ipsissimo Dei verbo per omnia, ille si falli hac in re ipsemet potest, [p. 72] ab ore alicujus pendeat necessum est, qui simul & infallibilis heic sit, &, quoties requiritur, explicando sese clarius, omne penitus dubium tollere valeat. „eque enim Confessiones iliae vestrae ad id sufficiunt; quum fallibiles sint. Imo neque Scripturae ipsae; quod in fide errantibus fluctuantibusque explicare se amplius, quam factum hactenus est, nequeant; explicatione autem luculentiore illas indigere, ipsimet fateamini: dum Confessiones vestras eis addendas censetis, & eodem fine quoque Synodos nonnunquam cogitis. Tu sine dubio infallibiliter certus esse vis, adhaerere te ipsissimo Dei verbo per omnia: nempe quia salvari aliter haud datur. Ergo quum falli ea in re ipsemet possis, ab ore alicujus pendeas necessum est, qui & infallibilis heic sit, & explicare sese clarius, quoties poscitur, valeat. Ejusmodi autem os infallibile ignoras tu cum tua Ecclesia Reformata. Viden’ ergo, quidnam te lateat eorum quae ad salutem creditu cumprimis necessaria? Hactenus ego.
    Tu iterum duo objicis. Primo, non satisfactum sic tuo quaesito; debuisse me ostendere, quidnam abs te ignoretur eorum, quae Deus, Religionis ac dogmatum fidei praescriptor unicus, judicet ad salutem necesiaria; id me autem non praestitisse; sine dubio quia non attenderim ad verba illa, judicio divino, in quibus emphasin posueris. Secundo, necessitatem judicis visibilis ratione quadam naturali frustra à me probatam esse, tum quia id non petieris, tum quia illa partim etiam falsitate aliqua laboret.
[p. 73]
    Respondeo ad prius. Fateor, postulatum tuum ita habuisse quemadmodum dicis, neque me directe respondisse. Caeterum non inde id factum, quod voces istas, judicio divino, haud attenderim, (bene enim eas & vidi & notavi mecum;) sed quia hactenus nondum inter nos convenit, unde judicium divinum petendum. Tu quidem, ni fallor, ad Scripturas à me remitti gestiisti. Verum Scripturas tibi esse, sive verbum Dei Scriptum, inficior ego. Saltem literam habes, quae in se nequaquam verbum Dei est, quantumvis etiam divinitus dictata, ac proinde summopere honoranda sit, sed respectu sensus demum: hunc vero an tu infallibiliter exploratum habeas, aut habere etiam possis, tam controversum est quam quod maxime. Sensum itaque intellectui tuo naturali non arridentem rejiceres, & alium esse posse, fingeres pro arbitrio: nempe quia certa interpretationis regula destitueris; sine qua omnino quidvis in dubium vocari facilime potest. Atque ergo Tertulliani consilium heic sequi placuit*: [* Tertull. de Praescript. cap. 19. Vide quoque cap. 15 & 37.] Non ad Scripturas provocandum est: nec in his constituendum certamen in quibus nulla aut incerta victoria est, aut parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa; cujus sint Scripturae; à quo & per quis & quando & quibus sit tradita diciplina, qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae & fidei [p. 74] Christianae, illic erit veritas Scripturarum & expositionum, & omnium traditionum Christianarum.
    Iam ad posterius. Tametsi ratione naturali concluserim, necessarium tibi creditu esse judicem aliquem visibilem simul & infallibilem, non tamen id frustra erit, (puto,) si modo accurate eam rem tecum expendere velles. Et ergo sine dubio hoc jam facies; maxime quum etiam scribas, non aversari te ejusmodi rationes. Falsitatem vero, quam argumento meo subesse innuis, utinam silentio non praeteriisses, sed aperte monstrasses. Mihi sane etiamnum nihil non in eo videtur verissimum. Infallibiliter enim certus esse vis, adhaerere te ipsissimo verbo Dei salvifico per omnia. Atqui, quum homo sis, fieri facilime potest, uti falliaris habendo aliquid pro verbo Dei salvifico, quod tale non est; nisi, inquam, ab ore aliquo infallibili pendeas, quo mediante judicium divinum perspicue tibi innotuerit, ac viva voce explicari queat clarius, quotiescunque orta fuerit dubitatio. Neque enim Scripturarum litera, quantumvis ejus autoritas agnoscatur, illud praestat, ut videmus in tot haereticorum Sectis; & causa haec est, quia sicuti sola illa verbum Dei non est, ita solam eam sequentibus liberum semper est, eligere sensum, qui judicio proprio commendatus fuerit maxime. Neque vero infallibilem interpretem in Religione vestra habetis. Aut, si quem haberetis, Ecclesia vestra id foret. At sicuti Confessiones tuas fallibiles esse admittis, imo in negotio de Praedestinatione eas etiam [p. 75] aberrasse affirmas, ita certe non plus autoritatis tribues Ecclesiae isti, earundem autrici ac propagatrici. Quum ergo neque Scripturarum litera infallibiliter te certum reddere valeat, neque etiam Ecclesia cujus te membrum profiteris; quis non vel manibus palpet, si fide salvifica imbui velis, judicium divinum requirendum tibi alibi è judice quopiam visibili, vices Dei (utpote immediate vobis judicium suum non edisserentis) infallibiter obeunte? In hanc sententiam Tertullianus † [Tertull. ibid. cap. 9.]: Expetit sensus certum interpretationis gubernaculu. Nulla enim vox divina ita dissoluta est & diffusa, ut verba tantum defendantur, & ratio verborum non constituatur. Et Augustinus *: [S. Augustin. de utilit. credendi cap.16.] Si providentia Dei non praesidet rebus humanis, nihil est Religione satagendum; sin vero praesidet, non est desperandum, ab eodem ipso Deo autoritatem aliquam constitutam, qua velut gradu certo innitentes attollamur in Deum. Mirabor, si non evidens potius demonstratio haec tibi videbitur, quam falsitatis operculum aliquod sophisticum.
    Epistolam, ad quam respondi hactenus, ita claudis: Quamdiu certus sum, nullum me dogma amplecti, ob quod salvari nequeam, vel nullum me doma ignorare, quod Deus, Religionis praescriptor & exactor, exigit a me tanquam creditu ad salutem necessarium, causam non video, ob quam à recto salutis tramite aberrare judicari debeam. Claudam ergo & ipse uno verbo. Ais quidem, de tua sententia te certum esse: at quamdiu nobis certitudinis istius [p. 76] rationem aliquam, viro prudente dignam, assignare non potes. sicuti hactenus profeao non potes, ignosces mihi (spero) si non magis tibi,id asserenti, fidem habeam, quam eodem serrnone utenti Photiniano cupiam aut Anabaptistae.Imo ipse negasti, te certum esse, nempe quum diceres: A Confessione hac vel illa deturbari possem. Subjungis mox quidem: à Scriptura autem nunquam: verum licet Scripturam haberes, (quod & ipsum tibi ante negavi,) tamen ab ea quoque dimoveri te posse, è verbis tuis evincitur. Si enim à sensu dogmatum fidei, quae in Confessionibus subnotata sunt, deturbari potes, à sensu Scripturae hactenus credito, (utpote qui secundum te idem est cum sensu Confessionum,) & fic à Scriptura sive verbo Dei scripto deturbari itidem poteris. In summa, certitudo ista tua non major est quam fidei mere humanae. Imo, ut Kellisonus * [Matthaeus Kellisonus part. I, exam. 2. cap. 4 (edit. Duac. anno 1616.)] in Examine Reformationis Calvinianae quidem ait, fides vestra longe adhuc ignobilior ac miserior est: quavis etiam infima fide humana, aut opinione abjectissima. Duriusculum hoc,fateor, sed tamen, quoad rem ipsam, non forsan totum de nihilo.
    Tu mi amice aeternum diligende, salve plurimum, &, si me contra amas, omnia in meliorem partem accipe. Quod si vero dimitti prorsus nequeo, nisi designato Religionis tuae capite uno atque altero, ob quod salvari te non posse arbitrer, age ostende mihi, verbum Dei esse, in Eucharistia Christum non nisi spiritualiter manducari ac [p. 77] bibi, item, quicunque manducet illic sub specie panis, eum quoque praecepto Christi obligatum esse ad bibendum sub specie vini. Sic enim argumentor. Qui opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua Religione habet, is per eam salvari nequit. Tu tales opiniones pro verbo Dei habes; nempe è multis istas quas jam dixi: neque enim hae quidquam nisi opiniones mere humanae sunt. Ergo salvari per tuam Religionem nequis. Iterum salve ac vale, Deoque ipso adeo adjuvante, (sic equidem precor,) heic & aeternum feliciter age. Coloniae, 22 Iunii, 1624.


10.
BARTOLDO NIHUSIO S.P.

CLarissime Vir, Si visum tibi fuisset ad propositas à me quaestiones jam inde ab initio directe respondere, breviore gyro stetisset disputatio nostra, nec tanto verborum apparatu opus fuisset, vel in ipso limine. Nunc quia à proposito deflectis, & vagis magis ictibus pugnas, quam caesim ac punctim, cogeris latius sermonem diffundere. Et quia male praeis, cogor male sequi, nisi à diverticulo, in quod digressus es in viam te revocari patiaris.
    Certamen hoc ingressus es, me non lacessente, (uti scribis) sed amice invitante. Imo dixerim fere me à te lacessitum esse. Lectis enim compluribus tuis litteris ad amplissimum D. Overbeecquium datis, in quibus de Iudice Controversiarum disseris, observavi in iis manifesta signa erudi- [p. 78] tionis tuae, & singularis in disputando accurationis, etiam animi flagrantis studio conferendi de capitibus Religionis Christianae, quibus me fateor lacessitum esse, ut in hanc tecum amicae & modestae collationis arenam, cum bono Deo, descenderem. Verum quicquid hujus rei sit, sive primus tu, sive lacessiverim ego (modo huic voci ou diablêtôi [quam facile calumniari quis posset] absit invidia) gratulor mihi hoc nomine, quod comitatis & amoris hoc voces certamen, in quo si humanitatis ac benevolentiae tibi officiis cessero, indignus habear, qui vel lacessiverim primus, vel lacessitus curas tuas studiaque meis postulatis interpellaverim.
    Illud non parum miror, quod directam ad poslulata mea responsionem etiamnum detrectes.
    Primum erat, ut indicares in Confessionibus Reformatorum articulum aut articulos, quorum merito damnari queam. Non indicasti in priore tua, non indicasti in hac altera tua responsione. Causam detrectatae responsionis non video, cum tam liberalis hac in parte sit Synodus Tridentina, & tam faciles scriptores Pontificii, dum fidem Reformatorum haereticam, impiam, blasphemam vocant. Cur autem rigidius hoc à te exigam, causa haec est, quod propositum mihi sit tecum, non de hujus aut illius articuli veritatc disputare.factum hoc à Doctoribus nostris & vestris abunde, sed de articulorum credendorum necessitate & momentis. Etenim, mi Nihuli, [p. 79] cum ab Ecclesia vestra secessionum facere coactae sint Ecclesiae Reformatae, & secessionem justam fecerint, cum à vobis salutis acternac spes fidei nostrae homimbus praecidatur, de vestra quoque salute desperent Reformati, aliique in aliorum condemnationem proniores simus, utilissimam semper judicavi illam controversiam, quae discrepantium opinionum necessitatem propius expenderet. Si enim de capitibus ad saIutem absolute creditu necessariis sit dissensio, scio Ecclesiae unitatem servari non pose; si vero de dogmatibus ad salutem non necessariis, servandam esse & servandam fuisse arbitror. Hic susceptae tecum disputationis scopus est. Hunc ergo in finem quaesivi scire, Quis fidei meae articulus, aut qui articuli sint, qui me damnationis aeternae reum faciant, aut quod idem mihi est, à salute aeterna excludant. Ad quam quaestionem ut directe respondeas jam tertium peto. Si non libeat, non urgebo amplius, si commode non possis, gratulabor Reformatis in quorum Confessionibus nihil tale reperiri possit.
    Nunc quid praeter rem respondeas porro examinandum.
    Argumentaris in hunc sensum: fidem meam niti Confessionibus, quz sunt fallibile verbum hominum, ideoque me salvari non posse tali fide. Respondi primum, & rcspondeo etiamnum te non indicare articulum in Confessionibus Reformatorum, cujus merito salvari nequeam, ideoque directam te responsionem detrctare. Instas, [p. 80] putare te plusquam satisfactum sri petitioni meae, si censura unica omnes illos articulos absolveres, & una fidelia plures de albares parietes. At ego, ut liberalior sis, quam debebas, non peto. Satisfatum mihi putabo si articulum istiusmodi mihi indices, & syllogismo assertionem tuam munias. Et profecto, si unica censura omnes notare tibi facile est, illam uni aut alteri articulo applicare difficile non erit. Vis à me probari Confessionis nostrae articulos esse verbum Dei infallibile. At hoc est disputantium partes ordinemque invertere. Tu probationis partes, quae tibi incumbunt, in me transferri vis. Praeivi ego, & petii indicari articulum in religione mea, ob quem salvari nequeam. Tuarum ergo partium est istiusmodi articulum designare, & ratione aliqua affirmationem tuam adstruere. Et cur vis à me probari articulos Confessionis esse verbum infallibile? non dixi ego esse infallibile verbum Dei, non dixi esse fidei meae fundamentum cui illa nitatur. lmo, inquis, ostendere non poteris sufficienter verbum Dei penes te esse articulos illos caeteros, de quibus nulla inter nos controversia. At probare nondum meum est, ad te hoc pertinet. Tuum est indicare articulum, ob quem salvari non possum. Hoc agis, ut à propositis quaestionibus me abducas, & de tuis placitis porro instituatur disputatio, nempe de visibili & infallibili Controversiatum judice, ejusque quaestionis annexis. Fateor controversiam hanc non esse de nihilo, sed eam ut nunc [p. 81] ingrediar multae rationes prohibent. Prohibet illa, quod ad quaestiones meas non faciat, prohibet altera, quod ad eam immediata consequentia nondum deductum me videam, prohibet tertia, quod inter Doctores Pontificios & nostros nullae magis exagitatae sint quaestiones, quam hae: unde cognosci possit Scripturam esse verbum Dei, an ad controversiarum decisionem opus sit visibili & infallibili judice, an per Scripturam illae decidi non possint, an non ab intellectu humano secundum Scripturas judicante, an à Magistratu supremo, an à Conciliis, an à Pontsfice Romano, & quae sunt aliae his affines.
    Verum cum diffiteri non possis multa mihi tecum communia esse fidei dogmata, operaeprecium nos facturos arbitror, si de controversis aliquot dogmatibus speciatim inquiratur, num ea tanti sint momenti, ut à salutis aeternae spe vel te vel me excludere credi debeant, quicquid tandem sit de eorum veritate aut falsitate. Neque enim dixeris omne verum praecise ad salutem creditu esse necessarium, aut omne falsum & errores quosvis apistías, [infidelitatis] mortiferas nomen mereri.
    Alterum responsionis meae ad propositum Syllogismum membrum hoc fuit: negari à me minorem illam: fidem meam niti Confessionibus, quod à me scriptum affirmavisti. Quid tu? perstas in incoepto,& affirmavisse me hoc ipsum vis istis verbis: fidem meam Ecclesiae Re- [p. 82] formatae Confessionibus circumscribo. Si dixi, quod mihi humana hallucinatione affingis, aut dixi disertis verbis, aut aequipollentibus. Prius non dixeris. Verba clamant. Posterius nego, neque enim isodynamoûnta [aequipollentia] sunt: fidem niti Confessionibus, & fidem Confessionibus circumscribi vel explicari. Ratio est, quia fides niti non potest nisi authoritate Dei infallibili, at fides recte explicari ac circumscribi potest scripto quodam, quod sit authoritatis fallibilis. Prior vox fundamentum dicit, posterior minime, sed exegesin solum. lllustrabo rem exemplo: datur autographum testamenti alicujus: datur ejusdem testamenti exegesis aliqua aut interpretatio, eaque consona autographo. Dico jam haeredem, qui testamentum adit, niti authoritate sola autographi, non ista exegesi, recte tamen dici sensum & mentem testamenti ista exegesi circumscribi & explicari. Cape exemplum in rebus fidei: fides tua vel te fatente nititur Scripturae sensibus, aut etiam sensibus non scriptis à Pontsfice Romano approbatis. At non negabis eosdem sensus hic illic variis vestrorum Doctorum scriptis qua publicis, qua privatis explicari, aliisque verbis circumscribi & proponi, quibus tamen, si nondum accesserit Pontificis approbatio, fidem tuam niti non dixeris. Horum siquidem authoritas fallibilis tibi est, illius infallibilis.
    Quin ipse discrimen hic insigne intercedere observasse mihi videris, dum pro voce Nitendi, [p. 83] quae fundamentum innuit, vocem objecti substituisti, ut majori probabilitate ac specie hanc voci Circumscribendi synonymam faceres. Sed ne sic quidem efficies, quod intendis. Neque enim ignoras diversissimae significationis esse vocabula, fundamenti & objecti, cum nec omne fundamentum objectum sit, nec omne objectum fundamenti nomen mereatur. Haec synonyma facere est novam Grammaticam cudere.
    Addis & aliud emplastrum, quo dicti tui akyrológían [improprietatem] lenire studes: nempe per fidem te intelligere habitum fidei meae, non autem fidei dogmata, ideoque me per errorem scribis aliter, quam sentias, interpretatum esse tua verba. At ego in Syllogismo illo tuo quo dicis fidem meam niti Confessionibus, non gravabor tecum per fidem intelligere fidei habitum, eoque majori fiducia negavi à me scriptum esse habitum fidei niti Confessionibus. Imo dixi, & repeto, eam niti solis scripturis earumque sensibus. Verum tu per errorem manifestum, non meum, sed tuum, in isto tuo syllogismo aliter accepisti fidem ac religionem, quam accepi ego in iis, quas primum ad te dedi litteris. Intellexi enim ego per fidem fidei dogmata, tu habitum. Ergo mea verba male interpretatus es, & quidem culpa tua. Multis enim indiciis iisque manifestis deprehendisse poteras me per fidem metonymice intelligere fidei dogmata. Primo enim scripsi fidem meam circumscribi Confessionibus. An habitus fidei, qualitas ani- [p. 84] mo inhaerens, occulta & abscondita Confessionibus circumscribitur, aut circumscribi potest? deinde scripsi fidem meam iis circumscribi exceptis controversiis istis de Praedestinatione ejusque annexis. An controversias istas de Praedestinatione ex habitu fidei meae tibi incognito excipere te volui, an ex censu & numero dogmatum controversorum? posterius liquet. De iis enim determinant Confessiones. Denique scripsisse me hoc vides, ut disputandi tibi argumentum sufficerem. At fidei meae habitum non oppugnabis opinor, nee oppugnare disputando poteris, sed fidei meae dogmata, eaque vel meis vel Confessionis alicujus receptae verbis enunciata. Verum quicquid sit, nec fides mea pro habitu sumta, nec fides mea pro dogmatibus sumta nititur Confessionibus, & vel hoc vel illo sensu aut disertis aut aequipollentibus verbis me illud ipsum scripsisse evinces nunquam.
    Quod cum animadverteres & vocem illam nitendi mihi (per errorem opinor) confidentius adscriptam forte observares, longeque aliud significare, quam vocem circumscribendi, illam prudenter & caute missam facis, & expuncta voce nitendi, vocem objedi syllogismo tuo jam ingeris, quem sic loquentem facis: Cujus fides pro objecto habet sensum conclusionum, sive dogmatum non à Deo sibi promulgatum, sed ab hominibus hac in re naturale saltem & sic fallibile ingenii sui dictamen sequentibus excogita- [p. 85] tum, is sicuti fide salvifica destituitur, ita salvari nequit. Talis autem tua fides. Pro objecto enim habet sensum conclusionum sive dogmatum quae exstant in Confessionibus Ecclesiae tuae Reformatae, uti ipse affirmas. Ergo. Sed & hic frustra laboras, & in eundem lapidem impingis. Nego minorem; nempe fidei meae objectum esse sensus conclusionum sive dogmatum, quae exstant in Confessionibus. Dicis me hoc affirmare. Nego. Ubi? quibus verbis? an illis? fides mea circumscribitur Confessionibus? at jam ostendi me in istis verbis per fidem intelligere dogmata fidei. Tu per fidem dicis te intelligere habitum fidei. Sed fac & me per fidem habitum intelligere (parum enim hoc ad praesentem rem licet ineptissimum foret dicere, habitum circumscribi Confessionibus, & dogmatum fidei objectum esse sensus dogmatum in Confessionibus,) nego haec aequipollere, fides mea circumscribitur Confessionibus, & fidei meae objectum sunt Confessiones. Ratio in promptu est. Quia ut aliquid sit fidei salvificae objectum duae essentiales conditiones requiruntur: Prior est, ut verum sit id, quod credis. Posterior est, ut infallibiliter sit verum. Ut autem dogma aliquod creditum circumscribatur & explicetur Confessione aliqua, satis est, ut verum habeatur ab iis, qui in illam Confessionem pariter consentiunt. Veritas & infallibilitas est in sensibus enunciatis Scripturae & Dei verbis, & sic fidei meae objectum sunt infallible. In dogmatibus [p. 86] contentis explicatisque Confessionibus scriptisque humanis veritas esse potest, infallibilitas nulla. Dico ergo iterum fidei meae dogmata & sensus enunciari in scripturis à Deo; Dico eadem enunciari in Confessionibus ab homine. Prout scripturis continentur & à Deo enunciantur fidei meae objectum sunt. Prout in Confessionibus ab homine enunciantur & explicantur fidei meae obiectum non sunt. Carent enim infallibilitate. Nihil est fidei salvificae objectum, nisi quod creditur ut infallibile.At urges & dicis, eundem esse nobis sensum Scripturarum & Confessionum, & per consequens si ille est objectum fidei, ergo etiam hic. Nego consequentiam. Quia objectum fidei sunt sensus crediti cum infallibilitate, at cum infallibilitate credi non possunt enunciati hominum verbis, sed solius Dei. Idem verum si Deus dicat & homo dicat, non tamen ejusdem est authoriratis. Dicat Deus duo & tria esse quinque. Dic tu duas & tres unitates esse quinque. Uterque fidem animo meo ingenerare poterit. Uterque verum dicit. Sed quia Deus ilium sensum enuncians fallere & falli non potest, credo hoc infallibiliter; quia tu eundem sensum enuncians fallere & falli potes, utpote psilòs ánthrôpos, [nudus homo,] credam, sed (si authoritatis solum ratio habeatur) fallibiliter & cum dubitatione. Dico ergo sensus esse posse eosdem quoad veritatem, nunquam quoad authoritatem. Quaero ex te, doctissime Nihusi, an non statuas fidei tuae objectum illud Apostoli [p. 87] Petri; Tu es Christus filius Dei viventis. Non negabis. Quaero iterum, an non idem & quidem totidem verbis dixerit Diabolus? an non idem aliis etiam verbis idem enunciare valeat? nec hoc negabis. Visne ergo objectum fidei esse verbum illud prout profectum à Diabolo patre mendaciorum, cum idem illc quoad verba & sensum dicat, quod Apostolus. Sic ergo Syllogismum tuum retorqueo: cujus fides pro objecto habet sensum dogmatis Diaboli confessione promulgatum, is sicuti fallibile habet objectum, ita fide salvifica destituitur & salvari nequit. Talis autem tua fides. Pro objecto enim habet sensum dogmatis Confessione Diaboli enunciatum. Ergo. Major in tua majori continetur. Minor ex tuis dictis probatur, quia eundem sensum enunciat Diabolus, quem enunciat D. Petrus, vis autem ideo fidei meae objectum esse Confessionum sensus, quia eosdem sensus, quos Scriptura, enunciant.
    Quid si idem generis humani hostis libellum conscribat de fidei Christianae dogmatibus consonum sensibus Concilii Tridentini, eumque edat in lucem non expectata Romani Pontificis approbatione, diceshe objectum fidei tuae esse sensus illos fallibili authoritate Sathanae enunciatos? si negas, negabo & ego pari jure objectum fidei esse sensus in Confessionibus enunciatos, quamvis iidem sint cum Scripturae sensibus. Si concedas, dicam objectum fidei tuae esse fallibile, utpote à Diabolo enunciatum. Si di- [p. 88] cas sensus illos à Deo profectos esse objectum fidei infallibile, à Diabolo vero prolatos esse objectum fidei tuae fallibile, regeram fidem taam fallibile habere objectim & infallibile. Si dicas hoc non esse absurdum, jam ipse solvis syllogismum tuum superiorcm, quo probare vis fidei meae objectum esse fallibile, & per consequens eam non esse salvificam. Si dicas sensus illos à Diabolo non esse profectos primo aut tantum, sed etiam à Deo, dicam & ego sensus Confessionum primo à Deo in Scripturis esse enunciatos. Loquor de sensibus veris.
    Ex quibus omnibus colligo, perperam te inferre ex meis verbis objectum fidei meae esse sensus enunciatos Confessionum verbis. uti antea, perperam ex iisdem exculpere studuisti hunc sensum, fidem meam iis niti.
    Quare necessum erit denuo ad incudem revocari tuum syllogismum. ut evidenter probes à me scriptum esse fidem meam niti Confessionibus, quod affirmasti nuper, vel fidei meae objectam esse sensus in Confessionibus enunciatos, quod affirmas nunc. Malim tamen ut omissis ambagibus articulum indices, ob quem salvari nequeam.
    Subjungis, aliam esse quaestionem, an per fidem salvari nequeam, aliam vero, an fides reum me faciat aeternae damnationis. Credo apud vos diversa haec esse, qui statum purgatorii medium ponitis inter statum beatorum & damnatorum in aeternum. Sed frustra haec apud me. Per [p. 89] quam enim fidem, (intelligo fidem totam, non hujus vel illius articuli solummodo) salvari non possum, per eandem damnabor. Non salvari hominem & damnati aeternum in Scripturis idem sunt. Si tamen loquaris de fide hujus vel illius articuli solummodo, fateor per fidem alicujus articuli me posse non salvari, nec tamen per fidem ejusdem articuli damnari. Ratio est, quia aliquis articulus erroneus credi potest, per quem non salvabor, nemo enim errore salvatur, aut error neminem salvat. Nec tamen per illum articulum damnabor, aut à salute excludar, quia non omnis error reum damnationis facit. Sed salvabor per alios articulos veros & necessarios ad salutem.
    Quae de ignorantia invincibili & vincibili addis, nempe illam per se non obesse saluti, hanc obesse, nulla necessitate adscribuntur. Aut nulla in me est ignorantia verae fidei, aut si qua est, vincibilis sit oportet. Quid enim in me invincibilcm faeere possit ignorantiam non video.
    Illam tamen laciniam, quam his tuis dictis intexis, praecidi cupio, nullam scilicet esse remissionem peccatorum, ubi dego. Profecto & hîc locorum fidelis & contritus animus eam à Deo exposcere potest, cur non impetrare?
    Alterum meum postulatum erat, ut articulum indicares judicio divino ad salutem creditu necessarium, quem non credam ego. Ad hoc non respondisti directe in prima tua, nec etiam in altera hac tua rcsponsione.
[p. 90]
    Syllogismum proposuisti, in hunc fere sensum; ignorare, me judicem visibilem & infallibilem, sine quo certus ess non possum de verbo Dei ejusque vero sensu, quae tamen certitudo cum sit necessaria ad salutem, infers aliquod dogma necessarium ad salutem me latere.
    Respondi & respondeo denuo, non responderi ad qaesitum. Indicandus fuerat artieulus judicio divino necessarius ad salutem. Si enim Deus religionem tibi mihique praeseripsit, quod concessisti, tu indica articulum aliquem, quem Deus exigat tanquam creditu necessarium ad salutem, quem credas tu, ego non. Quid hic tergiversaris? da veniam verbo. Aut eam commode dare non potes,aut non libet. Si commode non possis, gratulabor fidei meae, quae omnia credat ad salutem judicio divino creditu necessaria; si non libet, acquiescam. Fateris ipfe à te directe responsum non esse. At scis in disputationibus, praecipue quae nullius manifesto incommodo & damno suscipiuntur, directe respondendum esse. nee incedendum per ambages. Scripseram te non attendisse ad illa verba, judicio divino. Regeris, te bene illa vidisse & notasse tecum, sed illis verbis te non aptasse responsionem, quia inter nos non convenit, unde judicium divinum petendum sit.
    Ergo disputationem justam de terminis postulati mei subterfugere vis, quia non eonvenit inter nos de iis, quae necessaria sequela secum trahet ipsa disputatio. Plura sunt quae praesen- [p. 91] tem disputationem exceperunt & porro excipient amphisbêstoumena. [in controversiam veniunt.] Ab omni ergo disputatione abstinendum foret. Adhaec ignoras quid tibi hac in parte sim largiturus, quid non. Tu ad quaestionem si placet responde, & judicium divinum interpretare ex tuo sensu. Ego postea videro, an pro Deo substitueris hominem, pro judicio divino humanum, an veram Dei vocem judiciumque allegaveris.
    Si necessitas cogat hac de re disputare, fiat, non subducam me, modo immediata consequentia eo perducar.
    Scripseram praeterea argumentationem tuam falsitate laborare. Respondeo in praesens, eam non una falsitate laborare. Non indicavi, fateor, quia alienum erat à quaestione mea. Quid jam tu? Repetis syllogismum tuum, etiam cum amplificatione & allegatione locorum Tertulliani & Augustini. Non ignoras quae à Reformatis ad istam tuam argumentationem responderi soleant. Opponunt illi Augustino Augustinum, qui lib. 2. Christ. doctrinae sic ait: Magnifice & salubriter Spiritus Sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret: nihil enim fere de illis obscuritatibus eruit, quod non planissime alibi dicturum reperiatur. Tertulliano opponerent Chrysostomum, qui homil. 3. de Lazaro ait: Apostoli vero & Prophetae omnia contra fecerunt (loquitur de ob- [p. 92] scuritae Philosophorum) manifesta claraque quae prodiderunt, exposuerunt nobis, veluti communes orbis Doctores, ut per se quisque discere possit ea quae dicuntur, è sola lectione. Ego studio ab istis abstineo, ne à meis postulatis recedam. Non aversor argumentationem illam à natarali ratione & discursu petitam, fateor quoque eam non esse frustra, & attentionem ac seriam responsionem mereri. Sed non patitur disputationis rectae methodus, ut relictis meis thesibus ad tuas descendam, nulla immediata consequentia ad eas pertractus. Dabitur forte alias occasio super hac re disputandi, nec difficilem me praebebo. Forte & haec ipsa disputatio consequentiarum nexu aliquo eo nos perducet. Sed cum nexum illum nondum videam, pedem figo in meis postulatis.
    Optas falsitatem argumentationis tuae à me indicari. [Verba tua haec sunt: Intelligis autem inde, puto, etiamsi Scripturae sint norma religionis Catholicae unica, si tamen fide non humana sed divina, adeoque Catholicae, imbutus esse desideras, Interprete infallibili te niti oprtere, &c. Scriptae sunt literae Colonia 29 Ianuar. 1624.] Scio te optare, nempe ut egressus è meo circo, quem praefixi, in tuum transeam. Illud obiter in transcursu noto, quod scribas, Scriptirarum litteram non esse verbum Dei. Si litteram opponis sensui, quomodo litteram sine sensu verbum Dei vocas? si eam opponis verbo non scripto, velim memineris horum verborum quae ad Dominum Overbeecquium perscripsisti: Scripturae sunt unica fidei Catholicae norma. Si unica, ergo verbum Dei non scriptum non [p. 93] est norma fidei, quo tamen multa contineri dicunt Catholici creditu necessaria, de quibus altum in Scriptum silentium. Si non est norma fidei, non est verbum Dei. Ergo sola Scriptura verbum Dei. At jam dicis Scripturae literam non esse solum Dei verbum.
    Epistolae meae colophon erat: Quamdiu certus sum me nullum dogma amplecti, ob quod salvari nequeam, vel nullum me dogma ignorare, quod Deus religionis praescriptor & exactor exigit à me tanquam creditu ad salutem necessarium, causam non video, ob quam à recto salutis tramite aberrare judicari debeam. Ad haec reponis, non magis mihi fidem habendam esse isto sermone utenti, quam Photiniano aut Anabaptistas idem dicenti, nisi certitudinis istius rationcm assignem viro prudente dignam.
    At sic habe, Vir clarissime, certitudinis meae rationem, quae tibi jam sufficere debet, esse hanc, quod rogatus toties ut mihi articulum, vel mortiferum, quem credam, vel salutiferum, quem non credam, indicare digneris, indicare toties detrectes. Si cum Photiniano & Anabaptista tibi negocium esset, & ad eadem postulata responsionem detractares, merito & illi dixerint, nullam te videre causam cur à salutis recto tramite aberrare à te judicari debeant, quare pari mecum apud te certitudine salutis gloriari poterunt. Sed non sola est haec certitudinis meae ratio, sed secundaria. Primaria, & qua totus nitor, est verbum Dei scriptum idque infalli- [p. 94] bile. Si dicas me ignorare quid sit verbum Dei, multum dicis, sed praeter rem foret hac de re jam disputare.
    Dicis me certum non esse, quia scripsi; ab hac vel illa Confessione me deturbari posse. Nego consequentiam. Quia certitudo fidei nititur scripturae, non Confessioni, quae etiamsi eosdem sensus explicet, quos enunciat scriptura, tamen certus sum de illis ut in scriptura enunciatis, non autem ut in Confessionibus hominum verbis explicantur. Semper enim illud Prophetae verum: omnis homo mendax. Deturbari possum ab hac vel illa Confessione, partim quia fallibiliter loquitur, partim quia male scripturam interpretari potest. Major tuae illationis haec est: qui à Confessione hac vel illa deturbari potest, non est certus de fide aut salute. At jam subsumam. Tu à Concilii Tridentini Confessione deturbari potes; neque enim negabis tibi accidere posse, quod tot Pontificiis accidit, qui amplexi fidem Pontificiam ad Reformatos transierunt. Ergo tu jam non es certus de fide & salute tua.
    Dixi me à Scriptura nunquam posse deturbari. Tu ab hac ipsa me dimoveri posse sic concludis: si à sensu dogmatum fidei, quae in Confessionibus subnotata sunt, deturbari potes, à sensu Scripturae hactenus credito (utpote qui secundum te idem est cum sensu Confessionum) & sic à Scriptura sive verbo Dei deturbari poteris. Sed verum prius; Ergo. Nego connexum, ea [p. 95] parte qua infert, & sic à Scriptura sive verbo Dei deturbari poteris. Priorem partem concedo, dimoveri me posse à sensu Scripturae hactenus credito. Sed illud proba: illum qui à mala Scripturae interpretatione & sensu hactenus male credito deturbatur, eum ab ipsa Scriptura deturbari. Hoc nego, nisi quis usque adeo à Scripturae sensu credito deturbetur, ut Gentilis fiat. Illud apud Christianos extra controversiam est, Scripturas sensibus esse adhaerendum, ergo à quocunque sensu se depelli patiatur, semper fatebitur, quoad Christianismum profiteri vult, se Veteris & Novi Testamenti Scripturis adhaerere. Ab his recedere non potest, quoad Christum profitetur.
    Nonne ipse tu Nihusi deturbatus es à sensu Scripturae hactenus credito in Confessione Augustana? Non dixeris tamen te deturbatum jam esse à Scriptura & vero ejus sensu, quin potius dices te jam propius ad Scripturam accessisse, & verum ejus sensum ex Pontifice Romano didicisse. Quid? an non ab hoc ipso sensu Pontificis calculo approbato porro dimoveri potes? Si dicas te posse, nec tum dices opinor te Scripturae in totum valedixisie, si ad Christianorum aliquam Ecclesiam te deflectere contingat. Si dicas te jam non posse deficere, cum autoritas Pontificis tibi sit infallibilis, quaero cur tibi evenire non possit, quod Marco de Dominis Archiepiscopo Spalatensi? Deturbatus hic est à sensu hactenus credito in Pontificia Ecclesia, & am- [p. 96] plexus est sensum creditum in Ecclesia Reformata. Deturbatus est iterum à sensu Scripturae hactenus credito in Ecclesia Reformata, & amplexus est sensum pristinum. Nec tamen unquam dixit, aut dixerit etiam nunc se à Scriptura aut verbo Dei scripto deturbatum esse. Ubicunque stetit, Scripturam pro se stare professus est. Quin etiam ab illo sensu, Pontificem esse infallibilis autoritatis unica fidei tuae basi dimoveri, per Dei gratiam, potes, sicuti ab illo dimotus sunt jam dictus Archiepiscopus, & dimoti sunt alii complures, etiam nunquam ad Ecclesiam Romanam reversi.
    Tandem post exantlatun hunc laborem, ita te componere incipis, ac si ad postulatum meum primum directe esses responsurus. ,,Si dimitti,’’ inquis, ,,nequeo, nisi designato religionis tuae capite uno atque altero, ob quod salvari te non posse arbitrer, age ostende mihi verbum Dei esse: In Eucharistia Christum non nisi spiritualiter manducari ac bibi;’’ item: Quicunque manducet illic sub specie panis, eum quoque praecepto Christi obligatum esse ad bibendum sub specie vini. At non quaesivi ego, ut ostenderes articulos in Confessionibus Reformatorum, qui tuo judicio verbum Dei non sunt, sed qui crediti à salute excludant. Cur ergo vis me probare hos articulos esse verbum Dei? Tibi adhuc incumbunt partes probandi, non mihi. Dixisse debebas rotunde, te illi articuli jam designati à salute excludunt. Videbaris hoc dicturus esse, [p. 97] cum ais: Si dimitti nequeo, nisi designato religionis tuae capite uno atque altero, ob quod salvari te non posse arbitrer, sed subjungis immediate: Age ortende mihi verbum Dei esse articulos, quos detignas. Nihil determinas ejus quod promittere videris. Quare aut vis per illos articulos stare, quo minus salvari queam, aut aliud vis. Si aliud, non respondes ad quaestionem. Si prius, jam fateor directe ad postulatum primum responderis, sed probandum jam tibi erit, illum, qui istos articulos credit, non posse salvari. Cedo rationem tuae assertionis, vel ostende, ubi dicat Deus, illum non posse salvari, qui credit: in Eucharistia Christum non alio modo quam spiritualiter manducari ac bibi: item, quicunque manducet illic sub specie panis eum praecepto Christi obligatum esse ad bibendum sub specie vini. Subjungis Syllogismum, ut per consequentiam videaris relpondisse ad postulatum. Is sic habet: qui opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua religione habet, is per eam savari nequit. Tu tales opiniones pro verbo Dei habes, nempe è multis istas, quam jam dixi: neque enim hae quidquam nisi opiniones mere humanae sunt. Ergo salvari per tuam religionem nequis. Respondeo tria. Primum, rursus te de religione mea in genere concludere, concludendum erat, ergo articulos habes in Confessionibus quorum merito damnatorum numero adscriberis, aut à salute excluderis. Tibi probandum est, articulos citatos à te excludere à salute, [p. 98] hoc ergo concludendum fuerat isto Syllogismo.
    Alterum est, majorem à me negari. Qui enim opiniones mere humanas pro verbo Dei habet in sua religione, is quidem per illas opiniones mere humanas salvari non potest, sed non sequitur propterea, illum non posse salvari per religionem in qua sunt istiusmodi opiniones. Ratio est, quia potest religio aliqua credere ea omnia, quae Deus exigit tanquam creditu ad salutem necessaria, & sic salvifica esse, & juxta tamen erroribus aliquot imbuta esse. Rationes dabo, si exigas. Tu proba omnem illum, qui (per errorem) opiniones aliquot humanas in sua religione pro verbo Dei habet, salvari non posse religione in qua sunt isti errores. Ego argumentationem tuam sic retorqueo: qui opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua religione habet, is per eam salvari nequit. At Pontificii Doctores quam plurimi judicio aliorum Doctorum Pontificiorum opiniones mere humanas pro verbo Dei in sua religione habent. Ergo per suam religionem, hoc est Pontificiam & tuam salvari nequeunt, & salvari nequis. Major tua est, Minorem probabo abunde, si eam negaveris. Tertium quod respondeo hoc est, minorem quoque à me negari posse, nempe articulos istos esse opiniones mere humanas, ideoque me opiniones mere humanas pro verbo Dei habere. Sed quia de veritate articulorum istorum disputandum non est, sed de necessitate ad salutem, hoc labore supersedebo. Atque haec quidem ad tuas, doctissime [p. 99] Nihusi. Longius diffluxit oratio mea, quia praeivisti prolixior. Peccamus jam prolixitate uterque, sed culpa tua. Dum enim à postulatis meis declinans aliò divertis, cogor deviantem sequi. Si tamen à diverticulo in quod digressus es, in viam te revocari velis, age directe, rotunde & aperte responde ad haec mea postulata, & quasi de novo disputationem auspicaturus haec duo retentis meis terminis conclude: 1. Ergo articulum aut articulos aliquot habent Confessiones vestrae quorum merito damnaberis, aut à salute excluderis. 2. Ergo articulum aut articulos aliquot non habent Confessiones vestrae, qui ad salutem judicio divino creditu sunt necessarii. Hoc si feceris, pressius porro disputabitur, & magno me tibi beneficio obstrictum putabo. Nunc sermonis mei copiam libertatemque venia tua dignare. Vale Vir charissime, & nos ama. Deus Opt. Max. studia tua prosperet ac secundet ad nominis sui gloriam & animae tuae salutem. Lugd. Batav. 10 Kalend. Sextil. Anno 1624.


11.
N.N. BATAVO B. NIHUSIUS S.P.

CLarissime Vir,
Quas Augusti die tertio accepi, vigesimo tertio Iulii datas, in iis & prolixatis accusas me, & evagationis extra disputationis orbitam. Peccamus jam (ais) prolixitate uterque, sed culpa tua: dum enim à postulatis meis declinans, alio divertis, cogor deviantem sequi. Si autem à [p. 100] diverticulo, in quod digressus es, revocari te in viam velis, age directe, rotunde & aperte responde ad haec mea postulata, sive duo haec retentis meis terminis conclude: 1. Ergo articulum, aut articulos aliquot, habent Confessiones vestrae, quorum merito damnaberis aut à salute excluderis. 2. Ego articulum aut articulos aliquot non habent Confessiones vestrae, qui ad salutem judicio divino creditu sunt necessarii.
    Sane ubi prolixitate peccatum à me sit, non video. Tametsi enim una forte alterave periodo excesserim brevitatem eam, qua uterque nostrum ante usus est, non tamen ob modicum illud prolixus confestim aut magno verborum apparatu usas dici merebar. Fuerim vero prolixus, non tamen hoc ipso contra legem ullam vel honestatis vel civilitatis, imo neque contra promissum ullum egerim. Expetiisti tu quidem initio brevitatem, sed hanc ego consulto non promisi; nempe quod nescirem, quibus illa abs te limitibus circumdaretur, aliis magis aliis minus in arctum eos contrahentibus, prout variant ingenia mortalium. Quod si tu itaque heic peccasti, cur insontem me in reatus consortium trahis? quanquam quid ita scrupulosus es, ut peccasse te existimes? ego te equidem ab omni culpa immunem plane pronuncio. Adeoque per me tibi liberum etiam esto, sive succincte sive plenissime animi tui sensa semper efferre. Imo omnia quoque minuta vocum excutias licebit; ea tamen conditione, ne contra mihi negatum sit [p. 101] praeterire interdum, si quae nimis anxie persequi visus fueris: cujusmodi nunc illud de lacessendi verbo. Sane ad comitatis atque amoris certamen me lacessitum abs te dixi; sed quid heic mali? Nec vero ad disputandum ego te, utpote mihi ignotum, jacessivi ulla ratione aut provocavi, sed tu ipsemet itidem vel sponte tua, vel certe instinctu Domini Overbequii, ut scis, prior te sistens, amice me invitasti.Quod proinde neque indigne fero, sed in optimam potius partem accipio.
    Attamen ex arena in diverticula & latebras me statim subduco, contra quam disputatorem decebat. Id quidem exprobras tu mihi, & ingeminas creberrime; nempe quia directe & categorice tibi ad quaesita non responderim, sed ad alia deflectere maluerim, adeoque duas conclusiones hasce substituere: 1. Ergo per fidem tuam salvari, meo judicio, nequis. 2. Ergo in Confessionibus tuis deest articulus ad salutem tibi, meo judicio, necessarius. At bona verba quaeso. Fateor lubens, non recta ad ista tua me relpondisse, sed haec mea contra protulisse vel diluenda vel expendenda: nego autem, in diverticula aut latebras digressum me, ceu è circo fugitivum. Quomodo enim deseruerim certamen, quod ne acceptavi quidem, ex quo delatum abs te fuit, multo minus inivi? Nulla, inquam, hactenus facta est à me litis, istius intentatae, contestatio, vir optime; quum nondum aggrediendum sumserim statum quaestionis abs te mihi propositae utriusque, imo id sacere sciens detrecta- [p. 102] verim potius; sicuti etiamnum deinceps detrecto plane; non quidem quod haud libeat saltem, sed quod non possim: liberet enim utique, si possem. Ideo autem, ne nescias, conclusiones istas tuas asseverandas confirmandasque acceptare haud possum, quia prior falsa est, posterior vera quidem, sed cum importabili probandi onere conjuncta. Quod ipsum uti penitus intelligas, sic habe.
    Falsa, inquam, est prior haec: ergo articulum aut articulos aliquot habent Confessiones vestrae, quorum merito damnaberis aut à salute excluderis. Nam inutiles quidem sunt omnes vestri articuli ad salutem procurandam, (& sic solummodo loqui consueverunt nostri, quum accurate rem tractant,) at vero damnationis aeternae reos vos nullus eorum efficit. Non illi certe, quorum veritas à nobis utrimque admittitur. Sed neque caeteri, de quibus controvertimus. Neque enim quia illic erras, ideo damnabere, sed si damnabere, ob peccata id fiet, quas sciens volensque perpetraveris, nec vero expiaveris. At ais, non videre te, cur ego damnare te, & quidem ob errores in fide, nequeam, quum tam liberalis hac in parte sit Synodus Tridentina, & tam faciles scriptores Pontificii, dum fidem Reformatorum haereticam, impiam, blasphemam vocant. Respondeo. Verum est, in Concilio Tridentino anathema dici omnibus errantibus contra ejus decreta; sed cum hac semper limitatione, si errent cum pertinacia: reliquos nam nec [p. 103] anathemate ferit, nee in haereticis, proprie sic dictis, sive formalibus, numerat. Pertinacia autem nobis est, quum quis Ecclesiam Romanam agnoscit esse veram Dei Ecclesiam, & tamen ei credere abnuit. Iam quis dixerit, omnes Reformatos isto pertinaciae vitio laborare, quum sine dubio plurimi eorum nesciant, Romanam nostram solam esse veram Ecclesiam, & invincibiliter quidem nesciant, ac fieri queat, ut in horum numero tu quoque sis? Negas quidem, verioris heic doctrinae ignorantiam, si qua in te sit, invincibilem esse posse: sed videris terminum illum Scholasticum non intelligere. Ignorantia enim invincibilis est, quum nulla tua culpa factum, quo minus compereris hucusque rectiora: indeque & alio cognomine inculpabilis appellatur. Iam quum istiusmodi ignorantiae obnoxium fuisse me putem, antequam nempe rationes, de autoritate Ecclesiae Romanae dubitandi, mihi ex animo essent sublatae, quidni in te quoque locum eam habere posse credam, qui de industria & candore tantopere praedicaris mihi, ac proinde manus dare hactenus certe non refugeres, modo clare tibi heic innotuissent itidem omnia? Sic tametsi scriptores nostri fidem Reformatorum haereticam, impiam, & blasphemam vocent, non tamen nisi in eodem sensu, quo Patres Tridentini, loquuntur. Propositiones enim, haereticas, impias aut blasphemas appellari solitas, pro veris habens, non damnatur ipsis idcirco, sed ob animum demum haereticum, impium, [p. 104] blasphemum, aut criminibus aliis infectum. Certe non ita horribile sive crudele nostrorum de vobis judicium est, ut suspicari solenne istic est. Quod & è scriptis ipsorum facilime comperisses, modo in ea incidisses. Ni fidem habes, vel Aquinatem * [* S. Th. 2. 2. q. 10. a. 1 item q. 11. a. 2. & ibi Malderus, Lorca, Koningus, alii. Item Becan. tract. scholast. de Fide, Spe & Carit. cap. 13, q. 1. cap. 14. q. l. ac 2. & cap. 15. q. 2, §. 6. nec non Manual. lib. 5. cap. 13. §. 6.] consule: cui neque contradicit quisquam Doctorum caeterorum.
    Sic affirmare quidem, sed non item confirmare promptum est conclusionem hanc tuam posteriorem: Ergo articulum aut articulos aliquot non habent Confessiones Reformatorum, qui ad salutem judicio divino creditu sunt necessarii. Sane prodire cum tali syllogismo liceret: Pendendum esse à judice quopiam visibili & infallibili, in Confessionibus vestris non habetur. Et vero id articulus est ad salutem judicio divino vobis creditu necessarius. Ergo aliquis articulus, ad salutem judicio divino vobis creditu necessarius, in Confessionibus vestris non habetur. At de minore qui certum te reddam, nondum video. Aut enim concessa adhibenda fuerint, aut talia, quae denique è concessis evidenter colligi queant. Atqui neutrius generis quidquam suppetit. Possem quidem sic argumentari: qui fateri cogitur, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili, is fateri etiam cogetur judicem illum non nisi à Deo ipso nobis debere esse praepositum nempe quum nul- [p. 105] la creatura hominem reddere queat pro se infallibilem. Tu fateri cogeris, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili: quod sic ostendo. Qui ab una parte ultro fatetur, infallibiliter sese certum esse oportere de veritate capitum suae religionis; & à parte altera fateri cogitur, se, sibi soli reliclum, falli posse, tum in apprehendendo sensum Scripturae, tum univertim in habendo aliquid pro verbo Dei quod tale non est, vel etiam pro verbo non divino quod revera divinum credituque necessarium est: is fateri etiam cogitur, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili, sive tali, cui teneatur credere nec unquam, circa ejus effata, fidem suspendere; alias enim perinde foret ac si pro fallibili eum haberet, jamque infallibilitatis suae fulcro destitueretur. Tu ab una parte ultro fateris, oportere te infallibiliter certum esse de veritate capitum tuae religionis, (videl. quia aliter salvari nequeas;) & à parte altera fateri cogeris, te, tibi soli relictum, falli posse, tum in apprehendendo sensum Scripturae, tum universim in habendo aliquid pro verbo Dei quod tale non est, vel etiam pro verbo non divino, quod revera divinum credituque necessarium est; (quidni enim tibi accidere possit, quod accidere tot mortalibus, ipsemet concedes?) Ergo fateri cogeris, pendendum esse à judice quopiam visibili ac infallibili. Iamque concludo: Ergo fateri etiam cogeris, judicem illum non nisi à Deo ipso nobis debere esse praepositum, quicunque tandem [p. 106] ipse sit, (nam investigatio ulterior alio spectat.) Et quoniam conclusionem hanc merito admittes, admittere sine omni controversia & minorem hanc teneberis, quam probandam ante suscipiebamus, adeoque dicere: Ergo pendendum esse ab judice quopiam visibili & infallibili, est articulus ad salutem judicio divino vobis creditu necessarius. Sic, inquam, ratiocinari sane possem ex lege divina naturali. Sed ratiocinationes ejusmodi tu non petis, verum directe monstrari tibi vis legem divinam positivam, sive ubinam Deus ipse eloquatur, articulum illum creditu vobis esse necessarium. Quod mihi praestitu impossibile prorsus est. Tu quidem contendis, esse possibile: sed quomodo id probas? Si, inquis, Deus religionem tibi mihique praescripsit quod concessisti, indicare etiam poteris aliquem articulum, quem Deus exigat tanquam creditu necessarium ad salutem, quem tu credas, non ego. Respondeo. Concessisse me id quod tu ais, equidem haud memini. Imo potius contra sentio. Nam, Deum tibi praescripsisse religionem, idem est ac si dixisses, Deum tibi alicubi loquutum esse, sive verbum suum patefecisse. Hoc autem, meo certe judicio, falsum est. Pictos codices biblicos videris, & sonos inde legentium audieris: at hoc non sussicit. Tum demum Deus alicui de capitibus religionis loquitur, quando simul & verum intimumque eorum sensum intellectui nostro proponi facit, & insuper intellectum eundem illuminat, hoc est, ita ad humilitatem disponit,ut [p. 107] vel aeque vel magis etiam promte arcteque assentiatur isti sensui, utut captum suum superanti, quam sensui primorum principiorum naturalium. Iam vero Deus†, [noot: Becan. de Fide, Spe, & Carit. cap. 11. q. 3] meo judicio, intellectum tuum sic non illuminavit, sive quod idem est, habitu fidei divinae non donavit, quantumvis etiam veritates aliquas, à Deo autore profectas, juxta nobiscum admittas. Quare neque loquutus, meo judicio, tecum est. Imo cum primis neque verum intimumque sensum dogmatum, religioni vestras propriorum, intellectui tuo proponi fecit sive insinuari. Non profecto per Scripturas, quum pictos quidem codices habeas forsan, ut dixi; Scripturas vero illic hactenus non item. Qui enim alium sub iis sensum concipit*, [noot: Vide Henoticon dissecti Belgii, part. 4. cap. 5. edit. 2.] quam à Deo ipso intentus est, is verbum Dei non habet, sed verbi divini signis pictis figmenta propria palliare saltem quaerit. Tu alium illic sub iis sensum concipis meo & Catholicorum judicio, quam à Deo ipso intentus est, eumque pro indubitato verbo divino venditas. Nostro itaque judicio Scripturas, sive verbum Dei scriptum, sic non habes, sed verbi divini signis pictis figmenta propria palliare saltem quaeris. Et per consequens, Deus tibi per Scripturas, nostro judicio, verum intimumque sensum dogmatum cumprimis religioni vestrae propriorum, intellectui tuo proponi sive insinuari non fecit. Perinde itaque nunc est, ac si negem, [p. 108] Deum tibi religionis capita praescripsisse; (nempe quum solam Scripturam pro verbo Dei agnoscas.) Et ergo falsum est, concedere me, quod Deus religionem non minus tibi praescripserit quam mihi. Quicquid, inquam, à Deo tibi praescriptum putas, de eo non aliunde tibi constat primario, quam quia naturali tuo intellectui placuit sub ea ratione id eligere, ac si Deus tibi intus loquutus fuisset; quae est miseria vel certe imprudentia maxima. Atque ita immotum adhuc stat, quod dixi; nimirum imposssibilem probatu mihi esse Syllogismi mei principalis Minorem.
    Hae, inquam, sunt rationes, cur de duabus istis tuis Conclusionibus tecum, prout voluisti, congredi integrum mihi neque fuerit neque etiam futurum unquam sit. Nihilominus tu id strenue flagitas, & flagitationem quidem istam undiquaque decoram ac justam esse, alta voce exclamas. Sed unde obsecro hoc mihi ostendis? Nihil sane ex te audio, nisi quod magnam ex disputatione de assertionibus istis duabus utilitatem speres. At non sufficit, carissime mi, affulgere tibi spem aliquam utilitatis, nulla interim habita ratione aequitatis. Alias & ego plurima mihi utilia postulare ab aliis possem, qui & mihi nihil debent, & suis rebus carere sine detrimento ipsimet nequeunt. Facessat ô facessat utilitatis respectus, qui conjunctus cum neglectu aequitatis. Revera autem totum iniquum est quod à me fieri voluisti; utpote vires meas excedens. Non, [p. 109] inquam aliam reddis causam, ita audacter me urgendi, quam utilitatem: prout ex tuo ipsius sermone cognoscere licet.
    De quaesito enim tuo priore agens: Cur autem, inquis, rigidius heic abs te responsum exigam, causa haec est, quod propositum mihi sit tecum non de hujus vel illius articuli veritate disputare, (factum hoc à nostris & vestris abunde,) sed de articulorum credendorum necessitate & momentis: (heic temetipsum involvis, dum necessitatis eorum, quae credenda sunt, mentionem injicis, quae non huc pertinet, sed ad quaesitum tuum posterius, ut scis.) Etenim, mi Nihuii, cum ab Ecclesia vestra secessionem facere coactae sint Ecclesiae Reformatae, & secessionem justam fecerint, quum à vobis salutis aeternae spes fidei nostrae hominibus praecidatur, de vestra quoque salute desperent Reformati, aliique in aliorum condemnationem proniores simus; utilissimam semper judicavi illam controversiam, quae discrepantium opinionum necessitatem (apage hinc iterum cum tua necessitate, & usque ad quaesitum posterius eam reserva,) propius expenderet. Si enim de capitibus ad salutem creditu absolute necessariis sit dissensio, (voluisti dicere, si non dissentimus à vobis in iis, quae nos, tuo judicio, damnant,) scio, Ecclesiae unitatem servari non posse. Si vero de dogmatibus ad salutem non necessariis, (voluisti dicere, si vero nullus nostrorum articulorum, tuo judicio, nos damnat,) servandam esse & ser- [p. 110] vandam fuisse arbitror. Hunc ergo in finem quaesivi scire: quis fidei meae articulus, aut qui articuli sint, qui me damnationis aeternae reos faciant, (jam recte siles de necessitate credendorum,) aut quod idem est, à salute aeterna excludant. Ecce, utilitatem saltem tuam inculcas, & hanc satis esse censes ad cogendum me, quamadmodum dictum est. Verum id ego jam ante negavi. Nunc addo, quod ita mirabili insuper ac perplexo argumento utilitatem ostendas, uti nesciam equidem, an in formam syllogisticam illud redigi possit. Interim tamen gratias habeo de sermone isto tuo: si dissentimus à Pontificiis in iis, quae tuo judicio non damnant, servandam esse Ecclesiae unitatem, & servandam fuisse arbitror. Meo enim judicio, tua te dogmata, quibus à nobis dissentis, tametsi etiam falsa sint, non damnant tamen ex sese, ut audivisti. Secundum te igitur servanda fuit & servanda est Ecclesiae unitas. Gratias, inquam habeo. Neque nunc superest quidquam, nisi ut spem factam impleas. Adesdum itaque actutum, amice, & serva nobiscum unitatem: adeoque desine dicere, sive praesupponere tamquam principium ab nostrûm utroque concessum, coactos fuisse Reformatos secessionem à nostris facere, & secessionem justam fecisse, & de salute nostra merito desperare: nihil enim horum apud me evangelium est. Caeterum quum hactenus nisi minus effeceris, quam jure exegi à me posse responsum istud ad quaesitum tuum prius, an forsan alibi me invadis [p. 111] fortius? Verba quidem tua itidem sunt: cum diffiteri non possis, multa mihi tecum communia esse fidei dogmata, operaepretium nos facturos arbitrar, si de controversis aliquot dogmatibus speciatim inquiratur, num ea tanti momenti sint, ut à salutis aeternae spe vel te (expunge illud, vel te; loqueris enim de dogmatis non nisi tuis, quae certe me non damnabunt,) vel me excludere credi debeant, quicquid sit de eorum veritate aut falsitate. Neque enim dixeris, omne verum praecise ad salutem creditu esse necesiarium, (quorsum sodes iterum in mentem tibi loco alieno veniebat necessitas credendorum?) aut omne falsum & errores quosvis apistías [infidelitatem] mortiferae nomen mereri. Summa est: operaepretium sive utilitas te in me exstimulat, aliud nihil. Atqui absit, uti utilitatis tuae gratia affirmem id, quod falsum esse sentio aperteque profiteor. Sed neque utilitatem tamen syllogismo aliquo manifestam facis, verum confusa saltem oratione denuo uteris, perinde ac si rhetorem agere tempus fuisset. Hoc tamen videris velle. Si multa fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea quae Reformatis sunt propria, quantumvis etiam falsa sint, neminem tamen damnare comperiantur, si disputando hoc investigetur; utile sane fuerit pro tollendo ex Ecclesia schismate, disputationem ea de re institui. Sed multa fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea quae Reformatis sunt propria, quantumvis etiam falsa sint, neminem tamen [p. 112] damnare comperiantur, si disputando hoc investigetur. Ergo utile fuerit pro tollendo Ecclesiae schismate, disputationem ea de re institui. Respondeo, concessa majore, negari à nobis minorem, non quoad posterius membrum, sed quoad prius. Negamus, inquam, ullum nos habere dogma fidei vobiscum commune. Conceditis quidem, itidem ut nos, trinitatem Personarum, divinitatem Christi, & similia: inde autem non sequitur, articulos fidei divinae nobis esse communes; quum alioquin fide divina praeditos vos esse necessum sit; quod, nostro judicio, falsum est, ut supra monui. Mera, inquam, opinione humana articulis veris astipulamini, perinde atque Iudaei, Turcae, & id genus caeteri. Qui proinde aeque proprie dicereritur habere nobiscum fidem ex parte communem, ac si dicam, ex parte astronomum esse rusticum ilium, qui relatu astronomorum cognitam habeat Eclipseos lunaris proxime imminentis horam. Unde & hoc obiter colligo, articulos fidei tuae, qui nostro etiam judicio veri sunt, prorsus nihil tibi profuturos ad consequendam salutem aeternam. Ecce ne utilitatem quidem recte probasti iterum.
    Quaesitum alterum cur itidem urgeas tantopere, peculiariter non explicas. Ergo ex verbis tuis de necessitate credendorum, quae tibi antea intempestive excidebant, argumentum pro te aliquod ipse formabo. Si quidam fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea, [p. 113] quae Pontificiis sunt propria, quantumvis etiaro vera sint, non tamen judicio divino ad salutem creditu necessaria comperiantur, si disputando inquiramus; utile sane fuerit pro tollendo Eccleliae schismate, disputationem hac de re institui. Sed quaedam fidei dogmata communia habemus, & fieri potest, uti ea, quae Pontificiis sunt propria, quantumvis etiam vera iint, non tamen judicio divino ad salutem creditu necessaria comperiantur, si disputando inquiramus. Ergo utile fuerit pro tollendo Ecclesiae schismate, disputationem hac de re institui. Respondeo, concessa, ut superius, majore, negari, praeter prius, etiam posterius membrum minoris. Nunquam enim quisquam disputando evincet, nihil eorum, quae nobis propria sunt, judicio divino creditu esse necessarium. Quicquid contra objicietur, dissolvere parati sumus. Male ergo & heic utilitatem demonstras. Ac licet eam demonstrasses, non tamen hoc sufficeret, ut jam toties dixi.
    Manifestum itaque est, non probatum esse abs te, quod ego tenear postulatis tuis satisfaccre aut locum dare, ideoque merrito adhuc me tibi illud denegare. At inquis exultabundus: Ergo gratulabor Reformatis, in quorum Confessionibus nihil reperiri possit, ob quod damnandi sint, econtra autem omnia contineantur ad salutem judicio divino creditu necessaria. Gratulatio sane duplex, at mirifica utraque. Quid enim refere, inquam, in Confessionibus vestris [p. 114] nihil esse, ob quod damnandi sitis? Sane errores, in quacunque tandem religione sit, non damnant quemquam, sed peccata, quas sciens quis volensque commiserit, nec poenitentiam egerit. Secundum te quidem fidelis & contritus animus veniam peccatorum à Deo obtinere vobiscum potest: secundum nos autem vera fide caretis, nec est vera contritio, quae non nascitur ex vera fide. Taceo caetera, quae monere heic possem. Sic, ut ad alteram gratulationis tuae partem veniam, quî sodes ita tibi plaudis ipse domi, quasi in Confessionibus vestris omnia contineantur ad salutem judicio divino creditu necessaria? Non profecto ego hoc tibi concernandum negavi, plura, judicio divino creditu necessaria, demonstrari à me, prout postulasti, posse. Sed nec aliunde certus es. Affirmas quidem, te certum esse; verum certitudinis rationes tales adducis, quae te incertissimum potius esse produnt. Ita habe, inquis, certitudinis meae rationem, quae tibi nunc sufficere debet, esse hanc, quod rogatus toties, ut mihi articulum salutiferum (voluisti dicere, ad salutem judicio divino creditu necessarium, alias enim, quem ego salutiferum esse judicem, indicavi tibi,) quem non credam, indicare toties detrectes. Sed non sola est haec certitudinis meae ratio, (ais) verum secundaria. Primaria, & qua totus nitor, est verbum Dei scriptum idque infallibile. Respondeo: Et secundaria & primaria certitudinis tuae ratio nulla est. Ista sic habet: Nihusius amico suo Batavo de- [p. 115] monstrare evidenter nequit, quidnam eorum, quae non continentur in Reformarorum Confessionibus, judicio divino creditu necessarium sit, Ergo Batavus ille certus est, in Confessionibus Reformatorum contineri omnia judicio divino creditu necessaria. Viden’? ratio haec sufficere mihi certe non debet, quia non potest. Sed neque è Scripturis unquam erues, in Confessionibus Reformatorum contineri omnia judicio divino creditu necessaria. Nullibi, inquam, tale quid reperitur in Scripturis. Mere itaque humanum figmentum est, itidem ut Photiniani & Anabaptistae fingunt, in suis Confessionibus contineri omnia judicio divino creditu necessaria.
    Quare ut, summatim rem totam complectendo, finiam, constat, ni fallor, abunde, & justis de causis disputationem de tuis postulatis me detrectare, & causas tibi contra esse nullas ita vehementer me porro urgendi. Tu nunc obsecro responde mihi ad haec duo: 1. Ob quem vel quos artsculos, quos ego credo hactenus, tu me damnes, 2. Quidnam eorum, quae ego non credo, creditu necessarium à Deo judicari existimes. Neque vero responde saltem, sed simul argumento aliquo sententiam utrobique tuam haud gravatim nobis confirma. Si commode non potes, imprudenter mihi quaesita tua proposuisti: memor enim esse debuisses, proponi tibi similia posse. Si potes, tenêris utique; utpote qui in eorum coetu es, qui à nobis discessere, subditi à suis superioribus, oves à Pa- [p. 116] storibus. Quod si vero id quod peto, liquido praestiteris, spondeo, ad partes vestras me concessurum. Sin minus, non modo manebo, illic ubi sum, constantissime, sed, quasi necessitas quoque compellat, exprobrabo tibi cun exaggeratione tuum illud calidiusculum, coactos fuisse Reformatos secessionem à nostris facere, & secessionem justam fecisse, & de salute nostra merito desperare.
    Atque haec hactenus. Reliqua, quibus mea reliqua impugnas, examinabo proxime separatatim. Nunc hoc saltem dico, nec inscita artis Logicae, nec dolo sophisto me, relictis tuis postulatis, confestim accessisse ad expedienda haec duo: 1. In omnibus fidei tuae articulis, meo judicio, nihil esse, quod tibi utile sit ad salutem. 2. Ex iis, quae hactenus non credis, meo judicio necessarium tibi esse judicem aliquem infallibilem. Neque enim venditavi haec pro responsis directies ad postulata ista tua, sed ad id saltem, quod scire itidem velle non minus videbaris, an articulos tuos revera tibi esse proficuos censerem, & quosnam contra ex articulis nostris propriis heberem pro necessariis ad salutem. Vale Vir Clarissime. Coloniae, 25 Augusti, 1624.